R.P.F. Vincentii Iustiniani Antistii, ... Commentaria in vniuersam logicam. Vna cum lucidissimis quaestionibus, quae totam hanc facultatem luce meridiana clariorem reddunt, nunc denuò excusa. Accessit etiam eiusdem auctoris locupletissimus thesaurus

발행: 1617년

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Liber tertiis. Vo

que hoc Ioco ea quae sunt Paronyma & voce,&significatione simul, ut albus,&albedo: non illa quae sola significationeParonyma iudicantur, ut virtus,& studiosus qualia Paronyma arbitratur esse Boethius mulieremGrammaticam,&Grammaticam scientiam, quia secundum V cem non sunt Paronyma cum non differant casu,sed potius Homonyma &ambigua n eque iI-la quae sunt Paronyma voce tantum, ut Virtus, x veita dixerim virtuosus . Non enim apud Latinos vox virtuosus significat eum,qui Virtutibus praeditus est. Impugnantu veτω a. HIsputationis. gratia i myugnemus quaedam Auriis L ex luperioribus. Album & albedo sunt Paro p rq inyiΠλ,& non differunt solo casu quoad nomen, ''qm ' orgo definitio nulla. Huius syllogismi proposi ρ μ' tio receptissima est . Assumptio ita probλtur. Nam quoad nomen, differunte am praedicatio. ne & attributione, cum teste Aristotele in Ca-. tegoria Substantiae,albor non praedicetur de substan tia etiam nomine, album vero praedicetur nomine.Respondetur ex Caietano, hoc loco ne gando consequentiam. Nam dictio Solum non

excludit concomitantia, ut qui dicit;solum hominem posse ridere, haud negat animal posse ridere. Quare quum Ari stoteles dixit, denominatiua differre solo casu a ibrina denominante, ni, excludit differentiam secundum modum prae- , dicandi, quae ex vario modo nominandi album , & a Ibedinem sequitur.

222쪽

Homo, is

tas a ser

Iso Comment. in pniuersam Logicam Experiar,& dicam haec si potero)planitis. Accia dens duobus modis potest nominari, in Abstracto scilicet,& Concreto.Tunc nominatur in Abstracto, quum ita appellatur, ac si esset res poris existens;vt in his vocibu; candor &iustitia liquet : tunc vero in Concreto, quoniam significatur ut alteri conueniens& inhaerens ; ut his vocibus albus ac iustus . Nam quamuis album solam albedinem significet apud Aris cap. de Suhstantia, tamen hoc intelligendu est primario,& ut aiunt formaliter: sccundario. n. ω ut dicut)materialiter, eriam significat rem illa, cui albedo inhaeret. Ex hoc discrimine sequituraliurinam accidens in abstracto non potest pr dicari de re, quia non significatur ut alteri conueniens; sed ut forma quaedani, ac reg per se subsistens: quanquam reuera non per se subsistat. Accidens vero in concreto potest praedicari de substantia, ut quum dicimus, Petrus est albus Et ratio est, quia accidena in conci elo signifi

rum aduertendum est , accidens in concreto quando ponitur in enuntiatione, non accipi

pro suo primario.& formali significato , sed pro secundarib, etenim harc propositio, Petrus est albus, non significat Petrum esse albedinem inheterentem subiecto, sed esse rem, cui albedo

inhaeret. Postquam ita placet, alio ariete Paronymorum definitionem concutiamus . Humo non dicitur Paronymbs ab humanitate, at in hominem & humanitatem definitio Paronymorum facile quadrat: no igitur bene tradita est. PrQbatur propositio. Si homo diceretur Paronymosa, humanitate, homo dicerctur denominative; ac

