R.P.F. Vincentii Iustiniani Antistii, ... Commentaria in vniuersam logicam. Vna cum lucidissimis quaestionibus, quae totam hanc facultatem luce meridiana clariorem reddunt, nunc denuò excusa. Accessit etiam eiusdem auctoris locupletissimus thesaurus

발행: 1617년

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

ibi, hane onuntiationem esse veram , Christus

quatenus hic homo non dicit quatenus h

mo est Deus.Et art a. ad 3.quaest. confirmat nΟ- stram sententiam,apertissime dicens, hanc enutiationem, Homo est animal album,non esse Perse r hanc vero, Homo albus est animal esse per se.Quid clarius p An omnia oportet praemania iuos ingeri Tamen de his vide Caietanum L P ster.cap.9.dub.3.Si igitur apud D.Thoma haec est vera, Necesse est omnem hominem album esse animal, quomodo potest conuerti in hanc falsa,

Necesse est aliquod animal esse hominealbum Respondeamus igitur,& primum dictinus,

haec argumenta non amplius infringere nostras regulas Conuersionis mωdificatarum euuntiationum, quam eas,quas Aristoteles r.Prior.cap. I. tradit.Dicimus praeterea, nullam illarum con tan

uersionum bonam esse.Ee ratio est,quia in omni kai conuersione,sicut in omni oppositione & aequi- pollentia,seruanda est eadem vocabulorum sidinificatiosquod profecto non fit in his exemplis. Etenim in illa enuntiatione , Omnis homo albus est animal, verbum Est,dicit essentiam; non existentiam: quia de essentia hominis albi , eo modo quo potest habere essentiam, est esse animal,& habere albedinem . At vero in illa alia, Aliquod animal est homo albus, verbum Erinon dicit essentiam, sed existentiam 3 quia de nullius' animalis essentia est esse album t & ideo non est necessarium r immo vero in Hypothesi argumenti est falsum.verun- tamen licet haec ita sint, nostra sententia est, hae

aliam enuntiationem,Omnis homo est animal, esse necessariam Sc veram, etiam nullo homine

astgate;& conuerti in hanc , Aliquod animal

432쪽

Comment. muniuersam Logicam

ost homo Ruce est vera,& necessaria,&a ternεVἀritatiuer quia de essentia alicuius animalis, nemperationalis est esse homine. Potest alio modo res. poderi, enuntiationem modo necessarij conuem Atlas co- tendam esse in enuntiationem modi possibi libeMesronis ut haec enutiatio, Necesse est omne ridente actu --. 'elseliominem, conuertitur in hanc , Possibile est aliquem hominem esse ridetem actu .Et rati est, quia quemadmodum enutiationum simplucium conuersione signum uniuersaleomnis conuertitur in signum particulareΑliquis rata in m dificatis modus uniuersalis Necesse debet muti. ri in particularem, i cilicet possibile, aut continis gens.Facillimus quidem est hic reciprocationis modus: sed qui voluerit regulas superiores de- fendere, poterit aliquo urgeri incommodo , n' prjorem modum respondendi observet. υς Iam res ipsa me admonet, ut lectori nostro

Usbis, praesentem Dixi ne hoc loco probaturum hane sit n.ressis enuntiationem, Animal est homo, esse necessari

xi am, ac per se,& veritatis aeternae. Varia enim sui

ista vocabula,sed eandem rem exprimunt. Sitirigitur prima rati Haec propositio, Animal est homo, est indefinita, ergo idem pollet aut cum uniuersali, omne animal est homo , aut cum particulari, Aliquod animal est homo. Primum dici nequit, ergo postremum est asserendum. At in hoc capite saepe ostensum est , colligiturque ex Arist. r. Prior.cap.2. illud pronuntiatum, Aliquod animal est homo , esse necessarium; igitur Z istud etiam, Animal est homo . Praee rea haec enuntiatio indefinita, Homo est animal, est neeessaria, ergo R eius conueI tens, nem p .

