R.P.F. Vincentii Iustiniani Antistii, ... Commentaria in vniuersam logicam. Vna cum lucidissimis quaestionibus, quae totam hanc facultatem luce meridiana clariorem reddunt, nunc denuò excusa. Accessit etiam eiusdem auctoris locupletissimus thesaurus

발행: 1617년

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Liber Tertiae. io

fuit errore, ut Mundum ab aeterno fuisse existimarit , homo necessario existit , Petrus au tem non existit necessario; unde non sequitur. Petrus est homo, homo necessario existit, ergo Petrus necessario existit . Quare hic tertiisus sensus,falsus ab Aristotele iudicari debet Sed respondetur, ipsum etiam esse verum , quando iid quod necessario tribuitur praedicato , potest de eo cum hac nota Omnis efferri. Et quia non potest dici; omnem hominem necessario existere, ideo nihil mirum est, ut necessario existere competat homini apud Arist.& non Petro.

Denique posset aliquis arbitrari quartum huic regulae adhiberi posse intellectum .Quum qui piam de quopiam dicitur ut de subiecto , quicquid de superiori dicitur accidentario, efferri

quoque de subiecto debet.Verum haec interpretatio non modo falsa est , sed fundamentum etiam est, quo omnes captiones, atque fallaciae accidentis nituntur. Argumentum igitur in hi ius disputationis exordio propositum nihil attinet solvere,quia in hane regulam iuxta quam tam expositionem acceptam procedit. guam Caeterum quia multis ea placet opimo , quae Aura'. Syllogismorum quartam figuram recipit, & o- damen

portet in qualibet figura posse fieri syllogis

mos in materia tum necessaria, tum etiam contingenti, opere praetium erit, hanc regulam, quae illius figurae basis est,ac firmamentum,sic ad Ornare t ex ea firmissima argumenta sumantur in qua uis materia.Igitur quoties unum ens altero, ut de subiecto, praedicatur , quicquid in uniuersam pr dicato dicitur, dicetur etiam de subiecto;vt Petrus est homo,omnis homo sedet, eris 3s. Petrus sedet Nec vero nos ij sumus,quorum, L s ita cae

242쪽

1 o Comment. in uniuersam Logicam

ita caecutiat animus, ut dicamus, quartum hun

intellectum ad Arist.institutum pertinere : sed illud modo asserimus,si ita regula proposita e

Ponatur, quae ea nitentur ratiocinationes non

modo bonas, ac tolerabiles, sod optimas etiam quoad formam esse iudicandas; nec posse Vnquam in simili collocatione dari antecedens V rum,& consequens falsum. Iam autem arbitrabitur quispiam , hunc canonem posse impugnari altero argumento. Arist.cap.de Qualitate in hoc libro concedit, Scientiam esse quid relatum, & negat Grammaticam , aut aliam quamuis peculiarem scientiam, esse ex genere relatorum e ergo etiam aliquod

praedicatum dicatur de aliquo ut de subiecto. non est necesse, ut quicquid dicitur de praedicato, dicatur etiam de subiecto . Respondetur ip- summet Arist.sub finem praedicti capitis soluore

hoc argumentum. Etenim concedit etiam,

Grammaticam, ut scientia est , dicere relationem .Sed alio praeterea modo, quem inCardinali Ciletano eodem loco cernere licet, poteri&nodum hunc soluere.

De altera regula Antepradicamentali . CV.ς.

I Osterior autem praeceptio haec est;. Diuersorum generum,& non subalternatim posit rum .diuetiae sunt specie; differentiae, at subal ternatim positorum nihil prohibet esse ea Ddem. Ad eam vero intelligendam aria sunt obseruanda .Unum, illa genera appellari subalternatim posita, quae ita se habent, Vt unum sub altero contineatur, vel Vtraq; sub tertio genere. Exempla prioris modi, Animal, & Corpus via uens;posterioris,animal& Iapis. Contra ai

243쪽

Ziἷer tertis. 3- tem it Ia dicuntur, nee non subalternatim posita,quorum unum minime sub reliquo ponitur, nec ambo sub uno tertio;vt animal color. Alterum praeterea obseruatione dignum accipito: differentias esse duplices, quasdam accidentaria M,de quibus nunc curandum non est, quasdam autem ementiales : rursusque essentialium alias esse constituentes genus,alias diuidentes illud 'teorporeum, animatum &sentiens constitu unt animal; rationale verb& irrationale diuidunt ipsum.Terti lim est, illas differentias, quae essentialiter sulit diuersae, ut rationale & irrationale , appellari hoc loco Specie diuer-

