R.P.F. Vincentii Iustiniani Antistii, ... Commentaria in vniuersam logicam. Vna cum lucidissimis quaestionibus, quae totam hanc facultatem luce meridiana clariorem reddunt, nunc denuò excusa. Accessit etiam eiusdem auctoris locupletissimus thesaurus

발행: 1617년

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

tata

quia semper talis 6ulogismus procedit ex faufi .Qirareduo nobis dicenda sunt, primum, bo' Propria hum Enthymema necessario debere reduci adsenιenti bonum ratione formae syllogismum, siue Hypotheticus ille fuerit,seu Categoricus. Alterum est; hoc non sufficere, sed praeterea exigi, 't ipstim Enthymema per se sit bona argumen-tλtio : ita scilicet, ut ex opposito consequen- orti xii sequatBr oppositum antecedentis. Alii di sevim i . cunnillud esse bonum Enthymema, quod addita enuntiatione vera reduci potest ad bonum ratione formae syllogismum. Itaque; quod uis

Enthymema etiam ex falsis enuntiationibuse'nstans,quod potest, adhibit avna enuntiati ne, vera reduci ad syllogismum, ratione formae bonum;est etiam bonum Enthymema ratione

formae. Sed mihi difficile id persuadebunt hi

auctores r nam argumentatio bona ratione formae, perpetuo est bona;at modo haec cosequutio, Est homo, ergo est res alba, per se sumpta est mainta; ergo etiam quando nondum erant Aethio pes,erat ma Ia ratione formae; quamuis tunc potuisset probari, addita hac enuntiatione Vera, mnis homo est albus Praeterea quaeritur, quidnam sit quod Aristot δή prior. Cap. penuit, docet, illud Enthymema P 'quod reducitur ad primam figuram esse bonum, quod ad secutidam & tertiam esse malum. Videmur enim cum illo pugnare. Respondetur Aristot. eo in capite tria Enthymemata proposuisse, ex quibus vinim reducitur ad bonum svllogismum primae figurae , alterum ad syllogismum secundae figurae ex duabus alentibus, tertium ad syllogismum tertiae figurae ex dua

522쪽

bus particuIaribus quod quidem vetant Ieges syllogismorum. Arist. igitur non de rami En- thy memae quod ad secundamu tertiam figuram reduciturdoquebatur ; sed de ijs quae ipse

proposuerat, eorumque similibus. Tertia quaestio. Quare non assignantur regu ma M'yςdusendi Entymemata ad modos indirectos modis, is Muxδ unlλ Quia cum quodvis Enthymema directo, iuxtδ quatuor priores regulas possit ad modos reduri directos reuocari,non curarunt auisti res regu- possint.. JλS tra re, quibus uti possemus ,si collibuisset ad indirectos syllogismos ea transferre. Ego quidem iam eas paraueram,sed lectoris patientia abuti nolui longum enim esset omnia PC .

sequi.

De Quarta quaestio. Quid defendunt quartam fi- 'A guram,quomodo poterunt Enthymemata ad illam reducere Respondetur. Id fiet facile, si duae priores regulae observentur,& in primae muentu addatur assumptio, in secundae autem propositio. Sed illud memoriae retinendum

est, conclusionem debere in quatuor prioribus modis colligi in directi m. De Exemplo. Cap. I7. o. ac T. Xemplum est argumentatio- , in qua ex uno i - - singulari aliud infertur, ratione similitudi-

nis,quae inter ipsa reperitur Uerbi gratia .Antiochus cog omento Nobilis , aut Illustris in maximis cruciatibus obiit, quia populum Dei male tractauit: ergo S Tucca , qui, quoad eius potest, Christianos perdit, mala etiam morte peribit. Quod si interdum ad uniuersum com-yrobandum exempliS utimur,ut cum ex Phoc sibus

523쪽

'sibus ad Thebanos, aut contra argument. Mur1 rum lex. id sane facimus quatenus illa communia, tanquam singuIaria quaedam accipiuntur. Sed cura- dum est, ut similitudo sit vera causa effectus, qui id antecedente ponitur. Unde hoc exemplum dullitis est ponderis, Salomon vir sapientissi- milhfuit tandem idolatra , ergo qui sapientestnecupiunt in idem scelus prorumpent. Sapientia enim non fuit idolatris causa. Hoc tam etit emplum est accommodatum, Herodes Ast lonita amore regni voluit CHRISTUM, quem regem appet Iari audierat, interficeres ergo hic tyrannus, ne regnum amittat,omne semeRegium delere conabitur. Facillimum autem est, exemplum reducere Mempuyd syllogismum,si accipiatur illa similitudo in mosio'

