장음표시 사용
281쪽
mines, qui exeellere sapientiae gloria Vellent, omnia, quae quidem tum haee ei uitas nosset , solitos esse complecti . Meminerant illi Sex. . Elium . M. .ero Manlium nos etiam vidimus tra Derso ambulantem soror quia erat insigne eum , qui id faceret , sacere civibus omnibus consilii sui copiam di ad quos olim dc ita ambulantes , dc in solio sedentes domi , sic adibatur , non so lum ut de jure civili ad eos , verum etiam de filia collocanda , de fundo emendo , de agro colendo , de omni denique aut ossicio aut negotio reser retur . Haec fuit P. Crassi illius veteris , haec T. Coruncanii , haec proavi , generi mei, Scipionis, prudentiis mi hominis , sapientia , qui omnes pontifices maximi lacrunt , ut ad eos de omnibus divinis atque humanis rebus referretur: ii de inque dc in senatu , dc apud populum , dc in caulis amico ruin , dc militiae consilium suum fidemque praestabant . Quid enim Μ. Caiatoni , praeter hanc politissimam doctrinam transmarinam atque adventitiam , desilit λ Num, quia jus civile didicerat, causas non dicebat aut quia poterat dicere, juris sesentiam negligebat at utroque in genere & laboravit,& praestitit . Num propter hanc ex privatorum negotiis collectam gratiam tardior in republica capellanda suit ' nemo apud populum sortior , nemo melior senator : idem facile optimus imperator i denique nihil in hac civitate temporibus illis sciri discive potuit , quod ille non cum investigarit αscierit, tum etiam conscripserit. Nunc contra plerique ad honores adipiscendos , de Id rempublicam gerendam nudi veniunt atque inermes ; nulla cognitior . rerum, nulla scien- .
tia ornati . Sin aliquis excellit unus e multis , effert se , si unum aliquid affert, ut bellicam virtutem, aut usium aliquem militarem ; quae sane nunc quidem obsoleverunt ; aut juris scientiaua , ne ejus quidem universi : nam pontificium, quod eli eonjunctum, nemo diicit I aut eloquentiam, quam in clamore dc in verborum cursu positam putant : Omnium vero bonarum artium , denique virtutum. ipsarum societatem cognationemque non
XXXIV. Sed , ut ad Graecos reseram or tionem , . quibus carere Ici hoc quidem sermonis genere non possumus et nam ut virtutis a nostris , sic d urinat sunt ab iliis exempla repetendast septem suisse dicuntur uno tempore, qui sapientes dc haberemur dc vocarentur. Hi omnes, praeter Μilesium
Thalem , ei vitatibus suis praesuerunt . Quis doctior iistem illis temporibus , aut cujus eloquentia literis instructior fuisse traditur, quam Pisistrati λ qui primus Homeri libros , confusos antea, sic disposuille dicitur , ut nune habemus. Non suit ille quidem civibus suis utilis, sed ita eloquentia floruit , ut literis doctrinaque praestaret . Quid Pericles λ de cujus dicendi copia fieaccepimus, ut , cum contra voluntatem Atheniensium loqueretur pro salute patriae, severius tamen id ipsum , quod ille contra populares homines diceret , Populare omnibus dc jucundum videretur e cujus in labris veteres co.