Se fiam ad instituta pergamus . sit prima as' sivi sertio inexplicationem regulae . Genera non subalternatim posita diuersas habent differentias constituentes , pariter ac diuidentes. Quod certe in animali & colore perspicuum est. Se

elanda assertio Runm duo genera ita 1uhalter datim ponuntur, ut unum sub altero contineatur, differentiae constituentes superius, constituunt etiam inferius;& diuidentes inferius, superius quoque diuidunt . Sume in exemplum Animal di Vivens.Omn es differentiae quae constituunt Vivens, constituunt Animal, quanquam eius essentiam minime compleant; ac diuidentes Animal, diuidunt quodammodo Uiuen S Corpus enim vivens, aliud est rationale . aliud irrationale,aliud senius expers Tertia as, sertio. Quum duo genera ita sollim subalterna esse dicuntur,ut ambo sub tertio genere contideant ur: differentiae diuidentes utriusque diuersae sunt;vt liquet:costituentes vero parim eq-d partim diuersae erunt i in animali & planta vide

244쪽

videlicet.Disserentia enim,quae essentiam ani malis complet,ut sensibile, non conuenit plantari attamen d1 fferentiae superiores, quae ad animalis constitutionem exiguntur, quamuis non sufficiant, ut corporeum &vivens etiam in pi tam cadunt. Q rare egregie ut eum decebat d Cuit Arist. I. Preste. cap. tr. praedicamenta esse impermista.Oportet enim ea quae ad diuersas pertinet Categorias essentialibus disserent ijs inter se discrepare. Nemo tamen hinc colligat, fieri non posse,ut una res ad diuersas Categorias peri tineat, si diuersis rationibus consideretur. Nam Arist. 3. Phys c. cap.3. docet, eundem motum ad Cate coriam Actionis & Passionis esse referendum: Sed de his suum cuique iudicium esto; nos ei im cum non ex professo hanc quaestionem trais

ciemus nil certo definire de actione & passione

Volumus.

Magistri Vsque in hunc locum sequuti sumus Τhoma Solo vi- a Vio'Caietani sententiam. Sed nobilis proOcto δεερ- auctor Dominicus Soto longe aliter sentit circa definitionem generum subalternatorum. Equidem apud ipsum ea tantum genera subalternaistim ponuntur, quorum Vnum. sub altero continetur: illa vero.non subalternatim posita , iudicari oportet, quorum unum sub altero minime conti petur. Nec quicquam ad hanc regulam pertinere censent, Vtrum sub alio genere contin antur, necne. Quo fit, Vt ipso auctore animal &lapis genera sint haud subalternatim posita Quare si Domi nico Soto fides est habenda, omnia genera subalternatim posita, habent easdem differentias const ituentes & diuidentes.Easdem inquam iuxta sensum iam expositum in secima aflertione. Omnia vero genera non subal

245쪽

Liber Tertius. υρ

εernatim posita, habent differentias diuidentes&constituetes sibi ad quatas omnino diuersas; tametsi constituentes inadaequatas possint interdit habere easdem, si illa genera ad eandem pertineant Categoriam. Est autem ut fuminatim dicam)differentia Adaequata, ea quae rei essentiam complet, ut sensus compos animalis; Inadaequata vero, quae licet ad rei essentiam desideretur, non tamen vicissim cum re , cuius est differentia, commeat; ut corporeum cum aut

mali. Ex his autem clarissimorum Patrum opinionibus neutrum existimo repudiandam, sed se tranque posse facillimo negotio, literat Aristotelis accommodari. anquam Dominici interpretatio certior videtur, si ad Perion ij translationem confiigiamus,sin autem res ipsa per se pedatur, Caietani sententia magnum ingeni jacumen ostendit;praesertim si eius Commentaria attentissime considerentur. Itaque de rebus ipsis eruditus lector pro suo arbitrio iudicabit: ego enim cum nihil absurdi ex alterutra parte

oriri videam,nihil impedio. I repugnatur ex dictis nonnulla. r Uod dictum est, genera non subasternatimiaposita habere diuersas differentias constituentes,ita refellitur. Stibstantia & Quantitas sunt genera non subalternatim posita , & non habent diuersas differentias constituentes; cum genera suprema non constituantur differentijs , sed modis internis , Ut patet ex Metaphysica ; ergo regula omnino euertitur. Sed communis responsio est, genera suprema proprie non habere differentias constitu-

