R.P.F. Vincentii Iustiniani Antistii, ... Commentaria in vniuersam logicam. Vna cum lucidissimis quaestionibus, quae totam hanc facultatem luce meridiana clariorem reddunt, nunc denuò excusa. Accessit etiam eiusdem auctoris locupletissimus thesaurus

발행: 1617년

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

pondetur, Christianos facillimo negotio expadire se ab hoc dubio. Etenim nos qui nullis no stris meritis, sed Dei beneficio, Fidei Catholicae Iumen accipimus, dicimus, ante mundi constitutionem fuisse Dei substantiam, cum alioquis

nullum esset accidens. Et licet, tunc nullum revera esset tempus; erat tamen aeternitas , quae

cum sit diuturnitas quaedam , solet nonnunquam dici tempus: quamuis improprie. Crterum Αri stotel es. qui posuit Mundum ab aeter-ao, difficile emerget . Quare sunt tres modi respondendi pro Aristotele , quibus liberetur, non quidem ab errore , sed a manifesta contradictione Minconstantia. Primus est Commentatoris 7. Metaphy. text. . Censet autem Aristo telem tantiam loqui de accidentibus, quae conueniunt substantiis constitutis . Nam accidentia qua in rebus inueniuntur duplicia sunt, alia quae aduenerunt eis iam existentibus, ut deambulatio ; & his certum est, priorem esse substantiam

cui accidunt: alia quae aduenerunt in ipso momento constitutionis rerum, ut color . Et his accidentibus prior est substantia , non secundum se totam, sed ratione materiae primae, quam Arist. finxit aeternam . Verum eximit ab hac regula Commentator alio in loco quantitatem; quia in eo fuit errore, ut quantitatem ipsi materiae coaeternam esse putaret. Secundus modus

respondendi est diui Thomae eodem in loco.

Dicit enim, substantiam esse priorem tempore accidente, quia datur quaedam substantia, nempe Deus, quae est in aeternitate , in qua proprio nullum accidens inuenitur; quoniam in Deo etiam secundum Philosophum naturalem nul-him est accidens. Quo si dicas, iuxta hunc modum

262쪽

ουν Commentan uersam Iuic

dum respondendi non ostendi substantiam pr

dicamentalem , esse priorem tempore accudente, cum DeuS non ponatur in praedicamento : Respondetur ex Ferrariense Theologo magno & copioso. i. contra Gent. cap. 9I. exemplo

diui Thomae probari etiam , substantiam pra dicamentalem s quatenus substantia est , esse priorem tempore accidente . Iam nec illud ab eruditis ignorari potest. Deum non pertinere ad Categoriam Substantiae, ut in ea contentum , sed ut eius peculiare continens. Non quod aliarum Categoriarum res minime complectatur, sed quia substantiam priuata quadam ratione continet. Denique etsi Deus non pertineat ad Categoriam Substantiae, quia tamen substantia praedicamentalis propius accedit ad Deum, quam accidens, merito ex perfectionibus Dei, etiam substantia , quae in praedicamentis ponitur, in eminentiorem gradum extolli videtur.

De his lege Chrysostomum Iauel. 7. Metaphys

quaest. 3. Extant enim iam om nia eius opera bea-

tissimo Pontifici Pio quinto dicata. Ac duobus his scholijs tertium addi potest 3 nec alienum quidem ab Aric mente. Substantia est prior tem POre accidente , quia nullum datur accidens, quod eam substantiam, in qua est , antecedat

cuin tamen vix possit dari substantia , quae non sit antiquior multis accidentibus, ipsi in hara eatibus. Vt Socrates prior est sua deambulatione,& Angelus etiam , plerosque suae voluntatis aia, A ctus praecedit.

μη 'ci' Quarta obiectio . Cur obsecro addidit Ari- .atok,,iιν sto fle , substantiam esse priorem natura accidente Nam si est prior definitione essentiali Se