mici , etiam cum illi maledicerent , quod tum Athenis fieri licebat l parem habitasse dixerunt; tantamque in eo vim suisse , ut in eorum mentibus , qui audissent , quasi aculeos quosdam relinqueret . At hunc non i
282쪽
t i et amator aliquis ad clepsydram oo latrare docuerat , sed , ut a
eepimus , Clazomenius ille Anaxagoras , vir summus in maximarum re
rum scientia . Itaque hic dolirina , consilio , eloquenti eaecellens qui draginta annos praefuit Athenis , & urbanis , eodem te in re , & belliei,
Quid Critias ' quid Aleibiades st civitatibus suis quidem non boni sed eeria
te desu atque eloquentes , nonne Socraticis erant disputationibus eruditi eQuis Dionem Syracusium doctrinis omnibus expolivit e non Plato λ atque eum idem ille non linguae solum , verum etiam animi ac virtutis magister, ad liberandam patriam impulit , initruxit , armavit, Aliisne igitur artibus hunc Dionem instituit Plato; aliis Isocrates clarissimum virum Timotheum, Cononis, praestantissimi imperatoris, filium, summum ipsum imperatorem, hominemque doctissimum aut aliis Pythagoreus ille Lysis Thetia num Epaminondam , haud scio an summum virum unum omnis Graeeiae raut Xenophon Agesilaum y aut Philolaum Archytas Tarentinus λ aut ipse Pythagoras totam illam veterem Italiae G clam , que quondam Magna
vocitata est Equidem non arbitror. XXXV. Sic enim video, unam quindam omnium rerum, quae ellant
homine erudito dignae , atque eo , qui in republica vellet excellere , fu issedoetrinam r quam qui accepissent , si iidem ingenio ad pronuntiandum valui illant , & se ad dicendum quoque , non repugnante natura , dedi lent , eloquentia praestitisse . Atque ipse Arithotiles , cum florere Isocratem nobilitate discipulorum videret , quod ipse suas disputationes a caulis Grentibus& ei vilibus ad inanem sermonis elegantiam transtuli is et , muta. it repeate totam formam prope discipi inae suae , versumque quendam de Philocteta paulo secus dixit . Ille enim turpe sibi ait esse tacere , eum barbaros ; Lic
agenda, certum tempus definiebatur per clepsydram . quo elaplo silexe necesse erat a fiebatque non raro quod ait Quintilianus lib.
ae moerium fluuaa ae ionem agiaa uestia. Deforma clepsydrae atque usu nonnulla scitu neces,aria ex antiquis scriptoribus juvat hie bre Viter exponere e praesertimque ex Aristophaanis interprete. Arsiarn. vers. V o.
ara vas est hasens exiguum foramen in iunia
do, quod in judicio plenum aqua Ponebatur , ad quam Oratore, dicebant : hoc eli , tamdiu dicere imietant ac perorare . quamdiu aqua per angustum foramen fluebat . Apuleius lib.
io sibi versuaderet aliquis, elens raui nolitis suasis ilepsainmuiris itinuem, nae eat, horologus 1 ut quidam vocant, pulvernus, quibus scilieet Borarium intervalla partimcir es suxu arei e Nam neaue duobus ex vasculis veterum clepsydea contiabat , quorunt ex alis ero aqia in alterum per vices deflueret a sed uno tantum . N que in eo aqua erat serpetua ι sed quae etaia identidein traata iter tur, subsecis . ut opinor , vase recepta: aut certe qu.e singulis causis nova atqae appensa tran, tunderetur . Eam publicus lictor appendebat 3 quue ubi omDs es luxerat . m neoatur orator esse delinendum . Quod si terminem interrumperet ea si quopiam , aut aliquid descripto recitaret, jubeoM praeconem aquam si
283쪽
autem si eum Isocratem pateretur dicere . Itaque ornavit & Illustra, Iedoctrinam illam omnem ; rerumque cognitionem cum Orationis cκercitatio ne conjunxit. Neque vero hoc fugit sapientissimum regem , Philippum, qui hune Alexandro filio doctorem accierit , a quo eodem ille & agendi acetireret praecepta, & loquendi. Nunc sive qui volet, cum philosophum , qui copiam nobis rerum , orationisque tradat, per me appellet oratorem licet; sive hunc oratorem, quem ego dico sapientiam junctam habere eloquentiae , philosoplium appellari malit, non impediam: dummodo hoc conitet, neque in sentiam ejus , qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queati; neque inicientiam illius , euires non suppctat , verba non desiit , esse laudandam : quorum si alterum sit optandum , malim equidem indisertam prudentiam , quam stultitiam Io,
Sin quaerimus , quid unum excellat ex omnibus , docto oratori palma danda est. Quein si patiuntur eundem esse 1 bilosophum , sublata controversia cst. Sin eos disjungent ; hoc erunt in seriores , quod in oratore perfecto
inest illorum omnis scientia , in philosophorum autem cognitione non conintinuo inest eloquentia : qu. e quamvis contemnatur ab eis , necesse est tamen aliquem cumulum illorum artibus afferre videatur . Hare cum Crassu
dixissiet, parumper & ipse conticuit, & caeteris silentium fuit. XXXVI. Tum Cotta , Equidem , inquit , Crase , non possium queri . quod mihi videare aliud quiddam , & non id, quod susceperis , disputassie .
