M. Tullii Ciceronis Opera cum delectu commentariorum in usum serenissimi Delphini tomus primus nonus Tomus primus quo Rhetorica continentur adjectis ad Oratorias Partitiones nunc primum Adnotationibus

발행: 1772년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

ros ; se autem omnium rerum inscium fingit & rudem . Deret hoe nestio quomodo illum e nec Epicuro , qui id reprehendit, assentior. Sed in hist iaria, qua tu es usus in omni sermone, cum, qualis quisque orator fuisset. exponeres, vide, quaeso, inquit, ne tam reprehendenda sit ironia, quam iatestimonio.

Quorsus, inquam, istuc ' non enim intelligo. Quia primum, inquit , Ita

lauda kisti quoia am oratores, ut imperitos Posses in errorem inducere. Equi dem in quibusdam risum vix tenebam , cum Attico Lysiae Catonem n strum comparabas, m gnum mehercule hominem, vel potius summum, &singularem virum: nemo dicet secus: sed oratorem sed etiam Lysiae sinu

Iem, quo nihil potest esse pictius ε' bella ironia, si jocaremur : sin asseveramus, vide, ne religio nobis tam adhibenda sit , quam si testimonium diem

remus .

Ego enim Catonem tuum, ut civem, ut senatorem, ut Imperatorem, ut

virum denique cum prudentia , & diligentia , tum omni virtute excellentem probo: orationes autem ejus, ut illis temporibus, valde laudor significant enim quandam formam ingenii, sed admodum impolitam, & plane rudem . origines vero eum omnibus oratoris laudibus resertas diceres , &Catonem eum Philisto & Thueydide comparares , Brutone te id censebas , an mihi probaturum e Quos enim ne e Graecis quidem quisquam imitari potest , iis tu comparas hominem Tusculanum , nondum suspicantem quale esset copiose dc ornate dicere. LXXXVI. Galbam laudas . Si ut illius malis principem , allentior : sic enim accepimus . Sin ut oratorem , cedo., quaeso , orationes, sunt enim γ& dic, hunc, quem tu plus, quam te, amas, Brutum, velle te illo in do dieere . Probas Lepidi orationes : paulum hic tibi attentior , modo ita laudes, ut antiquas: quod item de Africano, de Laelio, cujus tu ora onenegas fieri quidquam posse dulcias . Addis etiam nescio quid augustius :nomine nos capi volens summi viri, vitaeque elegantissi inae verissimis laudibus. Remove haec : nae ista duleis oratio ita sit abjecta , ut eam adspicere nemo velit . Carbonem in summis oratoribus habitum scio : sed eum iacaeteris rebus, tum in dicendo, semper, quo niuil est melius , id laudari , qualecumque est , solet . Dico idem de Gracchis et etὲi de iis ea sunt a te dicta, quibus ego assentior . Omitto caeteros : venio ad eos, in quibus jam persectam putas esse eloquentiam , quos ego audivi , sine controversia magnos oratores, Crassum & Antonium . De horum laudibus tibi prorsus a Gsentior: sed tamen non isto modo, ut Polycleti Doryphorum sibi Lylippusa jebat, se tu suasionem legis Serviliae tibi magistram fuisse . Hec gem G ironia est. Cur ita sentiam , non dieam, ne me tibi assentati putes . Omit

to igitur, quae de iis ipsis, quae de Cotta, quae de Sulpicio, que modo de

Coclio dixeris . Ii enim fuerunt certe oratores. Quanti autem , & ροῶς εtu videris. Nam illud minus curo, quod congessisti operarios omnes mihi videantur mori voluisse nonnulli , ut a te in Oratorum numerum re

serrentur .

