M. Tullii Ciceronis Opera cum delectu commentariorum in usum serenissimi Delphini tomus primus nonus Tomus primus quo Rhetorica continentur adjectis ad Oratorias Partitiones nunc primum Adnotationibus

발행: 1772년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

11 DE INUE ΝTIONE RHETORICA

si missima argumentatio de sensoris , & aptissima ad judicationem : ut si .e iii Orestes dicere , ejusnodi animum matris star suisse in patrem suum , in se ipsim , in serCres , in regnum, in famam generis & famillae, ut ab ea poenas liberi sui potissimum petere debuerint. Et in caeteris quidem constit tionibus ad hune modum judicationes reperiuntur di in conjecturali autem eonstitutIone , quia ratio non est factum enim non conceditur non potesteu deductione rationis nasti indicatio . Quare necesse est eandem esse quaesionem , & judicationem .' ut, factum est , factum non est a factumne se .

Quot autem in causa constitutiones , aut earum partes erunt , totidem ne .cesse erit quaestiones , rationes , iudicationes , firmamenta reperiri ) His omnibus in eausa repertis , tum denique singulae partes totius causae contaderandae sunt . Nam non ut quidque dicendum primum , ita primum an iis madvertendum videtur : ideo quod illa , quae prima dicuntur , si vehementer velis congruere , & cohaerere cum causa , ex eis ducas oportet , quae post dicenda sunt. Quare cum iudicatio , & ea, quae ad judicationem oporutet inveniri argumenta , diligenter erunt artificio reperta , cura re cogitatione pertractatas tunc denique ordinandae sunt caeterae partes orationis. Hae partes sex esse omnino nobis videntur; exordium 4s narratio

Nune quoniam exordium princeps omnium esse debet , nos quoque primum in rationem exordiendi praecepta dabimus: XV. Exordium eli oratio animum auditoris idonee comparans ad reliquam dictionem si quod eveniet, si eum benevolum , attentum, docilem se,cerit . Quare , qui bene.exordiri causam volet , eum necesse est genus suae causae diligenter ante cognoscere . Genera causarum quinque sunt , hone, sum , admirabile , humile , anceps , obscurum sa θ. Hor estum genus est, eui statim sine oratione nostra auditoris favet animus . Admirabile , a quo alienatus est animus eorum , qui audii uri sumi. Humile , quod negligitur ab

tor Iib. I. eap. 46. ex parte Actoris ι ait enim Fiemamenrtim quaren m es , id es , q4 d onranet arcusataonem , quia agenων con ιν ν non m duensionis. Unde, ut caetera Omot- tam argumenta , satis patet Rhetoricti ad Herennium libros non esse senuinum Romani Cratoris satum. Lege Mututis. lib. a. c. II. Idem c a Taridem n/re se reis quastiones. . . . 3ud cationes , Mmamsera reperiri. 3 De his tamen Quintilianus ita statuat lib. I. cap. I. V νιus O ιν ιώs , qui sartim O conιιnenso. Indicatι .m idem se motureiant. Idem. Ex,ssitim IJροπι μιον, de quo Griniatil. lib. 4. cap. l. 1dem .. 46 Narratιa , de qua idem Rhetor. lib. . et p. 2. Idem .

cuis a Repriabenso) Alias dicitur infirmatio, reDIaIio , de qua lege Quintil.

lata s. a cap. I r. ad usque Ithri finem. Idem cso 3 Conclusis a Alias vocatur peroraιιο , επιλοοt. Lege Quintilian. lib. 6. cap. i. Idem. cs 3 Ad νel qtiam diction m in iis quandoque totam signi seat orationem. Sic Tullius de Clar. Orat. cap. γ4. Matim mihi L. Cras unam pro M. Grio datisonem , quam caserianos triumpios isos . Et I. de Ura . cap. I . Lege etiam auctorem Dialogi de Orita apud Tacit. num. a. Ac 34. Marius Victori n. in I. Ciceronis de Invent. deire desomus in δAIMιι fremonem esse, non Z Iionem; dictionem aurem. esse in eaviIιsus eati sis . . . Ser mo. ρLIHostrae dictio, Matoras. Irim. si Honestum, admirabale, stim Ie , an

le habet . Idem.