246쪽

entes ; nihilominus modos internos esse differentias;saltem improprie.Ita soluitur api visque argumentum: nam quid nos sentiamus de his Modis internis, dabitur forsan commodior explicandi locus. Interim relege quae li. I. ca. γ, diximus,& utere ea solutione, quam statim ad tertiam impugnationem scribemus. Deinceps impugnatur id quod dictum est, genera non subalternatim posita habere diuersas differentias diuidentes. Animal & Scientia sunt genera non subalternatim posita, sed rationale est differentia animalis, & dantur etiam quaedam scientiat, quae appellantur Rationales; ergo diuersa penitus genera, nec ullo modo sub- alternatim posita eisdem differentiis di uidi ponsunt .Respondetur, genera non subalternatim posita interdum habere differentiam eandem diuidentem, sed nomine, non signi Matione. Et ita in animali & scientia usu venit. Nam ratio nate , yt est differentia animalis,significat naturam, quae eo lumine praedita est; ut ratiocinari, antecedentibus consequentia nectere, causasque rerum Videre possit: vi vero dicitur de scie-tia, significat habitum, cuius obiectum est secunda notio, aut intentio.

Postremo illud refelli potest , quod scripsi

mus, ea genera quibus aliud superius genus imminet, conuenire inter se aliqua differentia costituente; communi tamen .Certe corporea sub stantia,&ea quae, quia corporis expers est,

Spiritus dicitur, sub genere hibstantiae continentur 3 & proculdubio in nullia differentia

constituente conueniunt . Non enim conueniunt differentijs adaequatis constituentibus, nec porro aliqua disterentia communia quoni-

247쪽

solum conueniunt in genere substatiae. Substantia vero, cum supremum sit genus, non habet aliquam differentiam constituentem : ergo falla videntur quae scripsimus. Respondetur, habere nihilominus substantiam modum quendam internum, qui improprie Differentia appellatur. Ca 1etani autem solutio alia est. Ait e- sum, Aristotelem non dicere, genera non subalternatim posita habere semper easdem differe

tias; sed nihil impedire,quominus eisdem possit constare differentiis. Sicut nihil prohibet, hominem esse Regem, non tamen omnis homo eth MI.Quare etiam obiectioni primae poterit recponderi:quum Aristoteles ait, genera di iter sason subalternatim posita constare different ijs

specie,id est,essentia diuersis ι id sub Hypothesi accipiendum esse, si differentiis costent. Quid quod satis probabiliter a quibusdam dicitur , etiam genera suprema proprijs differζΠ subdistitiis a seipsis separari. Nam diuus Thomas hidinis

Metaph. lecta x. non obicui e docet , non modo, Mea inter se proprie differre, quae genere conite' diciturdiunt, sed ea etiam quae Analogia, seu propOD Dissere tione, ut Substantia & Quantitas . Licet ibi tia. dicat,propriissime ea solum differre, qua genere conueniunt. Quo fit, Vt quum Porphyrius ait, differentiam esse qua species superat genus, Rut quae diu i di t ea, quae sub eodem genere continentur ; non de qua uis differentia etiam es

sentiali id accipi debeat, sed de perfecitissimo differentiarum genere , quod ad solas species aut infimas, aut interiectas pertinet et vel certe quum Genus nominat, hon proprie ipsumiatelligit , sed quodvis superius eo nomineispreliecit.Itaq; in differetiis est. tialibus si quq dixi

248쪽

vb Comment. in uniuersam Logicam

diximus vera sunt, multi, ij que admoudm varii gradus inueniuntur.Sed longiores hoc loco fui mus, quam institueramus: Igitur de Antepraedigam entis haec dicta sint.

SECUNDA PARS LIBRI.

