R.P.F. Vincentii Iustiniani Antistii, ... Commentaria in vniuersam logicam. Vna cum lucidissimis quaestionibus, quae totam hanc facultatem luce meridiana clariorem reddunt, nunc denuò excusa. Accessit etiam eiusdem auctoris locupletissimus thesaurus

발행: 1617년

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Liber tertius. My

et seorsum,ac diuisina existut.Id autem in castis manifeste reperitur. Hinc primo collige, numerum Angelorum ison pertinere ad praedi-eatnentum;item nec numerum rerum corpor

arum, qui sumitur ex varijs esseniijs & existen iijs; sed eum qui sumitur ex variis earum quantitatibus continuis.Nam res corporeae,sicut habent essentiam & quantitatem , ita dupIicem unitatem habent ; aliam transcendentem aliam quantitatis e ac subinde duplicem numerum constituere possiant. Collige secundo,

omnem numerum praedicamentalem esse transcendentalem; non tamen omnem numerum

transcendentalem esse praedicamentalem , vel quantitati uum: sicut omne quantitatiuum est vinnum transcendens, non e diuerso ι & omnis quantitas est ens, non tamen omne ens est quantitas. Ex his liquet solutio quaestionis.Numerus enim qui in Angelis inuenitur , est transce dens,& non pertinet ad hoc praedicamentum. quamuis ut verum fatear numerus trans, cendensa plerisque non appellatur numerus, sed multitudo;& numerus praedicamentalis,aut quantitatiuus simpliciter vocetur Numerus. De his consule diuum Thomam I. parte quaest. l .ar. l. Lege praeterea opusculilm 48. traei.3.de Quantitate cap.r. &Chrysostomum Iauellum intractatu de Tran1cendentibus capit. de Unor& libro . Metaphysic.quaest.7.& libro 8.quaest. ἁ deniqye libro ro.quaest.Is.

De lectionibus Quantitatis. Cap.r .

I Rima affectio Quantitatis haec est. Quantitati nil est contrariimrlinea enim non repug- . o nat

282쪽

gnat lineae, nec superficies superficiei. Secunda. Quantitas non susciphi magis aut minus. Potest enim una linea esse maior altera, sed non

magis linea.De his copiosior erit disputatio, quumlin qualitatis affectiones inciderimus.Temeia. antitas est, cuius causa aequales, aut ina quales dicimur .Est enim Quantitas mensura: ea autem dicuntur paria, aut aequalia, quae eadem

mensura possunt mensurari.

Dubitationes. DRima. Locus est quantitas, sed triciis ursum

loco deorsum a ciuersatur, ergo quantitas Contrarium habet.Probatur assumptio . Motus contrari j sunt ad extrema contraria , Ut ex n

Physicorum capite s.constat e sed motus sum sum & motus deorsum in ter se pugnant: ergo ursum & deorsum sunt contraria.Respondetur primo.Si sursum & deorsum considerentur Ium, ut Ioca quaedam sunt,id est, ut superficies rem continentes, non sibi inuicem aduersari: si vero quatenus in loco superiori, qui est sphaera ignis, est summus calor siccitati coniunctus, &in loco inferiori humiditas , atque frigus sursum & deorsum esse contraria s ratione harum qualitatum.Sicut Substantia non est per se ad uersa substantiae,ac nihilominus ratione cal his & frigoris,aqua & ignis inuicem aduersantur.Respondetur secundo, motum sursum non esse ad locum supernum, nec motum deorsum ad inferiorem; sed motum sursum esse ad ubis perihs, motum deorsum ad ubi inferius. Quocirca Aristoteles s Physicor. cap.I. docet , motum secundum locum esse ad Categoriam Ubi. Cat ria autem ubi recipit contrarium . Sed haec a