32쪽

LIBER PRIMUS. Ig

ab auditore , & non magnopere attendendum videtur. Anceps , In quo aut iudieatio dubia est ; aut causa , & honestatis , & turpitudinis particeps :ut & benevolentiam pariat , dc offensionem . Obscurum , in quo aut tardi auditores sunt , aut dissicilioribus ad cognoscendum negotiis causa implicita est. Quare , cum tam diversa sint genera eausarum, exordiri quoque dispari ratione in unoquoque genere necesse est . Igitur exordium in duas partes dividitur, in principium, & insinuationem l 33 . Principium, est oratio perspicue & protinus perficiens auditorem benevolum, aut docilem, aut a tentum. Insinuatio, est oratio quadam dissimulatione, & circuitione obseure

subiens auditoris animum . In admirabili genere cause , si non omnino in sti auditores erunt, priu-eipio benevolentiam comparare licebit. Sin erunt vehementer abalienati, confugere necesse erit ad insinuationem . Nam ab iratis si perspicue pax , &benevolentia petitur ; non modo ea non in Venitur , sed augetur atque inflammatur odium . In humili autem genere cause , contemptionis tollendar causa, necesse erit attentum essicere auditorem. Anceps genus caus, , si dubiam judicationem habebit , ab ipsa judicatione exordiendum est. Sin autem partem turpitudinis & partem honestatis habebit, benevolentiam captare oportebit, ut in genus honestum causa translata videatur. Cuin autem erit limnestum cause genus , vel praeteriri principium poterit , & , si comm umfuerit , aut a narratione incipiemus , aut a lege , aut ab aliqua firmissima ratione nostrae die ionis : vel si uti principio placebit , benevolentiae partibus utendum est, ut id, quod est, augeatur. XVI. In obscuro causae genere , per principium dociles auditores emeere Oportebit. Nunc, quoniam, quas res exordio conficere oporteat, dictum est; reliquum est , ut ostendatur, quibus quaeque res rationibus confici possit. Benevolentia quatuor ex locis comparatur et a nostra, ab adversariorum, a judicum persona , ab ipsa causa . A nostra , si de nostris factis , & oiasciis sine arrogantia dicemus : si crimina illata , & aliquas minus honestas suspieiones injectas diluemus: si, quae incommoda acciderint, aut quae in stent dissieultates, proseremus: si prece, & obsecratione humili, ac sipplici utemur . Ab adversariorum autem , si eos aut in odium , aut in invidiam, aut in contemptionem adducemus. In odiuin adducentur, si quid eorum spurce, superbe, crudeliter, malitiose iactum proseretur. In invidiam, si vis eorum , potentia , divitiae , cognatio , pecuniae proferentur , atque eorum usus arrogans, & intolerabilis; ut his rebus magis videantur, quam causae suae confidere. In contemptionem adducentur, si eorum inertia, ne gligentia , ignavia , desidiosum studium , & luxuriosum otium proseretur . Ab auditorum persona benevolentia captabitur , si res ab his sortiter , Ω-pienter , mansuete gestae proserentur , ut ne qua assentatio nimia signi se

tur : & si de his quam honesta existimatio , quantaque eorum judicii , &

33쪽

14 DE INVENTI E RHETORI A

auctoritatIs exspectatio sit , ollendetur . A rebus ipsis , si causam nostram laudando extollemus ι adversariorum causam per ' contemptionem depri

memus.