Plus enim aliquanto attulisti , quam tibi e stat tributum a nobis ac denuntiatum . Sed certe & hae partes suerunt tue, de illustranda oratione ut diu ceres, & eras ipse iam ingressius , atque in quatuor p/rtus oranem orati nis laudem descripsstras : cumque de duabus primis nobis quidem satis , sed, ut ipso dicebas, celeriter, ex gueque dixi iles , duas tibi reliquas seceras; quemadmodum primum ornate, deinde etiam apte diceremus . Quo cum ingressus esses , repente te quali quidam aestus ingenii tui procul a
terra abripuit, atque in altum a conspectu pene omnium abstraxit, omneminque. rerum sciunt iam complexus , non tu quidem eam nobis tradidisti ,
neque enim fuit tam exigui temporis ὶ sed , apud hos quid profeceris , nescio: me quidem in Academiam totum compulisti . In qui velim sit illud, quod s,pe posuisti , ut non necesse lit consuluere aetatem , atque ut possit is illa omnia cernere , qui tantummodo adspexerit : sed , etiam si est
613 Cum balbaro s hic aurem . Oe. Uersus, ad quem alludit Cicero , eritat apud Quinti. lib. ῖ c. ι. 6c Dros. Laertium in vita Aristotelis. Αισχραν σιω παν. I. ρά . I ' ἰων λέγων. Versiis autem ipsius Euripidis in iduloctetas te se habet.. σιώπαν. βapa: κ:ό' ἀν λίγων. x uuo as Paret, L. On batiaris e vulso sed barbaros legendum esse; quod Ac ipse Cicero indicat, cum dis it in uis casu Is cνatem : nempe sic expletur sententia , eum barbitos pateνetiar d/cere . Hanc men Aam saepe observarunt viri doctistrini : nemo tameta adhuc barbΛros in textum r' 'osuit . Adde , quod ML. Isai. Hari. i. de I ri. b. rbaros rectisti me exhibent. Pearetni.
284쪽
MI quinto spissius, aut si ego sum tardior , proiecto nunquam conquiescam neque defatigabor ante , quam illorum ancipites vias ratiouesque & pro omnibus, dc contra omnia disputandi, percepero. Tum Caesar, Unum, inquit, me eκ tuo sermone maxime , Crasse, comis movit , quod eum negasti , qui non cito quia didicisset , unquam omnino posse perdisceret ut mihi non sit dissicile periclitari, dc aut statim percipereissa, quae tu verbis ad caelum extulisti; aut, si non patuerim , tempus non perdere, cum tamen his noliris possim esse contentus. Hic Sulpicius, Ego vero, inquit, Craiie , neque Aristotelem istum , neque Carneadem , nec philosophorum quem tuam desidero et vel me licet exliasiimes desperare posse ista perdiscere, vel, id quod facio, contemnere. Mihi rerum serensium , & communium vulgaris haec cognitio satis magna est ad eam , quam specto , eloquentiam ; ex qua ipsa tamen permulta nescio rquae tum denique , cum causa aliqua , quae a me dicenda eii , desiderat , quaero. Quamobrem, niti sorte es jam desessus , & , si tibi non graves sumus , reser ad illa te , quae ad ipsius orationis laudem splendoremque perti.
nent et quae ego ex te audire volui , non ut desperarem me eloquentiam
consequi posse, sed ut aliquid addiscerem. XXXVII. Tum Crastiis , Pervulgata res requiris , inquit , & tibi non incognitas , Sulpici . Quis enim de illo genere non docuit , non init tuit ,
non etiam scriptum reliquit λ Sed geram morem, & ea duntaxat, quae milii nota sunt , breviter exponam tibi e censebo tamen ad eos , qui auctores
de invent res sunt harum fane minutarum rerum, revertendum. Omnis igitur oratio coniicitur eκ verbis r quorum primuin nobis ratio
simpliciter videnda est , deinde conjuncte . Nam est quidam ornatus oratio nis , qui eκ singulis verbis est ; alius , qui ex continuatis , conjunctisque eonfiat. Ergo utemur Verbi aut iis, quae propria sunt , & certa quasi vincabula rerum, pene una nata cum rebus ipsis: aut iis, quae transsuruntur,& quasi alieno in loco collocantur : aut iis , quae novamus , & facimus
In propriis est igitur verbis illa laus oratoris', ut abjecta atque obsoleta sugiat e lectis atque illustribus utatur , in quibus plenum quiddam dc i.
