장음표시 사용
41쪽
differt . Nam genere quidem utrumque idem esse intelligitur : verum ire tempore spatium quodammodo declaratur , quod in annis, aut in anno, aut in aliqua anni parte spectatur : in occalione , ad spatium temporis , faciendi quaedam opportunitas intelligitur adjuncta . Quare cum genere idem sit . fit aliud , quod parte quadam , & specie , ut diximus , diiserat . H.ec di-1tribuitur in tria genera , publicum , commune . singulare . Publicum est , quod civitas universa aliqua de causa frequentat , ut ludi , dies sestus, bellum . Commune , qiuod accidit omnibus eodem fere tempore , ut me iis . vindemia , calor , frigus . Singulare autem est, quod aliqua de causse privatim solet alicui accidore , ut nuptiae , secriticium , funus , convivium .
Modus autem est , in quo , quemadmodum , & quo animo saetum sit ,
quaeritur. Ejus partes sunt, prudentia & imprudentia. Prudentiis autem ra. tio quaeritur cκ iis , quae clam , palam , vi , persuasione secerit - Imprudentia autem in purgationem consertur, cujus partes sunt inscientia, castis. nece istas: & in affectionem animi , hoc est, moleti iam , iracundiam, ain rem & caetera, quae in siinili genere versantur.
Facultates sunt , aut quibus facillux sit , aut sine quibus aliquid confiernon potest.
XXVIII. Λdjunctum autem negotio id intelligitur, quod maius, & quod minus.& quod simile erit ei negotio , quo de agitur , & quod aeque magnum , & quod contrarium , di quod dii Paratum , & gunus , & pars , &
Majus , & minus , & aeque magnum , ex vi , & ex numero, & ex figura negotii , sicut ex statura corporis , conii loratur. Simitu autem ex specie comparabili : comparabile autem cκ consurcnda , atque alamitanda natura judicatur . Contrarium Cit , quod positu in in genere di perso, ab eodem , eui eontrarium esse dicitur, plurimum distat , ut frigus calori , vitae mors. Disparatum 63ὶ autem est id , quod ab aliqua re per oppositionem nega t onis senaratur , hoc modo: sapere , & non sapere . Genus est , quod par tes aliquas ample titur, ut cupiditas . Pars est , quae subest generi, ut amor, avaritia . Eventus , est alicujus exitus negotii , in quo quaeri solet . quid eκ quaque re evenerit , eveniat , eventurumque sit. Quare hoc tu genere , ut commodius , quid eventurum sit , ante animo colligi possit , quid quaque ex re soleat evenire , conliderandum est, hoc modo : Ex arro.
gantia odium, ex insolentia arrogantia.. Quarta autem pars est ex iis quas negotiis dicebamus esse attributas , consecutioia In hac eae res quaeruntur , quae gestum negotium consequuntur Pri-
63 Dispara tim a itemu es id Disi in mavocat Tulli us quae hu1us aetat:s Dalectici eon- ιν u. tiaria vocarunt , id est , ea quae cum negaticinis opposHlone enunciantur . Nostri autem Lorici ea iustarata dicunt , quae cum nec relativa sint , nec privativa . nee contraria , nec contrad: iotia , tamen inter scdiscrepant, ut somο 3c lapis . Tullianam locutionem usu suo comprobavit Quintilianui lib. s. cap. . pag. 3 4. ubi vide Turnebiani
commentatoris notam is 6. Cappe ..