LXXXVII. Haee cum ille dixisset, Longi sermonis initium detulisti , in

quam ,

382쪽

ORATORIBUS. 363

quam . Attice , remque commoviiii , noν disputatione dignam , quam In aliud tempus differamus . Volvendi enim sunt libri cum aliorum , tum iuprimis Catonis . Intelliges , nihil illius lineamentiS , nisi eorum pigmento

rum , quae iuventa nondum erant, florem , & colorem defuisse . Nam d. Crassi oratione sic exillimo, ipsum sortalle melius potuisse stri re di alium, ut arbitror . neminem. Nee in hoc ironiam duxeris esse , quod eam oratio nem mihi magistram su ille dixerim. Nam etsi tu melius existimare videris de ea , si quam nunc habemus , facultate . t men , adolescentes quid in Latinis potius imitaremur, non habebamus. Quod autem plures a nobis no

minati sunt, eo pertinuit sui paulo ante dixi in quod intelligi volui, in eo,

cujus. omnes cupidissimi essent, quam pauci digni nomine evaderent. Quare me, ne si Africanus quidem fuit, ut ait in hiltoria sua C. Fannius; ex illi mari velim. Ut voles, inquit, Atticus .. Ego enim non alienum a te putabam , quod di in Afri eano fuisset, & in Socrate. Tum Brutus, De isto postea: sed tat inquit, me intuens orationes nobis, veteres explicabis ' vero, inquam , Bruter sed in Cumano, aut in Tusculano, aliquando, si modo licebit: qumniam utroque in loco vicini sumus . Sed jam ad id , unde digressi sumus,

revertamur.

LXXXVIII. Hortensius. ra igitur, cum admodum adolescens orsus es.set in foro dice te, celeriter ad majores causas adhiberi coeptus est . Quamquam inciderat in Cottae , & Sulpicii aetatem , qui annis decem majores .

excellente tum Crasso L dc Antonio , deinde Philippo, post Iulio, cum iis T Z a. ipsis

ques Romanus , ut ait Astonius . Quaelior verr. III. de V. tuisse dicitur. AEdilis Verr. II l. signiscatur , de ab Aserinio vocatur; desine luit Octavio de. Cotta cciis. Plaetor Verr. II. cognose itur, de ab Asconici in IlI. nominatur. AEdilis , vel praetor , emn sela in dios, diopulo Romano in capita descriptis et , frati stimum omnibus secit , verr. V. Consul fuit cum C. Caecilio Metello Cretico, ut Α-

seonius scrib. t. ruit etiam au.ur, oc Ciceronem in augurum collegium cooptavit , ut

initio diximus; unde Cicero e proi. a. lib. iii. Fantil. suum collegam vocat es familiarem , quod essent conjuncti l mi omnium consiliorum societate . Cicero illum saepe laudavit , ut hic , lib. iit. de Oratore . A. in Orat. pro Milone, ubi vocat illum lumen & ornamentum Re p. de de nramine ipsius librum , in quo cohortatus est ad philosi phiae studium, mνren m inlcripsit, ut ostendit lib. a. de Fin. Tuscul. II. N III. de lib. ii. de Divin. Atque in his quidem Omnibus videtur Cicero ne, qua de loquitur epiti. o. lab. iv. ad Attic. . servasses eum revera se

ab Hortenso seelestissime fle insiliosissime

tinctatum es,e sentiret, ut epist. 3. lib. I. ad Q. Frit. Ac epist. s. lib. iii. ad Attic. declarat. Dives admudum videtur suise , qui -- sculanum haberet., ut. Plin. Ostendit lib. xxxv cap. ii. vii iii ad Baulos, ut Cicero lib. i . Ac d. Quaeli. de Varro lib. xi . cap. I . de L. L. tellanturi qu edam ad portam Flumem tanam , epist. 3. lib. r. ad Atti c. villam in I aurenti agro cum sylva magna , ut Varro lita . cap..i p. de R. R. testis ins de domum tam pulchram , ut scis ea L. Lentulus eam tibi in bello civili desponderit, epist. 6. lib. si . ad Attie. 3c super deeem millia ea dum heredi teliquit . . ut Plin. lib. xiv. cap. 34. scribit . . Fuit certe suinptuosus ita , ut . quod Dion lib. xxxiv. scribit , consulibus legem sump tiariam ferre volentibus iit ad-versatus . Male audivit, de quod iudices eor-rum eret, ut Cicero in Uerrinis sisnificat de Asconius interpretatur , de quod munera a clientibuέ acciperet . Solitus erat gloriari ,

quod nunquam bello eivili intersuis et , ut epiti. 36. lib' tr. Famis. seriptum videbis ..

