R.P.F. Vincentii Iustiniani Antistii, ... Commentaria in vniuersam logicam. Vna cum lucidissimis quaestionibus, quae totam hanc facultatem luce meridiana clariorem reddunt, nunc denuò excusa. Accessit etiam eiusdem auctoris locupletissimus thesaurus

발행: 1617년

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

ω hominem esse animal rationale: in super &Germanos esse albos : ac denique quam ob causamGermani sunt albi.Et licet quaestio Quid res fit,definitione terminari queat, nihilominus si ita libet argumetatione quoque explicabitur; dummodo ad qliaestionem compofitam

reseratur.

Aliud Dubium. D. Thomas 1. Poster. lect. I. docet,omnem quaestionem Topicam esse Qualis res sit,& ut ipse loquitur ) Quia esti ergo in Topicorum libris , quibus hic noster septi Cil 'mus ex aequo respondet, solum docetur metho- dus tractandi quaestionem Qualis res sit. Re spondetur. Quim ait Diuus Thomas , omne piis. quaestionem Topicam esse quaestionem Qualis res sit, eius sententiam de frequentiori usu esse interpretandam ; quia omnes fere disputati nes Topicae sunt disputationes Qualis res sit. Non tamen vult negare , in Topicis interdum tractari quaestionem An res sit. Sed dices palla videtur esse sententia Diui Thomae ita e posita,quia bona ars Topicorum versatur in docenda arte, tractandi quaestiones definitionis, generis, &c. Ergo non fere omnes quaestiones Topicae pertinent ad quaestionem Qualis res sit. Hoc argumentum postulat ut explicemus an haec quaestio, Num homo est animal sit quaestio Quali res sit,uel potius Q id res sit. Caietanus 1. Poster. capit. I. dub. s. defendit eam Dν με' esse, Qualis res sit. Verum certissime arbi .st ρ ltror esse quaestionem Quid sit, si secundum rem consideretur r quamuis si secundum modunt ' quo proponitur, aut secundum vocem expeti et,ci . datur; pertineat ad quaestionem Qualis res 'sit. Quod probatur quia ipsemet CMetanus

562쪽

484 Comment. In νηiversam Logicam

asserit hanc quaestionem, An homo est animal rationale esse quaestionem in id res sit, quamuis lecundum vocem cum pertineat ad enuntiationes ter iij ad iacentis, videatur esse quaestio composita , & Qualis res sit : Ergo idem iure censeri potest de hac quaestione in qua ver-famur. Praeterea quaestio Q Ialis res sit, non debet anteire Q aestionem Quid sit: sed haec quaestior Vtrum homo sit animai,cum sit simplicior, , praecedit illa,Vtrum homo sit animal rat1on alerergo si illa est simplex, haec non erit secundum Tem compositae ac binde aut pertinebit ad quaestionem An res sit, autQuid res sit. Non primum,ergo secundum. Quod si quispiam non consentiat Caietano , ac subinde neget illam quaestionem, An homo est an 1 mal rationale esse quaestionem Quid res sit, eum potius sit quaestio, talis res sit: hunc facile refellemus, tum quia secundum rem quid aliud quaerit, qui in terr ' par, quid sit homo, quam si roget, utrum homost animal rationale tum etiam qui aut docet ' ristoteles a. Poster. quaestionem dualis res sit, e vestigio sequitur apud demonstratorem qua

: stio Quamobrem talis sit; sed post illam qua

stionem,Vtrum homo sit animal rationale, exis peditam, stultus iudicaretur a demonstratore, qui qercunctaretur, quare homo sit animal r ' tio nil er-Ergo ea quaestio non est Qualisses siti sed his constitutis , amplius urget argumentum

initio huius disputationis positum. Si ha e quaestio: Virum homo sit animal rationala, &haec alia, Utrum homo sit animal, suntquaestiones Quid res sit, & praeterea passim huiusmodi

quaestiones in Topicis pertractantur : quom isuo ait diuus Thomas , Plerasque Topicas

563쪽

, Liber Septimae. 4 F

quaestiones este quaestiones Qualis res sit 3 Re. Resλεο- spondetur, diuum Thomam interpretandum G μ μή esse quoad modum, non secundum rem ipsam ;' quia scilicet uniuersae propemodum quaestion CI proponuntur in Topicis, quasi per enuntiationes tertij ad iacentis, ut an homo sit animal ; aut potius, an animal sit hominis genus. Est quoque alia huius argumenti solutio, quam in sequenti

sapite adducem us.