42쪽
Primum , quod iactum est, quo id nomine. appellari conveniat . Deinde ejus iacti qui sint principes & inventores , qui denique auctoritatis ejus, &inventionis comprobatores , atque aemuli . Deiade ecquae ea dg re , aut ejus rei sit lex , coniuetudo , actio , iudicium, seientia , artificium. Deinde natura ejus evenire vulgo soleat 64 , an insolenter ae raro. Postea hominea id sita auctoritate comprobare , an Ostendi in his conlaeverint ; & caetera , quae factum aliquod similiter confestim , aut ex intervallo solent consequi . Deinde potiremo attendendum est , num quae res ex iis rebus , quae sunt positae in partibus honestatis , aut utilitatis, consequantur: de quibus in deliberativo genere cauta distinctius erit diceadum . Ac negotiis quidem fere
res eae , quas commemoravimus , sunt attributae. XXI x. Omnis autem argumentatio , quae ex iis locis, quos commemoravimus , sumetur , aut probabilis , aut necessaria dubebit esse. Etenim , ut breviter describamus , argumentatio videtur esse inventum aliquo ex genere, rem aliquam aut probabiliter Ostendens , aut necessarie demonstrans . Necessarie demonstrantur ea, quae aliter ac dicuntur, nec fieri, nee probari pas- sunt, hoc modo: Si peperit , cum viro concubuit. Hoc genus argumentandi , quod in necessaria demonstratione versatur, maxime tractatur in dicen do , aut per Co lexionem, Rut per enumerationem , aut per simplicem conclusionem Complexio est 63 , in qua, urrum concesseris, repreliendetur, ad hunc modum: Si improbus est, cur uteris ' si probus , cur accusas ' Enumeratio est , in qua , pluribus rebus expositis , & caeteris infirmatis , uti reliqua necessario confirmatur, hoe pacio: Necesse est aut inimicitiarum causa ab hoc esse occisum, aut metu, aut spe, aut alicujus amici gratia ; aut si horum nihil eist , ab Loe non esse occisum . Nam sine causa. maleficium susceptum esse non potest. Sed neque inimicitiae fuerunt, nec metus ullus , nec spes , ex morte illius , alicujus commodi, neque ad amicum hujus aliquem mors illius pertinebat. Relinquitur igitur , ut ab hoc non sit oeeisus. Simpleκ autem conclusio ex necessaria consecutione conficitur , hoe modo :Si vos me Istud eo tempore secisse dicitis, ego autem eo ipsa tempore transmare sui: relinquitur, ut id, quod dicitis, non mado non fecerim, sed ne potuerim quidem facere . Atque hoc dilige uter videre oportebit , ne quo pacto genus hoe refelli possit , & ne confirmatio modum in se argumentati nis solum habeat, & quandam similitudinem necessariae conclusionis, verum ipsa argumentatio ex necessaria ratione conlistat.
Probabile autem est id , quod fere fieri solet, aut quod in opinione positum est , aut quod habet in se ad haec quandam similitudinem, sive id salsum
6 Deinde natura ejus evenire utiles δε- eat 3 victorinus Rhetor , ut ex vetulio 1llius eodice intellexi , legebat : Deinde quidrx natura ejus evenire vulgo soleae . Opti
os Complexio es Quod argumentandi
43쪽
sum est, sive verum. In eo genere, quod sere solet fieri, probabile hujus modi est: Si mater est, diligit filium: si avarus est, negligit jusjurandum . In eo autem , quod in opinione positum est . hujusmodi sunt probabilia iImpiis apud inferos poenas esse pra paratas ; Eos, qui plii Iosepniae dent operam, non arbitrari deos esse.
XXX. Similitudo autem in contrariis , & paribus , & in iis rebus, quae sub eandem eadunt rationem, spectatur. In contrariis, hoc modo: Nam si iis, qui imprudentes laeserunt , ignosci convenit , iis, qui necessiario profuerunt , haberi gratiam non oportet. Ex pari , sic : Nam ut locus sine portunavibus esse non potest tutus ; sic animus sine fide stabilis amicis non potest e se . In iis rebus , quae sub eandem rationem cadunt , hoc modo pro. habile consideratur: Nam si Rhodiis turpe 66 non est portorium locare, ne Hermacreonti quidem turpe est conducere. Haec tum vera sunt, hoc Noelo : Quoniam cicatriκ est , fuit vulnus ; tum veri limilia , hoc modo : Si multus erat in calceis pulvis , ex itinere eum venire oportebat . Omne autem, 67ὶ sui certas quasdam in partes distribuamus in probabile, quod su-Initur ad argumentationem, aut signum est, aut credibile , aut judicatum , aut comparabile.
