R.P.F. Vincentii Iustiniani Antistii, ... Commentaria in vniuersam logicam. Vna cum lucidissimis quaestionibus, quae totam hanc facultatem luce meridiana clariorem reddunt, nunc denuò excusa. Accessit etiam eiusdem auctoris locupletissimus thesaurus

발행: 1617년

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

Liber Quartin. 39

unt co tradicentes Ribb contrariae. Subalternarudensque regula est, ne quum in superiori aliqua vox non sumitur in uniuersum . in inferiori Vniudrse accipiatur. Ista igitur minime sunt sub- alternae, Omnis homo est animal, Aliquis homo

est omne animal, &ita superior est vera, & inferior falsa. Et quidem, ut ante nos viri doctissimi anno. .

tarunt, harum cautionum una fere est ratio, a quia si in utraque contrariarum,aliquod nomen φ' in particulari collocetur. ex parte illius habebunt se ut subcontrariae; ac subinde ambae simillverae usse poterunt. Praeterea si in utraque sub- contrariorum aliquod nomen uniuersi intelligeretur, ex parte illius essent quasi contraria & possent simul a veritate aberrare . Insupersi in ambabus contradicentibus aliqua vox

Vniuerse ponatur, erunt tanquam contrariae, poteruntqtie una esse falsae.Si vero contradicentium utraque aliquo vocabulo particulariter sumpto constet, erunt quasi subcontrariae, ac nihil impediet, quominus ver talem simul enuntient.Dems in si in subalternarum superiore aliqua vox ponatur speciatim,&in inferiore vis yniuersim, certe quod ad eam vocem attinet i n-ferior, est reuera superior; s superior fit inferior. Quare nihil mirum est, si ea quae videtur superior, possit esse vera, ct inferior falsa. mea qua diximus argumenta. Ux his quae cliximus varia dubia aperiuntur. AI--'

Primum est contra legem contrariarum. neutris

quomodo scilicet istae enuntiationes , Cuius-que inuis hominis alter oculus est dexter , Cuius, i piatio. hominis alter oculus non est dexter, quae vide-V a tur

382쪽

tur contrariae, sint simul verae, si omnes homines duos oculos hab ant:& in enunciatione aletu te nomine alterius Oculi intelligatur dexter, &in negante sinister . Respondendum est enim, illas non esse contrarias ex defeetu legis comtrariarum , quia aliqua vox, nem pe oculus, in Vtraque sumitur in particulari; nam Alter est fidinum parti culare, sicut Neuter Universale, respectu duorum. Itaque ut illae essent contrariae, sicerant proferendae.Cuiusque hominis alter oculus est dexter,Cuiusque hominis neuter oculus est dexter: aut hac alia forma. Cuiuslibet hominis alter oculus est dexter , & Nullius hominis alter oculus est dexter ; tunc enim in negante oculus sumeretur in uniuersum, ratione negationis praecedentis, quae quicquid sumeba- tur in particulari, erigit in statu viuuersu, quare non fuissent ambae verae.

ιὸ obis iis. Alterum etiam dubium facile soluitur: Quo modo scilicet istardita enuntiationes, Aliquis homo est omne animal, Aliquis homo non est animal, sint falsae, cum sint subcoi4trariae . Res pondendum est nanque haud esse sub contrari- as, licet esse videantur , quoniam verbum animal in utraque sumitur uniuerse: Quo fit, Vt huiusmodi enuntiationes ex parte praedicati sint, aliquam contrariae, ac subinde simul false esse queant . Verum fi quispiam in nos argumente- tur, cum dicamus,enuntiationes propositas esse simul falsas, quia ex parte praedicati habent se' ut conteariae: eodem modo dicendum esse , eas 'posse esse simul veras;quia ex parte subiecti sub- Contrariae sunt. Respo letur, non oportere istasmet esse simul veras, sed fatesse, si in simili forma simul verae dentur.Ista enim pronuntiata. Allia

