장음표시 사용
251쪽
genus, sed ut Analogum . docente id Arist.s.Metaph.text. I .ac diuo Thoma ubique consentiente. Igitur de his Categorijs disputandum est
Quinto.&d cum initio capitis dictum sitientia rationis a Categorijs excludi,quo modo in progressu conceditur,priuationes,ac negationes in illis poni Nam diuus Thomas, quem nostra schola tanquam Principem sequitur , apertissime docet quaest. H. de Uerit.ar.I.& lib. . Metam lect.I.negationes ac priuationes esse entia rationis. Huius quaestionis haec mihi se offert solutio. Fateor quidem , ens rationis comprehendere suo ambitu negationes & priuationes, Scio enim illud diuidi in Relationes , ut sunt tenus & species , subiectum & praedicatum, maior & minor extremitas ; in Privationes, vh caecitas,atque surditas; SI in Negationes,ut non homo, non lapis, non album.Verum in hac emtium Rationis vastitate alia sunt, quae in sua ratione ac definitione non includunt entia Rei; ut notio generis per notionem speciei definiatur ,non per hominem, non per leonem, aut liud ens retralia quae includunt entia rei necessario. In diffinitione enim coecitas necessariti ponitur visus , & in definitione non hominis homo;& non albi,album ipsum.Igitur illius generis entia rationis non reducuntur ad Catego rias entium rei;huius autem posterioris omnino reducuntur ad eas Categorias, ad quas illa entia rei pertinent. Hinc igitur primum con
stat, priuatione. poni in Categoria formae, H α quam
252쪽
ago Comment. in pniuersam Logicam
quam tollunt, ut tenebras in Categoria lucis. id est, qualitatis; caecitatem in Categoria visus,&C. Praeterea illud etiam sequitur, negationes en diu rei in eorundem entium praedicamento poni. Possiem huius veritatis plures testes proferre, sed unus nobis sufficiet beatus Pater, ac Doctor Aurelius Augustinus; ipse enim cum sit unus, instar Regis David, prodecem millibus computatur. Hic igitur tib s. de Trinitate cap. 7. docet, negationes ad eandem Categoriam esse referendas , ad quam pertinet illa quae negant: ut non sedentem , ad Categoriam situs ; non filium, ad praedicamentum relationis. Sic persequitur singula. At consulto dixi, negationes entium rei, quoniam negationes entium rationis, ut non genus , non 1 pecies, &c. ad nullam pertinent Categoriam ; sicut neque illa quae negan . Denique ex superioribus colligi posse videtur, quasdam relationes rationis pertinere ad Categoriam entium rei. Quas tandem p Relationem scibilis ad scientiam, e alias quae sunt extrema relationum Realium sic enim a Doctoribus appellatur tertii ordinis, de quibus agitur ii . s. Metap. c. de Ad aliquid. Sed hoc ultimum consectarium non est ita re ceptum ut duo superiora, non tamen omnino est improbabile, quia etiam tales relationes rationis includunt quaedam entia rei in sua definitione illauci licet entia, quq ad eas referuntur.
