R.P.F. Vincentii Iustiniani Antistii, ... Commentaria in vniuersam logicam. Vna cum lucidissimis quaestionibus, quae totam hanc facultatem luce meridiana clariorem reddunt, nunc denuò excusa. Accessit etiam eiusdem auctoris locupletissimus thesaurus

발행: 1617년

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

dicit, voces significare res med ijs conceptibus. Quare hoc nomen Antropos apud Latinos nullam rem significat, quoniam is qui tantum Latimus est, illam Vocem audiens, r ullum conceptumente formate contra vero apud Graecos aliquid fgnificat quia quum Graecus illam audit, alique conceptum mente effingit. Sed ut ab omnibus haec percipi queant , libuit hoc loco annotare, conceptus mentis a nobis vocari, quae Cicero,MQuintilianus animi sensa dixerunt . Ad argumentum igitur respondetur , Hominem significare quidem aliquid compositum, ta s. quam significatum remotum , cum rem ex animo &corpore constantem significet: at eius signific eum proximum esse conceptum simplicem quo

homo repraesentatur. Haec autem Vera sunt,

si expendatur vis impositionis huius nominis homo. Nam saepe accidit, ut a Bdita illa voce,

formemus conceptum hominis compositum,

id est conceptum definitionis homini. Id tamen non habet vox Homo ex sua impositione, sed ex bonitate, aut defectu intellectus at dientis . Haec autem oratio, animal rationale, longe aliter 1e habet ; nam significationem compositam , non modδ secundariam Ela mediatam; si immediatam etiam recipit . Ut vero res aliqua in Categorijs coIlocetur, non tam ipsa consideranda est, quam modus quo mentaeoncipitur. Quamuis enim Angelus res si inplicissima, ut nou ponitur in recta linea Categoriae, quum duplici conceptu apprehenditur. Et quamuis homo re ipsa compositus sit, absique dubio in Categoria ponitur, quando apprehenditur non duplicato definitionis conceptu,

sed simplici, qui ei, ut species quaedam, respondet

232쪽

ibo Comment .inun Gam Logicam det. Denique ut aliquod nomen excludatur , a Categorijs consideranda est eius significationis compositio, non quoad secundarium significatu, sed quoad primarium. Quo sit, ut homo possit

in recta serie praedicamenti reponi ; non autem animal rationale.

Desecunda Diussione. Cap. r.

R Ltera diuisio in hunc modum proponitur. Eorum quae sunt,quaedam non sunt in subiecto Se dicuntur de subiecto; non ulla sunt in subiaiecto,&dicuntur de subiecto ; alia nec sunt in subiecto, nec dicuntur de subiecto ; tandem alia sunt quidem in subiecto, at de subiecto minim8 dicuntur. Qua in re sciendum est primo, sola Synonymos simplicia, quae in recta Categoriae

Iinea collocantur, hoc loco diuidi.Iam autem &illud intelligendum est, hane diuisionem quatuor partes sortiri r quia ens potest diuidi lin substantiam&accidens, substantia vero in uni uersam & particularem: sicut etiam accidens. Vnde quatuor sunt genera entium , substantia, nempe uniuersa, & singularis, accidens uniuer sum, & singulare . Nec illud praeterea ignorari debet, propriam notam accidentis esse, existere in subiecto. Esse autem in subiecto, illud dicitur, quod est in aliquo, non tanquam pars; S impossibile est, esse sine eo in quo est ut albedo manus, est in ea tanquam in subiecto,quia est in illa non quasi pa s; & si a manu separetur, certe peribit. Propria vero nota substantiae est, non esse in sub-BA. d. tecto, quia substantia per se subsistit. Mox indi bis . cium uniuersalis est , dici de subiecto; id est: dici de aliquo nomine & ratione secundum

essen

233쪽

essentiam;vt homo dicitur de Petro & Paulo se- eundum nomen & definitionem: ita ut definitio hominis tribuatur eis secundum essentiam. Quo fit, ut nullum Homonymiim de suis inferioribus, tanquam de s ibi edto dicatur: Homonyma si quidem non habent unam rationem. Verum est tamen ea quae non penitus, sed partim Homony- lma sunt,id est analoga, dici nonnunquam de suis' inferioribus,Vt de subiecto. Quare inCategorijs capa. quaest.I.docet Pater Soto, hoc nomen Res, quod est unum & transcendentibus, dici de substantia, & accidente secundum essentiam. Et idε ego arbitror de Ente, ut signiscat habens essentiam, non ut significat habens existentiam. Sed

haec aliquando commodius exponuntur. Fit etiaconsequens ex eadem definitione, nullum Paronymum dici tanquam de subiecto de illis, quibus

