R.P.F. Vincentii Iustiniani Antistii, ... Commentaria in vniuersam logicam. Vna cum lucidissimis quaestionibus, quae totam hanc facultatem luce meridiana clariorem reddunt, nunc denuò excusa. Accessit etiam eiusdem auctoris locupletissimus thesaurus

발행: 1617년

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

Liber octauin. . 163rium,quae de re aliqua dici possunt, fluo genera

inueniuntur.Nam alia propria sunt,a bipsiusque rei essentia naturaue manant, ut facultas ridendi ab essentia hominis fuit; vis autem sentiendia cuiusque animalis natura. Alia sunt, quae contingenter rebuS conueniunt,Vt ambular aut a

grotare homini. Quocirca si definitio tanquam medium accipiatur, ad probandum aliquod a cidens primi generis illi rei conuenire, nulla est petitio principia, saltem quoad nostram cogniationem, sed est optima ratio demonstrandi: si v ro ad probandum aliquod accidens secundi generis , frequenter in illud vitium incidimus

iam respectu cognitionis nostrae. Quia cum talia accidentia non competant definito ratione essentiar, non est necesse, ut nobis notior sit eorum connexio cum essentia & desinitione,quam

hum ipso definito. Quare si probentur per definitionem, petetur priacipium, non modo vulgi bpinione, sed sapientium quoque. De caprinie Consequentis. p. Id.

DVobus modis potest committi fallacia νδ

Consequentis,primo quando sicut ex ante- ω cedente sequitur consequens, ira consequente tu falia infert sophista antecedens et ut si animal cur- e rit, mouetur; ergo si mouetnr , Currit. Secundo Secundia quando sicut ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis, ita ex opposito antec dentis infert oppositum consequentis: ut si Pl to currit, mouetur ue ergo si non currit, non mo

uetur.

Dubia huius capitis. Duo sunt argumenta,quibus videtur ostendi, secundum modum non esse captiosum. N n a Primum,

642쪽

s commAnt. in uniuersam Logicam.

Primum, quia Aristoteles I. Poster. cap. io. ita ait: Si affirmatio est causa affirmationis, negatio erit causa negationis. Ergo si ex hac affirmatione,Plato currit, sequitur haec, Ρlato mouetur: ex negatione cursus sequetur negatio motus. Alterum. Aristoteles i. de anima cap. r. ita argumentatur : Si anima non habet aliquam operationem propriam , id est; in qua non Utatur corpore tanquam organo, non potest a corpore s parari; id est, existere extra corpus: ergo si habet operationem propriam , poterit separari. In qua argumentatione ex opposito antecedentis oppositum consequentis vult Aristoteles effici. Respondetiir adpririsum argumentum cum Cardinali caietano r. Posterior. c. ij. quaest. 6. a-

' liud esse inferre, aliud ut ita dicam, causare, aut efficere consequens. Et quidem quando affirmatio infert affirmationem,non est riecesse ut negatio inferat negationem: Hic enim est 1ecundus modus praesentis captionis. At quando antecedes est causa propria & adaequata coni sequentis,tunc exAristotele si affirmatio sit cau- sa affirmationis, negatio debet esse negationis causa. Quod profecto quum usu veniet, non erit sophisma, ex opposito antecedentis oppostum. consequenti Sinferre. Sed addo ego, non modo licere argumentari ex opposito antecedentis ad oppositum consequentis , quando antecedens est propria causia consequentis ; sed etiam quando est proprius & adaequatus eius e feetus : ut bene sequitur, Luna patitur eclipsim, ergo Luna est e regione Solis, & terra interposita est.Et optima quoque est argumentatio,Luna non patitur defectum, ergo terra non est interia liecta. Similiter responderi potest ad secundum l

643쪽

Liber octavus. γέ argumentum,dicendo, ibi Aristotelem no commisisse ullam fallacia, quia habere operationem propriam , est Causa propria , aut effectus proprius rei separabilis: & non habere operationem propriam, est causa propria,aut effectus rei non separabilis. Unde& affirmatio infertur ex affirmatione, SI ex negatione negatio. Chrysostomus Iauellus ut est in omni quaestione diligens i. de Anima quaest. ro. tres alias solutiones

assignat. Quare autem liceat in bona argumentatione, ex opposito consequentis ad oppositum antecedentis procedere, & non e diuerso, explicat idem auctor I.Physic.quaest. II.