cidante. cognitione, certe est prior natura . Vane igitur

addu

263쪽

Iiber Tertius. Ut

Mdmire illa particula . Respondetur primo, Aristotelem nunquam eam posuisse , ut diuus Τhomas eodem loco testis est locupletissimus, sed iuniores eam addidisse. Quod ex eo etiam Probatur,' quia apud translationem ipsorum i miorum Aristoteles exponit treS priores partia cuIas; hanc verb sine expi icatione relinquit:expositurus certe , si eam ipse in textu posuisset. Respondetur secundo, illam additam esse maioris explicationis gratia. Quinta obiectio. Docet Aristoteles, Indiui- ει gene-dua esse Primas substantias. Qua in re nec sibi να squidem satis constare videtur. Nam ipsemet classimi in Postpraedicamentis ea tradit esse priora , a poti . πο- quibus haud reciprocatur existendi consecutio; Pra sed ab homine ad Petrum non conuertitur exi- mέμ. stendi consecutio e ergo nomo debet vocarist 'Drima substantia, & non Petrus . Probatur Minor . Nam licet bene argumentemur , Petrus est, ergo homo est; non tamen sequitur , homo est, ergo Petrus est. Petrum, hominemque iaexemplum sumpsi, cum idem de quavis alia prima & secunda substantia facere potuissem. Renpondetur , secundam substantiam essetquidem

priorem indiuiduiSconsecutione , non tamen

efficientia; & ut ita dixerim ) causalitate,

Wioad existentiam , & receptionem accidenti- , um. Causa enim ob quam homo existit, est,quia Petrus, vel Paul us existit: & causa quare homo est albus, est, quia Petrus , Vel Paulus est albus. Nunc autem prioritatem causalitatis con, siderat Aristoteles . Respondetur secundo . Licet a secunda substantia ad indititia dua sumpta determinals non vicissim comia

264쪽

3Iρχ Comment. in uniuersam Logicum

meoi existendi consecutio ; tamen ad indiuidua sumpta in communi haud dubie licet reciproce argumentari. Nam ut sequitur, individuum ho-m1nis est, ergo homo est et ita quoque sequitur, homo existit, ergo aliquod individuum hominis existit. Nunc autem Aristoteles non agit deprima substantia determinate, id est, solum pro Socrate, aut Platone , sed in determinate & communiter pro quavis prima substan

tia.

u A.ὸ ., seXta obiectio in illud, quod asserit Aristote o :hisis tos, indiuidua esse magis substantias, quam ge-

sin magis uera, vel species . Nec vana est obiectio ; tum substam quia in sequenti capite eius doctrinam sequen-qωὰm im tes, dicemus, substantiam non suscipere magis diuidua. &minuSs tum quia 8. Metaph. text. a. ipsemet tradit genera & species esse magis substantias. Ad primam dubitationis causiam cap. sequenti dicemus. Ad secundam xespondetur, illud non dixisse Aristotelem ex propria sententia , sicut nec multa alia in eodam capite . Huic solutioni, ansam praebet diui Thomae interpretatio . Res pondetur secundo, substantiam poste accipi duobus modis, primo, ut dicit essentiam;' secundo, ut dicit exister e & substare acciden tibus. Si deessentia sit controuersia , magis substantia est species, quam individuum; ceun esientia competat indiuiduo , r/tione speciei. Sin autem, de existentia& receptione accidentium dispu- putemus, magis substantiae sunt indiuidua, quam species,quia ratione indiuiduorum& exi stunt, & accidentibus substant species , atque

genera.

Extrema obi ectio in illud, quod dicit Aristoteles, unam speciem infimam no esse magis substantiam

265쪽

lantiam aIia L Substantia dicitur a substando, sed homo substat accidentibus corporeis , ut longitudini, candori, ponderique; & incorporeis, ut quibusdam viiijs & virtutibus: Leo autem substat solum accidentibus corporeis: ergo magis substat homo, quam leo . Responde tur. Magis, id est, pluribus concedo ; Magis, id est, immedia eius nego ; quoniam sicut homo substat mediate suis accidentibus, ita & leo suis accidentibus per sua indiuidua substat. Nuc autem quum dicimus , unam speciem non esse magis substant ia m alia, solum intelligimus, nam non subijci accidentibus immediatius alia. Similis est adhibenda responsio illi argumento,

quod fieri solet de duabus primis substantijs,

quarum una pluribus accidetibus substat, quam alia. Igitur hae se obtulerunt quq stiones circa ea, qua de Substantia dixeramus. Iam reliqua persequamur

ne lectionibus usantia. Cap. Ia.

Ene se habebit nunc , si quasdam substantia

in affectiones tradamus, quibus &ipsis natura melius intelligatur , & cognoscamus etiam quam sit a Categorijs accidentium separata. Prima affectio est. Conuenit substantiae non esse in subiecto. Constat ex antepraedicamentis. Secunda, Conuenit generibus & speciebus Categoriae substantiae, & eorum quoque differentijs praedicari synonymbs de primis substantijs. De Petro enim &Paulo dicuntur Synonymbs , &quidem stricte, homo,& animal, sensibile,& rationale. Sed de his vide quae diximus supra cap. de synonymis. Tertia. Substantia non habeteontrarium 3 ut homo non repugnat plantae.