Paronymos attribuitur i quia etsi possit de eis nomine & ratione efferri, non tamen secundum essentiam . Sequitur tertiri interea quae ponuntur in recta linea Categoriae sola genera & species dici de subiecto, cum ea sola habeant in Ariora, de quibus secundum essentiam efferantur. Tandem proprium Symbolum atque nota singi latium est, non dici de subiecto, singularia enim non habent inferiora, de quibus nomine & raatione dicantur. ar cum ita sint, liquet primam diuisionis partem significare substantiam uniuersam, quae

quia substantia est Dion est in subiecto ; quia uniuetia est,dicitur de subiecto : Secundam, . accidens uniuersale; quod quia accidens, in subiecto est;quia uniuersale . da subiecto dicitur: Tertiam, substantiam singularem: Quartam deis nique, accidens singularcs quae partes ut sup L riore

234쪽

Tiores explicandae sunt. Sed ut exemplis res fiat illustrior,substantia uniuersalis est,ut homo, a nimal; accides uniuersale, ut albedo, color;su clantia singularis, ut Petrus, Paulius;accidens singulare, ut hic candor. Ac merito quidem annotarunt viri docti, non uno modo accipi nomen

subiecti in hac diuisione.Etenim inbila particula, Dici de sub1ecto , subiectum accipitur pro subiecto praedicationis essentialis; quale est homo respectu animalis. In particula vero esse in subiecto, sumitur pro subiecto inhaerendi;cuiuia modi est homo respectu candoris.

Argumenta aduersuasuperiora. Contra diffinitionem Esse in subiecto est a

gumentum,quia alteri, quam re diffiniis po- Anania test accommodari. Nam anima leonis est in m teria,& non tanquam pars materiae, ac impossi- m , bile est ι ut sine illa materia in rerum natura perstet: at anima leonis cum accidens non sit, - non est in materia isiquam in subiector ergo alicui definitio conuenit, quod sub re definita minime continetur.Sed quatuor modis responderi solet. Primum dicitur, animam leonis non

esse in eius materia quasi in subiecto; quia quod

est in materia, non est in aliquo. Si quidem materia non est aliquid aetii, dicente Aristotele 7. Metaphysicorum text. 8. materiam nec esse' . Quid, nec Mantum , nec Quale. Secundo, respondetur, formam leonis esse In materia Ie-onis tanquam partem s non quidem ipsius ma

235쪽

Liber Tertius. Issquibusdam, animam leonis posse esse sine mateiaria leonis, non quatenus anima leonis est, sed i quatenus est forma substantialis. Nam vo est forma substant,al is , non repugna: et existere absque materiar alioqui id omni formae substantiali repugnaret , at non repugnat animali rationali. Nulli igitur formae substantiali, qua talis est, repugnat a materia avulsam permanere. Memini libro superiore cap. 6. exposuisse, quid de toto hoc genere interpretandi definitiones ex non repugnantia , sentiendum sit. Ad alia igitur veniamus . Quarto respondent alij, animam leonis non esse in materia tan quam in subiecto, quia materia non est Aliquid; Bon quidem ob causam a nobis ex Aristotela

traditam in prima solutione, sed quia in definitione Esse in subiecto, illud vocatur Aliquid, quod est compositum ex materia & forma. Quo pacto haud dubium est, materiam non esse aliis quid. Non placet. Quid ita .gia actu intellia gendi est in substantiss separatis tanquam in subiaiecto; eum illae minime computantur ex mat

ria & forma.Itaque prima & secunda solutio Aiarist. mentem afferuntur. Secundo ofert se grauius argumentum. Aris. 4. Phys. cap.3. enumerat octo modos, quibus ali-

quid est in aliquo; primum tanquam partem in toto, ut brachium in homine et secundum tan-AM, 3uam totum in partibus, Ut totum aedificium in modis f. undamento, parietibus,& tecto consistit: ter- seni V tium quasi genus in specie ; ut animal in homi- retur. ne: quartum tanquam speciem in genere, ut homo comprehenditur sub animali: quintu veluti forma in materia, ut albedo in manu, & anima

