장음표시 사용
411쪽
I ii idem genus orationis s loquor enim de illa modica , ae temperata verborum cadunt Iumina omnia, multa etiam sententiarum : Iatie, erudita . que disputationes ab eodem explicantur , & loci communes sine contentione inducuntur. Quid multa ' e p,ilosophorum scholis tales fere e .adunt&, nisi coram erit comparatus ille sortior, Per se hic , quem dico, probabitur . Eil enim quoddam etiam insigne, & florens orationis , pictum, &expolitum genus , in quo omam verborum, omnes sententiarum illigantur lepores. Hoe totum e sop ii: tarum sontibus defluxit in forum, sed spretum a subtilibus, repulsum a gravibus, in ea, de qua loquor, mediocritate co sedit. XXVIII. Tertius est ille amplus, copiosus, gravis, ornatus, in quo pr secto vis maxima est . Hie est enim , cujus ornatum dicendi , & copiam admiratae gentes , eloquentiam in civitatibus plurimum valere pastae sunt esca hanc eloquentiam , que cursu magno , sonituque ferretur, quam suspiticerent omnes, quam admiraremur, quam se assequi polle di niderent. Hujus eloquentiae est tractare animos , hujus omni modo permovere . Haec modo perfringit , modo irrepit in sensus ; inserit novas opiniones , evellit in
Sed multum interest inter hoc dicendi genus, & superiora . Qui In illo
subtili di acuto elaboravit, ut callide arguteque diceret, nec quidqu m altius cogitaret: hoc uno persecto , magnus orator est , si non maximus; minimeque in lubrico versabitur, di , si id inel constiterit , nunquam cadetis Medius ille autem , quem modicum & temperatum voeo , si modo suum illud satis instruxerit ; non extimestet ancipites dicendi incertosque casus . etiam, si quando minus succedet , ut daepe fit, magnum tamen periculum non adibit. Alte enim cadere non potest . At vero hic noster , quem principem Ponimus, gravis , acer , ardens, si ad hoc unum est natus, aut in. hoc solo se exercuit , aut huic generi studet uni , nec suam copiam cum illis duobus generibus . temperavit : maxime est contemnendus . Ille enimi immissus, quod acute & veteratorie dicit, sapietas j ain: medius, suavis et hic autem copio .ffinus, si nihil est aliud, vi κ fatis ianus videriasolet. Qui
enim nihil potest tranquille, nihil leniter . nihil partite, desinite, distincte .
facete dicere, praesertim eum causae partim totae sint eo modo , partim ali- qu ex parte tractandae r si is non praeparatis auribus inflammare rem coepit, furere apud sanos, & quasi inter sobrios bacchari vinolentus videtur . Tenemus igitur , Brute , quem quaerimus : sed animo. Nam manu si prehendissem, ne ipse quidem sua tanta eloquentia mihi persuasisset, ut se di
XXIX. Sed inventus profecto est ille eloquens , quem nunquam vidit Antonius. Quis est igitur is Complectar brevi, disseram pluribus. Is enim est eloquens, qui & humilia subtiliter , & magna grav ter, & mediocri temperate potest dicere . Nemo is, inquies, unquam suit. Ne suerit. Ego enim, quid desiderem, non, quid viderim, disputo.' redeoque ad illam Platonis, de qua dixeram, ei sormam, & speciem .' quam etsi non cernimus , tamen animo tenere possitis
412쪽
possumus. Non enim eloquentem quaero, neque quidquam mortale &ea ducum, sed illud ipsum , cujus qui sit compos , sit eloquens : quod nihil est aliud, nisi eloquentia ipsa , quam nullis, niti mentis oculis videre possumus . Is erit igitur eloquens , ut idem illud iteremus qui poterit
parva summisse, modica temperate, magna graviter dicere.
Tot 1 mihi caula pro Caecina, de verbis interdicti fuit: , res involutas definiendo explicavimus: jus civile laudavimus : verba ambigua dii tinximus .