N Quarta.

266쪽

Comment. in universam Logicam

, Quarta. substantia non suscipit magis ,rius. Nam Petrus non est magis homo, quam Pau-dus. Haec tamen affectio & superior conueniunt etiam quantitati, ut in Categoria Qualitatis melius explicabitur: Quinta, & maxime pro pria affectio est, ut cum una & eadem substantia sit, contraria cum sui mutatione recipere pos. sit, ut tu unus manens, nunc stas, nunc verb&des. Dixi cum sui mutatione , quoniam etiam haec oratio scripta, Petrus sedet, suscipit contra ria, & modo est vera, modo falsa, non tamen ex

seipsa, sed ex mutatione 'etri, qui interdum se- det, & qua adoque ambulat. Caeterum ut in Iam substantiam haec affectio quadret , intellii. gunda est de receptione.quar primo &per se rei conueniat. Etenim superficies manus recipit vi- eissim calorem & frigus, non quidem vi sua, sed ratio ne substantiae; in qua superficies ipsa ex- 'istit. Quaenam autem sint; quae in hac Categoria

i continentur, explicabimus in Tabulis , quasi Deo fauente) daturi sumus.

Dubitationes . . ' λ homo DRima. Homo est in loco, non tanquam pars sit in Deo, loci ; &impossibile est ut sit sine loco di-- Ἀβι- co autem facultate naturae, sicut nec eadem δε-i M. euitate potest accidens extra subiectum inusniri) Ergo est in loco tanquam in subiecto Reia pondetur, hominem non posse esse sine loco, sumendo locum in communi;posse tamen esse sine loco in particulari. Potest siquidem ab uno in alium transmigrare. Nec velim, hinc colligas, hominem esse saltem in loco in communi, ut in

obiecto . Etenim ut aliquid sit in aliqu6 tania

quam

267쪽

Liber Tertius. υs quarti in subiecto, non sufficit, illud non posis

existere sine eo in communi; sed etiam requiritur, ut non possit esse fine eo, in quo est in particulari, ut albedo, quae est in manu, non soluin ne quit esse extra hominem rotum, sed n ec etiam a manu recedens , in aliam eius partem migrare potest.

Altera dubitatio. Dictum est, substantiams non suscipere magis, aut minus. Quod rocul T l dubio falsum est, si ut superiori capite scripsi L.

mus, prima substantia est magis subitasti quam, vis asesecunda. Huic dubitationi ita a plerisque soletminu responderi. Aiunt substantiam aut dici a subsistendo & existendo per set qua significatione, etiam Deus appellatur substantiar aut a substando accidentibus, ut quum albedinis subiectum substantiam dicimus. Quo vocabuli usu, omnia quae ponuntur in prima Categoria, substatiae appellantur.Deus vero,qui nullum recipit in seipso acciciens , non vocatur Substantia. Egregia 'haec signifieationum substantiae enumeratio quo serpat, videamus. Itaque asserunt, si substantia dicatur a subsistendo per se, non recipere eam illud magis, ac minus; fin autem a substando a cidentibus , omnino recipere ; quia secundae substantiae substant accidentibus ratione priamarum e atq; ideo magis substantiae sunt priamae, quam secundae. Tamen aut ego gallor, aut vana est soliitio. Nam etiam considerando substantiam, ut dicitur ab existendo per se, suscipit magis & miniis. Nisi enim velimus Ideas Platonicas ab Orco suscitare, secundae substantiae non existunt , nisi quia primae existunt. Ideo namque dixit Aristoteles,in

268쪽

iρι Comment. In uniuersam Leticam

Quamobrem aliter respondetur , substantiam quidem sub ratione communi substantiae recipere magis & minus: at sub ratione particulari hominis, aut aIterius speciei, seu generis, non recipere magis, aut minus . Videlicet Petrus non est magis homo, quam Paulus ; nec unus Leo, alio Leone. Omnino autem hanc solutio- nem recipi decet a quia ab ipsemet Aristotele hoc loco traditur; nec ullus eius mentem pote- i. rit melius explicare . Denique respondetur, substantiam non suscipere magis,aut minus, si . primae substantiae inter se conlarantur, aut species infimae inter se; aut genera, quae e aequo aspeciebus infimis distant. Nam si aliter substaniatias conferas, proculdubio magis & minus inter

ipsas,inuenietur.