223쪽

Liber tertiis. Isi

paronymbs de illis,quibus humanitas eo nue nit;scilicet de Petro & Paulo: sicut album, quia est Paronymum ab albedine,dicitur denominative de illis quibus albedo tribuitur. Homo Veroqui poterit de Petro 3e Paulo dici Paronimos, si de ipsis effertur Synon imos, atque uni uoce Iam probatur assumptio: quia homo ap pellatur quis ab humanitate , a qua secundinil nomen, solo casu differt . Respondetur, litaminem non esse Paronymum ab humanitate . Sed quum plerique arbitrentur est paronymum , minuenda est haec opinio. Etenim diuus Thomas 7. Metaph. lectio 2. asserit, formam quam nomen Paronymum signi fiacat, non posse illis essentialiter conuenir , de quibus nomen Paronymum dicitur:sed hu- , ... 'manitaς conuenit essentialiter illis de quibus homo dicitur:Ergo homo non est Paronymulg- ab humanitate.Tradit haec eadem Cardinali, Caietanus in Categoriis, quum in hanc definitionem scribit. Nec porro ab his ali enus est Albertus Alagnus Ralisbonensis quondam Epis copus. Hanc vero sententiam non vane, inani terque hi patres commenti sunt, sed cum omnia ratione,animoque lustrassent, ita senseruta Nam causam eis praebuit Ar1stoteles 7. Meta- physicorum tex.8. gragante uniuerso bonorum Dialecticorum coetu . Omnes enim enuntiationem essentiale a denominatiua distingiuit. Qua

in re etiam ipsum Aristotelem in Categoriis eapite de Substantia autorem habent, ubi di stinguit, dic 1 Paronymos,& dici nomine & ratione essentiali . Sed rogas, quare Aristoteles hanc particulam non apposuit in definitione' Respondeo, reliquisse eam ut manifestam;tum 27. R Μetas

Diuiti se by Cooste

224쪽

uvistus

f maz Metaphysicorum Ioeo citato , tum etiam quia denominatiua dicuntur,quod nomen dent, non essentiam & naturam . Respondetur secundo, non admodum solicitos fuisse antiquos Philosophos in tradendis a curatissimis definitionibus . Tantum n. ea tradebant,quae apud homi- les erant an promptu ue obscuriora autem suis interpretibus addenda relinquebant. VnuSPOrphyrius in exemplum sufficiet,qui eam Proprii definitione tradidit, quae copeteret etia differetiae vItimae, nisi a nobis additum aliquid fuisset. Verum contra, ea quae dicta sunt in huius quaesiti explicatione, nonum se offert argumen. tum. Nam hoc nomen adiectivum Quantus, quanta,quantum,est denomin Milium , ire prae dicatur Paron inibs; ut quum δicimus, hominem esse quantum et dicitur autem de alia quo, cui ex sua essentia conuenit definitio Quan. titatis: Ergo falsa si iniquae ex Diuo Thoma, &Caietano diximus. Propositio nota est.Probatur assumptio. Linea ex sua essentia est quanti. tatis sicut corpus & numeruS , atque ora tio , sed Aristoteles capite de Quantitate in hoc libro dicit, lineam esse quantam, erωgo assumptio Vcra . Diuus Praeterea Augustinus 1 de Trinitate cap. Ioait ; Μagnitudinem esse magnam, cum alioquin magnum sit par nymum,& magnitudo sit de essentia cuius. que magnitudinis. Respondetur , quaedam n o. mina respectu via ius esse Synon ima, S respectu alioruΡaronyma In Theologia conceditur hoc nomen Homo praedicari de nobis , & Christo Synonymos & essentialiter, at vero de filio Dei quasi Paronymos , & de nolui native esse tur. Quanquam enim unusmet sit Christus & filius a

225쪽

Liber Tertiis. IIIlius Dei,tamen quatenus Christus , est homo essentialiter,& necessario: quo fit, ut homo s eundum essentiam de ipso praedicetur . Contra vero si tantum ut filius Dei consideretur, non ei tribuitur necessario essentia hominis,quare de ipso praedicabitur nomo, quasi Paronymos. Dixi quasi Paronymos, ut integrum iudicium relinquatur Theologis. Hi enim iudicabunt, an omnino dicatur Paronymos homo de filio Dei. Sic etiam si Quantum referatur ad ea quae suapte ensentia quanta sunt, ut linea, superficies, & corpus, non est Paronymum, aut denominatiuum si vero ad ea quae ex accidenti eorum essentiae superaddito quanta dicuntur, ut homo &Iapis, P ronymum erit. Nec aliud de hoc nomine Madinum sentiendum est. Quare quae nos diximus ex diuo Thoma & Caietano de nomine Paronymo, intelligenda sunt resperitu eorum ad quae est Pa

ronymum. Data profecto opera, Utor nonnun

quam exemplis Theologicis ad diui Thomae &Caietani Dialectica dogmata corroboranda , Ut qui hos grauissimos patres inter discipulorum

cateruas accusare solent, erubescant. Illud enim certu est, quo aliquidTheolog. est proximius, ebverius esse;&quatb ampli ab ea recedit, atquedi Laetit,tato maiores in errore progressias facere. Ad extremum impugnatur superior definitio alia ratione. Etenim Caesaris & Caesari non sunt Parony ma ad bac voce Caesar, v omnes concedunt; atqui eis competit definitio Paronymorum, ergo quadrat in alia a re definita. Probaturassia mptio. Nam ab hac voce Cadar derivantur,& ab ea solo casu & terminatione differunt. Potissimumque eis conuenit definitio Paronym rum,quam Perionius ex Cicerone potius, quam

