R.P.F. Vincentii Iustiniani Antistii, ... Commentaria in vniuersam logicam. Vna cum lucidissimis quaestionibus, quae totam hanc facultatem luce meridiana clariorem reddunt, nunc denuò excusa. Accessit etiam eiusdem auctoris locupletissimus thesaurus

발행: 1617년

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

'dicendo.Ergo omnes isti canes sunt hominis. Ob eam aistem rem hoc a me postum est, Vt ex una ratiocinatione lector intelligat, quomodo aliae multae sint corrigendae, quae antecedens habent rite dispositum,& propior similes defeetiis male conclusionem colligunt.

plurimis

argume torum

Eorrectio.

De Compositimis ct Diui is captione. Capa.

4 Allacia Compositiora is committitur, quum ea quae oportebat este diuisa coniunguntur: fallacia vero diuisionis e diuerso. Fiunt autem

hae captiones tribus modis.Primo, si enuntiatio- .nes modificae compositae mutentur in diuises, 'ε tu aut contra. Quid sit autem enuntiatio composi f ta,&qui diuisa. libr. q. cap. l . diximuS. Exem-

'plum di ii ita in compositam mutatae. Quicunque potest esse albus; illum esse album est possibile; sed niger potest esse albu4, ergo nigrum esse at bum est possibile. Composita mutantur in diui sam in hoc syllogismo. Quemcunque esse albun1 est impossibile, ille non potest esse albus; sed nigrum esse album est impossibile, ergo niger non potest esse albux. Ad hunc deceptionis modum

innumera, quae in disputationibus occurrunta, dubia pertinent; scilicet utrum homo albus per se constet albedine an accidentario. Respondendum est enim, si illa interrogatio pro- Pirum ho ponatur in sensu composito , hominem albuni mo albis per se constare albedine; sicut Leo quatenus Leo pe e con- anima Leonina : si per Grammaticos ita I set alb qui licet. Si vero interrogatio in sensu diuiso dine. accipiatur e respondendum est , per accidens habere albedinem; sicut accidentario est albus.

Eodem pacto soluitur argumentum illud, quo solet probari contra diuum Thomam, hanc

622쪽

ma de

' 4 Comment. in νniuersam Logicam. enuntiationem, Animal est uniuersum, esse per se; si vera est. Nam vel intelligitur deanimali,qilod munere intellectus abstractum est a proprietatibus indiuiduantibus , aut de eo quod non est abst ractunt a talibus proprietatisus. Si postrentum detur, iam illa enuntiatio est falsa aiapud dilium Thomam: si autem prius illud concedatur, enuntiatio est vera, &per se. Nihil enim verius per se conuenit animali,quod est abstractum a proprietatibus indiuiduantibus, quam esse uniuersunt. Respondendum est autem, eam enuntiationem esse veram de animali,

quod est abstractum a proprietatibus indiuidu tibus; sed etiam loquendo de tali animali non .esse per se,quia non accipitur in sensu composito,alioqui eadem ratione probari posset,omnem hominem de quo vere dici potest esse album: habere per se albedinerm Quare ni illa daretur nuntiatio Vera,quae posset esse contingens. Hinc etiam liquet, quid respondendum sit ad dubium Theologorum , An homo praedestinatus pos sit damnari. De quare consulantur sapientisi, mi quique Theologi: nobis enim fatis est rem attigisse. Secundo utitur hoc genere captionis sophista

quando ea quae competunt alicui coniunctim, tribuit diuisiinjaut ea quae repugnant diuisim,r mouet coniunctim: aut contra exemplum fallaciae ditiisionis. Quicquid constat ex binario &ternario, est binarius & ternarius , sed quinarius non est ternarius, neque etiam est binarius; ergo quinarius non constat ex binario Si terna

rio Exemplum fallaciae compositionis. Quod constat ex binario & ternario, est ternarius & binarius a sed .quinarius constat ternario &

623쪽

Liber Octauus. binario,ergo quinarius est ternarius, & in qu que binarius. Denique committitur haec fallata Terrimcia,quando aliqua pars orationis in una enuntia- mst ε. tione iungitur alicui, & in alia ab eo separatur; aut e diuerso ut in hoc syllogismo, Quicumque vitii t semper,erit, hic senex Viuid ergo hic senex

semper erit.