383쪽

Aliquis homo est omne album, Aliquis homo non est albus, simul erunt vera; si ex Hypothesitantum sit in mundo una res alba, illaque sit homo; reliquae vero, etiam homines, atrari tunc e--nim aliquis homo non esset albus,& praeterea aliquis alius homo esset omne album: nullum enim album daretur praeter ipsum. Nec mirum euipiam videatur, si nos huius generis enuntiationes per Hypothesim compinbemus, cum etiaam Porphyrius in Isagoge c. 7. Communitatum probet tuam sententia ex hac Hypothesi, Si nullum animal esset in rerum natura: quae profecto multo xst difficilior, atque durior ea, quam nos postulamus .Et plane si Hypothesis non inuoluit contradictionem a viro docto non est repellenda: nam ut aiunt possibili dato nullumve- qui debet incommodum. Lege lib.3 . Ciceronis de officijs Ibi enim probat sententiam suam quadam Hypothesi commentitia: ac eos qui non

alia ratione argumenta soluunt, quam negando. Hypotheses,r ustice ait vigere. Ex his colligitur primum, non omnes enuntiationes oppositas esse proprie subc Hirari β, His ibisti contrarias, contradicenteS, aut sub altorna , sed op/is si interdum ad aliquam istarum oppositionum re ob aliquo ferri;& aliquando etiam ex parte Vniu S extre genere opami ad contrarias pertinere : ex parteque alte positionis. rius ad subcontrarias. Perspicuum fit secundo, quum in superioribus dictum est , illas enuntiationes esse contrarias, quae cum sint uniuersae, una est aiens, SI altera negans, subintestigε- dum esse, si nulla vox in utraque sit particularis. Idem de subcontrariis, subalternis,& contradiis centibus intellige; oportere scilicet ut seruent leues sibi accommodatas:alioquin videri pote-

Non omis

384쪽

D signo

aut nota

omnis.

runt contradIcentes, balternae,aut iubcontra- riae; e quidem vera non erunt. Τertium porro soluitur argumentum circ contradicentes, si memoria retineantur superi-0ra. Etenim iste enuntiationes omne animai fuit in arca Noe, Aliquod animal non fuit marca Noe , Videntur contradicentes a & tamen ambae sunt verae. Enimuero de dientem uniuersa nulla est controuersia: ed particularis negans probatur, quia animal quod submersum est, non fuit in arca Noe . Antequam huic argumento respondeamus, nonnulla sunt praenotanda. Primum est', enuntiationes duobus modis posse affici signo omnis; vel enim lumitur ut colligens, vel distribuens, si placet, collective, aut distributive. Surni tur ut coibi gens , quum multitudinem qtiandam colligit, eique praedicatum aliquod tribuit, quod doti multitudini competit; non singulis eius Partibus sigi l lati m. Uerbi gratia. In hac enuntiatione , Omnes sensus externi sunt quinque, numerus quinarius tribuitur toti multitudini sensitum, non cuique per se. Sumitur vero ut diuidens, quum praedicatu cuilibet parti illius multitudinis sigillatim con-ue ait. Uerbi gratia. In hac enuntiatione,omniS homo est coloratus , esse coloratum tribuitur cuique homini. Secundum est,signti in Omnis, etiam sumptum ut distribuens, anterdum diuidere illud extremum enuntiationis, cui additur in omnia eius indet vidua, ut in illo pronuntiato, Oinnis homo est coloratus: interdum in omnia eius genera , non in omnia indiuidua. Quo pa cto ex plicat di uus Thomas r. par. quaest. 19. ar. 2. ad I. illam lententiam, Deus vult omnes h mines saluos fieri .si eni' loquamur de volutate

385쪽

Liber Quartur. 312 penitus determ i n a ta, qua in i pse d i cit eo n sequetem, non vult Deus queitura hominem in sceleribus usque ad ipsam ctram animae a corpore absolutionem permanentem , laluari: sed dicitur eadem voluntate penitus determinata nam de ea, quam dicunt antecedentem, non est dubitatio) velle omnem hominem saluum fieri, quia vult ex qiiniis hominum arte, aetate , ac genere quosdam saluari. Quamuis enia frequentius illi salutem aeterna consequantur, qui rustiores vivendi sem las eligunt; tamen ex summa Dei

miserico id lapicinnunquam accidit, ut ex latro nibus, meretricibus,atq; leonibus quidam etiam ad aeternam beatitudinem admittatatur: mod bes ut par est, scelerum poenitentiam egerint . Ita