De Fallacia secundum non causam ut causam

UT docet Aristoteles 2. Prior. cap. I2.captio haec committitur saepissime in syllogismis

ducentibus ad incommodum, quum scilicet ventum est ad consequens falsum, & quaerentes unde falsitas illa proueneri tribuimus causam erroris alicui enuntiationi, quae re vera non est eius causa. Verbi gratia. si quis ita argument tur,omne animal habet tactum, & omnis homo est animal, sed nullum brutum est homo, ergo nullum brutum habet tactum: ac deinde sic in respondentem inuehatur. Hoc conseqnens est falsum , ergo est falsum propter illam enuntia tionem, Omne animal habet tactum 3 nam alia verae sunt & certissimae: is peccat hac fallacia, quia falsitas huius consequentis non erat tribuenda illi enuntiationi; sed vitio consequetiar.

De fallacia ex pruribus interretationibus ars essent

FAcile hac captione utuntur sophistae, quando proposita aliqua interrogatione , quae N n 3 voce

644쪽

s66 Comment . in universam Luic m. voce quidem simplex est, &sensu multiplex: si

unica responsio adhibeatur, falsitatis arguut re spondente.Vt si percunctetur sophista, num ho mo & brutum sint rationalia. Si responde tur, non esse,argumentabitur ipse, Ergo homo non est rationalis.Si respondeatur esse,continuo colliget, Ergo brutum est rationale. Quare pluribus interrogationibus plures adbibendae sunt

responsioneS.

Dubium circa superiora. QVaeritur , unde sumatur numerus harum

fallaciarum extra dictionem. Respondet diuus Τhomas opusc. de fallaci)s cap. 8. ipsarum numerum ex varijs entis diuisionibus colligi: quibus ignoratis, deceptiones accidunt. Etenim ens aliud per se, aIiud per accidens:ex ignoratione cuius diuisionis sumitur fallacia ac cidetis.Deinde aliud perfectum,aliud imperfectum: quam diuisionem parum comprehendunt, oui ab eo quod absolute , ad id quod ex part 1olum tale dicitur; argumentantur. Item aliud oppositum,aliud secus. Parum equidem id intelligit,qui falso Elenclio pro vero capitur. Quarto aliud idem , aliud diuersum. Qui autem principium petit, accipit idem, tanquam diuer

sum. Quinto aliud prius, aliud posterius. Qui

Vero consequentis captione irretitur, existimat prius 1equi ex posteriore , ut posterius ex Priore efficitur. Sexto aliud causa, aliud effectus. Pens itima autem fallacia tribuit rationem cau- βε & effectus ijs,quibus tribuenda non est.Deni que enS aut Vnum est, aut multa: & in postrei nas/p ione multa ut unum accipiuntur. Quod instes

Diuiti

645쪽

Liber octavus. 1 instes ex Aristotelet. Elench. ditio Τhoma in hoc opustitio,& fallaciam antecedentis procedere ex ignoratione eiusdem & diuersi. Respondetur, verum id etiam esib, sed primam radicem illius fallaciae esse ignorantiam eorum, quae per se, aut accidentario rebus conueniunt. Nam quιa ignorauimus,qtiae sint idem ex accidenti,quae v ro per se, inde contingit accidentis locus. De Fallacijs igitur satis.

CIRCA OMNES SVPE

riores libros addita

menta. De vocabulis artis. Cap. I s. Inem hoc loco institutionibus nostris imposuissem, nisi tria mihi dicetia superessent, quibuS minime explicatis, ridiculus festasse nonnullis, & contemnendus viderer. Reprehendent enim me quidam ob multa vocabula, quibus insuperioribus libris Vtori Vt V nil locum,praedica tur, maior, mino praedicamentum, denomina- Hreuiamtur,subalterna,&c.alijaccillabunt,quod Aristota ordo δε- telem sophistarum more ita enim plerique senta sensionistiunt aliquando per textus citauerim: nec dee erit in his runt tandem, qui mihi succenseant, quod lib. i. m. V -- cap. i. nonnihil Aristotelis gloriae derogauerim.

Qui sane, ut taciturnitate mea freti, noS iure co- temnere Videantur,non committam. Defendam enim me potius , & altius repetita oratione, partes mea S agam. Fateor quidem , Vocabulorum elegantiam, sententiarumqtie venustatem ad se quodam- λ

646쪽

Prima reprehe- soni reri

Prima ratio,

quia

Dialeeliis caesa liarum

ganum.