Attentos autem faciemus , si demonstrabimus , ea , quae dicturi erimus , magna , nova , incredibilia esse, aut ad omnes , aut ad eos , qui audiunt , aut ad aliquos illustres homines, aut ad deos immortales, aut ad summam reipublicae pertinere e dc si pollicebimur , nos brevi nostram causam demon straturos , atque exponemus judicationem, aut judicationes, si plures erunt. Dociles auditores faciemus , si aperte & breviter summam cauis expon mus ; hoc ei in quo consiliat contro ersia . Nam ct cum docilem velis facere , sit nul attentum sacias oportet. Nam is maxime doeilis eii , qui attentissime est paratus audire. XVII. Nune insinuationes quemadmodum tractari conveniat, deinceps diis tendum videtur Insinuatione igitur utendum eli , cum admirabile genuseauta est , hae est , ut ante diximus , cum animus auditoris infestus est . Id autem tribus eκ causis fit maxime : si aut inest in ipsa causi qux damturpitudo; aut si ab iis , qui ante dIxerunt , iam quiddam auditori persualium videtur; aut eo tempore locus dicendi datur , eum jam illi, quos audire oportet, defessi sunt audiendo . Nam ex hac quoque re non minus , quam ex primis duabus , in oratorem nonnunquam animus auditoris offenditur .

Si cauta turpitudo contrahet Ozensionem ; aut pro eo homine , in quo offenditur , alium hominem, qui diligitur , inter vi oportet ς' aut pro re , in qua offenditur , aliam rem , quae probatur ; aut pro re hominem , aut pro homine rem, ut ab eo , quod odit, ad id, quod diligit , auditoris animus traducatur e dc diis mulare id te dc sensuruin , quod existimeris de sensurus . De Inde , cum jam mitior factus erit auditor , ingredi pedetentim indefensionein , de dicere, ea, quae indignamur M versarii , tibi quoque indugna videri . Deinde, cum lenieris eum , qui audiet , demonstrare, nihil eorum ad te pertinere , & negare te quidquam de adversariis esse dicturum, neque hoc , neque illud o ut neque aperte Iidas eos , qui diliguntur , dctamen id obscure faciens , quoad possis , alienes ab eis auditorum voluntatem t & aliquorum judicium simili de re , aut auctoritatem proferre imitatione dignam. Deinde aut eandem, aut consimilem, aut majorem, auo minorem agi rem in praesentia demonstrare.

Sin oratio adverserioru n fidem videbitur auditoribus secisse , id quod ei, qui intelligit , quibus rebus fides sint , facile erit cognitu ; oportet aut de eo , quod adversiarii sibi strinissimum putari ut, & maxime ii qui audierint , probarint , primum te dicturum polliceri , aut ab adversarii dicho exordiri ,& ab eo Potissimum , quod ille nuperrime dixerit .' aut dubitatione uti ,

quid primum dicas , aut cui potissimum loco respondeas, cum admiratione. Nam auditor cum eum , quem adversarii perturbatum putant oratione , videt animo sortissimo contra dicere paratum , plerumque se potius temere assensi me , quam illum sine causa confidere arbitratur . Sin auditoris studium et satigatio abalienavit a causa, te brevius, quam paratus fueris, esse diruirum 1

34쪽

LIBER PRIMUS. I 3

rum, commodum est polliceri; non imitaturum adversarium. Sin res dabit, non inutile est ab aliqua re nova , aut ridicula incipere : aut ex tempIre

quae nata sit; quod genus, strepitu, acclamatione: aut jam parata, quae vel apologum, vel fabulam , vel aliquam contineat irrisionem : aut , si rei dignitas adimet iocandi facultatem. aliquid tritie, novum, horribile, stati in non incommodum est injicere . Nam ut cibi satietas , & fastidium aut sub.

amara aliqua re relevatur, aut daici mitigatur e sic animus desessus audiendo, aut admiratione integratur, aut risu renovatur.