383쪽

ν64 DE CLARIS

ipsis dieendi gloria eomparabatur. Primum memoria tanta, quantam in nullo eogno isse me arbitror, ut, quae secum commentatus esset, ea sine seriis pio verbis ei fidem reddu et , quibus cogitavisset . Hoc adiumento ille tanto fie utebatur, ut sua & commentata, & scripta , & , nullo referente, omissia adversariorum dicta meminii set . Ardebat autem cupiditate se, ut in nullo unquam flagrantius studium viderim . Nullum enim patiebatur esse diem , quin aut in foro diceret , aut meditaretur extra sorum . Saepissime autem eodem die utrumque faciebat . Attuleratque minime vulgare genus dicendi: duas quidem res , quas nemo alius ἰ partitiones, quibus de rebus

di turus esset, ct collectiones, memor & quae essent dicta contra , quaeque ipse dixit leti. Erat in verborum splendore elegans, compositione aptus, is

cultate copiosus: eaque erat cum summo ingenio, tum exercitationibus maximis consecutus. Rem complectebatur memoriter, dividubat acute, nec prae

termittubat sc re quidquam, quod ei set in causa, aut ad confirmandum, aut ad refellendum . Vox canora & suavis . Motus & gestus euam plus artis habebit , quam erat Dratori satis . Hoc igitur florescente , Crassus est mortuus, cotta pullus, iudicia intermissa bello, nos in sorum venimus. LXXXIX. Erat Hortentius In bello , primo anno miles, altero tribunus militum: Sulpicius legatus aberat, etiam M. Antonius: exercebatur una Ie ge iudicium Varia, caeteris propter bellum intermissis: qui frequentes aderant i quanquam pro se ipsi dicebant oratores non illi quidem principes L. Memmius, & Q. Pompeius , sed oratores tamen , teste diserto uterquePLIlippo, cuius in testimonio contentio & vim accusatoris habebat , ct copiam. Reliqui , qui tum principes numerabantur, in magistratibus erant . quotidieque sere a nobis in concionibus audiebantur. Erat enim tribunus plebis tum C. Curio: quanquam is quidem silebat , ut erat semel a concione uni et I .i relictus . Q. Metellus Celer , non ille quidem orator, sed tamen non insans: diserti autem Q. Varius, C. Carbo, Cn. Pomponius: & ii quidem habitabant in rostris. C. etiam Iulius, aedilis curulis, quotidie μre accuratas conciones habebat. Sed me cupidissimum audiendi primus dolor percussit, Cotta eum est expulsus. Reliquos frequenter audiens accerrimo studio tenebar , quotidieque & scribens , & legens, & commentans, Oratoriis

tamen lxercitationibus contentus non eram. Iam consequente anno Q, Uarius sua lege damnatus excesserat Ego autem, juris civilis studio, inultum operae dabam Scaevolae, P. filio, qui quanquam nemini se ad docendum dabat, tamen, consulentibus respondendo, studiosos audiendi docebat Atque huic anno proximus Sylla consule , di Pompejo fuit . Τum P. Sulaicii in tribunatu quotidie conesonantis totum genus dicendi penitus cognorimus. Eodemque tempore eum princeps Academiae Philo cum Athenientium optiamatibus Mithridatico bello domo profugisset , Romamque venisset, totum

ei me tradidi, admirabili quodam ad philosophiam sudio concitatus: in Fohoc etiam commorabar attentius, quod, etsi rerum ipsarum varietas & m 'gnitudo sumina me delectatione retinebat , tamen sublata jam esse in Per petuum ratio iudiciorum videbatur . oeciderat Sulpicius illo anno , tresque proximo trium aetatum oratores erant crudelissime intersecti , Q. Caluinus ,

384쪽

ORATORIBUS.