Perspicuuin igitur est, nihil in superiori capite
Haec videntur facillima, sed quid si facile etiam impugnentur λ Ecce argumentum . Anal
ga ita se habent, ut posteriora ad priora neces. iario ordinem dicant,ac illa in sua definitione inci
253쪽
ineIudant; sed ens quod suo ambitu ens rei &r
tionis continet, est analogum, cuius praecipua pars est ens rei: ergo ens rationis necessario dicit ordinem ad ens rei. Maior quidem est diui Thomaei parte quaest. i3.ar. 6.& exemplo declaratur in fano, quod chin respectu animalis, ninae, ac medicinae analogice dicatur, necesse est animal poni in aliorum diffinitione, quatenus sana sunt. At de minore est controuersia; nam Chrysostomus Iauellus libro I. Metaph. quaestio. prima, defendit, Ens ut dicitur de substantia & accidente, est e analogum r sed ut dieitur de ente rei & rationis ; esse aequivocum. sed meo iudicio quum haec asserit, non modo eum Arist .ac diuo Thoma, verum & secum ipse pugnat. Etenim Arist. . Metaph. te X. 2. tradit,enSanalogum esse ad substantiam ,& accidens , priuationes S nega i nes : quod.etiam diuus Thonias eodem lib. lec. l. confirmat. Hos mitto, ad ipsuin mei Chrysostomum venio. Tertio lib. de Animo tractat. h. cap. a. aper tissim dd0cet, obiectum adaequatum intellectus esse
enS,ut suo ambitu entiaret, rationisque Comprehendit . Quo semel constituto, nul ius est
dego iij, eius opinionem euertere. Equi dona ob
tectum adaequatum alicuius potentiar,aut facultatis debet habere unam rationem. aut VniuOc m, seu Synonymam, aut certe Analogicam: alioqui una facultas no est et unius obiecti,sed v-mus nominis; quia aequivoca lolii na nomen habit nonae habet comunc: Ergo ens illud de quo disputamus, no est Aequi vocum: ut existimauit Ia uellus. Qua o praeclarius C lietanus sen fit, qui opusculo de Nomima analogia cap.8. docuit, tale ens analogum esse non qui de proportionali-
254쪽
xta Comment. in uniuersam Logicam
talis, sed attributionis. Quomodo autem enti δrei in cuiusque entis rationis definitione cla dantur, altioris est profecto negoti j , sed nouis Dialeciticis eadem ratione poterit explicari, quanos in sequeti cap. exponemus, substantiam iocuiusque accidentis definitione claudi . Cum igitur propositio&assumptio verae sint, quid de cones usione sentiemus Respondendum est certe , Ut aliquod ens rationis reducatur ad Categoriam , non satis esse , si quavis ratione ordinem habeat ad entia rei. Etenuem si nihil
praeterea desideretur, etiam negationes accidentium ad Categoriam substantiae reducendae essent, Cum saltem remote, aut potius remotis si me ad substantiam omnia entia rei & rationis ordinem habeant: & tamen diuus Augustinus loco paulo ante citato, negation si accidentium non ad aliam Categoriam vult referri, quam ad eam, in qua ea accidentia collocantur. Quare ut aliquod ens rationis ad Categoriam referatur,oportet ut proprie & immediate ad aliquod certum gentis entis pertineat L ac Illud in sua diffinitione claudat: ut non homo, homirinem; non album,albedinem;non filius, filium Cumque dentur multa entia rationis , quae non immediate, ac proprie certam aliquam Categoriam respiciunt , ad nullam erunt reducenda
Exempli gratia, notio generis & speciei, notio subieci i&praedicati: nam & substantiae genera
sunt:&accidentia: imm b&ipsa entia rationis, respectu aliorum entium, nonnunquam sunt g nera.Ρorrb ita sunt subiecta & attributa en uti attonum substantiar, ut accidentia;& ut ipsa metentia rationis: nam haec oratio, Chimaera est chimaera, enutiatio est. Quamobrem his praeter
255쪽
tiber tertit missis, ad singulas veniamus Categorias, in quibus omnia quae directe ponuntur,entia rei sunthitemque ea quae primo, secudo, tertio, aut quaris modo in directe ponunturi non quae quinto, tasexto.
