장음표시 사용
291쪽
χto Comment. in ymersam Luicam Iὸ mobilis ab intellectu . Sed interdum accidit ex praua subiecti dispositione, ut id quod ex sua
natura est nabitus, facile possit dimoueri: contra autem id quod ex sua essentia est tantum dispositio, haereat plusquam habitus; ut in haeretiis Corum pertinacia cernimus. Videor mihi iecisse fundamenta defensionis dies Thomae, nunc peringamus ad reliqua. Sententia diui Thomae ita probatur. Arist . teles in hoc capite ponens exempla habitus, nunquam profert nisi illa, quae ex sua natura tales causas exigunt, ut difficile a subiecto dimoueri possint: proponens vero exempla dispositionis, ea adducit, quae ex sua natura causas exigunt facilis separationis. Praeteraea Aristoteles in hoc capite dicit, scientiam mediocriter acinquisitam habitum esse; quod intelligendum est ex sua natura; nam ex parte subiecti tam hebes,ac tardus poterit esse quispiam , Ut scientia ab eo mediocriter acquisita , facile evanescat Tertio Aristoteles etiam dicit , eos qui non
multum disciplinas habent, non dici habere ha- bituri ; sed dispositionem. Haud dicit, eos non habere habitum, sed ait, non dici , habere
habitum. Et ratio est in promptu. Disciplina mediocriter. acquisita essentiam quidem tenet
habitus, sed ex mala qualitate subiecti facile ab eo dimoueri potest : ideoque non simpliciter appellari solet Habitus, sicut postquam infirmitas altas radices missit in homine, tametsi esse tialiter dispositio sit; quia tamen habet statum, ac modum habit is, dicitur Habitus. Nolumus autem negare, dari aliquas peculiares aegritudi-dines, qfiae ex sua natura habitus sint , cum exi
292쪽
22 'vita Medicorum sunt, Μedici tractent. Nos neque id negare volumus , neque docere; sed tantum dicimus, si vendicant sibi ex sua natura causas difficilis separationis, habitus esse; sin autem, non esse habitus. Hae fere pro diuo Τh naa. Iam grauissimis illis auctoribus responde
Ad primum igitur, quod pro eis adductum evra argumentum dicimus, Dispositionem interdum accipi, ut dicit qualitatem , quae ex sua naturast exigit causas facilis mobilitatis; & disponit 7 'subiectum ad bene, vel male opera odum in ordine ad suam naturam. Et ita habitus non est dispositio. Interdum verb sumitur dispositio pro qualitate afficient e, aut disponente subi ctum ad bene, vel male operandum in ordine ad suam naturam; siue illa qualitas facile a subiecto dimoueri possit,siue difficile. Qua ratione si accipiatur, comprehendit suo ambitu & habitum & dispositionem priori modo dictam. Vide
Aristot. s. Metaphysi. tex. 1s. cap. de Habitu. Hahemus autem exemplum in animali, quod non
nunquam sumitur pro solo bruto praesertim in
lingua Hispana nonnunquam Vert, ut comprehendit hornanem,atque brutum. Locus itaque in argumento citatus intelligitur de dispositione secundo modo sumpta; nos autem disput cmus de dispositione primo modo accepta. Ad secundum respondetur, etiam nomen Habitus improprie acceptum comprehendere sub se dispositiones , sicut nuper de nomine Dispositi nis dicebamus. Solent enim quidam auctore
omnes primae speciei qualitates , habitus dice-M. Ad tertium iam explicatum est, quomodo uisbile & immobile possiut constituere duas species.