368 Comment. in pniuersam Logicam.

modo lectoris animum rapere, ac ne fastidiat continere. Sed relicta ipsarum rerum difficulta te, in eo omnem curam & cogitationem pon reot grandi eloquentia,ingenti facundia, 1 um-ma v horum ac sententiarum pompa, reS abestrusissimas tractes id ego non tantum fieri non

debere, aut posse, sed a Ciceronis qui istis pro

Deo fere est opinion Galienum puto. Illi tamen praesertim ab scholis mihi, aquae & ignis intemdictione eijciendi videntur, qui eo usque in hoc errore processere, ut nullam prorsus difficultatem, nisi quae verbis Ciceronianis, aut Graecis saltem agitari possint, tractant. Nam grauiora dubia, quae plura doctrinae adiumenta deside Tan eloquentiae praetextu relinquunt & disputationes Dialecticas cum maximo eorum, qui tantum Latine sciunt, detrimento respergunt. Quos tamen ne eloquentiae odio, ac non mavgis veritatis amore reprehendisse videar, ratio

nibus utar firinissimis, & testes citabo non con temnendas, Vtq; Iurisperiti dicunt, omni exceptione maiores. Primum cum Theologi res difficiles, omniumque difficillimas tractent, quas ut ad Paulinum scribens diuus Hieronymus ait, Plato idoctus nesciuit, Demosthenes eloquens ignorauit,& ut ego sentio Latinae linguae Princeps Cicero ne somniare quidem potuit: unde obsecro eis erunt petendae vocesλ Quod si Theologis eam quam negare non possumus, faculta tem concedimus , ut pro rei difficultate vocabula diu in scholis usitata retineant, quamuis non sint elegantissima; cur obsecro,Dialecticam ita polimus3quasi vero deceat dominam vulgaribus ornamentis indui, pedissequam autem eius famulatum neglecto, in 1e ornanda dies ac noctes

647쪽

Liber Octauu .ctes consumere : itemque illana temperato dictionis gehere, ac pino, Latinoque sermone esse contentam ; huic voro horridae, ac scum illius pulchritudine conferatur, sordidar arti, ne Atti e quidem loquentes fatisfacere. Sed quoniam non omneς, qui hanc artem addiscunt, Theologiae sunt initiandi, de alijs etiam disciplinis dicamus. An Medici quum ad suae artis quaestiones explicandas Latinis vocabulis indigent, ex Vno Cicerone ea colligunt λ Rarissimas ouidem disputationes absoluere in , sicut rarissimastini, aut nulla potius , qtiae de Morbis , ac pharmacis Cicero scripsit. Num qui ius Pontificium , aut Imperatorium tractant, ita superstitiose Ciceroniana verba quaerunt sed no Hi orici quidem , nec Mathematici, nec Morales, aut Naturales Philosophi , aut Mataphysici in

tantas se unquam anguilias conicceriint: Vr i es

sibi sublestas Tullianis solum verbi 5 tractari posse dixerint. Alioqui nunquam ternalium , t binarium nominarent; quia his vocabulis nunquam usus est Cicero. Si igitur Dra lectica lui una disciplinarum organum eii, cuius erit mentis sic iuuenes in Logica erudire, ut quum ad Phy sicci, Medicinam , Ethicam, aut Theologiam transeunt,omnes quaS audierant voces, Obl1u sci deabeant; oporteatq; pr clarissimarum scientiarum magistros, quum a Dialecticis disputationibus venientes auditores recipiunt, vim quodammodo afferre sensibus, ex eorum que animi 5 Ver borum cognitiones , quibus olim imbuti fuerant, extorquere 3 Deinde Cicero de Bonorum, Malorumque finibus lib.3. nimium usum Giaecaruvocum reprehendit, nisi cum longo iam usii tritae ab omnibus tanquam Latinae habentur. Isti di n s contra

Secunda

648쪽

Tertia

modis.

, o Comment. in ratissam Logicam.

contra vocabula Graeca omnium Latinorum ore

decantata, ab scholis abigunt; quae autem in haec usque tempora latinis inaudita fuerunt ab Albenis ad nostia gymnasia pertrahunt. Non dicunt Syllogismus,sed Ratiocinatio; non Perihermenias,sed de Interpretatione; non liber Elench rum , sed desophistarum reprehensionibus: c tra autem Aequi pollentiae nomen in Isodynamiam mutauerunt, Syllogismi probabilis in Epicherema, Conclusionis tandem in Symperasma r scilicet quia vulgi, puerorumque admirati ο-neS,Clamores,& plausus quaerunt:si autem communia, reecptaque nomii, a in lectionibus suis ashiberent , cum de rebus ipsis nihil adnirabile,

nihil splendidum, nihil deniqi proprium, quod

dicere possint, habeant, nulla restaret eis occasio gloriadi .Nunc vero,quauis exiliter diui Thoms, ac Latinorum interpretum scripta percipiant, si quid tamen forte arripuerint, illorum ad se Phi-osophiam transferunt; atque ut reliqui fures

eorum quae coeperunt signa commutant, sic ij, cum illorum sententi js tanquam proprio Marte inuentis gloriari velim, nomina laquam rerum notas mutant Inde autem id, quod maxime Optant, facile consequuntur; nimirum Vt pueri qui vix ex Grammaticis excesserunt, opiniosistumi videantur;ctim ipsi nullam unquam, quae eo nomine digna sit,opinionem excogitauerint. IaV ero aliud, immo vero & alia vitia in huiusmodi vocabulorum 1mitatoribus, manifesta sunt.

