R.P.F. Vincentii Iustiniani Antistii, ... Commentaria in vniuersam logicam. Vna cum lucidissimis quaestionibus, quae totam hanc facultatem luce meridiana clariorem reddunt, nunc denuò excusa. Accessit etiam eiusdem auctoris locupletissimus thesaurus

발행: 1617년

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

cum de Categoriis agere , non vires sunt.. In hoc libro assignantur proprietates,quae pene-yibus competunt, ut res sunt ; scilicet , suscipere contraria, proprium dicitur substantiar;quantitatis vero, ut secundum eam res aequales , aut inaequales dicantur:&c. Ergo de substantia &quantitate, ut res quaedam sunt,agitur . Respondetur, has proprietates non tradi in hoc libro. Vt serum naturae, qu res sunt, cognoscantur, &ibi sistamus; sed ut cognitis rebus facilius secundas notiones intelligamus. Quemadmodum

in Μetaphysica agitur de rebus, ut res sunt, &sonnunquam etiam de secundis notionibus a- igitur,ut s. Metaphy.de Genei e,& 7.Metaph.te X.

V. antequam de Quod quid est, id est , essentia disputetur,agitur de Diffinitione modoLogico:

quia secundarum notionum tractatio confert nonnihil ad plenam earum rerum cognitione,

de quibus ibi disseritur. Secundum contra illud quod dictum est,hunc In secuda. librum inseruire,ad primam mentis lanctio. mεtis v nem dari gendam.In prima operatione nullus μυρην potest esse error:ergo nullo eget dirigente. Antecedens est Aristotelis 3. libro de Animo cap s. ut ubi dicit, intellectum in prima operatione se

per esse verum. Respondetur primo ex diu Thom .L p. q. 7. Mi xin prima operatione intellectus posse esse errorem accidentario, sicut a cidentarioadmiscetur in ea quaedam compositio.Etenim si intellectus noster semper rerum

essentias simplici intuitu,au' ut dicitur vn

eonceptu perciperet,non egeret dirigente e saepe tamen illas cognoscit duplici coceptu in formatiis; scilicet generis &differetis ex quibVe nitio

212쪽

nitio componitur. Quis fit, ut duplex ibi admis . . . Ceatur compositio mam partes definitionis inter se componuntur,& praeterea definitio applicaturilicet hae compositiones fiant absque verbo Sum,eS, est; quoniam verbi compositio ad le-Cundam operationem pertinet . Quare duplici ex capite potest admisceri error in prima operatione, nempe quia aut partes definitionis inter se repugnant, ut si te hominem n

minante, ego mente concipiam animal insen

sibile; aut quia licet inter se non discrepent; r pugnant tamen definito: ut si dum quis de Leo

Ne mecum loquitur, concipiam ego mente anima Irationale. Ne igitur huiusmodi erroreS co- tingant, utilis est hic liber, in quo rerum gens ra & differentiae ostenduntur. Respondetur 1 Cundorquam ius. intellectus in prima operatione non posset errare, hunc librum esse utilem, non certe ne erraret sed ut citius ad definitionem perueniret . Passim namque in hac nostra

ciuitate offendimus caecos; qui ita omnia eius iti n era te ne ni, ut solo sci pi on e freti tot a m p erambulenti& hi nihilominus non raro puerum ductorem quaerunt: non quidem ne aberrent, sed Vt citius quo tendunt perueniant. In hoc similiter opere via compendiaria ad rerum genera,& differentias inueniendas ostenditur; ut qua-uis re proposita facile admodum sit eius genus supremum cognoscere; ac ad illius differentiam, seu affectiones proprias penCtraret. Nec deerit forte aliquis, cui ista non place- tr Nam Arist.6. Metaph.text. 8. docet, in prima operatione nusquam inueniri veritatem : hic igitur liber non est utilis, ut in prima operatione citius intellectus ad veritatem Perueniat Respon-

213쪽

Respondetur, veritatem posse in aliquo inueniri, pri um, ut indicente; secundb, ut in reprae sentate: vis ego dicerem, Petru esse album, quire ipsa est albus, in me est veritas, ut in dicentes

Si aute speculum repraesentet eundem Peti u cualbedine, in speculo est veritas, ut in repraesentante: sicut si repraesentet eum nigru , erit in e falsitas, ut in repraesentante. Dicit itaq; Arist teles a prima operatione non esse veritatem, ut indicente; hoc enim pertinet ad secundam operationem, non tamen nega in illa veritate *pe, ut in repraesentante,inueniri.