M. Antonius, C. Iulius. . Eodem anno etiam Μoloni Rhodio Romae dedi mus operam, & actori summo caularum, & magistro. XC. Haec etsi videntur esse a propolita ratione diversa , tamen idei reo a me proseruntur, ut nostrum cursum perspicere quoniam volui isti , Brute , possis nam Attico haec nota sunt & videre, quemadmodum simus in spatio Q. Hortensium iptius vestigiis persecuti, Triennium sere fuit urbs sine armis, sed oratorum aut interitu, aut discessu, aut suga , nam 2berant etiam adolescentes Μ. Crassius, & Lentu Ii duo primas in causis agebat Hortensius: magis magisque quotidie probabatur. Antistius, Piso fhpe dicebant; minus sepe Pomponius; raro Carbo; semel aut iterum Philippus. At vero ego hoc tempore omni noetes . cdies in omnium doctrinarum meditatione versabar . Eram cum Stoico Di dolo: qui cum habitavisset apud me , mecumque vixisset , nuper est domi meae mortuus. A quo cum in aliis rebus , tum studiosissime in dialeetiea exercebar; quae quasi contracha , & adstricta eloquentia putanda est i sine qua etiam tu , Brute , iudicavisti, te illam justam eloquentiam , quam dialecticam dilatatam esse putant , consequi non posse . Huic ego doctori , &ejus artibus variis atque multis ita eram tamen deditus , ut ab exercitati nibus oratoriis nullus dies vacuus esset. Commentabar declamitans sic enim nunc loquuntur scpe cum M. Pisene, & cum Q. Pompejo, aut cum alia quo quotidie: idque faciebam multum etiam Latine, sed Graece saepius: vel quod Graeca oratio plura ornamenta suppeditans , consuetudinem similiter Latine dicendi afferebat: vel quod a Graecis summis doctoribus , nisi Graece dicerem, neque corrisi possem, neque doceri. Tumultus interim pro recuperanda republica : & erudelis interitus oratorum trium , Scaevolae , Carbonis , Antii iii reditus Cottae , Curionis , Crassi , Lentulorum , Pompeii et leges & judicia constituta: recuperata resin

publica : ex numero autem oratorum Pomponius , Censorinus , MurenR

sublati. Tum primum nos ad causas & privatas , & publicas adire coepimus, non ut in soro disceremus, quod plerique secerunt , sed ut , quantum nos enicere potuissemus , docti in forum veniremus . Eodam tempore Moloni dedimus operam. Dictatore enim Sylla, legatus ad senatum de Rhodiorum praemiis venerat. Itaque prima causa publica , pro Sex. Roscio dicta, tantum commendationis Labuit, ut non ulla esset, quae non digna n stro patrocinio videretur. Deinceps inde mul' , quas non minus diligenter elaboratas & tanquam elucubratas afferebamus. XCI. Nunc, quoniam totum' me non naevo aliquo , aut crepundiis , sed corpore omni videris velle cognoscere, compleetar nonnulla etiam , quae sortasse videantur minus necessaria. Erat eo tempore in nobis sua ma gracilitas & infirmitas corporis; procerum & tenue collum et qui habitus , α quae figura non procul abesse putatur a vitae periculo, si accedit labor , relaterum magna contentio. Eolue magis hoc eos, quibus eram carus, com

movebat , quod omnia sine remissione , sine varietate , vi lumina vocis , &wtius corporis contentione dicebam . Itaque eum me & amici & medici hortarentur , ut causas agere desisterem : quodvis potius periculum mihi

385쪽

666 DE CLARI s

adeundum, quam a sperat dicendi glori discedendum putavi. Sed, eum

censerem, remissione & moderatioue vocis, & commutato genere dicendi , me dc periculum vitale posse, dc temperatius dicere: ut consuetudinem di eendi mutarem, ea causa mihi in Asiam proficiendi fuit . Itaque cum ecfern biennium versatus in causis , dc j m in soro celebratum meum nomen esset, Roma sum prosectus. Cum venissem Athenas , seri menses cum Antiocho , veteris Academiae

nobilissimo & prudentissimo philoiopao , fui , studiumque philosophiae nunquam intermissum , a primaque dolescentia cultum , & semper auctum .hoe rursus summo auctore , dc doctore renoet i . Eodem. tamen tempore Athenis apud Demetrium Syrum, Veterem, & non ignobilem. dicendi magistrum , studiose exerceri solebam. Post a me Asia tota peragrata est, cum summis. quidem oratoribus, quibuscum exercebar ipsis lubentibus : quorum

erat piinceps Menippus Stratonicensis, meo iudicio, tota Alia , illis temporibus, disertissimus: &, si nihil haebere molestiarum, nec ineptiarum, Attia eorum est , hie Urator in illis numerari recte potest. Assiduissime autem mecum fuit Dionysius Μagnes . Erat etiam 2Eschyliis Cnidius, Adramytenus Xenocles . Hi tum in Asia rhetorum principes

numerabantur . Quibus non contentus, Rhodum veni, meque ad eundem . quem Romae audiveram, Molonem, applicavi, cum auctorem in veris causis, scriptorei niue praestantem, tum in notandis animadvertendisque vitiis ,