natis inesse videatur . Sed in hoc verborum genere propriorum delectus est qui flam habendus , atque is aurium quodam judicio ponderandus : in quo consuetudo etiam bene loquendi valet plurimum . Etiam hoc , quod vulgo de oratoribus ab imperitis dici solet , Bonis ii merbis , aut aliquis non bonis utitur , non arte aliqua perpenditur , sed quodam quasi naturali sensu
judicatur et in quo non magna laus est vitare vitium , squamluam id est magnum vcrum licc quasi solum quoddam atque fundamentum est , verborum usus & copia bonorum . Sed , quid ipse a discet orator , dc in quo adjungat artem, id esse a nobis quaeren dum atque explicandum videtur. XXXV lII. Tria sunt igitur in verbo simpliet , quae orator alterat ad itulustrandam atque exornandam orationem ; aut inusitatum verbum , aut i O vatum , alit tranStatum.
Inusitata sunt prisca sere ae vetusta, dc ab usu quotidiani sermonis jam- Tom. I. L l diu
285쪽
diu intermisia, quae sunt poetarum licentiae liberiora , quam nostra . sed ta men raro habet etiam 6a in oratione poeticum aliquod 63 ὶ verbum dignitatem . Neque enim illud fugerim dicere , ut Caelius , stua re Glau
PLu, in Italiam venit: nec prolem, aut sobolam, ut elsa i , aut nuncupa Vir aut, ut tu soles, Catule, non rebar, aut opinabar: & alia multa, quibus loco positis, grandior atque antiquior oratio saepe videri solet. Novantur autem verba, quae ab eo, qui dicit, i piis gignuntur, ae fiunt ivel conjungendis verbis, ut haec,
Tum pavor sapientiam mibi omnem exaηimato expectorat. Num non vis hujus me vrssutiloquas malitia r e Videtis enim .la versutiloquas, & expectorat, ex conjunctione facta esse ver ba, non nata. Vel faepe sine conjunctione verba no antur , ut, illa seniu/; ut, Dii genitales; ut, baccarum ubertate incurvescere.
Tettius ille modus tranierendi verbi late patet , quem necessitas genuit inopia coadia, ct anguitiis; poti autetia delectatio , jucunditasque celebravit. Nam ut vel iis frigoris depellendi causa reperta primo , poit adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis & dignitatem : sic verbi translatio initituta est inopiae causa , frequentata delectationis . Nam gemmare vites , luxurieme se in berbis, Letas segetes, etiam ruilici dicunt. Quod enim deelarari vix verbo proprio potest, id translato cum est dictum, illustrat id , quod intelligi volumus, ejus rei, quam alieno verbo posuimus . similitudo. Ergo hae
translationes quasi mutuationes sunt , cum , quod non habeas, aliunde sumas. Illae paulo audaciores, quae non inopiam indicant , sed orationi spIen doris aliquid arcessunt . Quarum ego , quid vobis aut invenieadi rationem , aut genera ponam
XXXIX. Similitudinis est ad verbum 6 unum contracta brevitas , quod verbum ia alieno loco, tanquam in suo , positum, si agnoscitur , de
lem 613 Sed tam n ν νο Aabar etiam dec. Legendum es e , non νaro , aperte ostendunt verba illa: sed tamen. Tuin ea, etιam me AI one. Muretiat . Vox raνο , cum adjecta ut hic voca ei am , signiscat, aliqua d/. nonnumquam: quo sensu iterum Nouer idem
ad veroiuin usurpat cap. sa. Trans laris usa
sintvias huius loci partes rimanti, Ciceronem de solis inusitatis de priscis verbis serinonem hal, re e & . cum e re inpla prolerat . numpe. r.ea verna ast ri 3 A.. non verba quaedam . quae poetas sunt inaudita. adduci ερ ae,nasar, a nct para , dc alia nonnulla apud oratores in veti. ada sunt, apud Poetas nullum habent
locum . Si hoc modo locum reccidas, se. ta
men rara halet etiam an oratione pervetu
stia. Adde, quod Qtinctii. lib. 3. c. 3. dicit,
Propra a 4:gnitatem dat antiquitas et mox addit , Quadam tamen ausae Σetera vet uitate ipsa gratius nitent a quad em et am nece famo anteram stimiantur, nuncupare , o sari. Idem a
simil)ιυ ιη is es ad τὸν m 3 Met4phoram quandam esse 1imilitudinem docet Aristoteles , Rhet. lib. r. sed inter utramquen in nihil tamen inter ie r nam cum de Achille loquens Homerus dicit , ωρ tis HG- ιιιι , sitnititudo eli ι sin dicat tis ρνυιμι ,
286쪽
lemi r si simile nihil habet , repudiatur . Sed ea transferri oportet , quae
aut clariorem faciunt rem , ut illa omnia:
Inbοrre1cit mare, Tenebrae conduplicantur, noctisque t nimbum occaecat nigror, Flamma inter nubes eoruscat , ea Iurm tonitru contremit,
Grando missa imbri largi tuo subita praecipitans cadit,
Undique omnes venti erumpunt, saevi eo uni turbines, Fertet aestu pelagus.