283쪽

ν hysteis requirantur.Lege tamen obiectionem

primam cap. I S. Non poti

Altera dubitatio .Pondus non est quantitas, sed ratione ponderis res dicuntur aequales, vit inaequales: ergo no est proprium quantitati, ut secundum eam res aequales , aut inaequales Vocentur. Propositio ita probatur. Quia ali quin mancam , & quasi inchoatam quantitatis notionem nobis Aristoteles tradidisset. Probatur assumptio . Quia plaustrum foeni &moles plumbea dicuntur aequalia ratione pO deris, non ratione magnitudinis, nec etiam ratione multitudinis;cum in plastro sint infinitae herbae,& moles plumbea se una . Ad hoc a gumentum quidam respondent negando prinpositionem . Sentiunt enim , pondus esse quantitatem. Caeterum Aristoteles s Metaphysicorum tex. 39. docet, pondus & leuitatem esse qualitates et & tex.I8. non numerat pondus in ter species quantitatis; sed cum affectionibus illud recenset. Iam diuus Augustinus Io.lib. CG siccapi.8. grauitatem inter qualitateS enum γrat. Quod etiam facit s. Metaph. lec. I8. Diuus Thom .eius in hac vita discipulus, ac interpres, k in coelesti proemio aequalis, ac socius. Respondendum est igitur,aequale, aut inaequale d obus modis accipi, proprie,&improprie . Α - qualitas proprie attenditur ex quatilitate, squalitas autem improprie potest ex ali)s rebus conis siderari.Vt quum volumus agnoscere, utrii duae imagines sint aequaliter verae, comparamus eas cum exemplari , ac prototypo , & am dicimus. Veriorem , quae proximo accedit ad archetypon . Similiter ut de colorum o a aequ

284쪽

aequalitate,aut inaequalitate.tractemus, conferiis muS eos cum perfeci o colore. Eadem est ratio aequalitatis,aut inaequalitatis in pondere. Requantitati proprium est, ut secundum eam res proprie aequale aut inaequales dicantur.

o ab Postrema dubitatio.Si in mundo non esset ni---isa, si Vnλ res quanta,illa haberet Auantitatem , Me,ime hia non esset proprie aequalis,aut inaequalis. Cui Lia sine nim esset aequalis 3 Ergo non est proprium quatiem quantitati, ut ex ipsa res proprie dicantur aeris propria quales, aut inaequales. Facilis est responsio. Pr ' Mauri prium est quantitati,ut secundum eam, res Pr prie dicantur aequales,aut inaequales; non actu, sed potentia.Vt ridere actu , non est proprietas hominis, sed ridere potestate Alia profecto sunt vorba, sed non est diuersa eorum intelligentia: tui aiunt, proprium esse quantitati, veipsa media,res sint fundamentaliter aequales, non formaliter;quia scilicet id quod fundam tum, ac causa est, quare possint res proprie V

' cari aequales, est quantitas ipsa. De Qualitate. Cap. yy. T Ost Quantilitem,agendum est de Qualitate, quae inter accidentia non relata computatur ; licet Aristoteles arbitrariam methodum sequens,post Quantitatem disputet de Relatione; cuius mentionem fecerat cap. de Quantitate. Est autem Qualitas,qua dicimur esse quales, ut ab albedine dicimur albi. Alij definiunt Qualitatem esse formam accidentariam, secundum quam proprie dicimur esse quales. Formam a cidentariam dicunt, ut excludant ab hac Cat goria differentias essentiales substantiae, quae Iieet

285쪽

tiber terim. au. eet praedicentur in quale Apud Aristotelem Dintaph.text.I9.& Porphyrium cap. de Differentia in Isagog non tamen pertinet ad hanc Categoriam nec directe, nec ad latus; cum non sint formae accidentaliae . Addunt, secundum quam proprie dicimur, esse quales, quia licet omnia accidentia praedicentur in quale de substantia, ut ex libro quinque Vocum manifestum relisquitur et at proprie dicuntur quales ab huius Categoriar accidentibus . Habet autemh0c genus quatuor species , earum princeps est Habitus & Dispositio, altera Naturat is vis &Imbecillitas, teitia Passio&Patibilis qualitanextrem aevique Forma & Fig a.

Habitus est qualitas disponens subiectum ad se D se

bene, vel male operas dum ab eo fine diffi- Iulo. cile separabilis . Dispositio vero qualitas est disponens subiectum ad bene, vel male operandum; quae tamen facitu a subiecto di moueri potest: vi sanitas& aegritudo. Quare in hac specie

sunt. Omnes virtutes & vitia, omnes scientiae; quin etiam omnes habitus supernaturales, Fides, Spes, Charitas; immo& gratia ipsa, quae

licet per se non operetur ι operatur tamen ine-

diis illis tribus virtutibus. Deniqtie cui multi existimant ad hanc speciem pertinent Lumen gloriae, idest,quaedam diuina ; sed creata qualitas , existens in intellectu cuiuscunque beati. De qua diuus Τhomas I. pari Couaest. n.ar. S.sine Controuersia accuratissime disputauit. Itaque miror, quid in mentem venerit illis, qui Habitum esse definiunt qualitatem acquisitam. vel exercitio comparatam. Quod non modb falsum est in habitibus supernati