S. instituendo docendoque prudenti simum . Is dedit operam ii modo id consequi potuit ut nimis redundantes nos , & si perfluentes juveniIi quadam dicendi impunitate & licentia , reprimeret , & quasi extra ripas diffluentes coerceret. Ita recepi me biennio post, non modo exercitatior , sederope mutatus. Nam. & contentio nimia vocis reciderat . & quasi deser-buerat oratio , lateribusque vires ,. dc corporis mediocris habitus acce

strat

XCII. Duo tum excellebant oratores , qui me imitandi cupiditate incitarent, Cotta & Horten ius et quorum alter remissus dc Ienis, dc propriis verbis comprehendens solute & facile sententiam; alter ornatus, acer , dc non talis, qualem tu eum , Brute, jam deflorescentem cognovisti, sed ver- horum , 5c actionis genere commotior Itaque eum Hortensio mitii magis arbitrabar rem esse, quod & dicendi ardore eram propior , & aetate coniunctior. Etenim videram in isdem causis , ut pro M. Canulejo , pro Cn.

Dolabella consulari, cum Cotta princeps adhibitus est et, priores tamen agere partes Hortensium. Acrem enim oratorem , incensum , dc agentem, occanorum, concursus hominum, forique strepitus desulerat. Unum igitur annum, cum rediissemus ex Asia, causas nobiles egimus , Cum qua ituram nos , Consulatum Cotta , . aedilitatem peteret HortensiuS . Interim me quaestorem Siciliensis excepit annus: Cotta ex consulatu est ps sectus in Galliam .' princeps dc erat de habebatur Hortensius . Cum au

tem anno post e Sicilia me receptilem , iam videbatur illud in me ,.quidquid esset, esse persectum , & habere maturitatem quandam suam . Nimis multa videor de me, ipse praesertim. r sed omni huic sermoni propos tum.

386쪽

oRATORIBUS. 367

est , non ut ingenium , & eloquentiam meam perspicias , unde longe a sum , sed ut laborem , & indaltriam . Cum igitur estem in plurimis cauia sis, & in principibus patronis quinquennium sere versatus , tum in patro. cinio Siciliensi maxime in certamen veni designatus aedilis cum designato

consule Hortensio.

XCIII. Sed quoniam omnis hie sermo noster non solum enumerationem oratoriam, verum etiam praecepta quaedam desiderat et quid tanquam notandum , & animadvertendum sit in Hortensio, breviter i ieet dicere. Nam is post consulatum credo quod videret , ex consularibus nemianem este secum comparandum, negligeret aute in eos qui consules non fuissent summum illud suum studium remisit, quo a puero fuerat incensus, atque in omnium rerum abundantia voluit beatius, ut ipse putabat, remit-sus certe , vivere . Primus, & secundus annus , & tertius tantum quasi de picturae veteris coIore detraxerat, quantum non quivis unus ex popu- Io , sed existimator doctus , & intelligens posset cognoscere . Longius autem procedens , & in caeteris eloquentiae partibus , tum maxime in celeritate & continuatione verborum adhaerescens , sui dissimilior videbatur fieri quotidie. Nos autem non desistebamus, eum omni genere exercitationis, tum m xime stylo, nostrum illud, quod erat, augere , quantumcumque erat . Atque s ut multa omittam in hoc spatio , & in iis poli aedilit item annis , & praetor primus , & incredibili populari voluntate sum satius. Nam cum

propter assiduitatem in causis & industriam , tum propter exquisitius , &minime vulgare orationis genus , animos hominum ad me dicendi novitate converteram . Nihil de me dicam: dicam de caeteris , quorum nemo erat , qui videretur exquisitius , quam vulgus hominum , studuille literis , quibus fons persectae eloquentiae continetur: nemo, qui philosophiam complexus esiset, matrem Omnium bene factorum , beneque didiorum : nemo , qui ius civile didicisset , rem ad privatas cautas , & ad oratoris prudentiam , ma