omnia fere , quo essent clariora , translatis per similitudinem verbis dicta sunt: aut quo significetur magis res tota, sive faeti alicuius, sive consilii; ut ille, qui occultantem consulto , ne id , quod ageretur, intelligi posset , duobus translatis verbis similitudine ipsa indieat suandoquidem iste circum sit dictit , sepit sedulo 6s .
Nonnunquam etiam brevitas translatione conficitur, ut illud, Si telam ma-ηu fugit. Imprudentia teli emissi brevius propriis verbis exponi non potuit, quam est uno significata translato.
Atque hoc in genere persaepe mihi admirandum videtur, quid sit, quod omnes translatis & alienis magis delectantur verbis, quam propriis & suis. XL. Nam si res suum nomen & proprium vocabulum non habet , ut pes in navi 66 , ut nexum 67 , quod per libram agitur , ut in uxore divortium; necessias cogit, quod non habeas, aliunde sit mere: sed in Q
rum Verborum maxima copia, tamen homines aliena mu Ito magis, si sunt
ratione translata, delectant. Id accidere credo, vel quod ingenii specimen est quoddam, transilire ante pedes posita , & alia longe repetita stinere et vel quod is, qui audit , alio ducitur cogitatione , neque tamen aberrat ἀquae maxima est delectatio : vel quod singulis verbis res , ac totum simile conficitus et vel quod omnis translatio ; quae quidem summa rati ne est , ad sensus ipsos admovetur , maxime oeulorum , qui est sen
sus acerrimus . Nam & odor u=banitatir , & mollitudo humanitatis , &murmur maris, & dulcedo orationis , sunt ducta a caeteris sensibus . Illa vero oculorum multo acriora, quae ponunt pene In cInspectu animi , quae cernere & videre non possumus . Nihil eit enim in rerum natura , cujus
nos non in aliis rebus possimus uti voeabulo & nomine . Unde enim simile duci potest, potest autem ex omnibus indidem verbum unum, quod
Cruieruq conjecit legendum divisim ιι s. rsiad ad sensim verborum praecedentium parum attendisse videtur : l .ee enim de eo di
cuntur, qui consilιo Molor. n. id otio. ab ipso γ Λ μονιων , intelligi posset . Unde ego rescribendum esse censio ιs Ie, quae se elio de sensui sali,sacit, & post verbum circumus,e supplet accusativum casum . quem Cruterusreete vidit hie prorsus delasse. Pe-cιus . 66 to pes ιn navia redem in navi par tem extremam veli ars liant Iarini atque ae Graeci s quae pars acutior de inserior ad navis satus relis diri silet. Alii vero iutum e
dicunt . quo velum tenditur aut relaxatur .