Signum est, 68ὶ quod sub sensum aliquem cadit , Ac quiddam signifi
cat , quod ex iplo prosectum videtur , quod aut ante fuerit , aut in ipso negotio, aut poli sit consecutum, & tamen indiget testi inonii, de gravioris Confirmationis ; ut cruor , fuga , pallor , pulvis , dc quae his sunt similia . Credibile est , quod sine ullo teste , auditoris opinione firmatur , hoc modo: Nemo est , qui non liberos suos incolumes & beatos esse cupiat . Iudicarum , est res assensione aut auctoritate, aut judicio alicujus, aut aliquorum comprobata. Id tribus in generibus spectatur, religiosb , communi, approba to . Religiosum est , quod jurati legibus judicarunt . Commune est , quod omnes vulgo probarunt . dc Rc iti sunt , hujusin i r ut majoribus natu as surgatur, ut supplicum misereatur F9 . Approbatum est, quod homines , eum dubium esset , quale haberi oporteret , sua constituerunt auctoritate rvelut Gracchi patris laetum, 7o quem populus Romanus ob id, quod insciente collega in censura nihil gessit , post censuram consulem fecit.
turpe non est vectigalia vendere , neque Pu blicanis ea redimere turpe suerit. Prusteus. 6 omne autem . . . , . probabile Deprobabilibus, quae ἀκονα dieuntur', agit Quintilianus, lib. s. cap. io. pag. 224. dc seq. Cap-
biguum est quod Ση ... De signis haec habet Quintilian. lib. 3. cap. s. Pag. zy8. Eorum nempe signotum alia sunt gua ve
cessaria fiant, giis Grael urtant π κυψρια , tia non necessaria , qua arniarim. Idem.
ro V Iut Gracchi patris factum 1 C Claudius Appius Pulcher, di T. Sempronius Graeaehus Censeres, cum . in Equitibus recense dis , multis Equos ademissent , publica invidia , annitentibus Tribunis plebis . flabrarunt. Odiosior omnibus Appius populi Lententia unus damnandus erat . Gracchus e neeptis
verbis juravit, si quid in Collegam decern retur, non expectato de se judicio , comitem
44쪽
Comparabile autem est, quod in rebus diversis similem aliivam rationem eontinet. Eius partes sunt tres, imago, collatio, exemplum s 7r . Imago est oratio demonstrans corporum, aut naturarum similitudine in . Collatio elioratio , rem cum re ex limilitudine conserens . Exemplum est , quoa rem auctoritate , aut casu alicujus hominis , aut negotii contirmat , aut infirmat . Horum exempla , & descriptiones in praeceptis elocutionis cognoscentur.
Ae fons quidem confirmationis , ut facultas tulit , apertus est, nec mi nus dilucide , quam rei natura serebat , demonstratus eth . Quemadmodum autem quaeque conititutio , & pars conititutionis , & omnis controvertia ,sive in ratione, sive in scripto versetur , tractari debeat , & quae in quasque argumentationes conveniant, singillatim in secundo libro de unoquoquo genere dicemus . In praesentia tantummodo numeros , & modos, dc partes argumentandi confuse & permixte dispersimus . Poth deleripte & electe in genus quodque causte, quid cuique conveniat , ex hac copia digeremus. Atque inveniri quidem omnis ex his locis argumentatio pruerit i inventam eκornari, & certas in partes distingui, & suavissimum est, & summe necellarium , & ab artis scriptoribus maxime neglectum . Quare & de ea praeceptione nobis in hoc loco dicendum visum s 7a est , ut ad inventionem arguine ii , absolutio quoque argumentandi adiungeretur . Et magna cum cura, & diligentia Ioeus hic omnis considerandus est, quod non solum rei magna utilitas est, sed praecipiendi quoque sumnis disticultas. XXXI. Omnis igitur argumentatio , aut per inductionem tractanda est . aut per ratiocinationem . Inductio est oratio 73 quae rebus non dubiis captat assensionem ejus, quicum instituta est et quibus alsentionibus faeit , ut illi dubia quaedam res, propter in ilitudinem earum rerum, quibus alieniit, probetur: velut apud Socraticum 2EIchinem 74ὶ demonstrat Socrates, cum Xenophontis uxore. & cum ipsb Xenophonte Aspatiam locutam. Die iniuhi , quaeso , Xenophontis uxor , si vicina tua melius habeat aurum , quam tu habes, utrum illius, an tuum malis ' Illius , inquit . Quod si vestem , & caeterum ornatum muliebrem pretii majoris habeat , quam tu habes .