Dubia hutis capitis. ΡErcunctabitur aliquis an hoc argumentum, Iste canis est pater,& est tuus, ergo est pater

tuus,pertineat ad hanc fallaciam. Respondetur, pertinere ad secundum eius modum , tametsi, quia in eo reperitur captio accidentis , diuus Thomas illud reducat ad locum accidentis, ubi nos de eo tractabimus.1tem rogabit aliquis,quomodo tertius modus distri differat a captione Amphibologiae, nam illa O- iis ij moritatio,Omnis qui Viuit, semper erit, est Amphi- ab Amiabologica,sicut illae de quibus cap: .eginius. Re- philagi spondetur non pertinere tertium hunc modum

ad Amphiboliam, quia Amphiboliae fallacia a eidit quum pars orationis , quae est deceptionis eatis a eidem voci iungitur in antecedente &in consequente ; quod haud sit in hoc teitici

modo;

De fallacia Iccentus. Cap. g.

OVum non attenditur accentuum diuersita facile erratur , ut in hoc argumento, Quicunque vere dicit oceidi , interfecit hominem, sed homo quum moritur, vere potest dicere occidi ; ergo interfecit hominem. Itaque in vocibus diligenter considerari debet, utrum-

624쪽

Comment. in uniuersum Logicam.

ne syllabae accentu graui, an acuto , an circum lexo proferantur item an producantur, an potius corripiantur. Ad hanc fallaciam reducitur captio pronuntiationis , ex aspiratione addita, aut detracta , ut fit in hoc argumento, Quem 'eunque amamus, diligi mus; ted quem saltimus hamamus,ergo quem fallimus diligimus. Denuque ad hunc locum pertinet argumentum,quum vox in una enuntiatione pronuntiatur quasi una dictio In alia ut duae: ut Quicquid fit inuite, fit eoaete; sed Deus vinum fecit in vite, ergo vinum fecit coacte. Quoiiunctila. De ordi

ctatis . Iallacim

OVare cum fallacia Accentus pertineat ad unam dictionem,& fallacia compositionis& diuisionis ad integram orationem, non est praeposita fallacia Accentus fallaciae compositionis ue maxime cum ob eam causam praepos, ea sit fallacia Homonymia fallaciae Amphibol que Respondetur, in his fallacijs iton tam con siderari quae sit simplicior, quam quae maiores deceptionis occasiones praebeat. Et quia miniis latet deceptio accentuS , quam compositi his & diuisionis, ideo sallacia accentus in xl aeem locum obtinet. At fallacia Homonymiae&λmphibologiae, quioniam pares sunt in dolis, i-debad simplicitateni & compositionem confugiendi m fuit Doctoribus : & illis prie lata est , quae cit simplicior , nempe Homony-

Aliquis praeterea qΠaeret : vlimus modus in hoc capite a nobis relatus, quomodo non sit fal-l aciacompositionis & diuisionis. Sed ut prae

termit .

625쪽

termittam aliam non contemnendam soluti

nem ) respondeo,id fieri, quia fallacia compositionis&diiuisionis ex unius dictionis ad diue fas dictiones applicatione consurgit: at tertius hic modus ex unius dictionis diuisione fit.

De fallacia Figura dictionis. Cap. 7.RFliqua est captio ex forma, aut figura dictionis orta,qua tum respoer dens irretitur, quum ex eo quod duae res habent nomen fere sinule, id quod uni conuenit altera postea accommodatur. Id autem tribus modis committitur. Primus si nomen foemininum mutetur in masculinum; aut e diuerso : aut genus neutrum mala accipiatur. Exemplum. Omnis res pi aedita albe- Priminesne,est alba, sed Paulus est res praedita albediis modinhv. ne,ergo Paulus eis alba .Secundus, si id quoci per- ω illa tinet ad unam Categoriam , ob nominis similitudinem, in aliam transtratur ἱ Vt Quod heri em sumisia . misti, hodie comedisti: sed carnes crudas horiemisti,ergo carnes crudas hodie comedisti. Mu- itatur enim Quod in Quale , id est substantia in qualitatem. Quod enim iste emit heri, illud idem comedit; sed non quale erat, quum illud emit. Cruditas autem & aliae huiusmodi ad qua

litatem pertinent. Nec solum in druer unCategoriarum attributis hic fallaciae modus a cidit, verum etiam in his quaecum eiusdem sint Categoriae , diuersimode praedicantur. Ut si quantitas continua vertitur in disiunctam, aut cotra. Exempli grati a. Quantos digitos puer habuisti, talitos habes modo; sed paruos digitos puer habuisti, ergo paruos habes tmodo. Propositio enim intelligitur de quantitate digitorum,

quoad multitudinem : assumptio & conclusio M m 1 quoad

626쪽

fuare rot falla. cia in L.

ctione

num rentur.