433쪽

Animal est homo, erit necessaria. siquidem enuntiationes indefinitae alentes simpliciter co uertuntur,sicut & particulares. Iam vero quae est nuntiatio Contradicens huius propositionis, Animal est homo λ Certe haec, Non animal est homo,vel Nullum animal est homo;si vera sunt quae cap.6.diximus 3 atqui haec est impossibilis, ergo alia est necessaria rnam ex duabus contradicentibus , si impossibile est unam esse veram, necessim' est, alteram nunquam posse esse fatasam: alioqui duae contradictoriae simul falsae datari possent Pori 6 haec enuntiatio, Animal rati

nate est homo, proculdubio est aeternae veritatis. Percunctor igitur, an illud animal rationale, quoΔ necessario est homo, sit animal, an non a nimal Cei te non est animal ,ergo animal neces- fimo est homo.Denique quae necessario sunt c

iuncta unienti per se, necessario sunt coniuncta inter sese;ied animal rationale est unum per se,& in eo secessario clauditur ans mal Se natura turmama : ergo animal & homo necessariis conitinguntur. Neces a rio, inquam, non in se

niveisium , & ut aiunt) distributive sumpto

animali;sed indefiniteladest, licet non necessa rio omne animal sit homo ; tamen necessariis Mnimal indefinite est homo, quia aliquod antimal necessario est homo. Quod si aliquis ex antiquioribras, grauioribusque reperiatur, qui huiusmodi enuntiatione doceat esse accidentaria as, more Philosophorum ex comparatione exustimandus est loqui . Ut enim si accideneia cum substantia conferantur, nec entia sunt,

aec essentiam habent ; si vero per se ea absque ulla

losophorae

434쪽

3M . Comment. in uniuersam Logicam

ulla ad substantiam comparatione consideres . -entia iudicabisrita si illam propositionem, Ania mal est homo, cum hac alia Imnis homo est h ninal, composueris, hanc solam necessariam. illa vero tametsi necessaria sit , accidentariam' β' arbitraberis.Sed ut extremum aliquod haec digresso habeat, soluedu est argumentu,quo posset quispiam in nostram sententiam uti. Etenim haec enuntiatio, Animal est homo albus , fine controuersia.est contingensilicet hare sit neces., faria, Homo aIbus est animal :ergo quamuis hoc

Pronuntiatum,Homo est animal ,. necessarium

silinon proinde fit consequens necessarium esse hoc aliud, Animal est homo.At ego primum res

Pondeo, hoc argumentum solum ostendere,non omnesquas adduximus rationes esse necessarias. Quare tametsi unae,aut altera e medi .auferantur,aliae nobis restabunt.Deinde nego fimilit dinem,quia cum no detur aliquod animal quod necessario sit album, nihil mirum est, si haec mratio.Animal est homo albus,non sit necessaria.. At datur a)iquod animal , nempe.rationale, quod per se,ac necessario. est homo. Quare, anumah indefinite sumptum, necessario est. homo,scut etiam indefinite sumptum , necessario est brutum,propter easdem causaS.Denique assero, exemplum, aut instantiam non esse ad propositum, quia homo, veI animal rationaIe , est misper se:quae autem uni enei per se necessario su ne connexa, necessario inter se connexa sunt, salteinde finite. At homo albus est ens per accidenset

unde quae in eo conneetuntur , non est necesse ut inter se connectantur.Expendat Iector viris

usque partis rationes,& quam probabilioribus

435쪽

tibor Quartae. 4rgumentis niti iudicauerit, eam sibi deligat.

De enuntiatiombus modi contiuentis, sumendo contingenspro eo quod potes esse,ct non esse.CAER AD Ieamus nune de enuntiationibus modr conis tingentis,aut possibilis, quatenus possibile significat id, quod potest esse:& explicem us

arum aequipollentiam, oppositionem, & reci- procationem .Enuntiatio modi contingentis, si ue affirmatus sit modus, siue negatus,par est om- 'nino, aca qualis enuntiationi eiusdem modi, dicti tamen contrarijr ut Contingens est Petrum ambulara,ergo contingens est Petrum non ambulare.Id autem perspicuum est ta locis Mist reliS cap.H.a nobis citatis. 'Circa oppositionem sciendum est, enuntiati- inimonem modi contingentis opponi contrarie tam enutiationi modi impossibilis,quam necem mj: subalternae Vero enuntiationi modi poss hilis, sumendo possibile pro eo quod potest esse: denique esse contradictioriam enuntiationis modi eontingentis negati,&eiusdem dicti . Dixi op- poni contrarie enuntiationi modi necessarij, quia in aliqua materia potest utraque esse falsa. quae etiam ratio impulit me,ut idem assererem de enuntiatione mediampo Ibilis.