226쪽

ex Aristotele tradit.Paronyma sunt, quae ab uno orta , varie commutantur. Respondetur, non esse Paronyma , quia Paronyma sunt varia nomina ; haec vero quae subiecta sunt, unum nomen & diuersos casus appellare opor

Ed quoniam om nia persequimur, nec illa qui- Idem a nostro instituto erunt aliena, principio quidem docere, quaenam Aristotelem impuIerint caulae,ut de Homonymis , & Synonymis,& Paronymis disputaret: mox quare non egeri 2 de Polyonymis, & Haeteronymis , ac demum quam inter se differant Homonyma, Synonyma,& Paronyma, Vtrum re, an sola ratione. Egit Aristoteles de Homonymis, ut illa qua ex parte Homonyma sunt, a Categorijs excludi intelligamus. De Synonymis, quia tametsi non omnia Synonyma in Categorijs collocentur , quippe cum multa entia rationis ad sua inferiora Syn ma sint; nec proinde in Categorijs ponantur: tamen quicquid in Categorijsponitur, Synon

mum esse oportet. De Paronymis vero disputauit, ut sciarmis Paronyma ad eandem Cat goriam referenda esse, ad quam pertinent formae, quae per ipsa significatur: ut album ad Cat goriam Qualitatis; sicut albedo ipsa. Porro autem alia solet eiusdem tractationis ratio a se νnari . Etenim suprema genera ad tria possunt referri, primum ad Ens, tum ad sua quaeque infariora,den i que inter se: ut qualitas cum substarytia. Ratione primi ordinis genera suprema sunt aequivoca, saltem analoga, seu verius analogata e

227쪽

ratione seeundi,Synony ma tandem ratione ter- iij, vere Paronyma.De his itaque Aristoteli erat disputandum.

Sed de Polyonymis & Heteronymis minimδegit, quia Polyonyma sunt diuersa nomina, eandem penitus rem tignificantia , ut Marcus Tullius Cicero. Heteronyma autem ut sunt diuersa nomina , ita quoque res diuersas significant, ut Ensis,& India. Polyonyma igitur e diametro pugn*nt cum Homonymis, quae sub uno normne res omnino diuersas includunt et Heteronyma vero Synonyrnis opponuntur, quae& num nomen, & unam rationem habent. Quum

itaque unum contrariorum facile intelligatur ex alio, agens Arist. de Homonymis&Synonymis, reliquis Polyonyma, SI Heteronyina. Iam veto cum hic liber ad Enuntiationis tra tionem dirigatur, potest alia rationeAristoteles excusari. Equidem ex Polyonymis non fiunt e nutatiationes,quae admodum adDisciplinas pertineant, ut anensis sit gladius ; esset enim. quaestio de nomine ; ex Hetero numis etiam non possunt fieri enuntiationes vers aienres, quarum

potissima est cura, sed omnes erant falsae; ut ista, homo est Leo: at propositiones Synonyma &Paronymae, ut homo est animal, homo est albus,longam exigunt tractationem; immb etiam praedicationes Homonymae , saltem Analogae valde ad scientias pertinent. Ideo igitur actum est de his tribus. Hinc perspicuum fit, Homonyma, Synonyma,& Paronyma ratione quidem semper distingui;

re autem vera interdum in unum conuenire.

Nam ut diximus qualitas si conferatur cumente, Homonymam Analogiae sortitur ; si

228쪽

cum albedo,& nigro, synonymum est 3 sim

domine colorato, fit Paronymum.

De prima diuisione. Cap. 6.

T Ost definitiones sequuntur duae diuisione . A quarum prior huiusmodi est. Eorum qui sunt, quaedam sunt composita, ut horno albus;quaedam simplicia, ut homo. Ex his composita aCategorijs excluduntur, simplicia ad Categorias pertinent. Sed tribus modi ι potesta liquid eme compositum.