s 8 cona1nent. in uniuersam Logicam. quoad magnitudinem.Tertius,si mutatur quale- quid in hoc aliquid. Vocat Aristot. in Categoria sitbstantiae Qualequid, substantias uniuersales: & Hoc aliquid substantias singulares. Homo est qualequid, Petrus hoc aliquid. Cuius discriminis rationem explicat sapientissime Cardinalis Caietanus in Categorijs. Exemptu huius fallaciae.Petrus est alius ab homine, sed Petrus est homo, ergo Petrus est alius a se. In hac enim fallacia ita sumitur hoc nomen Homo ac si esset singulare , & non potius uniuersali; comprehendens suo ambitu & Petrum , & alios

homineS.

Quaestio circa praecedentia.

OVaeritur, an posit reddi probabilis aliqua

ratio numeri harum fallaciarum , quare scilicet captiones in dictione positae non si tp'uie his, quas enumerauimus p Oportuit sane hanc quaestionem in hunc Iocum differri , quo facilior esset soluti omis intelligentia. Utemur autem diui Thomae laboribus more nostro. Is ergo in libello llaciarum ita respondet quaestioni. Cum enim omnis fallacia duabus partibus constet, nempe causa apparentiae, &causa non existentiis; & praeterea in fallacijs quae pertinent ad voces causa apparentiae sit unitas vocis,sicut causa non existentiae est rerum significatarum magna diuersitas: profecto quotmOdis poterit vocis unitas rebus inter se maxime dissidentibus accommodari, tot erunt in diffiione fallaciae. Unitas autem nominis est gemina, vera scilicet, & apparens, quam diuus Thoinas appellat Phantasticam, id est imaginaria. Apparens unitas vocis est inter hoc nomen Homo& Pe-

627쪽

Liber octauus. s st& Petrus. Nam ut Aristoteles in Categoriis dorcet; omnis substantia videtur significare hoc a liquid, id est rem determinatam: cum tamen secunda substantia, ut homo , non significet hoc

aliquid, sed qualequid : id est praedicatum uni

uersale, multisque commune. Ex hac Vocis uni- Qua vintate simulata consi irgit fallacia figurae dictio- verrectnis. At vera unitas vocis duplex est,alia quae actu muti multiplicem significationem admittit, alia quae tin cen 'sola potestate. Ea autem vox dici tura mi multa turatas significationes inuoluere, quae tametsi nihil

mutetur,eademque permaneat, multa significat. Vt haec vox Taurus & montem significat, &ani mal quoddam. Insuper haec oratio, LittuSarat, eadem permanens, secundum vocem multa significat. Sed illa dicitur multiplicem significa' i haec. tionem sola potestate habere,qui si aliqua r ti Q multiplex.

ne mutetur, sortietur variaS significationeS. MO' sodpote

ius enim est actus existentis in potentia, &c. Vt sata. haec vox Occidi si varie mutetur secundum accentum , varias habebit significationes. Igitur si talis unitas fuerit, qua actu multas significationes recipiat , constituitur prima & secunda fallacia.Prima quidem si una vox fuerit: secunda vero si oratio. At ex voce sola potestate multiplici colliguntur tertia S quarta captio: tertias fuerit oratio,quarta si una dictio. Quare autem ex multiplici in potentia colligantur fallaciar a- ,

lio ordine,quam ex multiplici actu, expositum est cap. 6. Hinc effic1tur ordo captionuae. Primum enim locum oblitient illae, quae pertinent ad unam reuera vocem ; quae vexb ad fucate Unam , postremum. Ideo enim appellatur Figura dictionis, quia ex unius vocis speci e,at l, imagine fallit. Porro fallaciae Homonymiae &

628쪽

sso Comment. iii uniuersam Iogicam. Amphibologiae praecedunt nil cias Composiatio: s,& Diuisionis,atque Accentus, quia actus praesertur pot2ntia. De captionibus extra dictronem, primum, de Acciden ris fallacia. Cap. 8.

fallacia

Extro dictio. nem, is

SAd quoniam ita a prancipio divisimus, ut a

lios sophistarum locos diceremus in vocibus ipsis haerere de quibus satis est dictum; alios ex rebus a stinat, de ipsis quoque dicamus. Omnes enim percurrendi sunt, quandoquidem compimus. Hae igitur captiones , quae ut praefati sumus ab his qui haec tractant quamuis sine vocibus a sophistis minime usurpentur ) E ira dictionem, ideo appellantur , quia non ex vocibus, sed ex rebus petuntur, septenario numero continentur. Prima dicitur Accidentis; secunda Ex dicto eum adiectione , ad id quod simpliciter & absolute dicitur; seu ut antiqui, non ita quidem Ciceroniani, sed nostrae aetatis hominibus doctiores, loquuntur)a dicto secundum quid,ad dictum sin pliciter: tertia ignorantiar Elenchi: quarta Petitionis principi j: quinta