436쪽

Comment. in uniuersam Logicam

s Impossibile est in N, k Axu hominem es em ----,, risibilem. 1, oest continges

Leonem ridere. Non est contIngens hominem esse risibilem. t Denique huius generis. propositiones siueam rimetur in ipsis modus, sue negetur , debentrρciprocari, sicut exigit dictum: ut hoc pronuntiatum, Contingens est omnem hominem esse album, ita conuertitur, Contingens est aliquod album esse hominem . Nam uniuersa, aien Sque enuntiatio in particularem aientem mutatur. ICONTRἴRecipro

Insuperiora obiectiones.

ΡRima est contra isod unamiam. Haec propositio, Contingens est hominem nasci absque digitis, omnino est vera,&tamen haec est falla, contingens est hominem nasci cum digit1s. Nam necessarium est,faltem apud Philosophum naturalem, hominem nasci cum digitis. Respondetur,aliquid dici necessarium apud Philosophuln

437쪽

hum naturalem,quia fere semper ita se habet, licet raro contingat oppositum.Daco i Eliud ad argii mentum:Licet sit necessarium fere semper, hominem nasci cum digitis, nihilominus sicut rarisime accidit, hominem nasci absque digitis, ita in illis euentibus rarissimis esset contingeS, hominem cum digitis nasci. /Altera est contra reciprocationem . Haec Oratio est vera, Contingens est omnem hominem

esse actu ridentem, atqui haec est falsa, Contingens est aliquod ridens actu esse hominem, cuminecessarium sit omne,quod actu ridet esse hominem: Ergo falsum est quod scripsimus.Sed huic respondetur sicut tribus exemplis superioris

iso veritate modificatarum enuntiatisnun cognoscenda Cap. II.

HIfficile est interdum tognoscere, an aliqua enuntiatio modificata sit vera an falsa. Non igitur erit superuacaneum id,antequam finem huic tractationi imponZmus , exponere. Proposita nobis aliqua enuntiatione modali, e ius dictum in simpliceni enuntiationem est resoluendum;tumq; considerari debet, an noua illa enuntiatio necessaria sit an impossibilis, vel possibilis;atq; ita orit manifestu, utru praecedens enuntiatio.modificata vera sit,an falsa .Exemptu.

Dictum huius enuntiationis, Non est possibile aliquod animal non cite hominem,resoluitur in hoc pronuntiatum , Aliquod animal non est homo ; quod cum verum iit, ac possibile, falsa est illa modificata,Non est possibile aliquod animal non esse hominem.

438쪽

sει Corment. in pniuersam Logicam De enuntiationibus potheticis Cap. Iε. uia sis Dost Catagoricam enuntiationem Hypothe

es quotu- tica nobis occurrit:de qua,quid sit,"u plex enim- Plex, primum dicemus; secundo quae sit alensariatio Ny- Vel negans,vltimo quid ad eius veritatem desi-porastica. deretur. Hypothetica enuntiatio est,quae ex du abus Categoricis constat, aut ex duabus orationibus , quae Vim Categoricarum obtinent; ut si Sol lucet,dies ella itemque si Petrus curreret,Ρ erus moueretur Diuiditur autem in conditionatam, coniunctam ,& disiunctam. Conditionata est,quamon stat hac coniunctione Si,ut si P

trus curreret, Petrus moueretur . Coniuncta

quae constat coniunctione Uel, aut similibus, vel homo sentit,Vel homo caret sensu. In his autem enuntiationibus non illa dieitur aiens, aut negas,cuius praecipuum Verbum affirmatur, vel negatur,quemadmodum in Categoricis: sed illa est alens,cuius coniunctio affirmatur ι illa negans,cuius coninnctio negatur. Unde haec est

aiens, Si Petrus non moueretur,Petrus non cumreret:haec vero alia est negans, Non si Petrus est homo, Petrus est albus.Sicut enim se habee in simplicibus verbum,ita conluctio,aut aduerbium in Hypotheticis. stuaram Caeterum quod ad veritatem, vel falsitatem