quoque explicat diuus Augustinus locum illum psalmis . Ad te omnis caro veniet.Sic itaq; intelligendum est quod diuus Thoma, ait, hoc nomen Omnis aliquando distribuere pro singulis generum, aliquando pro generibus singulorum. His positis sit prima assertio . Quando si*num Omnis accipitur ut colligens, constituit enu tiationem potius singularem, quam uniuersam. Relege quae diximus cap. s. Sectula assertio. QK do signum Omnis sumitur ut diuidens hi omnia genera,& non in omnia indiuidua, non constituit enuntiationem undique uniuersam , sed partim uniuersam & partim specialem: ut haec enuntiatio , Omne animal fuit in arca Noe, iata explicatur. Cuiuslibet generis animalium aliquod animal fuit in arca Noe;in qua explica- itione clauditur illa vox particularis Aliquod animal.Tertia assertio. Si vox omnis distribuat in Omnia indiuidua , enunciatio est nisi aliud

387쪽

Contra

dictionis d finitio

s Io Comment. in unicepsam Logicam

Non enim eas vere contrarias aut sub contrarixias dico, quia earum nulla est uniuersa, nulla particularis, sed omnes singulares sunt; veruntamen ex ipsis, quae superiorem locum occupant,

sunt quasi contrariae, quia fiant unirier' ex parte predicati;& possunt simul esse fal*; vers nequaquam. Inferiores quoque habent se ut subcontraria quia λmbae possunt esse verae, non falsae;& quia saltem ex parte praedicati sunt particulares. Quod dicimus, in promptu est de alente, denegante verti probatur; quia quum dicitur, Pe . trus aliquis homo no est, illa vox aliquis homo, sumitur in particulari, cuin nat Ia ei praeponatur negatio secus autem esset, si ante collocaretur negztio, dicendo, Petrus non est aliquis homo & ita est vera, quia Petrias non est Paulus, qηiquidem Paulus est aliquis homo. Nec mireris, si praedicatum ante verbum posui , id enim et iam ditius Thom. I. Periherm. J ech. Io. facit. Quare autem id aliquando necessarium sit, alias

exponetur.

Quintum dubium est, animae enunciationes, Omnis homo est albus , Aliquis homo non est albus , sint contradicentes. Etenim Arist. a. Eis Jenchorum capit. s. ita definit contradictionem Contradictio est affirmatio eiusdem, de eodem, similiter,&in eodem tempore: at in istis homo non accipitur similiter, cum in priori in v- niuersum, in posteriori autem sumuntur ex parte: ergo non sunt contradicentes. Respondetur primo similitudinem, quam Aristoteles exigit in contradictorijs, non intelligi quantum adnotas, & signa enuntiationum ; nam quod ista semper debent esse disi niles; sed quantum ad alia: ut vel bi gratia, non dicamus, Aethiopem esse

388쪽

Liber Quarti . yy .

esse album dentibus, & non esse album capilli .

Secundo respondetur, hoc pronuntiatum, Ali- quis homo non est albus; aequi ualere huic, Non omnis homo est albus ; ut postea dicemus. Q. Vre haec propositio; Al: quis homo non est ab

S , negat hominem iii uniuersum esse album ;licet non dicat, nullum hominem esse albun Itaque eundem modum quora una affirmat, altera negat. An in sitis Sextum dubium circa. enulatiati 'es subcon eoni 14νι trarias, quas diximus, post e esse simul vera . In his enuntiationibus, Alimus homo est albus, A subi ἡ.liqiiis hornin non est aJuus, vel loquimur de eodem homine, vel de uiuersis : si de eodem, ii credibile est urbas ecte veras, ut constat, si de 'liuersis ana non erunt eiusdem subiecti pi aD dicati: nisi forte quoad nomen vocem. Id autem non sufficit, ut enuntiationes dicantur oppositae, alioquin istare sient oppositae, Omnis ca- Iris latrar, Aliquis canis non latrat, tametsi in v-nii tersa de Canet circstri loqueremur, de in altera cle Caelesti. Hoc argumento quidam Neotericorum conuincii, docuerunt, enunciationes