293쪽
species. Ad qua reum respondetur , Patibiis Iem qualitatem & Perturbationem non dinferre specie: quia non differunt nisi penes facile & difficile mobile ex parte subiecti; non ex natura rei. Nam si pallor ex subito easu
contrahatur , secundum essentiam est Perturbati . Quod si idem numero color multo tempore perseuerit, erit iam Patibilis qualitas ue si ut idem qui est puer, si in vita perseus rei, fiet iuuenis. In habitibus vero & dispositionibus non ita se res habeti nam qualitas quae secundum essentiam est dispositio, etiam si
per totam vitam perseueret , nunquam erit essentialiter habitus: quia ex sua natura est facita mobilis. Rursumq; illud accidens , quod ex sua essentia habitus est, quam tumuis tantum inchoatum sit, iam habitus est re vera. Ad extremum autem illud Aristot. testimonium dicimus , habitum & dispositionem esse unam speciem, per circumloquium non secundum essen tiam. Sicut si careremus hoc nomine Animal,
diceremus, corpus ani matum habere duas species, quarum prima esset homo & brutum ι s cunda vero planta : & tamen homo & brutum essent duae speetes secundum essentiam. Ita fecit Aristoteles in prima specie Qualitatis ι immo, etiam in secunda. - . Alia se offert quaestio circa secundam speciae ceu I m, quomodo scilicet a prima distinguatur. .E-ρὸuoi di enii 3 intellectuS est naturalis potentia, & ni-
Arimis.. hilominus ei competie definitio habitus. Q nodita probatur. Nam intellectus est qualitas difficile mobilis, disponens hominem ad bene operandum, & quidem in ordine ad suam naturam a nanque Intellectio bona operatio est 3 ω nihil
294쪽
aihil magis secundum hominis naturam est, quam intelligere. Huic argumento quidam respondent, intellectum non esse difficile mobilem, quia non est facile , aut difficile mobilis; saltem naturaliter. Sed profecto eadem ratione probaretur , synderesim non esse habitum, quia nulla ratione potest ab homine sep rari,'t Theologi docent. Alij respondent, intellectum non esse habitum . quia non datur ad
bonam operationem , sumendo bonam oper ei nem , ut accipit eam Moralis Plii Iosephus. Intelligere enim ex suo genere nec officium est, nec peccatum. Caeterum eodem pacto esset dicendum, scientiam Physicam non esse habitum, quia res Phy sicas intelligere, non est suapte natura aut pravum,aut studiosum , sed indifferens: vi ex Morali Philosophia constat. Quaecum ita sint, respondredum videtur, secundam speciem distingui a prima; quia secunda species
continet principia operationum , siue turpes illae sint, siue honestae; perfectae , aut imperfectae.&c. at prima species continet principia honestatis, aut turpitudinis; perfectionis, aut d
fectus actionum. Exempli gratia. Ad intelligendum datus est intellectus ,at scientia ad bene intelligendum ; id est, ad perfecte, prompte, faciliter, certe,& perspicue intelligendum. ΙΗ- super ignorantia prauae dispositionis non est principium intellectionis,sed erroris, prauitatisq; intellectionem committentium. sim stiter Voluntas datur ad amandum. Caeterum adlaerae, prompte, & faciliter amandum id quod
intrito a viris bonis amandum est, ponuntur virtutes in voluntate; sicut vitia ad male amanalia. Itaq; habitys est qualitas difficile mobilis, di
295쪽
simpliciter operationis 3 quia tamen via quae dam sunt ad habitum scientiar: ideo non ponuntur reductine in secunda specie , sed in prima, Quod alio manifestiori exemplo confirmari potest. , Humanum corpus licet vivere tantum,&sentire possit, non equidem intelligere, no a
ad bruti, sed ad hominis speciem est referendu ssic etiam, cum species intellectiles ut quidam viri excellentes loquuntur sint partes quasi materiales habitus scientiae, ad scientiarum
numerum sunt referendae. Cui haec non placuerit,aliam accipiat solutionem. Concedo libentissime, species intellectiles ad secundam spe- diem pertinere , quia sunt instrumenta ipsius mentis non solum ad bene, vel male intelligendum,sed omnino ad intelligendum. Itaq; non dico, pertinere ad secundam speciem, quia suns instrumenta intellectus , quoniam eadem ratione diceret quispiam, scientias ad secundam speeiem pertinere ; cum sine i nstrumenta , quibus intellectus utitur ad intelligendum e sed quia iunt talia instrumenta, sine quibus nullomodo posset intellectus quicquam percipere. Quod fidiuus thomas alicubi species intellectiles voeat Habitus, id facit, quia habent modum quendam habitusὲ cum sint res permanentes, ac diu turnae , ipsiq; potentiae, & facultati intelligenis di superadditae, quemadmodum & scientiae ipsae. Aut certe innuere voluit, quadam et lam ratione ad primam speciem pertinere , quod in genue etiam nos fatemur. Longior fui, quam institueram I sed prolixitas si tamen quae ne-eessaria sunt,prolixiora iudicari possunt utialitate pensabitur. Hinc enim habes lumen a
296쪽
censum , quo multa diui Tnomae loca intueri. ac intelligere possis. Saepe enim vocat Habiatus, non quae reuera habitus sunt , sed quath hituum imaginem prae se ferunt. Caeterum
quae in tota hac quaestione a me dicta sunt, de re
bus tantum naturalibus accipiantur;de alijs gr uiores Theologi consulantur.Non enim omnia, in omnibus sunt dicenda. um a Postrema quaestio. Perturbatio , vel passiolperturba- non denominat nos quales , xt ait Aristoteles 1ionequ- hoc loco: ergo non est Qualitas. Respondetur, Di dic immo denominare nos quales. A perturbationem . enim dicimur perurbati. Arist. autem, qui contra docet,tribus modis exponitur. Vnus est, aperturbatione in communi appellari nos quales, id est,perturbatos: veruntamen a perturba tionibus singuIaribus,ac determinatis, ut a su bito pallore non appellari quales. Tamen quia etiam perturbationis species qualitates sunt,ac subinde denominant nos quales,respondendum est alio modo, scilicet Aristota loqui in Idiomatae Graeco,in quo non datur vox, quae proprie significet ruominem rubore affectum ex perturbati ne. Sed enim apud Latinos aliter se res habet.