exilii suturum . Conflant Gracchi integritas ropulum ad absolvendum Appium commυ-vit . anno V.C. DLXXXV. Pissius, ex ait
risiis, qui in antiquis libris notamur . t eum hunc truncum arbitratur, de sic sere tur lendum conjicit . Vetui Graeμι patrιν 1actum , Collaam ν um non risereulis , 6.. ιιθιώtque ea am aenam esse votinns . Muem populus .ῖοmanus t b id tactum . quod miraente
rus, non omittendam tamen. Meminerit ve
ro lector. non hane 1nte dictorum repetiti nem esse , sed propositionem mox dicendorum. Cum enim locox exposuerit Cicero, ex quibax omnis inveniri possit argumentatio , confert se iam ad explieandum . quibus mo
dis tractari quamque oporteat. oli Netus.
45쪽
tuumne, an illius malis lilius vero, respondit. Age, inquit, si virum Illa meliorem habeat , quam tu habes , utrumne tuum , an illius malis Hic mulier erubuit. 7s Aspasia autem cum ipso Xenophonte sermonem instituit. Quaeso, inquit .
Xenophon , si vicinus tuus meliorem equum habeat , quam tuus est, tuumine equum malis , an illius Illius , inquit . Quod si fundum meliorem ha beat , quam tu habes , utrum tandem fundum habere malis λ Illum , inquit, meliorem scilicet. Quod si . uxorem meliorem habeat, quam tu hab. . utrum illius malis fitque hic Xenophon quoque ipse tacuit. Post Aspasia , Quoniam uterque veitrum, inquit, id mihi solum non respondit . quod egra solum audire volueram , egomet dicam , quid uterque cogitet . Nam & tumulier optimum virum mavis habere . & tu Xenophon uxorem habere lectissimam maxime vis . Quare , nisi hoc perfeceritis , ut neque vir melior , neque Remina lectior in terris sit , prosedio id semper , quod optimum putabitis esse , multo maxime requiretis , ut & tu maritus sis quam optime mulieris, & ha e quam optimo viro nupta sit. Hic cum rebus non dubiis esset assensit in . iactum est propter similitudinem, ut etiam illud , quo l dubium videbatur , si quis separatim quaereret .
id pro certo , propter rationem rogandi , concederetur. Hoc modo sermonis plurimum Socrates usus est . propterea quod nihil ipse afferre ad persuadendum volebat, sed ex eo, quod sibi ille dederat . quieum disputabat, aliquid conficere malebat, quod ille ex eo , quod tam concessisset, necessario appr hare deberet.
XXXII. Hoc in genere praecipiendum nobis videtur , primum , ut illud. quod inducemus per similitudinem , ejusmodi sit , ut sit necesse concedi . Nam ex quo postulabimus nobis illud, quod dubium sit , concedi ; dubium esse iii ipsum , quod inducimus , non oportebit . Deinde illud , cujus confirmandi eausa fiet inductio , videndum est . ut simile iis rebus sit, quas res.
quasi non dubias , ante induxerimus: Nam ante aliquid nobis concestum es.st nihil proderit , si ei dissimile erit id , cujus causa illud concedi primum
voluerimus. Deinde non intelligatur , quo speetent illae primat inductiones . re ad quem sint exitum perventurae. Nam qui videt, si ei rei , quae primo rogetur , recte assenserit, illam quoque rem, quae sibi displiceat , esse necessiserio concedendam, plerumque aut non respondendo , aut male respondenda longius procedere rogationem non sinit . Quare ratione rogationis imprudens ab eo, quod concessit, ad id, quod non vult concedere, deducendus est.
Extremum autem aut taceatur oportet , aut concedatur , aut negetur. Si
negabitur , aut ostendenda est similitudo earum rerum , quae ante concessae sunt , aut alia utendum inductione . Si concedetur , concludenda est argu
rs 3 Hre mretio erubuit Quintilianus . respondisset malle se aurum faeum talem esse.