Virgilius Agn. s. sao. Una omnes ferare ρε-dem , id est , vela tetenderunt . Caturius 4. xo. sive ut ni tie Iis Ire simiar δειun sineidupe iis pedem. Peta usus. 6 to n.ae,m Quid sit nexum, 14 ve n xus, cum ad ius ea vile pertinet, vide ad Topica, cap. s. Idem
287쪽
similitudinem continet, transi tum , lumen affert orationi . Quo in genere primum fugienda est dissimilitudo:
Quamvis sphaerarii in scenam ut dicitur attulerit Ennius, tamen in sphae ra fornicis similitudo non potest ineste. . . . . . Vive, in ses, dum here, Oculis postremum tamen radiatum 68 rape. Non dixit, eape; non , pete: haberet enim moram sperantis diutius esse se se victurum; sed rape . Hoc verbum est ad id aptatum , quod ante dixe rat, dum licet. XLI. Deinde videndum est, ne longe simile sit dictum. Syrtim patrimo nii , seopulum libentius dixerim ; C Obdim bonorum , voraginem potita Faeilius enim ad ea , quae vita, quam ad illa , quae audita sunt , mentis oeuli strantur. Et, quoi iam haec vel simina laus est verbi traiiueserendi ut sensum feriat id, quod translatum sit, fugienda eit omnis turpitudo earum rerum, ad quas eorum animos', qui audiunt, trabet similitudo . Nolo. morte dici Africani 69 castratam esse rempublicam . Nolo stercus curia diei Glauciam. Quamvis sit limite, tamen eit in utroque deformis cogitatio simi litu linis. Nolo ei te aut majus, quam res pollulat, tempulas eo misssationis: aut minus, comi satio tempestatis. Nolo esse verbum angullius id, quoa tran latum sit, quam suisset illud proprium ac suu in suidnam es, obsecro' quid te adiri abnutas p c 7o γMelius esset. v tas. probi brs, ab erres: quoniam ille dixerat, Iilico iste , ne contagia mea bovis, umbrave obsit. Atque etiam , si vercare ne paulo durior translatio esse videatur , mollienda est, praposito s. pe verbo et ut , si olim M. Catone mortuo , γρ l. tam scitatu in quis r lictum diςeret , paulo durius; sin, ut ita dicam, pupillum, ali luanto mitius cit . Etenim verecunda debet esse trati, latio , ut deditata elie in aliunum locum, non irruiue I atque ut precario , non vi , venisse videatur. Modus autem nullus est florentior in singulis verbis . nee qui plus Iuminis afferat orationi . Nam illud, quod eκ hoe genere profluit , non est in uno verbo translato , sed ex pluribus continuatis connectitur , ut aliud dicatur, aliud intelligendum sit: Neque me patiar iterum Ad unum scopulum telam classem Aphivam offendere.
AS Ra.ιatum Muretus, Vari I, p. . putat leetendum rauιauras, ' ro nominelem a petiebant Veteres Poetae. - vio moris dicι Aseleani Ea metaphrarae vitia tanquam si ulo caveri ontere monet Arairoteles, dc sopitii l. .m mei reprehendit , qui diceret , ii in debere trioni es. e. qua quitque voce uteretur . et in re turpi , Cum vocus omnes eandem lpitud nem exprimant . Sed queiunam huc
cia Africanum loquitur 3 Juniorem , opinor sad idque inducor , quod alterius temprare Uira multi , hoe est , in lignea duces Romae ius runt , nee ejus morte respublica evirari poturi : at Africani alterius tempore se e duces instrenui , avari , nihili homines. Peta
besa, ut collisitur ex Tuscul. 3. cap. D.