Nam apud ipsos , homo qui perpetuo ruborem
habet, rubicundus appellatur; qui vero ex peris turbatione ruborem contrahit, rubetis dicitur.
Haec solutio est Auctoris opusculi 48. quod nomine Diui Thomae circunfertur tract. de Qualiatate.cap. 4. Respondetur tertio,ideo Aristot. dixisse a perturbationibus non appellari nos quales ;quia si quis ad momentum ruborem Contrais hae, non soleta vulgo rubens appellari. Aristotioni in in hoc libro valde se ad popularem sensum
297쪽
ne proprietatibus Qualitatis. Cap. ιέ. Η Aec autem est prima Qualitatis proprimm cas. Qualitas contrarium suscipit. Circat
hanc affectionem obseruandum est , eam nonia competere omni qualitati. Licet enim calor,& frigus sint contraria , tamen triangulus, &pentagonus non sibi repugnant. Sed contrarietas triplex ab auctoribus assignatur. Una est improprie, aut communiter dicta, qualis reperitur inter qua suis species cuiuscunq; generis.siue proximi, siue remoti. Quo pacto docet Aristoteles , sub quouis genere esse unam contrarietatem. Alia est propria, utpote duarum formarum, quae ab eodem subiacio mutuli se expellunt; repugnantia. Ad quod genus contrarietatis exigitur , illas formas sub e dem genere contineri, aut proximo, ut eandor, & atror ; aut aliquantul um remoto, ut iustitia,& iniustitia: quae abAristotele hoc loco contriariae formae dicuntur , quamuis sub eodem genere proximo minime contineantur ; sed illa Maiam sub virtute , haec autem sub vitio. Τertium nr-t' contrarietatis genus, quod maxime proprium με, aut proprijssmum dicitur, est , quod inter eas species infimas cernitur,quae sub eodem genere proximo maxime distant, SP eidem subiecto vita eis sim inesse possunta quo mutuo se expellunt, nisi altera earum insit a natura. At quantum
ego coniectura complem possum in proposita definitione , quatuor in maxima contrarietate necessaria indicantur. Principio quidem, ut formae, inter quas acerbissim mn hoc contrarietatis genus datur, sub eodem genere conia
tineantur a & tali genere , quod in species
298쪽
infimas diuistatur. Nam si intelligenda esset d
, finitio de genere eminentiori, remotiorim,no ita facile esset inuenire maxime contraria; a eut nec maximam distantiam. Mox necessum
est,ut sub illo genere maxime distent, sicuti albedo & nigredo sub colore; & calor & frigus in
genere qualitatum primarum agentiumr & si citas atq; humiditas in genere primarum qualitatum,quas Physici patientes vocant. Terti,' oportet , illas eidem subiecto vicissim inesse P p.sse. quemadmooum calor & frigus corpori. Ad extremum , ut ab eodem subiecto se expeli lanticiuia videlicet agunt,& patiuntur inuicem. Quoa in calore & frigore passim videmus. Ca terum additur in definitione, Nisi aItera earum insit natura, quia ab igne non potest calor expelli, nec omnino extrudi ab aqua frigiditas. Cont- Quae si vera sunt,sequitur primum, in substa
Παε pr. non dari propriam contrarietatem, ac mul-
νεο nρν-minus summam illam,& acerbiorem, quippe cum non sint in subiecto , nec inuicem agant;
s P. ratione qualitatum. Iam& illud cons quens est,interquantitates non dari propriam,' aut grauiorem contrarietatem: quia non datur
maxima distantia sub eodem genere. Licet enim linea,quam imaginantur Mathematici, duci alpolo Arctico usq; in AntaIcticum per Centrum terrae,sit maxima linea , quae naturaliter dari potest; tamen non datur minima linearquia quacunque linea data, potest dari minor. Immis quod ad natisram lineae attinet, potest dari altera linea maior illa,quam maximam n minavimus. In numeris quoque datur minimus numerus, ut puta binari . sed nunquam reps