Dubstantia, ut docet Aristoteles . Metaphy. text. .est prior accidente definitione, cognitione, natura,& tempore.Itaque prius de ipsa disputandum est . Sed Suhstantiae nomen Varias habet significantias: accipitu enim prim b. pro essentia. Qua ratione dici solet, etiam acci dentia habere substantiam; id est, essentiam. Atque ita sumitur Substantiae nomen in definitione Homonymorum & Synonymorum; non tamen accipitur ita quum dicimus , Substantiam esse primam Categoriam. Rursus significat en&perie existensu dest, non in alio laquam in 1 ubiecto. Qua significatione partes quoque substantiadistini substantiar: ut digitus est substantia. Sed aeque ita sumitur hoc loco.Tertio accipitur, Ut significatens perie subsistςns; positum in re-ota linea huius Categoriae ι & ita nec partes Physicae, nec digerentiae appellantur Substantiae. Sed neque illud praetereundum est . substantiam etiam in hac tertia significatione posse ccipi aut pro genere supremo huiusCategoriae, & ita diuiditur in substantiam corpoream,& spiritualem, ut pro tota coordinatione Omnium quae in re talerie huius Categoriae ponu-tur Tumque diuiditur in hunc modum.Substa il-tia alia Prima, ut Petrus;alia Secunda , UthOmo: Secundarum, alia species; ut homo ; ali genus, ut animat: deniq; Generu aliud supremu,
256쪽
Comment.in pniuersam Logicam vi substantia tu communi;aliud interiectum ut
Prima Substantia sic ab Aristotele definitur. Prima Substantia est , quae nec subiecto inest, nec dicitur de subiecto,ut Petrus qui quoniam substantia est, non est in subiecto; quoniam singularis est, non m citur de subiecto. In quad finitione, ne quadret in partes substantiae ; ut hanc manum, hoc caput ; vel in disterentias singulares, ut hoc rationale; subintelligendum est genus hoc modo: Prima substantia est substantia posita in recta linea,quae nec dicitur de sub tecto, nec est in subiecto. At nemini mirum vi ideatur, hanc definitionem per negationeS tra
di, quoniam est descriptio : Aristoteles vero priusquam Primae substantiae definitionem tradar, hac periphrasi utitur. Ait enim , Primam Substat iam eam esse,quq proprie , praecipue re maxime Substati adicitur. Ait proprie, Vt ostendat, Primam substantiam no appellari Substantiam ea solum causa, quia habet essentiam ; hoc enim pacto etiam accidentia pollunt nuncupari Substantiae: sed quia substat accidentib. Ut Petrus est subiectum albedinis . Ait praeciDue, quia licet Secundae Substantiae acei dentibus su sient,id tam e habent ratione Primarum. S quidem homo albus est, quia Petrus, Vel Paulus est
albus. Ad extremum ait, maxime. Quia Primae substantiar no modo accidentibus lubsternuntur, sed etiam secundis Substant ijs, ut Petriis sub nomine collocatur . Secundae ve: o Substantiae sunt species, in quibus Primae continentur ;bae quidem , & harum specierum, vel formarum genera. Uerbi gratia. Homo, & leo sunt Secundae Substantiae , quia in ipsa continen-
257쪽
tur Pefrus & hic leo Animal quoque est Secunda Substantia, quoniam est genus ad hominem.
Vt autem facile possit Substantiarum ordo,& Substan- dignit/s, ac inter eas habitudo percipi, adducit it m com- Aristoteles quatuor egregias ipsarum compara. p r- ρης tiones . Dacet enim principio, ex Substanti js Primam esse magis substantiam, quam Secudam: nanque prima substantia substatim mediate accidentibus ; secunda vero ratione primae . Rursus prima substantia secundis subijcitur, secundae vero nequaquam primis . Altera collatio. Inter secundas substantias magis substantiariunt species, quam genera : nam species substant generibus, non contra . Tertia comparatio . Omnibus primis substanti js ex aequo no men Substantiae tribuitur . Quemadmodum enimPlato substat immediate suis accidentibus, ita Socrates suis. Ultima collatio'. Inter ste-cies in finas una non est massis substantia, quam alia . Nam sicut homo se habet ad sua indiuidua, &ad suum ganus, ita quoque Leo se habet ad sua indiuidua , & ita substat suo generi;
nempe animali. Quibus autem proprietatibus substantiae sint affectar,dicemus, neque ita multbpost; sed obiectionibus quae in ea, quae diximus, adduci possent, antea est occurrendum. Quatuor enim priora genera , quo distinctiora appareant, ita libuit pertractare, ut cuilibet duo re C. pondeant capita: quorum prius definitionem,&diuisionem eius contineat , posterius ais
258쪽
ιδε Comment.in uniuersam Logicam Insuperiora obiectiones.