XVIII. Ac separatim quidem , quae de principio , & insinuatione dicenda videbantur, haec sere sunt. Nunc quiddam breviter, dc communiter de utroque praecipiendum videtur. Exordium , sententiarum & gravitatis plurimum debet habere , & omnino omnia, quae pertinent ad dignitatem, continere in se, propterea quod id optime faciendum est , quod oratorem auditori maxime commendat .' splendoris , & festivitatis , & concinnitudinis minimum , propterea quod ex his suspicio quaedam apparitionis atque artificiosae diligentiae nascitur et quae maxime oratioui fidem, oratori adimit auctoritatem. Vitia vero haec sunt certissima exordiorum , quae summopere vitare oportebit; vulgare, commune, commutabile, longum , separatum , translatum , contra praecepta . Vulgare est , quod in plures causas pote it accommodari . ut convenire videatur . Commune est , quod nihilominus in hanc, quam in contrariam partem causae potest convenire. Commutabile , quod ab adversiario potest , leviter mutatum , ex contraria parte diei . Longum est , quoa pluribus verbis, aut sententiis, ultra quam satis est, producitur. separatum, quod non ex ipsa causa ductum est , nec , sicut aliquod membrum , annexum orationi. Translatum est , quod aliud conficit, quam causae genus postulat: ut si quis docilem saeiat auditorem , cum benevolentiam causa desideret : aut , si principio utatur , cum insinuationeat res postulat . Contra praecepta est, quod nihil eorum ossicie , quorum causa de eκOrdiis praecepta traduntur: hoc est , quod eum, qui audit, neque benevolum , neque attentum, neque docilem efficit: aut, quo profecto nihil pejus est, ut contra sit. facit. Ac de exordio quidem satis dictum est. XIX. Narratio est rerum gestarum , aut ut gestarum , expositio. Narrationum tria sunt genera . unum genus est , in quo ipsa causa , dc omnis ratio controversiae continetur . Alterum , in quo digresso aliqua extra causam , aut criminationis , aut similitudinis , aut delectationis non alienae ab eo negotio, de quo agitur, aut amplificationis causa, interponitur. Tertium genus est remotum a civilibus causis , quod delectationis causa , non inutilicum exercitatione dicitur , & scribitur . Ejus partes sunt duae , quarum altera in negotiis , altera in personis maxime versatur. Ea , quae in negoti rum cxpolitione polita est, tres habet partes, tabulam, historiam, argumentum. Fabula est, in qua nec verae, nec verisimiles res continentur. Cujus

modi est.

35쪽

DE INVENTIONE RHETORICA

angues ingentes alites, juncti iugo 343. Historia est gesta res , ab aetatis nostrae memoria remota . Quod genus . Appius indixit Carthaginensibus bellum . Argumentum , est ficta res , quae tamen fieri potuit. Hulusinodi apud Terentium: Nam is postquam excessit ex ubebis, Sosia I. Illa autem narratio, quae versatur in personis, ejusmodi est, ut in ea simul cum rebus ipsis personarum sermones, dc animi perspici possint, hoc modo: ssin Venit ad me saepe , clamitans: siuid agis, Mitio λCur perdis adolescentem nobis λ evr amat Cur potat cur tu bis rebus sumptum suggeris λVestitia nimio indulges et nimium ineptus es. Nimium ipse durus est, praeter aequum is bonum. Hoc in genere narrationis multa inesse debet festivitas , consecta ex rerum varietate , animorum dissimilitudine , gravitate , lenitate , spe , metu, suspicione , desiderio, disimulatione , errore , misericordia , fortunae commutatione , insperato incommodo, subita laetitia, iucundo exitu rerum. Verum haec ex iis, quae postea de elocutione praecipientur , Ornamenta sumuntur. Nunc de narratione, ea, quae causae continet expositionem, dicendum videtur. XX. Oportet igitur eam tres habere res , ut brevis , ut aperta , ut pro-

habilis sit. Brevis erit, si, unde necesse est , inde initium sumetur, & non ab ultimo reperetur is , di si cujus rei satis erit summam dixisse, ejus partes non dicentur. Nam saepe satis est, quod sinum sit , dicere, ὶ ut non enarres, quemadmodum sit factum et & si non Iongius , quam quod scitu opus est , in narrando procedetur ι & si sullam in rem aliam transibitur:

Angues ingentes alius 3 Ita tamen a Cerere Letum fuisse poetae fietis fibulis memoriae Prodiderunt. Ovid. in . de Fastis:

.... frenator euriribus angues

Iunxit, ct aquoreas Mea pererrat aquas Ille versus , imbicus senarius . est ex aIim poeta vetustissimo desumptus, di, ut arbHror, ex Ennio, qui eum non Cereris, sed Medeae Tragoediam Icripserit , sicile coniicio de M dea potius quam de Cerere intelligendum eruis . De curru Medeae meminit Euripides ire Tragoedia ejus nominis, prope finem. Naseι

cs63 V nit ad me Terent. Adelph. I. . 7s.c s Brevιι erat, si . . . . non ab MItιmo repetetur Idem praecipit Horatius: e gemino bollum Trojanum orditur ab

Cave itaque , quod hie ultimum vocat Τullius, extremum interpreteris: immo primum est. Quo sensu de primo Latini regis progenitore Saturno apud Virgilium dicitur aeneid. 'M. Tu sanguinis ultimus auctor . Prust. non enarres Vict. Man. Gruti πν

ut enarres.

36쪽

LIBER PRIMUS. II

bIturr & si Ita dicetur, ut nonnunquam ex eo, quod dictum sit, id, quod dictum non sit, intelligatur: & si non modo id , quod obest, verum etiam id , quod nec obest , nec adjuvat , praeteribitur ' & si semel unumquodque dieetur : di si non ab eo , in quo proxime desitum erit , deinceps incipis

tur. Αe multos imitatio decipit brevitatis , ut , cum se breves putent esse . longissimi sint i eum dent operam , ut res multas breviter dicant , non ut omnino paucas res dicant, dc non plures, quam necesse sit. Nam plerisque breviter dicere videtur , qui ita dicit : Accessi ad aedes , puerum evocavi trespondit i quae sivi dominum : domi negavit esse . Hic tametsi tot res brevius non potuit dicere , tamen , quia satis suis dixisse . Domi negavit eme , sit rerum multitudine longus. Quare hoc quoque in genere vitanda est brevitatis imitatis , & non minus rerum non necessariarum , quam verborum multitudine supersedendum est. Aperta autem narratio poterit esse, si , ut quidque primum gestum erit ,

sta primum exponetur, & rerum ac temporum ordo servabitur, ut ita narrentur , ut gestu res erunt , aut ut potuisse geri videbuntur . Hic erit considerandum , ne quid perturbate , ne quid contorte dicatur , ne quam in

aliam rem transeatur , ne ab ultimo repetatur, ne ad extremum prodeatur,

ne quid , quod ad rem pertineat , praetereatur et & omnino , quae praecepta de brevitate sunt , hoc quoque in genere sunt conservanda . Nam saepe res parum et Intellecta longitu6ine magis , quam obscuritate narrationis . Ac verbis quoque dilucidis utendum est: quo de genere dicendum est in praeceptis elocutionis. XXI. Probabilis erit narratio , fi in ea videbuntur ineta ea , quae solent apparere in veritate . si personarum dignitates servabuntur ; si cause saet Tum exstabunt; si sui se saeuitates faciundi videbuntur; si tempus idoneum; si spatii satis ; si locus opportunus ad eandem rem, qua de re narrabitur , D isse ostendetur ; si res & ad eorum , qui agunt , naturam , Ac ad vulgis rumorem , dc ad eorum , qui audiunt, opinionem accommodabitur. Λc veri quidem similis ex his rationibus esse poterit. Illud autem praeterea considerare oportebit , ne , aut cum obsit narratis ,

aut cum nihil prosit , tunc interponatur: aut non loco, aut non, quemad

modum Causa postulat , narretur . Obest tum , cum ipsius rei gelis expositio magnam excipit offensionem , quam argumentando , dc causam agendo leniri oportebit. Quod cum acciderit , membratim oportebit partes rei gestae dispergere in causam, dc ad unamquamque confestim rationem accommodare , ut vulneri praesto medicamentum sit, fle odium statim de sensio mitiget. Nihil prodest narratio tune, cum ab adversariis re exposita, nostra nihil interest iterum, aut alio modo narrare: aut cum ab lix, qui audiunt, ita tenetur negotium, ut nostra nihil intersit, eos alio pacto docere. Quod cum acciderit, iamnino narratione supersedendum est. Non loco dicitur, cum in ea parte or rionis collocatur, in qua res postulat: quo de genere agemustum, cum de dispo

sitione dicemus; nam hoc ad dispositionem pertinet. Non quemadmodum caua PO Tomo I. C stu-