Consequentis:sexta Ex non causa, ut causa: septima Ex multis interrogationibus ac si esset una. Num autem aliqua huius numeri causa reddi possit,dicemus in I .cap. Nunc de fallacia Accidentis dic mUS. Principio ilIud notandum est, eorum quae in disputationem v niunt, alia solo nomine differtationem re, et vestis & indumentum; alia nomine &ra-veu u t, tione, ut homo & brutum ι alia denique nomine distingui, & praeterea rationem paertim candem , & partini diuersam habere, ut homo &' animal.

629쪽

Liber Odimus. , ysi anima I. Quicquid enim ponitur in definitione:

animalis , ponitur in definitione hominis : sed aliquid amplius huius definitio continet. Huius. modi etiam sunt homo de risibile e nam homo in definitione risibilis ponitur, non e diuerso.

Deinde obseruandum est, ex attributis accide tarijs quaedam ad primas notiones pertinere, ut esse album,aut rufum : quaedam ad secundas notiones,Vt esse genus, aut speciem. His positis, facile erit accidentis captionem definire, ei usquQ evitosin modos recensere.Fallaciaaccidentis est, eorum quae in disputationem veniunt accidentarius nexus, ex quo id lii Od de uno dicitur, tra isse tur quoque in alterum. Exempli causa, Homoe

est risibilis, risibile est proprium , ergo homo est proprium. Sit igitur prima regium. In rebus Pram re primi generis potest solum committi fallacia gut circa ccidentis in his, quae pertinent ad secundas no --ΠUAE tiones.Ut Vestis est indumentum, indumentum ' - .est neutrius generis , igitur vestis est neutrius generis. Item Homo est animal rationale , sed animal rationale est definitio, ergo homo est definitio. Secunda regula. In rebus secundi ge- S-neris possimi committi fallaciae in accidentibus quae pertinent ad primas & secundas notiones . ut Homo est 1apiens, sapiens est accidens, falle

in concreto ergo homo est accidens. Item Cognosco venientem, sed veniens est Coriscus, e go cognosco Coriscum. Si enim cognoscam aliquem obuiam mihi venire, ignorem autem illum esse Coriscum, antecedens erit verum, &consequens falsum. Τertia regula. In rebus

tertij generis potest esse vis huius captionis, Tania. quidem setis freque ps ; - tam in rebus secundarum notionum,ut Homo est animal, animali hi in ε - est

630쪽

ssa, Comment. in misersam Logicam. est genus , ergo homo est genus, quam primarum , ut Omnis homo est animal, sed aliquod animal est quadrupes,ergo aliquis homo est qua

Disscultates.

OVid est, quod ait diuus Thomas in hoc capite, hanc esse fallaciam accidenti MIste canis est pater,& pst tuus,ergo est pater tuus, caendixerimus supra esse fall/ciam compositi oenis & diuisionis Respondetur,nihil mirum esse, si unus & idem syllogismus ad diuersas falla- CiaS pertineat.Docet enim diuus Thomas in hoc loco, hunc syllogismum, Ρetrus est alter ab homine, sed Petrus est homo, ergo Petrus est alius a se,peccare fallacia accidentis, & fallacia figinetae dictionis Zongo Altera difficultas. Quare hie syllogismus,Iste dissμt ' canis est pater, & est tuus, ergo est pater tuu itio cora' est fallax:&hiς alius, Iste homo est substantia,&est rationali stergo est substatia rationalis; estbonus 3 Respondetur, hoc argumentum non posse

et ' dissolui, nisi exponatur primum ea qu*stio,

quam Aristoteles. a. Periherm. tractat, An scili cet a partibus praedicati compositi ad totum pri- dicatum; similiterque a toto ad sing ilas partes efficax argumentum sit. Explicat hanc quaestionem Caietanus 2.Periherna lς 2 6.& . Sed forte

breuius quinquς rςgulii dissoluetur: si primum

annotauerimus, partes praedicati compositi ali quando constituere unum per seivi animal &rationale constituunt hominem; homo autem &alia huiusmodi sunt entia per se r aliquand' vero constituere unum per accidens , ut h0'ino & albedo constituunt hominem album t items

SEARCH

MENU NAVIGATION