236쪽

in eorpore; sextum quemadmodum Rex in re no esse dicitur:septimum ut rem in fine, ubi enim est thesaurus tuus,ibi est cor tuum: octauum d nique sicut in vase, aut loco, ut homo in domo sua .Cum igitur octo sint modi Existendi in aliquo, quomodo hac diffinitione distinguitur Esse in subiecto ab ipsis 3 Respondetur, illa particula, Non tanquam pars, excludi, repudiarique omnes hos modos, scilicet tanquam pars in toto, ut genus est in specie ; quia genus est veluti pars essentiae speciei , & ut species in genere et quoniam species est pars generi subiecta. Denique reijcitur modus, quo totumintegrum est in suis partibus. Si enim quod est ia subiecto adeo imperfectum est , ut non possit esse pars subiecti: quomodo erit totum respectu subiecti IIIa vero particula; Et impossibila est esse sine eo in quo est , excluditur modus

quos Rex est in regno . Nanque potest existere Rex, etsi regno priuetur. Quo fit ut modus et-- iam; quo aliquid est in loco alienus sit valde, at- que diuersus a modo existendi in subiecto. Et e-' nim res quum loco dimouetur , non continuo perit. Τadem modus quo res in fine esse dicitur, etiam a modo quem nunc persequimur, eadem particula separatur; quippe cum permaneat reS,' quamuis suo fine frustretur. Qui enim in inferiano sunt optato fine priuantur, & certe existunt quamuis infelicissime.Caeteriim modus quo se ma est in materia , non debuit omnino ab hac

diffinitione excludi, quia accidens habet se quoque, ut forma, ad subiectum . Reij citiar tam eliquantum attinet ad formam substantialem in materia existentem: ut patuit in prioris arvis mcuti solutione.

237쪽

Tertium argumentum. Res creatae sunt in Deo, Re ain ipso enim vivimus, movemur, & sumus, de I non sunt in eo tanquam pars eius,& impossibile '' est, Vt sine eo existant: atqui non sunt in ipso ut in subiecto; alioqui essent accidentia a & in Deo esset accidens : Ergo definitio Esse in subiecto conuenit alijsa re definita . Respondetur ae meo quidem iudicio facile ) res creatas non posse esse quin Deus efficienter, aut ut aiunt effective eis tribuat esse s at ii Iud esse conuenit eis sine ipso formaliter , qui habent propriam existentiam substantialem formaliter ; & sunt supposita distincta a Deo: quod certe non conuenit accidentibus , nec his quae sunt in subiaiecto. Quanquam autem concedant grauiores Theologi, dari quandam naturam creatam, quae non habet aliam existentiam , praeter existentiam Dei: non proinde concedunt talem

naturam esse in Deo, ut in subiecto; quia sufficie illam naturam, quoad eius attinet posse form liter propria existentia subsistere ; nisi altioris naturae existentiam substantialiter. partici

paret.

Quartum argumentum cotra diuisionem hoc rapite explanatam. Non enim pertinere vide

tur ad aliquod genus diuisionum, ex his quae lib.

I cap.9, enumerauimus. Ad quod enim p Respondetur, non esse unius generis diuisionem, cum multas diuisiones continead. Prima. Ens aliud

substantia, aliud accidens. Haec est diuisio per se Analogi in analogata . Secunda . Substantia alia uniuersa, alia particularis. Haec est per accidens,& subiecti in accidentia, accidit enim substantiae esse uniuersam : ut expositum est supra . Tertia superiori simillima. Accidens

. .. . . a

238쪽

aliud viriuersum . aliud particulare . . Quarta. Vniuersum aliud Categoriae substantiae , aliud Categoriar accidentis. Non autem desunt, qui huiusmodi diuisionem asierant, esse Generis in species, quia uniuersum essentiat iter dicitur de

uniuerso Categoriar stit, stantiae, εἴ uniuerso Categoriae accidentis .. Sed nobis potius videtur