nuont ea qua in Categoriis ponuntur , ct quot modis id accidat, de numeroque ipsarum Categoriarum. Cap. Io, A Ntequam ad singulas Categorias VeniamuS. - inuestigandum est, quot sint Categoriar: si primum explicauerimus,quae excludantur , &quae ponantur in Categoriis. Principio statuenuum est , a categorijs excludi omnia Homonyma, etiam illa quae appellantur Analoga; Vt Ens.Neq; vero omnia Synonyma in ipsis ponuntur; nam Ens duplex est, aliud rei ut homo: aliud rationis , ut notio speciei Et quidem a Categoriis excluduntur omnia entia ratio. nis , ut colligunt Metaphysici ex Aristotele lib. s.Μetaphy.tex. I . Praeterea ens rei, aliud per se, ut homo; aliud per accidens, quod componitur ex substantia & accidente, ut homo albus vel ex duobus accidentibus , ut musicus albus. Sed ex his entia per accidens omnino a Categoriis exulant. Quin nec entia per se, quavis ratione sumpta, in recta serie Categoriae ponun- tui: namens per se potest intelligi & conceptu simplici,ut homo sub conceptu hominis; aut co-ceptu composito, ut ipsemet homo sub conceptu animalis rationalis. Et quidem hoc secundo modo non ponitur in Categoria, nisi forte, ut expositum est supra in prima diuisione Anteprε- die amentorum. Colligimus ergo, in Categoria

249쪽

. 1iber Tertius. . yla solum poni entia rei,Synonyma, & quidem per se, ac simplici conceptui subordinata . Nee tamen ista sufficiunt, sed oportet insuper, Vt naturam finitam habeant. Quare Deus Categoriam minime ingreditur,quia angusta est domus, quae tantum hespitem capiat. Habet enim infinia

tam naturam, quae cum rerum omnium perfectiaones complectatur, non potest genere, aut di serentia circunscribi. At vero Christus domi, nus in Categoria ponitur, qui 2 Quatenus homo naturam habet finitam & limit itana, estque viab.

uote nobiscum homo. t . taeterum non una ratione ponuntur omnia

in Categorijs, alia enim directe, alia in directe, seu reductive collocantur. Di recte, ac per se ponuntur omnia & genera,& species, quae dicunx natur m completam, ut homo & animal ; insuper indiuidua quae sub his generibus & speciς-bus continentur, ut hic homo. Dixi, species quae dicunt naturam completam, id est , quae non sunt patres Phy sicae, alicuius naturae; quom ara Anima etiam si sit species , vel genus ad hane& illam animam , quia tamen dicit naturam

incompletam,& partem alicui HS naturae, nem

pe viventis, non ponitur in recta linea . Illa praeterea quae ponuntur reduetiue, aut per aliud, multa sunt. Nam differentia essentialis ponutus illius Categoriae, in qua ponitur sua species; ut rationale in Categoria hominis. Proxime, &secundum hanc ponuntur reductive partes in Categoria sui totius; ut anima & corpus in Categoria, ut qua & animat:& semicirculus in Categoria circuli.Tertio, principia peculiaria cuiuslibet rei ponuntur in categoria illius , ut punctus in categoria lineae,&vnitas in catego-Μ in ria

250쪽

ria numeri , &instans in categoria temporis. Nee immerith dixi peculiaria , quoniam pri -

cipium uniuersale omnium rerum , nempe Deus, non ponitur in ulla Categoria etiam re ductive, ut notat diuus Τhomas r. parte quaest.I. art.s. Deinceps etiam reductiuὰ ponuntur in Categoria motus, ad res, vel a rebus illius Categoriae, ut Ortus &Interitus hominis reducuntur

ad ipsius 1 phciem; Augmentum ad genus Quan mitatis: sicut loci mutatio ad Categoriam Vbi.

Quinto,priuationes & negationes reducuntur ad categoriam sui habitus, ut coecitas ad Caia tegoriam visus. Denique omne ens in potentia efertur ad categoriam sitim et actu existentis,

ut lapis in potentia ad categoriam lapidis. Atque hac praesertim ratione intelligitur Aris .

di pote utiam ad eandem pertinere categoriam. Loquitur enim de potentia, quam nonnulli vota

cant Obiectiva r quicquid alij sentiant.Dicitur . que potentia obieetiua, quia licet non sit potentia efficiendi actum;habet tamen actum vimbiectum suum.Quemadmodum lapis in pote tia non efficit lapidem actu , sed obiectum quod respicit tanquam perfectionem suam lapis in potentia sumptus , est lapis actu . Haec scio

non placere omnibus, sed ita usus habet, ut nos aliena reprobemus , alijs displiceant nostra. Decem autem esse Categorias docet Aristoteles hoc loco,&I.Τopic.cap 7. & diuus Augustinus lib. s. de Τmnit. cap. . scilicet, Substantiam, Quantitatem,qualitatem, Relationem, Α- monem, Passionem, Ubi, Quando, Si tum esse,& Habore. De quibus Ens dicitur non quidem ut genus

SEARCH

MENU NAVIGATION