istisis, uit Arist. substantiam esse priorem accideiarie, j us bH- diffinitione, quia accidens definitur penituis vim iubstantiam. Aut ergo loquitur Arist. de diffininmitin tione esctentiali accidentis , aut de descriptiu3. Si de descriptione, certe sicut accidens per su stantiam describitur , ita etiam substantia per accidens: sin autem de definitione essentiali accidentis agat, omnino fallitur. Accidens namque, ut color, aut iustitia, habet suum genus &suam differentiam , per quae potest absque sub-. stantia, essentiali definitione explicari. Inde autem obscurior, aet difficilior obiectio redditur, quod Μathematicus definiat triangulum absq; substantia. Dicit enim, triangulum esse figuram
planam, tribus lineis contentam. Respondetur, substantiam esse priorem accidente, etiam definitione essentiali. Nam quamuis triangulus definiatur per figuram , necessario in ipsa figura debet intelligi substantia; quoniam figura essentialiter est qualitas, qualitas vero essentialiter est accidens, accidentis autem esse essentiale, est saltem aptitudine , inesse substantiae unde quemadmodum in diffinitione hominis necessario subintelligitur corpus animatum , quod in animali includitur; sic in diffinitione figurae necessario clauditur substantiaualtem ut addit m quia in definitione figurae ponitur qualitas. Sed
duo sunt genera accidentium, aliud commune& aduentilium,ut candor & atror, respectu h minis ; aliud proprium, ut facultas ridendi, res. pectu eiusdem Itaque in definitione acciden- pium communium poni debet implicite, vel explicito
259쪽
Eiber rerthae. It plicite substantsa in communi: at in ditanitione
accidentis proprii necessium est poni substantiam in particularis eam nempe quae est eius subiectum. Id ita probatur . Nam ex Arist. l. Poster. cap. 4. haec enuntiatio. Homo est risibilis,&om nes aliae, in quibus proprietas de subiecto dicitur, sunt attributiones secundi modi Dicendi per se: sed enuntiationes illius modi ita se babent, ut subiectum ponatur in definitione praedicati; teste ibidem Aristotele: Ergo homo poditur in definitione risibilis. Ponitur, inquam, tam si definiatur in concreto, quam si in abstrado, Risibile eniim est homo potens ridere; Risibilitas verb est potentia hominis ad ridendum uoca obsecro in mentem quae libro I. capite 8
Secunda obiectio . Ait Arist. substanεiam esse ρ priorem Cognitione accidente. Sic obiicio. Omnis nostra cognitio , ortum habet a senili, -- sed sensus habet tanquam obiecta accidentia, ut ' Δι'
visus colorent, seu lucem; auditus sonum, ergo accidens prius est substantia cognitione. Rursus ex Arist. r. de Animo cap. i. Accidentia ad intelligendum rei naturam maximum afferunt adiumentum,ergo prius est cognoscere accidentia hominis, quam substantiam hominis Respondetur, Arist. . Metaph. loqui de prioritate cognitionis quoad perfectionem, non quoad temporis antiquitatem. Id est,cognitio accidentis potest equidem esse prior temporet cognitione 1ubstantiae: at perfectius leonem cognoscimus , quum eum secundum substantiam & naturam intelligimus , quam si solum ratione accidentium cognoscamus . Nec
260쪽
trI Commenti in uniuersam Logicam nostrum est hoc scholium, quin potius ipsiusmet
Aristotelis eodem loco . De quo lege diuum Thomam ibidem. Respondetur secundo, cognitionem nostram esse duplicem, unam sensus, alteram intellectus. .Cognitione sensus prius cognoscimus accidentia , quam substantias ; sed contrarius est ordo intellectus. Quod ut planius fiat, sciendum est, cognitione aliam esse confusam, aliam vero distinctam: quarum prior est imperfecta, posterior autem perfectior e prior obscura, ac tenebrosa est; posterior perspicua, lucisque plena . Intellectus igitur noster prius cognoscit substantiam cognitione confusa, d inde accidens cogni ione confusa; tum substantiam cognitione distincta , postremo accidens
cognitione distincta. Quod exemplo & ratione ostenditur. Quamprimum a longe aliquid Vides, statim intellemi cognoscis , substantiam ei se, aut corpus: deinde eam moueri, aut quiescere: tertio, iam perspicue esse animal; &denique es e atram, aut candidam, magnam, aut paruam . Ratio autem est huiusmodi . Apud
omnes Interpretes Amst. I. Poster. cap. I. prius
cogni oscitur di nitio essentialis subiecti, quam diffinitio essentialis proprietatis, ergo clara
cognitio accidentium sequitur substantiae per- sol cuam cognitionem . Sed commodior haec tractandi locus est in libris Posterioris Analysi S. Tertia obiectio. Cum ab Aristotele sene di Dptitatum sit male, inaniterque prosecth, sed Vt ipse putabat bene Mundum perpetuo fu i ste;
quomodo ab eo potest defendi accidens , Tempore posterius esse Substantia λ Si enim semper fuit coelum,perpetuo fuit & motus &lux. Re