Tucitur aut e praesens disputatio utilis ad ε-- mnem explicandam quaestionem,quia indi-ςλt loco Dialecticos, ex quibus erui possunt ar- De Deo 'gomenta ad omnem quaestionem absoluendam uniuerις νε ponendum est igitur, quid sit locus Dialecti

quot uplex sit. Cumq; locus res continere soleae,viri scientiarum periti loca argumentΟ-rum ea vocavere, in quibus tanquam in recep- Oculis omnia probandi instrumenta sunt posi-τὸ, ut videlicet Locus, communis quaedam nota sit cuius admonitu quid in quaque re Verum

λur probabile sit, possit idoneis rationibus .inueniri. Dixi verum, aut probabile, id est, id quod aut certissime verum est, aut fallem Pr habile. ne a me ipso dissentiam , qui supra ne-eessarium sub probabili contineri ncga uir &tatuen habent demonstratores locos, ex quibus demonstrationes colligunt: demonstratio. Vmro necessarijs constare debet. Sane disertissimus Pater & magister noster Melchior Cano Canariensis Episc. librum de Locis Theologicis scripsit, in quo notauit unde necessario, Vndeq; probabiliter argumenter urΤheologi. Et Ci-

564쪽

Ruidsi

diuisio. Alia His

cero lib. I. Rhetor. seu de Inuent. circa medium ait, Omnem argumentationem , quae ex loci colligitur, aut necessariam esse, aut probabilem. In Dialectica igitur, quae ars est artium,&o innium scientiarum ductrix , notari oportet locos, ex quibus in omnibus scie fit ijs argumentari possimus tum demonstratorie, tum etiam

probabiliter,& ut aiunt) Dialectice.. Et quidem de locis unde petuntur demonstrationes, diximus libro superiore ad finem : nunc de locis tantum Dialecticis disseramus. Est a tem locus Dialecticus sedes argumenti Dialectici. Ut definitio Totum, Contrarium , &c loci sunt Dialectici, quia ex his colligit Dialecticus argumenta ad res dubias explicandas. Est enim argumentum ratio rei dubiae faciens fidem; visi quis ita argumentetur, omne animal rationale gaudet virtute , quia est rationi consentanea ; sed omnis homo est animal rationale, ergo omnis homo gaudet virtute. Loci aut ad reo pertinent, aut ad auctoritatem & testimonia. Qui pertinent ad res, alij interni sunt, alij externi, alij medi. Loci interni sunt, qui ad

yel essenti .im,aut substantiam attinent; nempe Ioci a definitione, genere, digerentia, toto, partibus, a concomitantibus substantiam,&c. Loci externi sunt omnino extra res, ut ab op sitis,a mpa fatis, a simili, & a proportione. Μedij verb illi dicuntur, qui partim attingunt rei su stantiam , partim extra ipsam vagantur, Vt a Coniugatis,& a casibuS

Sed quem uis horum in duos diuidunt, set Iicet in locum Maximam, SI locum Differentiam maximar. Locus Maxima est receptissimum axioma atque principium, quo multa argumenta

565쪽

sta nituntur; ut hoc theorema,Cui competit deinfinitio,competit de filixum ; item & hoc aliud. Posita causa ponitur effectuu Locus Differentia maxime est illud, quo una maxima differt ab alia. Ut duae superiores Maximae distinguuntur, quia una tractat de definitione, alia de causa. Ac proinde causa & definitio appellantur Loci differentiae maximae. Nec miretur le- Occumctor , quod hanq locorum diuisionem tequar. Non enim me praeterit, quam aliter Cicero in Topicis ad Trebatium locos diuiserit. Sedicum in hac re videam quot sunt capita, tot esse sensus, nec deesse verisimiles tationes, quibus sententiam quisque suam tenere possit, no multum fui in tradenda locorum diuisione solicitus: praeterquam quod sentio totam hanc, quae

inter auctores vertitur, controuersiam, ad nominis quaestionem deuolui. Eam igitur , quam adduxi, Lectionem elegi, quoniam facilius poterit memoriae commendari Praeterea quoniadantur quidam loci, qui tametsi diuersi admodum sint,a Doctoribus coniungi solent. In hoc

eos duces sequemur.