De Homonymis seu a quivocis.Cap. r. v X tribus definitionibus ad Antepraedicame-

pertinentibus, prima est Homonymorum, altera Synoni morum, postrema tandem Parosymorum. Homonyma autem sunt, , quorum nomen est commune, ratio verb substantiae, nomini accommodata diuersa . Dicuntur autem

Homonyma a Latinis Aequi uoca. Ac profecto Aequivocum duplex est, aliud Aequi vocum aequivocans, aliud Aequitio cum aequi uocatum. Aequi vocum aequivocans est vox multis , quaeson habent unam definitionem , comiDusis: ut haec vox Taurus est communis animaliquadrupedi , & cuidam monti: quae tamen habent diuersas definitiones. Alia si quidem est definitio Tauri montis, at 1 a Tauri animalis. Aequivoca aequi uocata sunt res, quibus nomen diuersis rationibus est commune, ut animal illud, &mons. Atq; de his meo iudicio intelligitur defianitio Homonymorum,quam tradit Arist. Nam animal illud & mons habent commune nomen Tauri

214쪽

Tauri, cum alioquin , qua tauri sunt, non habeant unam definitionem. Verum ad uesndum est,Aequivoca definiri in pIurali, quia nulla res potest esse aequivoca, rii si aliam eiusdem nominis consortem habeat. Nominis , inquam , non curando, an sit verbum,an nomen ,dum tamen sit

vox ad aliquid nominandum impofita. Quo fit,

ut atqui uocatio etiam in verbis reperiatur, Vt

gri cultura S honoratio significantur aequivoce hoc verbo colo.Ratio substantiae idem est quod essentiae ratio,aut definitio; si res illa definiti his si compos ; Aequivocata enim diuersam definitionem habent. Nec ab re quidem additur, nomini accommodata . Etenim ea quae reuera sunt aequivoca sub aliquo nomine, quatenus in eo conueniunt. diuersas habent definitiones; possunt tamen eandem habere definitionem , si considerentur, quatenus sub alio nomine continentur. Equidem Canis terrestris, ac marinus, ut canes sunt , varie definiuntur; at quatenus animalia, eandem omnino definitionem habet. Duplicia autem sunt Aequi uoca, alia quae pe- nitus diuersis definitionibus explicantur a viplexsit mons & animal Tauri dicuntur: alia quae non ineq-- omni tib diuersam definitionem habent: ut Ani- mal, Medicina,& Vrina, quatenus sana . Et illa quidem simpliciter nominantur , Aequi uoca, seu Homonyma; haec autem mitiori nomine Analoga appellantur. Soletq; inter haec duo genera latum discrimen a nostris obseruari, quod nulla scientia inueniatur,cuius obiectum , Vel materia sit aliquod equi vocum simpliciter;at facile detur scientia, cuius obiectum adaequa tu est Analogum . Ut obiectum Aletaphysicae est Ens. vns autem Analogum est, ut Arist. . Metaphysi- COI ulli

215쪽

Liber tertivi. L 3

secunda diuisio aequivocorum est huiusmodi. Aequi vocum astud casu,aliud consilio aequi- uocationem sortitur.Casu aequivocum est, qua- do eam & fortuito accidit, ut unum nomen diuersis rebus tribueretur s sicut forte accidit in hoc nomine Taurus. Α considio aequivocum dicitur,quiim data opera, imponimus alicui rei momen alteriurivi factum est de sano respectu urinae, medicinae,& animalis . Uerum haec secunda diuisio differt a priori, quia etsi omne talogum sit aequivocum a consilio, non tam ea 'omne tequivocum a consilio est analogu:sed datur quaedam equivoca a consilio, quae simpliciter sunt aequivoca. Vt si quis in gratiam patris Caroli,filium etiam Carolum nominaret, hoc nomenCarolus de patra & filio diceretur aequis voce a consilio;& esset merum aequivocum equia haberet diuersas penitus definitiones. Nec ambitretur quispiam, illud esse analogum , quia

diceretur de eis ordine quodam prioris & p Ilerioris: non enim omnis ordo prioris & post rioris constituit Analogiam Namq; prius, sec dum tempus, non efficit nomen Analogum , lioquin homo Analogicῆ diceretur de me & p ire meo. lus autem hic ordo temporis reperiretur in nomine Cariat.