Ulia Tertia dubitatio. Dictum est, maxime prb-prium esse substantiae , ut contraria suscipere His sit possit . Equidem, ut libr. 2 capit. 8. dub. . Pro sub tia nun. 3. scripsimus, inter Proprium & Accidens p 'rut quintum praedicabile maximum est discrimen: qu bd Proprium prius natura conueniat speciei,. postea vero indiuiduis; at accidens prius indiui- duis.quam speciebus . Sed recipere contraria accidentia, prius conuenit indiuiduis,quam spe- ciei. nam prius natura aliquis singularis homo ambulat, quam homini ambulatio tribui possit. Ergo recipere contraria , non est maxime proprium substantiae. Respondetur . Quemadmodum risibilitas, aut ridendi facultas prius conuenit homini, quam Petro,cum de homine primo &per se enuntietur e at ridere actu prius conuenit Petro, aut aIteri indiuiduo, quam homini; ita recipere quidem contraria acciden

tia, prius indiuiduis, quam homini, vel aIijs

269쪽

niuersalibiis Categoriae Substantiae dicendum est conuenire: at posse recipere prius uniuersis, quam indiuiduis. Nisi enim natura humana esset indifferens adambulandum, aut sedendum, non possent Petrus , ac Paulus sine discrimine aut ambulare, aut sidere. Idq; ex eo facile coprobatur, litod si natura specifica certe,ac definite sibi postulet aliquod accidens, ea quae sub illa specie continentur indiuidua, non possunt recipere accidens contrarium . Quia natura ignis ne

cessarib. exigit calorem , non potest dari aliquis particularis ignis frigidus; & quia natura aquae necessario exigit frigiditatem , ideo non potest dari aliqua pars aquae sic calida, quin tanta frigiditate constet , ut si ab igne remouea- ltur, possit eum qui subintrauerat, calorem .

restinguere.

strema dubitatio. Quomodo dictum est, o--Θ-

rationem. non recipere accidentia contraria rarao con

cum sui mutatione λ An sicuti nomo recipit ca- μη lorem & frigus, quia Sol in eum radios mittit, k postea contrahit, non eadem ratione haecΝ- ratio, Petrus sedet, recipit veritatem & falsit tem, quia Petrus stat,&postea sedet Respondetur, hominem recipere calorem & frigus cum sui mutati opereati. Rem enim quandam recipit Petrus,&quandam amittit, quum fit ex calido frigidus. At oratio recipit veritatem &salsitatem absque sui mutatione reali, quippe cum esse veram .aut falsam . nihil realedicat in Oratione. sed iratum relationem rationiS; V luti dextrum & sinistrum in columna. Hactenus, te Substantia.

270쪽

De uuantitare. Cay. x Am de mantitate prius quam de reliquis a luare didentibus disputemusrno certe quod ipsam pHμε δε illis omnibus perfectiorem iudicemus: nobi-M, AI lior ζnim est Qualitas: quae non modo in rebus stis iis, CorpQ rei inuenitur , sed etiam in se uinctis a materia: neque porro quod nullum accidens possit inhaerere substantiae, nisi media Quanti-- tate; cum aecidentia. Animae rationalis & Angelorum eis in sint non media Quantitater sed quia inter omnia accidentia noti ora sunt ea, quq

sensibus percipi possunt; ut albedo, soniis, c Ior, & alia ei usdem goneris: quorum prima radix & fundamentum est Quantitas. Iam vero Cum inter omnes Categorias uantitas substantiae similior videatur; ita ut po1 sit in locum subinstantia aliquando subrogari, ut doce Qt Theologi de sacrosanctae Eucharistiae sacramentor iure post substantia Quantitatis sequitur disputatio. suta sis Quantitas est, qua dicimur esse qManti, ut ammiraι. magnitudine magni, multique a multitudine. Si enim licuit Aristoteli, Qualitatem eam dice re, qua dicimur quales; quid impedit, ne Quantitas similiter definiri possit λ Teneamus igitur hanc esse Quantitatis definitionem, aut certe descriptionem; nam mihi utrumuis est satis. Duplex autem est Quantitas, alia Continua, alia Discreta kaut alia Coniuncta , alia Deiu

Species ita. Coniuncta est, cuius parted termino com-m mi- muni iunguntur. Τerminum communem ap-

-- pello quidpiam indivisibile,quod est unius partis finis, alterius Vero principium ut punctus, qui est in medio lineae. De iuncta est, cuius partes nullo communi termino iunguntur; ut d

narius.

SEARCH

MENU NAVIGATION