Q stiones. inare inter Iocos de quibus argumenta Pr An Dembabilia eruuntur numeratus est locus a de- ὰὐfinia fit,itione S genere, cum ex his argumenta ne- Done sit

cessat i a & firmissima saepe colligantur Re- Dialectia spondetur. Q ia t. ametsi ita se res habeat, non tamen agitur de eis in hoc libro, nisi ut stippeditant nobis argumenta probabilis, Ita videlicet , ut quod probab liter definitioni ibuitur, definito etiam tribuatur: ut Animal Ηh ratio-

566쪽

o mo- rationale gaudet virtute , ergo homo gaudet Hprvq- virtute. Respondetur secundiu, quaestiones g n neris,&definitionis, atque proprietatis posist. tractari per voces primae & secundae notionis tibis-ὰὸ Quae autem sint primae notionis vocabula, α -- quae secundae, diximus lib. 2. capit r Tractan ' tur per voces primae notionis, ut quum quaerimmus, Vtrum homo sit animal 'Tractantur per Voces notionis secundae, ut quum p rcontamur, utrum animal su genus hominis. Ex his autem modis secundus est, qui potissime pertinet ad libros Τopicorum. Quod ex eo patet, quia Ou nia fere loca,quae ab Aristotele traduntur in libris Topicorum, constant aliqua voce secundae notionis. Si autem istae quaestiones prop nau-tur per voces secundae notionis , certe cuna sint in materia contingenti uam secundae noti nes competunt rebus ex opere intellectus Jaon possunt nisi argumentis probabilibus pertractari. Quia igitur in hoc libro agitur de his voci

Ad argula bus potissimum,quatenus ex eis eruuntur argu mentum menta ad tractandas quaestiones, quatenuS Pr superioruponuntur per voces secundae notionis, meritti v dictum est, huiusmodi locos sedes esse argumen-

ia, .m dubio capitis superioris accommodari s ita scilicet, ut dicamus illam quaestionem esse iani d res sit, sed ut pertinet ad libros Topicorum, esse Qualis res sit ; quia proponitur per voce fecudae notioni S.

De Iocis a Definitione, Des ripitone, Etymologia, Differentia, Proprietate, ct Polion Iis.

Cap. 44

Loci interni alij sunt, qui totam rei essentia

567쪽

expIicant, ut Iocus a definitione; aliqui licee

eam non omnino explicent, ad eam tamen pertinent, ut locus a toto, a causis ab ortu & inter itu,ab usu, & ab his quae communiter accidunt. Locus a definitione est connexio defini tionis, & rei, quae sub definitionem cadit.L c us enim est sedes argumenti: & ex connexi one,quam habet definitio ad rem definitam petuntur Varia argumenta. Hoc etiam in omnibus seqnentibus locis intelligatur; ita videlicet, ut Iocus a causa sit connexio causae &effectiis,& locus a toto sit connexio totius ad paxtzs. suas: ne eadem sint sarpius repetenda. Iam autem locus a definitione quatuor habet Diuisi. in maximas , duas alentes, S duas negantes, ternorum quibus omnia argumenta definitionis ad defiatocorum. nitum simi innixa Prior aiens Cui tribuitur ste- finitio eidem & definitum, ut Plato est animat rationale, ergo Plato ost homo. Posterior Quod definitioni conuenit, competit, etiam &definito, ut Animal rationale ambulat, ergo homo ambulat Ex negantibus autem una in hunc

modum se habet. Cui repugnat definitio repugnat & definitum, ut Leo non est animal rationale, ergo leo non est homo. Altera est huiusmodi. Quod repugnat definitioni, repugnat &definito, ut Animal rationale non indiget alijs,ergo homo non indiget alijs. Quanquam autem liber hie de Syllogismo Probabili nuncupetur, nemini mirum videatur,si praeceptiones,quas tradimus, exemplis interdum ne cessarijs illustremus: id enim facimus, quia re apertiora sunt,& usui accommodatiora. 'Locus a descriptione eadem norma definien- - dus est, & easdem maximas habet. Nam cui huiuι-

568쪽

Alia lora sub 'pertia

orisius cons

esto CommeηLinumuersam Logicam competit descriptio, competu & descriptum, Plato est animal risus particeps, ergo Plato est homo,&c. Locus ab Ethymologia, id est a defi',