Q in hoc capite dubia videntur. Mincipio incertum videtur quod asseruinius,

Aequivoca non consta re una definitione . Κ-nimero corpus est aequivocum ad corpus

216쪽

1 Comment. in uniuersam Logicam

coele ste,ac terrestre, atqui eadem ratione dicitur de utraque: ergo aequivoca non seu er habent diuersam definitionem. Propositio proba- genu p tur . Quia si corpus non esset aequivocum , esset

μις εο genus ad haec corpora, clim de ipsis praedicetur in Quid,&ipsa differant specie; at non est veri-

. simile corpus esse genusinam Aristotel. io. Μ

taph.tex. 26. dicit, caduca & a terna corpora non conuenire genere.Et certe constat coelum coria

rumpi non posse, sicuti manifestum est, haec inferiora ortui & interitui elle obnoxia. Respondetur ex diuo Thomato. Metaphysicorum Ie- stio.ra. Aristotelem eo in loco sumere genus pro materia ue& quia materia coelestium & terr strium est ita diuersa,vi ea quae est corporis terrestris, non possit esse coelestium orbium . ideo scripsit Aristoteles, ea differre genere;id est materia. Nec mirum videatur, materiam appellatam esse gehus, post quam genus omnium rerum sumitur ab eo, quod habet locum, Vicemque m teriae.Denique Aristoteles ipse s. Metaphysicorum text.33.id est, capite dc Genere , nonnunquam genoris nomen pro materia & subiecto formarum usurpari, docet. Ac ibidem etiam tradit, illa esse diuersa genere, quae nec materia conueli iunt, nec possunt inuicem transmutari. Respondetur secundo,duplicem esse Aequi uocationem, Unam Logicam , alteram Physicam

rasti .ae aequi uocationem Physicam sufficit aliquaph ita differentia essentialis.Cumque omne genus di

Bomony catur de suis formis,aut speciebus, secundum di- ma. uersas differentias essentiales, cuneta genera a pud Physicum fluetat aequivoca. Haec porro a Plzrisque solet assignari ratio, quare Aristoteles T. Physic. c. .dixit sub genere latere aequivocatio-

217쪽

Liber tertiis. I I

xt quamuis ut probe annotauit sapientissimus Doctor Frater Dominicus Soto Aristoteles eo in loco non dixerit,sub genere latere equi uoc

tiones,sed latere multa i tamen si expendantur antecedentia & consequentia,in idem recidunt verba ista,ac superiora. Ad aequivocationemve

ro Logicam amplius aliquid exigitur. Quantute enim duae species inter se essentialibus di enlijs distinguantur,dicitLogicus,eas non esse aequivocas,respectu sui generis, postquam nomen & definitio generis ex aequo ipjis conu nit.Sed dices: Ergo Aristoteli in Metaphysica noerat confugiendum ad res eorruptibiles & incorruptibiles,sed ad quamis species . Potuisset

itaque dicere,nullis 1peciebus esse commune

um est tamen , etiam apud Physicum maiorem aequivocationem esse inter coelum & leonem, seu aliud corpus mixtum , quam inter leonem& honunem: nam inter leonem & hominem solum reperitur aequivocatio Physica ratione ArmatiMateria siquidem ipsorum non differeessentialiter, cum eadem mei quae modo est in homine, postea in leone esse polsit. At Foelum&leO,praeteressentialem differentiam , quam habet ratione formae, diiserunt quoque essentialiter ratione materiar;quia materia leonis nec potest, nec potuit unquam esse sub forma coeli, aut contra. Hoc igitur consilio actum est, ut Α-ristoteles supremum gradum aequivocationis inter res Physicas inuentum expositurus, ad res omni corruptione Vacuas,& eas quae interire,ac

corrumpi possunt,confugerit.