46쪽
mentatio. Si tacebitur , aut elicienda eli respontio . aut , quoniam taciturniras imitatur consessionem, pro eo , ac si concessum sit, concludere oportebit argumentationem . Ita fit hoc genus Rrgumentandi tripartitum . Prima pars ex similitudine constat una , pluribusve . Altera ex eo, quod concedi voluismus , eujus causa similitudines adhibitae sunt . Tertia ex conclusione . quae aut confirmat concessionem . aut, quid ex ea Conficiatur. ostendit
XXXIII. Sed quia noa satis videbitur alicui dilucide demonstratum , nisi quod eae civili causarum genere exemplum subjecerimus : videtur hujusmo di quoque utendum exemplo , non quo praeceptio differat ; aut aliter hoc in sermone . atque in dicendo fit utendum e sed ut eorum voluntati satisfiat , qui , quod aliquo in loeo viderint , alio in loco , niti demonstratum est , nequeunt cognoscere . Ergo in hac causa , quae apud Graecos est pervagata , quod Epaminondas , Thebanorum imperator , et , qui sibi ex lege pG-tor successierat , exercitum non tradidit , & cum paucos Ipse dies contra legem exercitum tenuisset, Lacedaemonios funditus vicit, poterit accusator argumentatione uti per inductionem , cum scriptum legis contra sententiam defendat , ad hunc modum Si , Iudires , id , quod Epaminondas ait legis scriptorem sensisse , adscribat ad legem, & addat exceptionem hana, ExTRR
opinor . Quod si vosmetipsi , quod a vestra religione & sapientia remotissi. mum est , istius honoris causa hanc eandem exceptionem , injussu populi . ad legem adscribi lubeatis , popuIus Thebanus patieturne id fieri e prosecto non patietur. Quod ergo adscribi ad legem nefas est, id sequi, quasi adscriptum sit , redhum vobis videatur ρ Novi vestram intelligentiain . nota potest ita videri , Italaes . Quod si literis corrigi neque ab illo , neque a vobis scriptoria voiantas potest ; videte ne multo indignius sit - id re re iudietavestro mutari, quod ne verbo quidem commutari potest Ac de inductione quidem satis in praesentia dietum videtur . Nunc dei nisκeps ratiocinationis vim , & naturam consideremus XXXIV Ratiocinatio, s76 est oratio ex ipsa re probabile aliquid elῖ- ciens, quod expositum & per se cognitum. sua se vi re ratione confirmet. Hoc de genere qui diligentius considerandum putaverunt , cum idem usi dicendi sequerentur , paulum in praecipiendi ratione dissenserunt . Nam parritim quinque eius partes esse dixerunt; partim non plus quam in tres p Nies pota distribui putaverunt. Eorum controversiam non incommodum videtur cum utrorumque ratione ex onere. Nam & brevis est, ἐχ non ejusin divi alteri prorsus nihil dicere putentur , & locus hic nobis in dicendα minime negligendus videtur ἀ
'6 3 Ratioeinatia , est a διε Ratiocinain ion a nomine eomplectitur hie Tullius omnia Graeei επειμι - . .-- . ἀπω - Orant . quanquata apud illos eii aliqua horum nominum ditarentis . tiaras via e dem sese tendit. Verbis utor Quintiliam, qui de his copicia agit lib. s. cap. a Q. Guer una
47쪽
Qui putant in quinque distribui partes oportere , a junt primum conven ieexponere summam argumentationis , ad hunc naodum : Melius accurantur quae consilio geruntur , quam quae sine consito administrantur . Hanc priamam partem numerant . Eam deinceps rationibus variis , & quam copiosiΩsimis verbis approbari putant Oportere , hoc modo: Domus ea, quae ratione regἰtur, omnibus inii ruitior eis rebus & apparatior , quam ea, quae temere, & nullo eonsilio adminiit ratur. Exercitus is, cui praepositus est sapiens di callidus imperator , omnibus partibus commodius regitur , quam is, qui stultitia, & temeritate alicujus administratur. Eadem navigii ratio est: nam navis optime cursu in conficit ea, quT scientissmo gubernatore utitur.