299쪽
mes maximum. Ergo in quantitate non est illi,de qua agimus, contrarietas. Accedit huc aIterum caput, ratione cuius quantitas non est quantitati contraria ; quia quantitas maior non expellit minorem. Qουamquam enim sint,qui asserant,in rarefactione, & condensatione maiorem quantitatem expellere minorem, & contra; tamen id si verum est non fit actione quantitatum in se inuicem, sed qualitatum ; quae sunt rarefactionis, & condensationis causae et ut supra diximus. de substantijs. Praeterea quo- 'que inferre licet ex semel constituta definitio- . . ne , non in omnibus qualitatis speciebus dari,
propriam,aut maximam contrarietatem. Et vi 2. 'nim in quarta specieii Figura um repugnat fi- simingurat. Nec quicquam efficies, si ita argumen- contrari . teris e Duae figurae non possunt eidem corpori turieonuenire, ergo inter se repugnant. Nam etiam duae formae substantiales nonpossunt eidem . materiae conuenire,nec caecitas, & visus eidem oculo , cum alioquin haec non sint proprie,aut maxime contraria. Rursum in secunda specie qualitatis vix maxime propria contraria reperientur siquidem intellectui, aut voluntati, aut sensui nihil contrarium est. Sensus quiadem nostri aliquibus accidentibus destruuntur,
sed illa accidentia non sunt maxime contraria sensibus, cum non sint eiusdem generis. Visus enim est species sensus,& nimius calor destru- enxcrystallinum humorem in oculo existentem,est sub genere primarum qualitatum. Reperitur tamen in hac specie summa contrarim tas aliquando,Vt patet in calore,& frigore, quae
non solum ad secundam , sed etiam ad tertiam steriem qualitatis pertinent. Praeterea in prima
300쪽
ipecie vix, aut ne vix quidem contrarietas repe ritur proprijssima. Nam etsi iustitia&iniustiatia ab eodem subiecto se expellant, tamen quia iustitia est in gener virtutis,& iniustitia in genere viti, non sunt maxime pro rie contraria. Quoo si quis auaritiam,& prodigalitatem, tanquam duo monstra , producat in medium, quae maxime a se inuicem distant, & sub eodem g nere, id est vitio, continentur di respondebim sis, non esse contraria ; tum quia eidem subiecto inesse possunt, cum multi fini prodigi adpar sitos, Ze auari ad pauperes: tum etiam quia prodigalitas est in genere viiij medium praetergre dientis,auaritia autem in genere viiij medium, minime assequentis. Concedimus tamen , in hac specie saepe inueniri propriam contrarieta tem, ut inter iustitiam & iniustitiam ; scientiam& ignorantiam prauae dispositionis. Itaque prima affectio qualitatis est , posse suscipere contraria secundo & tertio modo: licet id non omnibus qualitatibus conuenire possit. Nam priamo modo recipere contraria, omnibus Categ xijs est commune.
Secunda affectio. Qualiter recipit magis &minus,ut una res est magis alba , quam altera. Sea haec affectio non solum qualitatibus est trubuenda , cum etiam actioni, & passioni conueniat. Vna enim res magis calefit alia. Ne vero omnibus qualitatibus conuenit. In telis lectus si quidem non recipit magis , & minus: sed res ipsa nos admonet, ut explicemus, quid sufficiat ut aliquod superius posite dici sustupere magis deminus ; saepe enim eam disput tionem in hunc locum reiecimus. Initio a