Aliquando enim necesse habent his vocabulis uti, quibus scholastici Theologi saepe utuntur,ut quum de uniuersis, alijsque huiusmodi disputat,& quoniam minime eis uti assueverunt, Deus

bone λ quam tarde ne inepte dicam id faciunt)Sed

649쪽

Liber Octavus. , 17 sed alij sunt,qui ut scitissime ab his vadis emergat definitiones pro his,quae definitionibus subiecta sunt proferunt. Haud dicunt Ens , sed id quod est. Ab his egoqiinere soleo, quum affeΡctionem aliquam entis de ipso ente demonstraturi erunt,quo sint usuri medio, si definitionem, quae me laudemonstrationis esse debuerat, sub tectum fecerunt. Egregie profecto Hispaniae ornamentum Quintilianus 8. lib. Institutionum Quinti.

cap. 3. hos in eligendis vocabulis cunctatoreS r tianisi prehendit.Non video cinquit cur tantopere M tenτι

spernemur haec vocabula Ens & Essentia , nisi quod iniqui aduersus nos iudices spmus; ideoq;

sermonis paupertate Iaboramus. Item Aristoteles in Categoria Relatorum saepe noua facienda esse vocabula docet, quum ad res explicandas nulls suppetunt voces. Quid ergo reprchenduntur Latini commentatores,si ad res,Ciceroni incognitas,explicandas,Latinas voces post eius seqcula inuenerunt 3 Denique si Grammatici qui quam certi de Latinis vocabulis statuissent,posia1emUS eorum praeiudicia & tenere & sequi ; sed nihil est ipsis incertius. Alius enim lapides vete- res praeponit Ethymologiae, alius Ethymologiam lapidibus praefert; alius profert ex antris Cina merijs codices manu scriptos quasi vero omnes qui literas in sicilibus sculpebant, aut liqbros olim scribebant, essent eruditissimi,aut in ter eos non essent de voxabulis dissensiones, vel certe omnibus librarijs unus praeesset Cicero,

qui eos operantes instrueret, eorumque errata corrigeret) huic solus Cicero probatus est auctor, illi etiam Caesar, atq; Sallustius; hic quum vnam uoculam in Cicerone deprehenderit, iam omnibus quasi venalam proponit, alter cla-

650쪽

Cicero nimiam

philosophicis

dis super

sitionem detes

s a Comment. in pniuersam Logicam. mat,un a hirundine non satis indicari ver: alius denique nulla Ciceronis, aut alterius sapientis auctoritate dumis vocabula fingit l, ut Perionius,q ai unionem pro unitate scripsit: nimirum quia id ipsis licet, diuo Thomae non licet. Quod si hae quaestiones essent ut illae, quae apud Philosopho aut Theologos agitantur, libeter eos pateremurr sed de minutissimis quibusq; vocibus

ita digladiari,ac si de animi falute a geretur;& in huiusmodi disputationibus longissima vitς spatia insumere,damnosum est valde Reipublicae.

Verum Vt omnem excusationis viam nostris

aduersarijs praecludamus, quoniam Ciceronis Lmitatione gloriantur, docen dum est eOS, nec cum Cicerone sentire,nec eius Philosophicam libertatcm imitari. Nam lib. 3 de Finibus,ubi quaedam Latinis antea inaudita vocabula erat prolaturus, sic ait; Quod quidem nemo mediocriter doctus

mirabitur,cogityns in omni arte cuius usus vulgaris,coinmunisque non sit, multam nouitatem nominum esse, cum construantur earum rerum vocabula, qtiae in quaque arte Veriantur. Itaque& Dialectici & Physici verbis utuntur ijs, quae

ipsi scientiae nota sunt. Geometriae , Musici, Grammatici etiam more quodam loquutur suo. Item ipsae Rhetorum artes, quae sunt totae forenses,ac popular es, verbis tamen in dicendo utuntur,quasi priuatiS,ac suis. Atque ut omittam has artes eleganteS & ingenuas, ne opifices quidem tueri sua artificia possent, nisi vocabulis uterentur nobis incognitis, usitatis sibi. Quin etiam agricultura,quae abhorret ab omni politiore et gantia, tamen eas res,in quibus Versatur, nominibus notatui nouis; quo magis hoc Philosopho faciedum est. Ex his Ciceronis verbis perspicuu fit,

SEARCH

MENU NAVIGATION