Riuersum pro maiori; & ex eadem similitudi gis μηνης, tque subiecto,conclusionis fiat minor. ver 'ID hi gratia. Hoc exemplum, Malum fuit Thebanis φερ' bellum gerere in Atnenienses, quia erant vicidii ergo malum erit Phocensibus Thebanos ais oriri; ita in syllogismum redigetur: Male ces. Thebanis bellum,quod Atheniensibus intulerunt,ed quod erant vicini ι ergo bellum in yicinos sterere, omnibus est damnosum. Τumite: Male cedit omnibus bellum gerere in vici-hori sed Phocenses vicini suntThebanorum; e go malὰ cedet eis contra Thebanos praeliati. φhi principib exemplum reductum est ad imperi stam quadam inductionem, in qua ex uno sin-IRlari non quatenus singulare est, sed quate-hus habet uniuersalem causam coniunctam) dllegimus uniuersum: deinde autem reductu:

in syllogismum. Haec itaque est exempli, Metamorp hosi .

524쪽

Comment.m uniuersam tu cara Dubitatio huius tapitis.

.. T I ilectici nullam Exempli speciem tradunt. ' νε 3 4iaeritur ergo, an sint variae eius formae λ Respondetur. Ita plane. Aristoteles eniΠ3.2. artis Rhetoricae cap. at. adducit tres: unam quum ex ebus praeterItis ad ea, quae in praesenti agi, aut omitti oportet, argumentamur. od Lari. raciunt contionatores , quum res olim gestas,& in sacro eloquio traditas, ad nostra secula a commodant ; aut quum ex sanctorum historijs paradigmata eruui. Altera quum ex his quae inorbli fiunt, ad ea quae nos agere debemus e

. empla derivamus, ut si quis probet non esse magistratus sorte eligendos, sed consilio & prude, tia; quia nautae non eligunt sorte nauclerum, sed magno consilio. Ut enim se habet nauclerps adnavim, ita magistratus ad Rempublica, sed . ille non eligitur sorte, ergo nec iste. Hanc spe, domiti e em Vocat Aristoteles similitudinem. Tertii

est Apologus , quando scilicet aliquid ex nostro

capite componimus, ut institutum probemus. A .looia Cuius exempla facetissima sunt apud Aristote.' Iem in eodem loco. Ad quam speciem redu-euntur parabolae sacrae scripturae, ut quum dici. tur, hominem quendam descendisse in Hierico, ... ac in latronum manus incidisse. Nec arbitran. Ο 'ρ dum est eum, qui parabolam profert, mentiri ,

qsia i 1 ex forma locutionis indicat , se aliquid,

exem pli causa, dicere. Exempla autem non qua si ita se habeant proferuntur, sed ut addiscente tintelligant. Porro ad Exemplum reducuntu argumenta a pari: de quibus libro .7. capit.9.. gemus.

525쪽

Maniformis argumentasionis. Cap. 13.

v Raeter has species argumentationis, de quia bus in hoc libro egimus, aliae traduntur, qui bus non ita saepe utimur. Prima est Gradatio, G -- quae ab alijs dicitur Sorites, vel Coaceruatio, a Graecis autem Climax ; quando scilicet multa.Ghi cohaerentia gradatim coaceruamus, ut Vltimum de primo colliger epossimus. Verbi gratia,Omnis homo est animal, animal est vivens, vivens est corpus, corpus est substantia, ergo omnis homo est substantia. Sed re vera hoc genus argumenti nihil est aliud , quam syllogi Lmus in quarta figura, omnibus suis probationi- r bus corroboratus.Idem enim est ac si diceretur, ' omnis homo est animal, sed omne animal est . . obstantia; ergo omnis homo est substantia. Et nequis minorem possit negare, statim proba- tur; quoniam animal est vive ΠS , & cum omne reinuivi vivens sit corpus, sequitur etiam esse substan- IFutiam. Alia species est Dilemma, quando positis xio. 'duobus membris alicuius uniuersi, utrunque reprobatur. Vt si quis ita probet, non esse docendam uxorem, quia aut erit pauper, aut diues; si pauper, erit alenda; si diues, volet dominari s Ergo non est ducenda. Sed hoc genus argumenti idem est ac syllogismus disiunctus, vel diuisorius, in quo reprobatis patribus, e iam diuisum reprobamus. Porro illud intelligendum est , facilῆ esse nonnunquam Dilemmata in aduersarium retorquere. Vt nihil in-eommodi est uxorem ducere: nam si diues fue- Enum rit, non erit alenda, si pauper, non poterit dominari. Alia species est Enumeratio , in