Cum propositio sit boc pacto approbati, & due partes transierine
ratiocinationis, tertia in parte aiunt, quod ollendere velis, id ex vi propositionis Oportere abitinere, hoc pacto: Nihil aute in omnium rerum melius , quam omnis mundus, administratur. Hujus assumptionis i 78 st quarto in loco aliam porro inducunt approb tionem , hoc modo : Nam & signorum ortus & obitus desinitum quendam ordinem servant , & annuae commutationes , non modo quadam ex necessitate temner eodem modo fiunt, verum ad utilitates quoque rerum omnium sunt accommodatae , & diurne, ni turnaeque vicissitudines, nulla in re unquam mutatae quidquam nocuerunt . Quae signo sunt Omnia , non mediocri quodam consilio naturam mundi adminiitrari. Quinto inducunt loco complexionem eam , s 79 que aut id inseri s lum , quod ex omnibus partibus cogitur , hoc modo : Consilio igitur mundus administratur 2 aut unum in locum cum conduxerit breviter propositi nem & assumptionem , id adjungit , quod ex his conficiatur, ad hunc modum : Quod si melius geruntur ea , quae consilio , quam quae sine consilio administrantur : nihil autem omnium rerum melius , quaera omnis mundus administratur: consilio igitur mundus administratur . Quinquepartitam igitur hoc pacto putant esse argumentationem. XXXV. Qui autem tripartitam esse dicunt , ii non aliter putant tractari oportere argumentationem, sed partitionem horum reprehendunt. Negant enim neque a propositione , neque ab assumptione approbationes earum separari oportere; neque propositionem absolutam, neque assumptionem sibi persectam videri , que approbatione confirmata non sit . Quare quas illi duas partes numerant , propositionem & approbationem , sibi unam partem vid ri , propositionem: quae si approbata non sit , propositio non sic argumentationiS Cum protositio sit oer 3 Propositi
nm vocabulo Tulἰius eant intelligit . quam in scholis vulgo Marorem vocant: e ndem Quintilianus intentιonis nomine designat itur. s.caP. q. pag. 337. ubi vide Notas . Idem 78 3 Huius asseumριιenis Quam Minerem xppellare solent scholastiet , di intili nus aliquando Rationem vocat. Irsum lege lib. s. cap. 14. Idem. s 'Nexionem eam In praecedentibus complexio Cicerrani erat ea ratiocinandi formula , cui nomen dii ma , δίλμμμα . Sed hoe in loco complexionis nomine argumenticonestision , ut nunc loquntur , intelligit , quam & connexionem appellat Quint: l. loco mox inda 1 O. I. iam .
48쪽
tionis . Item , quae ab illis assumptio , & assumptionis approbat Io dicitur . eandem sibi assumptionem solam videri. Ita fit, ut eadem ratione argumentatio tractata , aliis tripartita , aliis quinquepartita videatur . Quare evenit , ut res non tam ad usum dicendi pertineat, quam ad rationem prae ceptionis. Nobis autem commodior illa partitio videtur eise , quae in quinque partes distributa est, quam omnes ab Aristotele & Theopbralto profecti maxime i. cuti sunt . Nam quemadmodum illud superius genus argumentandi , quod per inductionem sumitur , maxime Socrates & Socratici tractaverunt : sie hoc, quod per ratiocinationem expolitur, summe est ab Arii totele, atque a Peripateticis , & Theophrasto frequentatum ; deinde a rhetoribus iis , qui elegantissimi , atque artifieiosissimi putati sunt . duare autem nobis illa magis partitio probetur, dicendum videtur, ne temere secuti putemur: & breviter dicendum , ne in hujusmodi diutius, quam ratio praecipiendi postulιt,
- XXXVI. Si quadam in argumentatione satis est uti propositione , dc non oportet adjungere approbationem propositioni ; quadam autem in argumentatione infirma est propositio , nisi adjuncta lit approbatio ; separatum quiddam est a propositione approbatio . Quod enim adjungi & separari ab aliquo potest , id non potest idem esse , quod est id , ad quod adjungitur , &R quo separatur. Est autem quaedam argumentatio, in qua propositio non indiget approbatione; & quadam, in qua nihil valet absque approbatione, ut ostendemus . Separata est igitur a propositione approbatio . Ostendemus autem id , quod polliciti sumus , hoc modo : Quae propositio in se quiddam continet perspicuum , eo quod constare inter omnes necesse est , hanc velle approbare & firmare nihil attinet . Ea est hujusmodi : Si, quo