sub contraries non esse oppositas. Sed profecto Aristotcles i. Periher. cap. s. totus est ab ipsis diuersus. Quare dicen8um est, enunciationes esse oppositas: & licet intelligantur de diuersis hominibus, habere tamen idem subiectum, non voce duntaxat, sed ratione quoque, ac definitione. Nam aliquis homo non solum dicitur de Petro & Paulo eodem nomine,sed eadem etiam ratione, Ut lib. 2. quum de indiuiduo vago disputaremus, conati sumus ostendere. Vt autem aliqua: en unciationes eiusdem subiecti esse

dicantur , sat est , si idem subiectum quo d

389쪽

nomen & rationem habeant. Quae diligentissime annotanda sunt, ad probandum, individuum Vagum esse commune multis nomine & ratione, ac proinde esse uniuersum; compositum t

Septimum dubium. Ex his quae dicta sunt viis S umst indetur sequi huic enunciationi, Omnis homo est Ο 'F all,us, opponi duas negationes, unam contrarie, '' vi Nullus homo est albus, alteram contradicto, a te, ut Aliquis homo non est albus ; cum tamen incitis A .stoteles r. Perih r. cap. s. doceat, uni affirma tioni unicam negationem opponi. Respondetur, mentem Aristotelis esse, uni a fumationi ricam negationem opponi contradictorie. Dicens,Νbune illi enunciationi, Omnis homo est albus,opponitur contradictorie duplex negatio, scilicet Aliquis homo non est albus , & Petrus non est albus p Nam de priore constat,de post riore probatur. Etenim fieri nequit, ut istae duae enunciati ohes, Omnis homo est albus,cts Petrus non est albus, una verae sint,aut falsae: ergo opponuntur contradictorie. Nec dici potest illas duas negationes. esse eandem enunciati

nem, am si Petrus sit albus, secunda est falsa ; &prior potest esse vera, si alter homo sit, qui non sit albus: ergo sunt dideriar enunciationes. Respondetur igitur , secundi non poni contradictorie illi enunciationi aienti, quia non est eiusdem subiecti & praedicati: & ita licet opponantur contradictorie ratione materiar, nota sane ex

forma repugnant; sicut neque istae, Omnis homo est animal, Aliquis hcimo est insensibilis,

sunt contradictorie secundum formam 'i cum ain Iioquin nec possint esse simul verae, nec una falissae. Aristoteles autem quum negat, plureS e-

390쪽

Liber Quartis. 3

liuinciationes opponi viai, loquitur de contra

storia oppositione; Ss quidem ex forma. Item assero, enunciationem v nitiersam & singularem non esse contradicentes , quia interdum possunt esse si in ut falsae; ut istae duae, Omnis homo est albus,& Socrates non est albus, erunt pariter ratia, si in orbe tantum sint decem homines , ex eisq; so Ius Socrates albus sit: tunc enim nec verum est, omnem hominem esse album; nec praeterea Socratem non esse album.

Octauu in argumentum in illud quod dictum Andua

est, duas enunciationes contrarias non posse esse conι mos mul falsas in materia necessaria. Istae duae, O male m ne animal est rationale , Nullum animal est ri ne efrationale, sunt contrariae in materia necessaria& praeterea ambae sunt falsare ergo sententiastra est falsa. Huic argumento bifariam respondetur, Primum dicitur, illas enunciationes non esse in materia necessaria , sed in materia impol sibilis,secun db asseritur eas Hon esse directas; & regulam superiorem de directis esse in telligendam. Sed prior solutio impugnabitur a nobis c. I 3. in ultima parte capitis. hem, quia si sunt in materia impossibili, non possunt esse simul falsae; sicut nec istat,omnis homo est lapis, Nullus ho in oest lapis. Secunda vero solutio manifeste refellitur ex his quae dicta sunt libr. E. c. Io. ubi docuimus, hanc enunciationem, Animal est rationale,esse di rectam; quamuis haec sit indirecta, Animal est homo. Respondetur, igitur regulam esse intelligendam in enuntiationibus, quarum subiectum non latius patet praedicato, siue directae sint, siue in directae. Et quia animal latius patet, quam rationale, ideo possunt esse si mul falsae. Latius inquam patet , cum subso

SEARCH

MENU NAVIGATION