xime nece i sariam: nemo , qui memoriam rerum Romanarum teneret , ex

qua , si quando opus esset , ab inseris locupletissimos testes excitaret: n mo , qui breviter , arguteque , incluso adversario , laxaret judicum animos, atque a severitate paulisper ad hilaritatem , risumque traduceret: n mo, qui dilatare posset , atque a propria ae definita disputatione hominis ,

ac tem p ris, ad communem universi generis oraticinem traduceret : nemo ,

qui delectandi gratia digredi parumper a eausa: nemo , qui ad iracundiam magnopere judicem , nemo , qui ad fletum posset adducere et nemo , qui animum ejus quod unum est oratoris maxime proprium I quocumque res postularet, impelleret. XCIV. Itaque, cum jam pene evanuisset Hortensius , & eg anno meo, sexto autem post illum consulem , consul factus essem , revocare se ad industriam coepit et ne, cum pares honore essemus , aliqua re superiores videremur . Sic duodecim post meum consulatum annos in maximis causis ,

cum ego mihi illum, sibi me ille anteferret , conjunctissime versati sumus: consulatusque meus, qui illum primo leviter perstrinxerat, idem nOS rerum

387쪽

mearum gestarum, quas ille admirabatur, laude Conjunxerat . Maxime me. to perspecta est utriusque nostrum exercit tio paulo ante , quam perterritum armis hoe studium , Brute , nostrum conticuit subito , dc obmutuit icum lege Pompeja ternis horis ad dicendum datis , ad causas simillimas inter se , vel potius easdem , novi veniebamu quotidie . Quibus quidem causis tu etiam, Brute, praesto fuisti , compluresque & nobiscuin, & solus egisti: ut qui non satis diu vixerit Hortensius , tamen hunc cursum e fecerit. Annis ante decem causas agere ccepit, qua in tu es natus: idem quarto de sexagesimo anno, PerrauciI ante mortem diebus, una tecum socerum

tuum disendit Appium. Dicendi autem genus, quod fuerit in utroque, orationes utriusiue etiam posteris nostris indicabunt. XCV. Sed, si quaerimus, cur adolescens magis floruerit dicendo , quam

sinior Hortensius ; causis reperiemus verissimae duas . Primum , quod genus erat orationis Asiaticiun , adole scentiae magis .concessum , quam senectuti. Genera autem Asiaticae dictionis duo sunt. Unum sententiosum Margutum, sententiis non tam gravibus & severis , quam concinnis & v nustis e qualis in historia Timaeus, in dicendo autem , pueris nobis, Hier cles Alabandeus, magis etiam Menecles, frater ejus, fuit ; quorum utrius ques orationes sunt in primis , ut Asiatico in genere , laudabiles . Aliud

autem genus est non tam sententiiS frequentatum , qua in verbis volucre , atque inditatum ; quali est nunc Alia tota ; nec flumine soluin orationis , sed etiam exornato , dc faceto ge iere verborum et in quo fuit in hy Ius Cnidius, dc meus aequalis Miletius .Eschines . In iis erat admirabilis Orationis cursus, ornata sententiarum concinnitas non erat . Haec autem ut dixiὶ genera dicendi aptiora sunt adolesi entibus: in senibus gravitatem non habent. Itaque Hortensiius utroque genere florens, clamores iaciebat ad Iescens. Habebat enim N Meneclinm illud studium erebrarum , venustarumque sententiarum .' in quibus, ut in illo Graeco, sic in hoc, erant quae dam magis venullae, dulcesque sententiae , quam aut necelsariae , aut interdum utilis . Et erat Oratio cum incitata , & vibrans , tum etiam accurata dc polita. Non probantur haec senibus. Sepe videbam cum irridentem, tum etiam irascentem dc stomachantem Philippum t sed mirabλnitar adolescentes, multitudo movebatur.