Accidentis in subiecta; sicuti hac , abbum aliud nix, aliud papyrus. Quinta . . Singulare aliud est Categoriar substantiae, aliud Categoriae a cidentis . Haec est Analogi in Analogata , quiλin definitione singularis accidentis , quatenus singulare est, ponitur singulare Categoriae sit b- stantiae . Ille enim candor dicitur singularis,

ut est in substantia singulari . De qua re videi uum.Thom. I. parte quaest. Part. I. Nec mihi

ob ijcias , illam diuisionem esse accidentis ita subiecta; hoc enim non tollit, quin possit esse Analogi in analogata quemadmodum haec diuisio , videns aliud homo , aliud pratum, est Analogi in analogata , cum sit accidentis in subiectae risiis enim & analogum est , re homini , pratoque accidit. Quare quod diximus lib. r. cap. s. diuisionem Analogi esse diuisionem. Ρer se, non ita accipiendum est , quasi arbitremur, omneli, diuisionem analogi in analogata esse Per se; sed ut innuaemus, dari aliquas.' diuisiones Perse, quae non sunt generis in sp ei es, aut differentiati vel proprietates; sed an alogi in analogata. Quando autem sint Per se, ex legionibus diuisionis Per se cognoscetur. Sed ut finis huie disputationi imponatur, dubitationem quandam leuiorein expediri oportet. Quaeritur, ad quam partem propositae diuisionis referri debeant Differentiae λ Respondetur

239쪽

. Liber rarituri u

tur primum , differentias substantiarum inter substantias uniuersas numerari ; sicut& dis rentiae accidentium sub accidentibus uniuersis intelliguntur. Respondetur secundo, sub nulla illarum partium eas contineri. In illa enim diuisione tantum diuiditur id , quod in recta

serie Categoriarum collocatur 2 totum autem

diuisum in membris diuidentibus intelligi debet. Cum igitur Differentiae cui cap. 1o. dic mus minime collocentur in recta serie, nequaqu-hλc diuisione eas comprehendi oportuit

De prima Regula antepradicamentali. Cap.LIGitur explosis a Categoriarum ambitu, & Ηomonymis,& Complexis, & in quatuor capita relatis omnibus; quae in his ordinibus colloeantur , proponit Aristoteles duas regulas, ex quarum una colligitur id, quod etiam 4. lib. Top. c. i. habes, quamlibet speciem in ea Categoria reponi, in qua &suu in genus : ex altera vero facile deprehenditur, quam differant inter se res diuersarii in Categoriarum, & quonam pacto res eiuslem Categoriς conuenire queant. Prior itaque regula est. Quum aliquid de alia quo dicitur ut de subiecto, quicquid dicitur de praedicato, dicitur etiam de subiecto. Ut animal dicitur de homine tanquam de subiecto, cum dicatur de eo nomine & ratione secundum essentiam , sed substantia dicitur de animali: ergo dicetur etiam de homine.

240쪽

iuet mmment. in uniuersam Logicam

Qua ex superiori bin dubia, videri possunt.

Non desunt, qui propositam regulam eo nomine impugnent, quod Animal dicatur de. homine, ut de subiecto; & non quicquid dicitur de animali, possit de homine dici; nam animal

est genus, homo nequaquam. Respondetur, re gulam esse veram primum in hoc sensu . Qui quid dicitur de praedicato in recta linea, ac seri Categoriae, dicetur etiam de subiecto ut substant1a quae dicitur de ani mali , tanquam superius, in recta linea praedicamenti,dicitur etiam de homine. Rur sus alia solet afferri non mala interpretatio. Quum aliquid de alio dicitur,ut

de subiecto quicquid dicitur de praedicato secundum essentiam, tametsi non dicatur de eo in recta linea, dicetur etiam de subiecto Vt Petrus est homo, homo est rationalis, ergo Petrus est rationaIis . Hos autem duos sensus p0tissimum Aristoteles exigit, ut ex his, quae capite de Substantia scribit, manifeste colligitur. Sed tertiam praeterea habet haec praeceptio intelligentiam . Quum aliquid dicitur de quopiam vide subiecto , quicquid dicitur de praedicato per se&necessario, quamuis nec in recta linea, necessentialiter de ipso efferatur, dicetur etiam do subiecto.Occurritur autem nobis,& quidem a doctis&eruditis, quaerentibus , satisne hic

sensus in Aristotelis Philosophia possit defendi. Nam homo dicitur de Petro vide subiecto, ω certe aliquid apud ipsum dicitur de homine per se S necessario ; quod non dicitur de Petro. Etenim apud Aristotelem , qui in eo

SEARCH

MENU NAVIGATION