37쪽

i 8 DE INVENTIONE RHETORICA

stulat, narratur , cum aut id , quod adversario prodest , dilucide & oeni riexponitur, aut id quod seipsum adjuvat , obscure dicitur & negligenter . Quare , ut hoc vitium vitetur , Omnia torquenda sunt ad commodum suae caulla; contraria, quae praeteriri poterunt, praetereundo; quae illius erunt. leviter attingendo ; sua diligenter re enodate narrando . Ae de narratione quidem satis dictum videtur. Deinceps ad partitionem transeamus . XXII. Recte habita in causa partitio illuitrem & perspicuam totam essicit orationem . Partes ejus duae sunt , quarum utraque magnopere ad aperiendam causam, & constituendam pertinet controversiam. Una pars est, que, quid cum adversariis conveniat , & quid in controversia relinquatur, ollen cit : ex qua certum quiddam designatur auditori , in quo animum debeat habere occupatum. Altera est , in qua rerum earum , de quibus crimen dieturi, breviter expolitio ponitur dii tributa : ex qua conficitur , ut certas animo rus teneat auditor , quibus dictis intelligat sere peroratum. Nunc utroque genere partitionis quemadmodum conveniat uti , breviter dicet dum videtur. Quae partitio , quid conveniat , aut quia non conveniat , oi cndit ; haec de t illud , quod convenit , inclinare ad suae causae commo dum , huc modo : Interscctam matrem esse a filio , convenit mihi cum adversaliis . Item contra : Inter sectum uis: a Clytemnestra Agamemnonem , convenit. Nam hie uterque & id posuit , quod conveniebat, ac tamen sum causae commodo consuluit . Deinde, quid controversiae fit. ponendum est in judicationis expositione: quae quemadmodum inveniretur , ante dictum est. Quae autem partitio rerum diitributam continet expositionem , haec habere debet brevitatein , absi lutionem , paucitatem. Brevitas est, cum, nisi necessari uim , nullum assuinitur verbum . Haec in hoe genere idcirco utilis est , quod rubus ipsis , & partibus causae, non verbis, neque extraneis ornamentis animus auditoris tenendus est. Absolutio est , per quam omnia, quae incidunt in eausam , genera , do quibus dicendum est . amplectImur. In qua partitione videndum eii , ne aut aliquod genus utile relinquatur , aut iero

extra partitionem , id quod vitiosissimum ac turpiis inum est . inseratur . Paucitas in partitione servatur , si genera ipsa rerum ponuntur , neque perinlite cum partibus implicantur. Nam genus est, quod plures partes amplo. Etitur , ut animal. Pars est, quae subeth generi , ut equus. Sed sepe eadem

res alii genus , alii pars est. Nam homo , aut malis pars est; Thebani , aut

Trojani, genus . t

XXIII. Haec ideo diligentius inducitur praeseriptio , ut aperte intellecta generali partitione , paucitas generum in partitione servari posiit . Nam qui ita partitur , Ostendam , propter cupidit tem , & audaciam , & avaritiam adversariorum , omnia incommoda ad rempublicam pervenisse, is non intes-lςκit , in partitione , exposito genere , partem se generis admiscuisse . Nam genus est omnium nimirum libidinum cupiditas et ejus autem generis sine