die illa caedes Romae tacta est , eg Athenis eo die sui , interesse in caede non potui. Hoc quia perspicue verum est, nihil attinet approbari. uare assumi 1latim oportet , hoc modo : Fui autem Athenis eo die . Hoc si non constat, indiget approbationis : qua inducta, compIexio consequetur : Igitur in ea de interesse non potui . Est igitur quaedam propositio , quae non indigct approbatione . Nam esse quidem quandam. , quae indigeat , quid attinet oitendere , quod cuivis facile perspicuum est Quod si ita est , ex hoc , & ex eo , quod proposueramus , hoe conficitur , separatum esse quiddam a propositione approbationem. Si autem ita est, salsum est non esse plus , quam arguo
Simili modo liquet alteram quoque approbationem separatam esse ab assumptione. Nam si quadam in argumentatione satis est uti assumptione , & non oportet adiungere approbationem assumptioni ; quadam autem in argumentatione infirma est asiumptio, niti adjuncta sit approbatio : separatum quiddam est extra assumptionem approbatio. Est autem argumentatio quaedam, in qu Rssumptio non indiget approbationis; quaedam autem , in qua nihil valet sine approbatione , ut ostendeinus . Separata est igitur ab assumptione apprutaris. Ostendemus autem id, quod polliciti sumus, hoc modo: Quae perspicu/m Omnibus veritatem continet assumptio. , nihil indiget approbationis. Σ3 est
hujsmodi : Si oportet sipere , dare operam Philosephiae convenit. Hας pro-
49쪽
m o indiger approbationis . Non enim perspicua est , neque constat intre omnes . propterea quod multi nihil prodesse Philosophiam , plerique etiam obesso arbitrantur. Assumptio perspicua est haec: Oportet autem sapere. Hoo autem quia ipsum ex re perspicitur , & verum esse intelligitur , nihil attinet approbari. Quare statim concludenda est argumentatis: Igitur dare ope eam Philosophiae eonvenit. Eit ergo assumptio quadam , quae approbationis non indiget. Nam quandam indigere, perspicuum est. Separata est igitur ab assumptione approbatio . Falsum ergo est , non esse plus quam tripartitam.
XXXVII. Atque ex his illud jam perspicuum est , esse quandam arguis
mentationem , in qua neque propositio, neque assumptio indigeat approbationis. Hujusmodi, ut certum quidd/m, & breve, exempli causa. ponamus rsi summopere sapientia petenda est , summopere stultitia vitanda est . Summo autem opere sapientia petenda est et summo igitur opere stultitia vitand est. Hie & aisumptio, & propositio perspicua est: quare neutra quoque indiget approbatione . Ex his omnibus illud perspicuum est , approbationem tum adjungi , tum non adjungi . Ex quo cognoscitur . neque in propositio ne , neque in assumptione contineri approbationem . sed utramque suo loco positam , vim suam , tanquam certam dc propriam obtinere . Quod si ita
est , commode partiti sunt illi , qui in quinque partes dii tribuerunt argu
Quinque sunt igitur partes eius argumentat lanis i 8 quae per rati binationem tractatur . Propositio , per quam locus is breviter exponitur , ex quo vis omnis oportet emanet ratiocinationis . Propositionis approbatio , per
quam id , quod breviter expositum est , rationibus affirmatum , probabilius de apertius fit. Assumptio, per quam id, quod ex propositione ad ostendendum pertinet . assumitur . Assumptionis approbatio , per quam id, quod assumptum est, rationibus affirmatur. Complexio, per quam id, quod consciis
tur ex omni argumentatione , breviter exponitur . Quae plurimas habet aris
gumentatio partes , ea constat ex his quinque partibus. Secunda est quadripartita . Tertia tripartita. Dein bipartita, quod in controversia est. De una quoque parte potest alicui videri posse argumentationem consistere XXXVIlI. Eorum igitur , quae conitant , exemplR Ponemus t horum , quae dubia sunt , rationes afferemus . Quinquepartit argumentatio est hu-lusinodi : Omnes leges , Iudices , ad commodum reipublicae referre oportet, .ct ea x ex utilitate communi , non ex scriptione , quae in literis est, interis pretari . Ea enim virtute di sapientia majores nostri fuerunt . ut in legibusseribendis nihil sibi aliud, nisi salutem, atque utilitatem reipublicae proponeis rent. Neque enim ipsi , quod. obesset, scribere volebant , si seripsissent.