tione nominis eodem modo definiendus est, Measdem maximas habet, quando nominis et hymologia value cum re ipsa conuenit. Ut de natura disputat, ergo est Physicus. Physis enim na turam si a trificat. Quando vero e thymologia est remotissima, argumentum ab ea sumptum parum firmitudinis habet. Non enim sequi tuta Ladidit pedem, ergo est lapis. Tametsi hoc exemplum durius fortasse videbitur; sed teneamus,&lusisse putemur,si nil sit. Ad hos locos redi cuntur alij tres , qui eodem modo definiendi sunt, & easdem maximas habent:scilicet locu adigerentia ementiali, ut Petrus est rationalis, ergo Petrus est homo. Et hic ad locua deficiitione essentiali refurtur. Item a proprietate, qui reducitur ad locum a descriptione, a Polyoni mis,quae ab alij. Sunon ima appellantur die duciturque ad locum a diffinitione nominis r ut siquis ita argumente tui :Tullius docet,ergo Cicero docet. Sinistis sex locis latent alij sex . Primus est a definitio ad desinitionem, ut lapis non est homo; ergo lapis non est animal rationale. Secundus a re descripta ad descriptione rertius,. a re cuius est etymologia ad etymologiam ipsa in; &ita dereliquis. Habentque ni loci tot maximas,

quot praecedenteS.

Di uultates. QVamuis pleraeque huius capitis dubitati

569쪽

Liber septimH. est ' placuit tamen has superaddere. Prima est. Aliquid competit animali rationali , quod 1,ud δε non quadrat in hominem; ergo prior maxima nitionis-

non est vera .Probatur antecedens. Nam animal buitur,

rationale est definitio,& homo non est defini- sinito sitio. Respondetur, maximam non esse intelligen- e iam tridam in his quae ad secundas pertin ni notiones. .uendum. Sicut enim non sequitur, Homo est praedicaturei simplex, ergo animal rationale est praedicatum simplex; quia esse pra dicatum simplex pertinet ad secundas notiones , ita non bene infertur, Animal rationale est definitio , ergo homo est defitiitio; quia esse definitionem in secundis notionibus est ponendum Alia difficultas. Hrcargumentatio nihil probat, Essentia Diuina est pater, ergo essentia Di' i iii, uina est generans filium pergo a definito ad totieniat. definitionem non valet argumentum . Consecll- eui defini tio est manifesta. Quia definitio partis eo m tum comdo, quo definiri a nobis potest est esse generans, umit. aut habens filium Probatur antecedens. Quia es.sentia Diuina non generat;ut docent Theologi

I. part quaest. 39.ar. . hoc argumentum ideo proponere libuit, ne arbitrentur Dialectici fidem nostram Logicae repugnare. Respondendum est ergo, a definitione ad definitum, & e contrario semper valere argumentum,nisi quum definitio proponitur ad modum adiectivi nominis;&definitum substantivi Equidem hanc causam Theologi reddunt, cum etiam Dialectici ecam reddere debuissent. Sed iam nostra aetate quicquid Dialectici non intelligunt, appellant sophisma: tametsi Dialecticae sit fundamen- qm Denum Uerum his praetermissis, ut ea quae diximus, maris. planiora

570쪽

planiora fiant, propono tertiam difficultatem. Nam vere dici potest,tres esse personas habentes deitatem, cum omnino falsum sit, esse tres Deos: Ergo aliquo dicitur definitio, de quo non dicatur definitum .Et quidem propositio & aD sumptio ex diuo Thoma I. parte quaes. 39.artic.3. . acti demimmtur.Consequentia vero ita probatur. Nam definitio Dei saltem nominis est habens deitatem Respondetur, negandam esse co- sequentiam. Nos enim minime diximus, de quocunque definitio cum alicuius numeri adiectione 'raedicatur,posse etiam definitum sub eodem numero ei tribui: sed de quocunque dici-riir definitio, posse definitum efferri, atque enu- Adiectivi tiari. Argum ςntum autem ostendit prius esse sub uti falsum, non pol tertiis. Nam in diuinis de qu qi iser, eunque dicitur res habens deitatem , dicitur νς φεσ- Deus, licet non in eodem numero . Nam habens deitatem, potest dici in plurali,& Deus non :cuius haec est ratio. Est latum discrimen inter nomina ad .eetiua & substant tua, quod nomen adlinitium ut praedicari queat in plurali numero, sat sit suo posita, seu indiuidua, de quibus praedicatur, esse plura. Ut si in duobus hominibus esset

unica albedo, nihilominus dicerentur duo albi At no milia substant tua , Ut dicantur in numero

plurali, requitatur supposita esse plura a & pra terea esse plures formas, quae per talia nomina sigilificantur.Vt Aristi teles& Plato sunt duci homines, non solum quia sunt duo indiuidus, sed quia duplex est in 1psis humanitas . Nain fiunicam tantum naturam humanam haberent,

essent unus homo Ex quibus perspicuum fit,quare habens diuinitatem possit praedicari in numero plurali, & hoc nomen Deus tantum ia

SEARCH

MENU NAVIGATION