Erat excellens judicio vulgi . dc Deile primas tenebat adolescens . Et si enim genus illud dicendi a uetoritatis habebat parum , tamen aptum esse aetati videbatur : & certe , quod & ingenii quaedam sorma lacebat , dce Xercitatione per secta erat , verborumque adstricta comprehensio , summam hominum admirationem excitabat. Sed , cum jam honores , & illa senior auctoritas gravius quiddam requireret, remanebat idem , nec decebat idem quodque exercitationem , studiumque dimi serat , quod in eo suetat acerrumum , concinnitas illa , crebritasque sententiarum pri itina manebat , sed e vestitu illo orationis , quo consueverat , ornata non erat. Hoc tibi ille ,

Brute . minus sortasse placuit , quam placuisset , si illum flagrantem studio& florentem facultate audire potuisses .

XCVI.

388쪽

XCv I. Τum Brutus , ego vero , inquit , & ista , quae dicis , video

qualia sint , & Hortensium magnum oratorem semper putavi , maximeque

probavi pro Μessala dicentem ; cum tu ab suisti . Sic serunt , inquam , idque decIarat totidem , quot dixit , ut ajunt scripta verbis oratio. Ergo

ille a Crasso consule & Scaevola usque ad Paulum & Marcellum consules floruit. nos in eodem cursu fuimus a Sylla dictatore ad eosdem sere eonsules. Sie in Hortensii vox extincta fato suo est, nostra publico. Melius, quaeso, ominare , inquit Brutus . Sit sane ut vis, inquam ; &id non tam mea causa , quam tua : sed sortunatus illius exitus , qui ea non vidit cum fierent , quae providit futura . Saepe inter nos impendentes ea sus deflevimus, eum belli civilis causas in privatorum cupiditatibus inclusas, pacis spem a publico consilio esse exclusam videremus. Sed illum videtur felicitas ipsius , qua semper est usus , ab eis miseriis , quae conlecutae sunt, morte vindicavita. Nos autem, Brute, quoniam psit Hortensii, clarissimi oratoris , mortem orbae eloquentiae quasi tutores relicti sumus, domi teneamus eam septam liberali custodia: & hos ignotos atque impudentes procos repudiemus , tueamurque, ut adultam virginem, caste, & ab amatorum impetu, quantum possumus , prohibeamus. Equidem , etsi doleo me in vitam paulo serius, tanquam in viam , ingressum, priusquam consectum iter sit, in hane reipublicae noctem incidisse : tamen ea coniolatione sustentor, quam tu mihi, Brute , adhibui ili tuis suavissimis literis ; quibus me sorti animo esse

oportere censebas, quod ea gessisem, quae de me, etiam me tacente , ipsa loquerentur , mortuoque viverent . Quae , si recte esset , salute reipublicae ;sin secus , interitu ipso , testimonium meorum de republica consiliorum da

rent.

XCVII. Sed in te intuens , Brute, doleo ; cujus in adolescentiam , per medias laudes quasi quadrigis vehentem , transversa incurrit misera fortunZ reipublicae. Hic me dolor tangit, haec me cura sollicitat, & hunc mecum, secium ejusdem & amoris & judicii . Tibi favemus , te tua frui virtute

cupimus : tibi optamus eam rempublicam , in qua duorum generum am Pli stimorum renovare memoriam, atque augere possis . Tuum enim sorum,

tuum erat illud curriculum: tu illuc veneras unus , qui non linguam m do acuisses exercitatione dicendi , sed & ipsain eloquentiam locupletaviises graviorum artium instrumento, & iisdem artihus decus omne virtutis cum summa eloquentiae Iaude junxisses . Ex te duplex nos assicit sollicitudo ,

quod & ipse republica careas, & illa te. Tu tamen I etsi cursum ingenii tui, Brute, premit haec importuna elades civitatis in contine te in tuis perennibus studiis , & essice, id, quod iam propemodum , vel plane potius

effeceras , ut te eripias ex ea, quam ego congessi in hunc sermonem, turba patronorum . Nec enim decet te , ornatum uberrimis artibus , quas cum Tom. I. Α a a d