dubio

38쪽

LIBER PRIMUS. ry

bla pars est avaritia . Hoc igitur vitandum est , 38 ne, cuius genus posteris , ejus secum aliquam , sicuti diversam ac dissimilem partem ponas itieadem partitione . Quod si quod in genus plures incident partes , id eum in prima partitione causa: erit simpliciter expositum, distribuetur eo tempore eommodissime , cum ad ipsum Ventum erit explicandum in caul, dictione post partitionem . Atque illud quoque pertinet ad pλucitatem, ne aut plura , quam satis est , demonstraturos nos dicamus , hoc modo : ostendam , ad versarios , quod arguimus , & potuisse facere, & volui sis , & secisse. Nam fecisse , ostendere satis est . Aut , cum in causa partitio nulla sit , & cum simplex quiddam agatur , tamen utamur distributione et idque petraro potethaecidere . Ac sunt alia quoque praecepta partitionum , que ad hunc usum oratorium non tantopere pertinent et quae versantur in Philolophia , ex quibus haec Ipsia transtulimus , quae convenire videbantur et quorum nihil in cae teris artibus inveniebamus. Atque his de partitione praeeeptis , in omni dictione mem Iniise oportebit , ut & prima quaeque pars , ut exposita est in partitione , sic ordine transigatur et & omnibus expIIcatis , peroratum sit, hoc modo, ut ne quid poste rius praeter conclusionem inseratur. Partitur apud Terentium breviter & comis mode senex in Andria , quae cognoscere libertum velit:

Eo pacto is gnati vitam, is confitium meum Cognosces , b quid facere in bac re te velim sp . Itaque quemadmodum in partitione proposuit , ita narrat , primum gnati

vitam:

Nam is postquam excessi ex ephebis, Sosia, Liberius vivendi fuit potesas . Deinde suum consilium e Et nunc id o ram do .

Deinde quid Sosiam velit facere , id quod post remum posuit in partitione , postremum dieit: Nune tuum est Osciam. Quemadmodum igitur hla & ad primam quamque partem primum accessit, Momnibus absolutis, finem dicendi secit, sic nobis placet, & ad singulas partes

accedere, dc omnibus absolutis, perorare. Nunc de confirmatione deinceps. ita ut ordo ipse postulat, praecipiendum videtur. XXIV. Confirmatio est , per quam argumentando , nostrae cauta fidem ι& auctoritatem , & firmamentum adjungit oratio . Hujus partis certa sunt praecepta , quae in singula causarum genera dividentur . Verumtamen nonh mmodum videtur , quandam silvam , atque materIam universam ante

39쪽

permistam , & consulam exponere omnium argumentationum e post aut εm tradere, quemadmodum unumquodque genus cauta, omnibus hinc argumen tandi rationibus tractis , confirmari Oporteat. Omnes res argumentando conia firmantur , aut ex eo , quod personis , aut ex eo , quod negotiis est attria butum. Ae personis has res attributas putamus , nomen, naturam, victum,

fortunam , habitum , affectionem, itudia , consilia , facta, casus, orationes. Nomen est, quod unicuique perse datur, quo suo quaeque proprio & eerito vocabulo appellatur c Naturam ipsam definire difficile est .' partes autem

ejus enumerare eas , quarum indigemus ad hane praeceptionem , facilius est. Hae autem partim divino, partim mortali in genere versantur . Mortalium autem pars in hominum, pars in bestiarum genere numeratur. Atque hominum genus dc in sexu consideratur , virile L an muliebre sit : & in natione , patria , cognatione , artate . Natione, Grajus, an Barbarus s6o :patria, Atheniensis, an Lacedaemonius I cognatione, quibus majoribus, qui

bus consanguineis; artate, puer, an adolescens, natu grandior, an senex . Praeterea commoda , & incommoda considerantur a natura data animo .

aut corpori , hoc modo : Valens , an imbecillus ; longus , an brevis ; sormosus , an deformis ἱ velox, an tardus sit ; acutus, an hebetior ; memor, an obliviosus i comis , Osticiosus , pudens , . patiens , an contra . Et omnino quae a natura data animo & corpori considerabuntur, in natura consideranda sunt. Nam quae industria comparantur , ad habitum pertinent , de quo posterius dicendum est. XXV. In victu considerare oportet , apud quem , dc quo more, & cuius arbitratu sit educatus , quos habuerit artium liberalium magistros , quos vivendi praeceptores , quibus amicis utatur , quo in negotio , quaestu , artificiost oecupatus t quo modo rem familiarem administret , qua consuetudine d mestiea sit. In fortuna quaeritur , servus sit , an liber o pecuniosus , an te. nuis : privatus , an cum Potestate : si cum potestate, jure , an injuria r se. Iix, clarus, an contra : quales liberos h be P. Ac si de non vivo quaeretur , etiam quali morte sit affectus , erit conliderandum. Habitum 6 et 3 autem appellamus , animi , aut corporis constantem , dc absolutam aliqua in re persectionem; ut virtutis, aut artis perceptionem alicujus , aut quamvis sitientiam . . Et item corporis aliquam commoditatem , non natura datam, sed studio & industria partam. Affectio, est animi, aut corporis ex tempore , aliqua de causa , commutatio , ut laetitia , cupiditas , metus , molestia , morbus , debilitas , dc alia , quae genere in eodem reperiuntur . Studium autem , est animi assidua , dc vehemens ad aliquam rem applicata magna cum voluntate occupatio, ut philosophiae, poetices, geometriae , literarum. Contilium , est aliquid faciendi , aut non faciendi vere ex