288쪽
Erras, erras: nam exsultantem te, is praesidentem tibi Repriment validae legum habenae, atque imperii in sent itigo. Sumpta re simili, verba ejus rei propria deinceps in rem aliam ut diκIὶ
XLII. Est hoe magnum ornamentum orationis, in quo obseuritas fugienda est. Etenim eκ hoc genere fiunt ea, quae dicuntur aenigmata . Non est autem in verbo modus hic, sed in oratione, id est , in continuatione verborum. Ne illa quidem traductio atque immutatio in verbo quandam sa-bricationem habet, sed in oratione, Africa terribili tremit horrida terra tumultu. Pro Astis est sumpta Asrica . Neque factum verbum est, ut, Mare saxifragis undis: neque translatum, ut, Mollitur mare: sed ornandi causa proprium proprio
Desine, Roma, tuos boses & , Testes sunt campi magni . . . . Gravis est modus in ornatu orationis , & Lepe sumendus : ex quo genere haec, sunt, Martem b,lli esse communem ; Cererem pro frugibus ; Librrum appellare pro vino; Neptunum pro mari; curiam pro senatu ; camptim pro comitiis; tuam pro pace; arma ac tela pro bello. Quo item in genere & virtutes, & vitia pro ipsis , in quibus illa sunt,
appellantur: Luxuries quam in domum irrupit: &, Quo avaritia penetravit: aut Flos valuit, Joitia consecit. Videtis profecto genus hoc totum, eum inflexo commutatoque verbo res eadem enuntiatur , ornatius : cui sunt finitima illa minus ornata , sed tamen non ignoranda , cum intelligi volumus aliquid, aut ex parte totum, ut, pro aedificiis cum parietes , audi Ela dicimus: aut ex toto partem, ut, cum unam turmam, equitatum p stili Romani dicimus: aut ex uno plures,
At Rominus homo , tamen etsi res bene gesta es, Corde filo trepidat: aut eum ex pluribus intelligitur linum, Nor D mu' Romani, qui fuimus aute Rudini 7r . aut quocumque modo non ut dietum est, in eo genere intelligitur , scd ut
XL Hl. Abutimur Ape etiam verbo non tam eleg inter , quam in transferendo: sed etiam si licentius, tamen interdum non impudenter : ut cum grandem orationcm Pro magna, mini tam animum pro parvo dicimus . Verum 'i 3 fumu' Non dubitat Lipsius lib.
v. l est. c P. 2. quin hic sit Enni verses si bi data civitate gratulantis . Variae sunt lectiones. Nos sumti' Romani, qu/ fuimus Ru iisti . Alter Rutilli. Reetius Rιrilini a Rudii et u be Calabriae, ex qua oriundus fuit Ennius . Erro qui hae sere ae , RuIjum hominem Ennium majores nostri in D L. talem receperunt . Cicero pro Archia , cap. 1 tversis constet , pio ID.mus lege i uvιmur . Prusteus.
289쪽
rum illa videt Iste esse non verbi, sed orationis , quae ex pluribus , ut ex-pnsui, translationibus connexa sunt Haec autem, quae aut immutata esse dixi, aut aliter intelligenda, ac dicerentur, sunt translata quodam modo . Ita fit, ut omnis singulorum verborum virtus atque laus tribus exsistat est his rebus, si aut vetustum verbum sit, quod tamen consuetudo surre pos st: aut factum vel coniunctione , vel novitate, in quo item est auribu, cousuetudinique parcendum: aut tran latum , quod ma ime tanquam stellia quibusdam notat, & illuminat orationem. Sequitur continuatio verborum , quae duas res marii me , collocationem primum , deinde modum quend/m sermamque de siderat . Collocationis est componere & struere verba sic, ut neve asper eorum concursus, neve hiul
cus sit, sed quodam modo coagmentatus & levis. In quo Iepide s erLmei persena lusit is, qui elegantissime id sacere potuit, Lucilius. suam ivi e laxeis compostae ut res eruce omnes 7a 3
Arte pavimento 73 , atque emblemate vermictitato
Quae eum dixi istit in Albiicium illudens, ne a me quidem abstinuit, Crassum habeo Senerum, ne rhetoricote ' tu sis. Quid ergo λ ille Crastis, quoniam ejus abuteris nomine, quid e scit idem illud scilicet, ut voluit ; & ego vellem melius aliquanto , qu1m Albucius Verum in me quidem lusit ille , ut sol ci. Sed est tamen haec collocatioeconservanda verborum, de qua loquor, quae junctam orationem ericit, que cohaerentern, quae lenem, quae aequabiliter liuentem . Id assequemini .
si verba extrema cum coni tuentibus primis ita jungetis , ut ne aspere concurrant, neve vallius diducantur
XLIV. Hanc diligentiam subsequitur modus etiam & forma verborum , quod jam vereor ne huic Catulo videatur esse puerile . Versiis enim veteres illi in hac soluta oratione propemodum , hoe est , numeros quosdam , nobis este adhibe iidCs putaverunt. Inter spiratior is 7y ὶ enim, non de satigati Quam Iapido laxeis eo esse , Cre.