Aut enim voce tantum compositum est, VtΜarcus Tullius, aut significatione sola, ut om niaΗomonyma: quemadmodum nomen Canis,&Οmnia verba, ut curro, quod significat ego curro;aue

denique Moce&significatione simul, ut homo alisbus..Α Categorijs igitur excluduntur sola composita, quoad significationem, siue quod ad voce attinet simplicia sint, siue complexa . Quamobrem homo albus in nulla Categoria ponitur, sed homo deponitur in Categoria Substantiae, albus in Categoria Qualitatis. Eodem pactoeanimal rationale in nulla Categori ab ponitur in recta linea: sed animal in recta linea, rationale ad

latus.Illa verb quae tantum voce composita sunt, equaquam a Categorijs reij ci debent : vocum enim compositio non raro ob vocabulorum penuriam accidit; ut patet in hac voce Corpus animatum apud Porphyrium capit de Specie i & in hac alia Intellectus agens, cum alioquin intellectus agens sit quoddam simplex accidens, ads .undam speciem talitatis pertinens.

229쪽

Liber Teniis. τρο iis capitis quaestiones. VEllem hoc loco obseruari,de verborum significatione satis importunam quaestionem ρ με existere,an significatione simplici constent, anystro complexa. Nam qui putant, verba simplice, I s fgnificationem prae se ferre, & Arist. testim

nio nituntur in hoc capite,in exemplum eorum quae sine complexione dicuntur verba adducentis: & porro experientia ipsa eorum opinatio roboratur. Quia quum audimus, pluit, tonat, notaramus mente concipere , naturam esse quae

pluit, aut tonat. Qui verb contra sentiunt . id probant,qilia in omni fereverbo subintelligitur aut persona certa, aut vero incerta. Qubd si in

aliquibus persona minime intelligatur,ut in his

quae nuper sunt prolata, dicendum est,nihilomidus compositam ea habere significationem et ut apertissime id libro sequenti cap. s. obiectione . ostendetur. Et quidem ad Aristotelis testimonium sufficit respondere, eum exempli tantum gratia verba adduxisse ; in exemplis vero irpe ipsum vulgares opiniones sequi, ut . Sent. dist.I3. artic. 3. ad 3. docet diuus Thomas , & in Topicis est manifestum . Et probatur solutio. Nam sub finem Antepraedicamentorum ait Arist. ea quae sne complexione dicuntur, verum aut falsum minime significarercum tamen verba erum, aut falsum significare, etiam si sola proserantur libro sequenti, loco citato demonstreis

Alia etiam existit quaestio circa iIlud quod di πις

stum est, animal rationale non poni in Categin tuo in Homo ponitur in Categoria in recta linea, Gulant.

ergo

230쪽

Duplex

nomina

significa

tio.

ergo & animal rationale; cum sint idem penitus, Respondetur, negandam esse consequentiam, nam adhoc ut aliquid collocetur in Categoria, consideranda est eius significatio: homo antem& animal rationale disserunt significatione. Sed pergis adhuc. Eadem res penitus significatur per hanc vocem homo, & per hanc animal rationa Ie: vana igitur est solutio: Respondetur , negandum esse antecedens, si loquamur de signita catione immediata: Nam duplicem habent nomina significationem: significant enim res, quiabus sunt imposita, ut hoc nomen lapis significat rem quae est lapis; ac praeterea , ut expresse

docet diuus Τhomas I. parte, quaest. 3. arti S. I.&in a. a. quaest. No. articul. 3. significant conceptus in mente nostra existentes . Quo circa A ristoteles i. lib. periherm. capit. I. dixit voces esse signa earum quae sunt in anima passionum, id est , conceptuum, vel affectionum. Quum enim profaro hanc vocem Lapis; significo me habere in mente conceptum, vel imaginem lapidis, & haec vox lapis exprimit auditoribus conceptum, quem ego in mente retinebam : ac proinde voces appellantur mentis interpretes. Denique ob eam causam in voce ipsa duplex veritas reperiri dicitur, una quidem respectu reru, alia ratione conceptuum. Ut si haereticus timore percitus diceret; Romanam Ecc Iesam a fide aberrare non posse, diceremus continuo, illunivere profecto loqui, si eius oratio cum re de qua tractat conferatur ; falso tanaen si cum propria eius mente, ac deprauato animo. Ex his duobus significatis, proximum est conceptus menti S, remotum vero res ipsa, ad quam significandam nomen fuit impositum . Vulgus enim Metaphys. dicit,

SEARCH

MENU NAVIGATION