ux non erat , ut ait Festus. Hinc a bare pro Latina dixit Plautus in Pr logo Trinummi :

40쪽

LI AER PRIMUS. 2I

eogitata ratis . Facta autem , & casus , & orationes tribus ex temporibus considerabuntur e quid secerit, aut quid ipsi acciderit, aut quid dixerit: aut

quid faciat , quid ipsi accidat , quid dicat : aut quid facturus sit, quid ipsi

eastrum sit, qua sit usurus oratione . Ac personis quidem haec videntur es se attributa. XXVI. Negotiis autem quae sunt attributa , partim sunt continentia cum Ipso negotio , partim in gestione negotii considerantur , partim adjuncta ne gotio sunt , partim gestum negotium consequuntur . Continentia eum ips, negotio sunt ea , quae semper affixa esse videntur ad rem , neque ab ea potiunt separari . Ex his prirda est brevis complexio totius negotii , quae summam eontinet facti , hoc modo: Parentis occisio, patriae proditio. Deinde causa ejus summae , per quam , & quamobrem , & cujus rei causa factum sit , quaeritur . Deinde ante rem gestam quae facta sunt , continenter

usque ad ipsum negotium. Deinde in ipse gerendo negotio quid actam sit . Deinde quid postea factum sit.

In gestione autem negotii , qui Iocus secundus erat de iis , quae negoti sattributa sunt , quaeretur Iocus , tempus , modus , occasio , facultas . Locus consideratur , in quo res gesta sit, ex opportunitate, quam videatur habuisse ad negotium administrandum. Ea autem opportunitas quaeritur ex magni. tudine , intervat Io , longinquitate, propinquitate, solitudine, celebritate , nais tura ipsius loci, & vieinitate totius regionis. Ex his etiam attributionibus: sacer, an profanus: publicus, an privatus: alienus , an ipsius, de quo agiatur , locus sit, an fuerit. Tempus autem, est id, quo nunc utimur, c nam ipsum quidem general ter definire dissicile est pars quaedam aeternitatis cum alicujus annui , men strui , t 6 a , diurni , nocturnive spatii certa significatione . In hoe & quae praeterierunt , considerantur , ct eorum ipsbrum , quae propter vetustatem obsoleverunt , ut incredibilia videantur, & jam in fabularum numerum reia ponantur di & quae jam diu gesta, & a memoria nostra remota , tamen faciant fidem , vere tradita esse , quod eorum monumenta certa in literis e

sent i & quae nuper gesta sint , quae scire plerique possint et & Item quae instent in praesentia , & quae maxime fiant , & quae consequantur . In quiabus potest considerari , quid oeyus , & quid serius suturum sit. Et item

communiter in tempore perspiciendo Ionginquitas ejus est consideranda . Nam saepe oportet commetiri cum tempore negotium , di videre , potueritne aut magnitudo negotii , aut multitudo rerum in eo transigi lcmpore. Considera

tur autem tempus & anni k & mensis , & diei, & noctis , & vigiliae, &horae , dc in aliqua parte alicujus horum. XXVII. Oecasto autem est pars temporis , habens in se alicuius rei idoneam faciendi , aut non faciendi opportunitatem . Quare cum tempore hoe

differt.

SEARCH

MENU NAVIGATION