218쪽

na sunt;quorum nomen est commune , re ratio substantiae nomini accommodata est eadem . Ut homo&brutum qua animalia sunt, idem nomen, eandemque definitionem habet. Enimuero quatenus animalia, nihil aliud sunt, quam substantiae corporeae , animatae, s ' sus

particeps. Synonyma a Latinis Uni uoca .inantur.Cumq; Uni vocum diuidatur In Vrri uo-

dissutar cum Vniuocans,&Vni uocatum, hac definitione istis Visia uniuoc Vniuocata definiuntur. Ex quo intelli-iabeosii s gitur, eam non aliter explicandam, quam supe- Anuiuo- rior Homonymorum definitio exposita est. Niram defi-hilominus ut tota quanta est fiat perspicua, tria Spinui. libuit obseruare.Primum est, discrimen esse inter Homonymorum & Synonymorum definiti-vnes,quod Homonyma dicantur si diuersan omni no, aut quadam ex parte definitionem habeant, atSynonyma necesse sit eandem penitus definitionem habere. Huius discriminis haec est ratio; Synonymum habetur in bonis, Homonymum autem in malis;Bonum vero teste diuo Dionysio Areopagita ex integra causa consurgit,Μuum autem ex singulis defectibus: atque

ut Arist.ait:Bonum contingit uno modo, malum

omnifariam. Quodvis ergo illud sit, quod definitionem aliqua ratione distinguat, ad aequi uocationem sufficiet. Ad Uniuocationem autem, Pleiae,ac integre oportebit, eandem esse defini , tionem quod attinet ad illud, ratione cuius U- ni voca appellantur. Secudum est: Synonymaaliter accipi ab Arist. in Categoriis, aliter vero a Latinis. Latini enim ut inprimis grauis & doctus Pater ac Magister Ferrariensis I.Contra ze-

219쪽

- - tiber tertias. tesca'. s.annotauit Synonyma appellant plura nomina eandem rem penitus significantia, ut easis&gladius, Marcus&Tullius . Quo paetoloquitur diuus Thomas I. parte quaestio.I3. artic. .&I. lib.Contra gent. loco dudum citato. Aristoteles verb appellat Synonyma ea, quae unuru nomen, unamqlie definitionem nomini accommodatam sortiuntur.Nam quae Latini appellant Synonyma, melius Polyonima dicerent. Tertium est.Aequivocum aequi uocans si omnino sit a quivocum,& non solum analogum, tantum esse nomen;at uni uotam univocans non modo e nomen,sed rem quandam, aut ens aliquod, tali nomine praeditum,quod de univocis univocatis nomine & ratione dicitur.

Obiectio in Synonymorum definitionem. A Lbum dicitur de papyro & niue eodem no DMbm

mine,&eadem omnino definitione, quiavia πνρῶ traque est res colorata disgregans visum:&non μέμφdicitur de eisSynonymos,cum nullum accidens etiam in concreto sumptum dicatur de substantia: Synonymos,seu uni uoce apud Aristotelem in Categorijs capite de substantia . ergo definidio Synonymorum data est nulla. Respondetur.

Synonymum duobus modis dici ue stricte , &Iate . Vt aliquid sit Synonymum stricte, debet

idem nomen, R eandem diffinitionem tribuere uni uocisseo pacto, atque lege, ut ipsis uni- uocatis eius diffinitio essentialiter accommodetur. Qua ratione animal eo Synonymum ad

220쪽

telligendus est Aristoteles,quando in Categ. rijs scribit, nullum accidens etiam in concreto praedicari Synon imhs de Substantia. Ut autem aliquid dicatur late Synonimum, sufficit, si nomen & rationem tribuat univocatis ; quamuis non illis conueniat eius definitio secundum e rum essentiam. Qua significatione Album est synonimum ad papyrum,& niuem .Et hac ratione nos loquebamur supra, Mum diximus lib. x.quinque praedicabilia esse praedicata uniu-

v Equitur ve de una reliqua definitione die

Imus,qua exposita,ad diuisiones accedemus. Paronyma quae a nonnullis denominatiua , a Cicerone Coniugata dicuntur ita Aristoteles voluit definire:Paronyma sunt quae ab aliquo appellantur,a quo secundum nomen, solo casu & terminatione disserunt. Iustis & Fortis P ronyma sunt a iustitia&fortitudine:quia a iustitia iustus appellatur,&iusti nomen a iustitiae vocabulo solo casu differt. Utque haec definitio

explicata maneat,sciendum est, ad denomin tionem tria requiri, unum est forma denominans, ut candorialterum res denominata , ut Paulus;tertium est nomen ipsum Paronymum, ut hoc nomen albus. Hac itaque definitione res denominatae, quatenus eis nomen denomina- titium competit,definiuntur. Paulus enim , ut nominatur albus, est res quae appellationem, aut nominationem, seu nomenclaturam ab ipsa albedine sortitur:ac iuxta nomen albi sola te

SEARCH

MENU NAVIGATION