ua propositia multis partibus , ut unam

526쪽

ne induismonis δε- ductionis

que comparatio-

statuamus,reliquas desti uimus e vi Hoc aurum tuum est, vel igitur dono datum est,aut inuentu est, aut haereditario iure relictu; vel certe no tuti est, sed furtim sublatu: at qui nec datu, nec inue tu, nec relictum est: ergo furtim sublatu est.UNru hoc genus argumenti re vera est syllogismus disi tinctus.Plures argumentationis forma Rhetores tradunt, scilicet violationem, subiecti nem,& oppositionem, de quibus magna verborum copia disputant. Nobis tamen haec dixisse sufficiat. T Eductio, quae species argumentationis est γ Uocatur autem deducti, quae e diametro pugnat cum induetione; est enim progressio quaedaab uniuersis ad singularia. Vt Omnis homo est albus, ergo hic homo est albus, & istis quoque,& ita etiam reliqui. Respondetur, esse Enthymema multas habens conclusiones. Dices; Ergo etiam inductio erit Enthymema, multa habens antecedentia Respondetur, negandam esse c6sequentiam, nam hoc Enthymema optimum est, Omnis homo est albus, ergo hic albiis est; ins per & hoc aliud, omnis homo est albus, ergo hic etiam homo albus est . Haec vero quae sequiitur nullius sunt ponderis; Hic homo est albus, ergo omnis homo est albus ι & etiam hic alius, Homo albus est, ergo omnis homo alb' est. Quo

fit, ut om nes enuntiationes quae ponuntur in antecedente inductionis, unlim compleant antecedens: at quae ponuntur in consequente deductionis ita se habent , ut quaevis earum per se possit constituere persectissimum consequens. Com

527쪽

iam Logicam LIBER JEXTVS. IN QVO DEMONSTRATORII

syllogismi vis, ac natura exponitur. uuidst Demonstratio. cap. i. METHODICAE facultatis, quam Pa - Methois

diam vocant, Princeps, magisterque A- ditareso' 'ristoteles animalium naturam , partes, im ρω affectiones, ortu, vita progressum, interitumq; explicaturus, initio quidem ea , quae omnibus generatim animalibus communia erant, tradidit; postea ad priuatam cuiusque disputationem descendit. Optimus sane ordo, ac tanto philosopho dignus. Cum enim eorum quae Leoni conueniunt non pauca , ab ursi natura non abhorreant, saepius eadem repetenda forent in diuersorum animalium propria tradi tione. At expositis primum his, quae per omnes, aut plerasq; animalium species vagari solent, deinceps in priuata huius , illiusve speciei di sputatione, tantum quae illi sunt peculiaria tractare oportuit. Eandem omnino methodum, , seriemque doctrinae in thalectica docenda reti

nere voluit. In libris enim Priorum quibus noster quintus subijcitur de syllogismo in v- niuersum disseruit, nullam eius speciem vel le-F i uiter

528쪽

uiter quidem attingens; in libris autem Post

a torum,Topicorum,SI Elenchorum ea, quae si figulis ratiocinationu generibus priuatim COm- petunt, exsanauit. Quocirca r. Priorum capit.' a. ob eam causam ait, se ante de syllogismo, qui de demonstratione disputaturun ,quhd demonstratio pars quaedam sit syllogismi. Quamuis nim ut lib. z. c. 3. diximus facilis sit ac promta ulius opinionis defensio, quae demonstratio nem ut totum, syllogismum quasi partem acci-p1t: tamen Aristoteles id quod ab ignaris etiam Metaphysicae intelligi poterat, sumpsit; nimirum demonstrationem partem esse, syllogismuverb totum. Nos igitur Aristotelem auctorem, ac ducem sequam ire; iamque in isto, duobusque sequentibus voluminibus ad tres rati 'tria θι- cinationis species aggrediamur Τriplex nam- togismo - qne est syllogismus, Demonstratorius, Dial rumgen cticus, & Sophisticus. Demonstratorius vem summatim dicamus) est, qui necessarijs enuntiationibus constat s ut omne animal rationis particeps, est risus compos; omnis horno est animal rationis particeps, ergo omnis homo est risus compos. Dialecticus, uui efficitur ex probabilibus, ut Omnis mater diligit filium suum, at hoc mulier est mater, ergo diligit filium situ. sophisticus autem est, qui cum id minime praestet , necessario tamen videtur conclusio.