286쪽

m. Comment. in pniuersam Iogicam ratibus, sed etiam in quibusdam habitibus natum ratibus; scilicet in Synderesi, & in habitu primorum principiorum ad speculationem pertinentium: de quibus lege ditium Thomam I. par te quaest. 9.ar. 2. hi enim habitus natura potiesus,quam exercitio obtinentur. Reprehendenda est quoque eorum sententia, qui dicunt, omne Inhabitum ex frequentatis actibus gigni e nam praeter habitus supernaturales etiam ici entia 6 nica demonstratione gignitui: ut libro 6. cap. dicemus. Naeuialis Naturalis vis&' Imbecillitas constituunt s missim cundam speciem. Est autem naturalis vis facul- αιssitas. tas nobis data a natura aliquid agendum, vel ad alicui resistendum; ut corporis robur . Naturalis verbImbecillitas est qualitra a natura Insita, qua subiectu in redditur impotens ad aliquid agendum, vel ad alicui rosistendum; ut debilitas

corporis. In hac specie collocantur omnes potentiat animae intelligentis, omnes sensus externi, omnex Interni, Omnes potentiae animae

vegetantis , mulisque aliae proprietates substantiarum; viri sibile. Denique apod Theologos grauiores Character Sacramentalis ad eisam reducitur. Quo fit, hanc speciem non esse appellandam a Theologis , praeserta in qui diui Thomae doctrinam profitentur, Naturalem p tentiam . aut impotentiam ; sed potentiam &impotentiam ; aut ut loquuntur alij vim &imbecillitatem , ut comprehendantur sub hac specie vires naturales & supernc; turales, Vecha, raeter. Logicis tamen retinenda est phiasis I quendi. Haec autem species natura quidem

prior est habitu & dispositione , sed dignitate

posterior.

287쪽

Liber rertiust. ος Tertia est Patibilis qualitas & Perturbati ritibilis qualitas est qualitas,dissicile mobiliει qualita

inserens passionem sensibi sivi rubor quem li' opertur quia natura habent, di Scile ab eis separari baiis. potest:& illem et quum ab alijs videtur, infero passionem iri oculos; non modo quia sentire est quoddam pati, sed quia ex quolibet obiecto sensus potest nasci aut delectatio, aut tristitia: hae autem sunt passiones , vel commotioneS appetitus sensitius. Lege Caietanum hoc lo- . Perturbatio est qualitas facile mobilis, inferens passionem sensui; ut rubor, quem ex labore contrahi mus. Patendum est tamen cum Ari-Dtele,aliquas huius speciei qualitates, ut sunt colores, alio etiam titulo appellari patibiles, quando scilicet ex aliqua passione generanturῆ ut quum rubor ex verecundia generatur. Verecundia autem ad passiones Cicero affectus vocat)appetitus sensiti ui est referenda . Ad hanc speciempertinent colores, saporeS,odore S, seni, . qualitates, quas tactu percipimus. Quinimo undecim illae pastiones animae sensitivae, de quibus disputat diuus Thomas I.1. quando inhaerent sere semper,ut in cholericis, sunt patibiles qualitates ; quum facile transeunt, sunt perturba

tiones.

Quarta species est porma, vel Figura. Voca- Frem Otur autem Figura quae termino, vel terminis Figum clauditui, vel circulus, triagulus,& aliae omnes figurae Mathematicie. Forma vero appellatur figura am applicata ad res naturales, vel artificiales. Quo fit, ut sella, clypeus,& huius gene- ris alia, ad artis formam constructa,in hanc sine speciem referenda.

Haec aute digna visa sunt obseruatione,ut su-- Ο periora

288쪽

tem quatuor modis substantia modificari potest. Primo, quoad bonam, vel malam operatio-sem,in ordine ad propriam naturam; quod fit per habitum & dispositionem. Secundo, quoad principium operationis , ut Nisus est quidam modus hominis; quia est principium cuiusdam operatioins; id est, actus videndi: & hoc per naturalem vim & imbecillatem efficitur. Tertio, quantiim ad terminum operationis substantiae; exempli gratia. Aistus videndi modificatur per colorem, qui est eius terminus, vel obiectum; id autem per tertiam speciem exercetur. Quarto, quantum ad quantitatem. Figura Gnim nihil aliud est , quam modus quantitatis substatiae. Figura autem est quarta species. Q Ha- 'or igitur sunt Qualitatis species Tertium est, has species non semper re disse