389쪽

domo haurire non posses, arcessivisti ex urbe ea , quae domus est semper habita doctrinae , numerari in vulgo patronorum . Nam quid te exereuit Pammenes , vir longe eloquentissimus Graeciae ' quid illa vetus Academia . atque ejus heres A riitus , hospes , & familiaris meus , si quidem similes majoris partis oratorum futuri sumus ῆ Nonne cernimus , vix singulis aetatibus binos oratores laudabiles constitisse ρ Galba fu i inter tot aequales unus excellens ; cui quem d modum accepimus & Cato cedebat senior . dc qui temporibus illis aetate inferiores fuerunt , Lepidus postea , deinde Carbo r nam Graechi in concionibus multo faciliore , & liberiore genere dicendi ; quorum tamen ipsorum ad aetatem laus eloquentiae persecta nondum suit: Antonius, Crassus . post Cotta, Sulpicius, Hortensius; nihil dico amplius d tantum dico , si mihi accidisset , ut numerarer in mu Itis si operosa eli concursatio magis opportunorum 73 .c ra Si operora est eouetigario maeis Φρ- portunorum Hic multi multa deeste . aliqui aliquiis . nonnulli nonnihil, omnes iere locum mendosam elle putant, nos, ut aliquid concedamus. multa tamen non eredimul deesse , cum tacta εe dicta sint omnia, quibus dra-losi texi εc finiri soleant ι de Taeit. Di Dial. de Orat. hanc extremam partem sutile doceat. Fieri igitur potest , ut aliquod verbum desit, aut , quae sunt hic verba, ita sint mendosa, ut sensus elici non possIt; et si videtur licte modo elici polle Tantum dira , si mi

hi accidisset . ut numerarer in multis , me

non rna ni hoc sudium dieendi facturum ιuisie . si tamen operosa est concursitio in pis opportunorum ita, ut diiselle sit eoino scete , qui sint oratores magis opportuni reum quivis id possit intelligere . Ac ita rudicare, an ego in multis sim numerandus , an inter paucos collocandus . Α οσιωπα e vero post verbum, mutiis, loco Ae dedita opera iacta est. ne si totara rem protulisset, arroganter loqui videretur. Iranue reliquit rimbis intelligendum. aut addendum non factia m , aut tale quid. Quod autem pertineat ad i Ila verba e M operosa , video etiam

sertim cum Cae ero hae particula , sed . post

a ποσιώπησιν frequenter utatur. Idem.

390쪽

ORATORA D M. BRUTUM.' ARGUMENTUM.

Ηu us libri summum eoolium boe est , Ωι perfecti ab omnibus parriabus is absoluti oratoris species quaedam is forma suatur , quam intuens futurus orator , ad perfuiam eloquentiam eonformare orationem pQt . Fumma autem totius disputationis bue rediι , ut orator perfectus is sit , qui tria illa dicendi genera ita habeat in potestate , ut parva summisse , mοι ca temperate , magna gν aviter dicere' post . Vide cap. as. Hanc disputationem ita insruxit , ut posito tanquam fundamento eisquentiae , pbilosophiae studio , cap. 3. 4. p=imo de tribus dicendi generibus agat eaque occasione verum Atticum dicendi ge us hoc esse abi , quod omnia apte possi eisqui , non aridum illud , jejunum , quod quidam consectarentur cap. I. 9. Deinde vero tria oratori videnda osendat , quid , quo Ioco , . quo modo dicat o quorum primum in inventione , alterum in dispotione , tertium in riscuιione versetur cap. Io. I9. de summam eisquentiae vim in elocutione positam doceat , quae tum quidem perfecta sit , cum sit ad docendum , δε- lactandum , flectendum accommodata . hoe es , tribus iliis generibus commode utatur e cujusmodi elocutio quibus quasi signis agnoscatu ν γ judic tu γ , fuse persequitur cap. . 29. 3 3. Tandem ipsa forma ac character orati nis traditur , is de verborum sententiarumque taminibus , cap. 39. εο- ας de collocatione Verborum cap. 44. ω seq. Ea autem cernitur veI cum extrema primis apte cohaerent , is enuntiantur suavissmis vocibu/ ; Teι cum Jorma ipsa concinnitasque verborum ean it orbem suum; υνι tertio cum aeriodi apte numeνoseque cadant .. Itaque tandem agituν de numaero , cujus

SEARCH

MENU NAVIGATION