nem inferre; ut Quod heri emisti , hodia

comedisti; carnes crudas heri emisti , ergo carnes crudas hodie comedisti. Sed cum nobilior sit Demonstratorius, ab eo etiam o diemur, mox de probabili disseremus, denique Libripis. de Sophistico. Dicemus autem quid sit de

num monstratio,& quot uplex, di quibus principiis

529쪽

tonstare debeat; ad extremum vero , quaenam illa sint, quae demonstratione probari possint,

edocebimus.

Demonstratio ut Arist. docet est syllogis- Finitismus generans scientiam Est autem, scire causam demon-

propter quam res est, ita ipsius esse causam coll- μωρ nostere, ut non posse eam aliter se habere intelligamus. Ut qui nouit Solis defectum ex inte iecta Luna, inter ipsum de aspectum nostrum, accidere;& praeterea cognoscit interposita Luna necessiario sequi defectum, is demum Solis eclipsum scire dicetur. Cumq; demonstratio rei nitia. caulam contineat, profecto qui demonstrationem &habet, se habere intelligit,iam rei scien-hiam adeptus indicabitur. Alia praeterea de monstration is definitio ab eodem Arist. traditur, ex eius materia sumpta, R ex praecedenti definitione collecta. Nam in artium instruis

mentis primum considerandus est finis, quo cognito, facile ex qua materia instrumentum conis

fici debeat, intelligitur: ut qui serram ad scindenda ligna destinatam considerat , facile intelliget, eam ex ferro,aut ex at i qua duriore ma teria constituendam. Cum ergo demonstratio syllogismus sit,quo nobis scientiam comparamus , necesse est demonstrationem esse syllogismum constantem ex veris & primis causis prioribus & notioribus conclusione Multa ab auctoribus circa hanc definitionem annotantur, quae nos consulto in aliud tempus Exponia differimus; S crassa tantum Minerua eius par- μηδεμtes explicabimus.Demonstrationem veris con- ημερε stare oportet, quia licet ex falsis possit verum inferri; tamen non probatur verum ex falsis. Ι-

tem primis , id est, enuntiationibus , quae per F f α alias

530쪽

ηya Comment. in uniuersam Luicam

alias demonstrari non possint; alioquin non fidibebitur scientia, donec ad tales enuptiationes veniatur. Praeterea ex causis, quia medium quod in demonstratione assiimitur, oportet causam esse conclusionis .: nam demonstratio est syllogismus generans scientiam . scientia vero est cognitio ex causae cognitione pro manans. Quocirca etiam necesium est , demonstrationein constare prioribus & notioribus, quia causa ordine,saltem naturat, est prior-& notior suo effectu

Argumenta insuperiora. DEcreueram sane in hoc libro, oratione, styloque communi demonstrationis naturam

- exponere, non quod indigna sit in quam doctis. sinusquisque nedum ego) operam suam ponat,sed ut res difficilis facile intelligeretur.Ne tamen a me ipso alienus Niderer, eandem scrii bendi formam denique retinere statui. Atiae v. μι maioribus difficultatibus noui Dialectici obru- Decie F- antur, plasiora dubia; & quae breui negotio ex-ιogismi. pediri possint, elegi. Sit igitur primum circa id quod dictum est, tres esse syllogismorum speia cies,Demonstratorium,Dial disticum, & Litigi-

osum. Arist. enim I. Elench. Cap. z. quatuor g

nera syllogismorum agnoscit, demonstratorium, Dialecti cum; &quod ad examinandum Glium adhibetur, ac tandem Sophisticum ; Non ergo tantum sunt tria. Respondetur, tertium genus syllogismi interdum ad primum, interdum ad secundum referri. Nam ut ibi Aristot. docet quum aliquem pertentamus,aut progredimur, ex enuntiationibus quae ei probabiles

SEARCH

MENU NAVIGATION