re,una enim mei res potest ad diuersas 1 pecies . pertinere. Calor & frigus si considerentur ve varie afficiunt sensum tactus, pertinen d ad te ii in speciem, si quatenus calor est vis naturalis ignis ad comburendum, & frigiditas aquae ad frigefaciendum ad secundam speciem referuntur. Immo, ut cap. de Qualitate in Categorijs Aristoteles innuit,etiam pertinent ad primam :si considerentur ut eis adiuta natura, bene exeracet suas actiones. Exempli gratia. Si brachia figore rigeant, non potest vis naturalis bene exercere Opera sua: at si ad mediocritatem sint

calida, praeclare suo munere fungetur.

sui Iones. PRima est. Num Habitus & Dispositio sint - duae species,an una tantum, habens diuersos Tradus ; sicut homo perfectus & puer sunt eius-

289쪽

ar δ' Comment. in maersam Lui dem speciei ; licet unus alterum perfectione supiset. Si enim sunt una solum species interiecta , profecto omnis species habitus erit etiam dispositionis , rursumq; omnis species dispositionis sub habitu continebitur Si vero sunt duae species inter iectae, aliae erunt species habitus , & aliae dispositionis. Diuus Alberi.

Μag. & Seuer. Boeth. viri ad virtutem, dignitatem,& gloriam nati, arbitrantur, habitum & dispositionem esse unam speciem. Eorum autem

sententia sic stabiliri posse videtur Primum Aristoteles in hoc capite ait. Hahitus esse Dispositionὲs,ergo non differunh. Deinde s. Me

taph. text. 2s ait, sanitatem &aegritudinem esse

habitus, hic vero docet esse dispositiones, ergo Pro eodem sui nuntur habitus & dispositione ab ipso. Iam vero accidentariae differentiae no .constituunt discrimen specierum; at facile &difficile mobile sunt accidentariae differentiae I ergo non possunt habitum & dispositionem diuersas species constituere. Probatur assum intio. Quia moueri, aut non moueri non pertinet per se ad qualitatem. Accedit huc, Pa-tibilem qualitatem & Perturbationem esse v- nam & eandem speciem essentialiter , alioqui candor haberet duas species , unam quae esset Patibilis qualitas , aliam quae foret Perturbatio: unam per macientem, atque diuturnam; aliam subitam, & tanquam momentaneam di &tamen differunt penes facile, & difficile mobi ter ergo eadem est ratio Habitus & Dispositionis. inare videtur, habitum Si dispositionem

esse unam speciem interiectam. Uidetur dico Immo est clara Aristotelis sententia in hoc capit nullas ambagibus , nuuo verborum fuco s

290쪽

tionem esse usuram speciem. Contrariam autem sententiam defendie An- sent-- gelicus Doctor I. a. quaest. o. art. x. ad 3. Itaque δlicet, per habitum & dispositionem et rcunt o- 'quatur Aristoteles unam speciem immediatocontentam sub genere supremo qualitatis: tamen habitus & dispositio se eundum essentiam differunt, sicut etiam patet in secunda specie, 'ssae est Naturalis vis & Imbecillitas :& certe naturalis vis & Imbecillitas secundum essentiam distinguuntur. Qua autem ratione hF-bitus & dispositio essentia differant, si explicae diuus Thomas. Facile & difficile a subiecio separari posse , bifariam accidit i primum ex

parte subiecti , vel ex alia causa externa , Ut quin duae tabulae bitumine , aliave tenaciore Rὸteria coniunguntur: secundb ex propria na-U 3,quia scilicet res illa ex sua natura vendicat

hortales causas propter quas difficile possit Moueri. Μobile & immobile priore ratione Ron possint distinguere duas species, posterior omnino possunt. Nam si duae res ita se ha-

eant, ut ex sua natura postulent causas repug-Rὸates, profectb illarum rerum essentias oportet esse diuersas. Et ita est in proposito. Namhὸbitus ex sua natura vendieat sibi causas difficilis auulsionis. Exemplis abundare post

Rus, sed hoc erimus contenti, Uno. Scientia αλbitus est,& quia ex sua natura generatur,m οἰὸ demonstratione conuincente penitus intellectum , ideo diffici Io ab eo potest separari. At Qupositio ediuerso se habet, ut constat in opi-sione. Etenim opinio cum ex probabilibusrλtionibus conficiatur . ex sua natura est facia

SEARCH

MENU NAVIGATION