tonata, huius generis enuntiationum attinet, has regu- M. Ias accipo. Ut enuntiatio conditionata sit vera, oportet consequens sequi ex antecedente, ut si Sol lucet,dies est . Omnis enim conditionata duabus partibus constat, antecedente & consequente.Antecedens est,cui immediate iungitur

eoniunctio Si,ve in hac oratione , Si Sol luce dim

re aiente negante

439쪽

dies est; it Ia Categorica Sol lucet, est antecedens; illa verb, dies est, consequens. Qua in re nihil eurandum est, duae pars prius ponatur; sed quaesit illρ, cui illa coniunctio Si applicatur. Nam etiam si ita dicam, Dies est, si sol lucet, idem est

consequens, idemque antecedens, quae in ista, si Sol lucet,dies est. Ut autem sit vera enuntiatio conditio nata, non est necessiim, veram esse aliquam ex Categoricis, quae eam componunt . NO-ctu enim verum est hoc pronuntiatum.Si Sol lueet, dies est, quia consequens sequitur ex antec dente.Hinc ortum est illud axioma, omni u fere Dialecticorum consensu receptum,omnis enuntiatio conditio natavera, est necessaria. Quamuis

in hae etiam regula verum sit, quod vulgo dicitur, non esse canonem adeo certum, quin unam

saltem exceptionem patiatur . In primis enim enuntiationibus, quibus utimur, quum promi timus, id non requiritur.Non enim mentitur, qui ait filio si doctus eualeras, constitua te haerede: ac profecto non est necessaria enuntiatio, quia revera fieri poterit, ut filius doctus euadar, necti patre haeres nominetur. Quin etiam quum de praeteritis loquimur, sepe dicimus, si venisses, hoe, aut illud secissemus;& certe quavis venisset, forsitan illud minime egissemus. Dicendum est igitur per communem loquendi usum, inter-χum Dialecticae leges temperari, praesertim quurem quasi certam habemus; tarn etsi contingentem. Secunda regula. Enuntiatio coniuncta Ut sit vera, oportet, utranque eius partem esse veram;vt autem sit falsa, sufficit alterutram partε esse falsam .Haec enim est falsa,Et lapis est horno, di tu es Leo rhaec autem est vera, Et tu es homo,

440쪽

3 o Comment. in uniuersam Logicam

x Leo est animal.Τertia regula.Disiuncta eritv ra, si altera saltem eius pars fueritvera,vt Petrus, est homo,vel Petrus est Leo;sed tum erit falsa, quum Vtraque eius pars falsa fuerit, ut et homo est Angelus, vel homo est Leo. . Hinc colligendum est,enuntiationem condi. v. eonditi tionatam negantem solum negare, consequensis inega- sequi ex antecedente;licet antecedens & co M sequens vera sint;vtNon si Petrus est homo, P trus est albus.Porro & illud ex superioribus sequitur,enuntiationem disiunctam negantem mqui ualere coniunctae alent compositae ex duabus Categoricis oppositis: ut haec onuntiatio,Ni vel tu es Leo, vel tu es serpen aequivalet huic,

Maeonian Et tu non es Leo,&tu non es serpens . Cum

Ea, ac dis nim enuntiatio disiuncta ut sit vera,sufficiat auitium onu- teram partem esse veram,qui negat talem enu

tiationis tiationem, subinde asserit, utranque eius partem quipρος ' falsam esse,& utriusque opp5situm verum esse. Alio praeterea argumento confirmari potest hoe consectatium, nam enutiatio coniuncta&disiueta aientes,compositae ex Categoriis oppositis, . sint contradictoriae,cum in nulla materia pos. sine esse simul verae,aut simul falsae; ut haec, Et tu es lapis,&tues serpens: itemq; haec alia, Vel tu non es lapis,vel tu non es serpens, nunquam in veritate, aut errore poterunt censentire: Ergo fi, alterutri earum praeponatur negatio,aequipoli bit suae contradictoriae.

Dubiain argumenta ιnsuper ιora. Contra definitionem Hypotheticis enuntiat

onis est argumentum,Haec enuntiatio, Η

m. qui est rationale,est animal quod est se sibile, .st Cau

SEARCH

MENU NAVIGATION