senius eli: Lexcis , id eli, verba tua, o Albuti, lepide de eleganter coinposita coarmei lataque sunt in rxtione, ut in retv mcnto , et in emblemate vermiculato omnes tes,er lae sunt arte comptili: ae esserulae sunt lat illi aut trieres quadrati , quibus aedium Γλ- una costernitur . Opus tesserulis apte consertum , Fc ei figie rerum animaliuntque diit neruin , emblema Vermiculatum vocatur. 51re
busa in lioris , quos ego vidi , pro arte scri. pium eli enuo , sit γῆ scriptura perspicue exstat apud Plinium lib. xxxv. cap. 1s. Constat autem Lucilium Graecas voces Latinis vertibus non sentes liantiscuisse. Um
M tinem 3 Lamb. Gru . Irvem. 's 3 rat. , Vatiouis Stilicet clausulis, quae vox infra Oct utrit , 5: hic subintelligenda es . interim vix dubito. quin in sequentibus aliquid inlit vitii : qilad ei Mm voluit Cicerori voees desaluatit ius no Fra a quo pendent. It ut frammatici dicunt reguntur 3 an a notis 3 at quaenam sunt noda desaluari nis 3 prorsus nescio . Opinor equiciem legen
290쪽
gat Ionis nostrae , neque librariorum notis , sed verborum & sententiarum modo, interpunctas clausulas in Orationibus esse voluerunt: idque princeps Is rates instituisse fertur , ut inconditam antiquorum dicendi consuetudi nem, delectationis, atque aurium causa quemadmodum scribit diseipulus ejus Naucrates numeris ad Istringeret. Namque haec duo, musici, qui erant quondam iidem poetae , machinati ad voluptatem sunt, versum atque cantum ; ut & verborum numero , & vocum modo , delectatione vincerentaurium satietatem. Haec igitur duo, vocis dico moderationem, & verborum conclusionem, quoad orationis severitas pati possit , a poetica ad eloque natia in traducenda duxerunt. In quo illud est vel maximum, quod versus in oratione si essicitur con iunctione verborum, vitium est: & tamen eam conjunctionem , sicuti ver-him, numerose cadere, & qu drare, & perfici volumus . Neque est ex multis res una, quae magis oratorem ab imperito dicendi ignaroque distin guat, quam quod ille rudis incondite fundit, quantum potest, & id, quod dicit, spiritu, non arte , determinat e orator autem sic illigat sententiam verbis, ut eam numero quodam complectatur, & adstricto, & soluto. Nam
cum vinxit a J modis dc serma ; relaxat & liberat immutatione
ordinis, ut verba neque alligata sint quali certa aliqua lege versus , nequei a soluta , ut vagentur. XLV. Quonam igitur modo tantum b munus insistemus , ut arbitre. mur nos hanc vim numerose dicendi consequi posse ' Non est res tam dinfieilis, quam necessaria . Nihil est enim tam tenerum , neque tam flexibile, neque quod tam lacile iuquatur , quocumque ducas , quam oratio. Ex. bae versus, ex eadem dispares numeri conficiuntur : ex hae haec etiam si Iuta variis modis, multorumque generum oratio. Non enim sunt alia sermonis , alia contentionis verba et neque ex alio genere ad usum quotidianum , alio ad scenam pompamque sumuntur e sed ea nos cum jacentia sustulimus e medio, sicut mollissimam ceram , ad nothrum arbitrium formamus di fingimus. Itaque tum graves sumus , tum subtiles , tum medium quiddam tenemus sic institutam nostram sententiam sequitur orationis genus ; idque ad omnem rationem, & aurium voluptatem, & animorum motum, mutatur & vertitur. Sed ut in plerΗque rebus incredibiliter hoc natura est ipsa fabricata . sic in oratione; ut ea, quae maximam utilitatem in se coatinerent, eadem haberent plurimum vel dignitatis, vel sepe etiam venustatis. Incolumitatis ac salutis omnium caula videmus hune statum eta huius totius mundi, atque Naturae , rotundum ut Caelum , terraque ut media sit , eaque sua vi nutuque
ca Victi Grui. modis, soνma . relaxat, νε δ Modis de forma relaxat Sie Mai .& Lamb. 'ensus loci erit δ' orator ririn eandem dimensionem sententiae, nec eossem pedes semper repetit et sed nonnunquam inem bris, aut period x utitur 1 Ae alibi altos Pedes in principio , & fine sententiae collocat . n