cum Smn- funa partes, arx ----nis Α Curaone, quod rarum & miruin est . hoc quidem in loco distentit Quintilianus . cujus rationum momenta Iese di expendeii s. caP pag. 33y. dc seq. Mem .
50쪽
eum esset intel Iectum , repudiatum iri legem intelligebant . Nemo enim Ie ges legum causa salvas esse vult , sed reipublicae , quod ex legibus omnes res publicas optime putant administrari . Quam ob rem igitur leges setWari oportet, ad eam cautam scripta omnia interpretati convenit : hoc est , quo niam reipublieae servimus , ex reipublicae Commodo atque utilitate Ieges in terpretemur. Nam ut ex medicina nihil oportet putare profici sti , nisi quod ad corporis utilitatem ι pectat , quoniam ejus causi eli instituta ; sic a legi bus nihil convenit arbitrari, nisi quod reipublicae conducat , proiicisti , quoniam ejus causa sunt comparatae . Ergo in hoc quoque judicio desinite lite ras legis perscrutari. & legem , ut aequum eli , ex utilitate reipublica,t ὶ considerate. Quid enim magis utile Thebanis suit , quam Lacedaemonios opprimi e Quid magis Epaminondam, Τhebanorum imperatorem , quam victoriae Thebanorum consulere decuit ' Quid hunc tanta Thebanorum gI
ria , tam claro atque exornato tropaeo carius , atque antiquius habere convenit Seripto videlicet Iegis omisso , scriptoris sententiam eonsiderate debebat . Atque hoc quidem satis consideratum est, nullam esse legem , nisi reipublicae cauta scriptam . Summam igitur amentiam esse existimabat quod scriptum esset reipublicae salutis causa, id non ex reipublicae salute interpretari . Quod si leges omnes ad utilitatem reipublicae referri convenit, hic autem saluti reipublieae profuit, profecto non potest eodem facto & communi. hus fortunis consuIuisse, & legibus non obtemperasse. XXXIX. Quatuor autem partibus constat argumentatio , cum aut proponimus s8r , aut assumimus 8a I sine approbatione L Id facere oportet . cum aut propositio ex se intelligitur , aut aseumptio perspicua est , & nullius approbationis indiget . Propositionis approbatione praeterita , quatuor partibus argumentatio tractatur ad hunc modum .: Iudices , qui ex lege iurati judicatis , legibus obtemperare debetis . Obtemperare autem legibus non potestis, nisi quod scriptum est in lege , sequamini .. Quod enim certius legis striptor testi inonium voluntatis suae relinquere potuit , quam quod ipse magna cum cura atque diligentia scripsit Quod si literae non starent , magnopere eas requireremus . ut ex his scriptoris voluntas cognosceretur ;nec tamen Epaminondae permitteremus , ne si extra judicium quidem esset , ut is nobis sententiam legis interpretaretur , nedum nunc istud patiamur . cum praesto lex sit, non ex eo, quot apertissime scriptum est , sed ex eo , quod suae causae convenit, scriptoris voluntatem interpretari. Quod si vos .
Iudices, legibus obtemperare debetis , & id saeere non potestis , nisi quod scriptum est in lege , sequamini , quid causae est , quin illum contra legem fecisse judicetis