Fuit ornandus in Manilia lege Pompejus : temperata oratione ornandi co piam persecuti sumus. Ius Omne retinendae majestatis Rabirii causa contine bature ergo in omni genere amplificationis exarsimus.
At haec interdum temperanda , & varianda sunt . Quod igitur In aceu sationis septein libris non reperitur genus λ quod in Aviti λ quod in cor ne lii e quod, in plurimis noliris defensionibus Z quae exempla selegissem ,
nisi vel nota esse arbitrarer , vel posse eligere , qui quaererent . Nulla est enim ullo in genere laus oratoris , cujus in nostris orationibus non sit aliqua , si non persectio, at conatus tamen , atque adumbratio. Non assequimur : at , quid deceat, videmus . Nec enim nunc de nobis, sed de re dicimus : in quo tantum abest , ut nostra miremur , ut usque eo dii siciles .ae morosi simus, ut nobis non satisfaciat ipse Demosthenes; qui quanquam unus eminet inter omnes in omni genere dicendi , tamen non semper implet aures meas. Ita sunt avidae & capaces: ct semper aliquid immensum infinitumque desideran . XXX. Sed tamen , quoniam & liunc tu oratorem eum ejus studiosissimo Pammene , cum esses Athenis , totum diligentissime cognovisti r neque eum dimittis e manibus d & tamen nostra etiam Iechilas .' vides profecto , illum multa perficere , nos multa conari et illum posse , nos velle , quocumque modo causa postulet , dicere . Sed ille magnus t nam & successi ipse magnis , & maximos oratores habuit aequales . Nos magnum secissemus , si quidem potuissemus , quo contendimus , per genire , in ea urbe , in quas ut ait Antonius auditus eloquens nemo erat . Atqui , si Antonio Crassus eloquens visus non est , aut sibi ipse nunquam Cotta visus estut , nunquam Sulpieius, nunquam Hortensius . Nihil enim ample Cotta , nihil leniter Sulpicius , non multa graviter Hortensius . Superiores magis ad omne genus apti, Crassum dico & Antonium . Iejunas igitur hujus multiplieis , aequabiliter in omnia genera susae orationis aures civitatis accepimus et easque nos primi , quicumque eramus , & quantulumcumque dicebamus , ad hujus generis dicendi , audiendi incredibilia studia conver
Quantis illa clamoribus adolescentuli diximus de supplicio parricida. tum ρ quae nequaquam satis deserbuisse post aliquanto sentire coepimus :
mente Platonis nee mutationi , nee corru ptioni obnoxia est e orator autem caducus Smortalis . adem.
413쪽
so γ si uid enim tam commune, quam spiritur vivis, terra mortuis , mare fluctuantibus , litus ejectis ' Ita vivunt , dum possunt , ut ducere animam
de caelo non queant : ita moriuntur , ut eorum ossa terra non tangat : Da jactantur fluctibus , ut nunquam alluantur z ita postremo ejiciuntur , ut ne
ad saxa quidem mortui conquiscant, & quae sequuntur. Sunt eni in omnia sicut adolescentis, non tam re & maturitate , quam spe & eκ spectatione laudati. Ab hae indole iam illa matura . r Uxor generi , noverca fit 'filiae pellex. Nee vero hic unus erat ardor in nobis , ut hoc modo omnia' diceremus . Ipsa enim illa pro Roscio juvenilis redundantia , multa habet attenuata, quadam etiam paulo hilariora. At pro Avito, pro Cornelio compluresque aliae . Nemo enim orator tam multa , ne In Graeco quidem otio, scripsit , quam multa sunt nostra : eaque hanc ipsam habent , quam
XXXI. An ego Homero , Ennio , reliquis poetis , & maxime tragieIs
concederem , ut ne omnibus locis eadem contentione uterentur , crebroque mutarent , nonnunquam etiam ad quotidianum genus sermonis accederent :ipse nunquam ab illa acerrima contentione discederem st Sed quid poetas divino ingenio profero λ Histriones eos vidimus , quibus nihil posset in suo genere ei e praestantius , qui non soluiri in eisi in illimis personis satissaei bant, cum tamen in suis versarentur , sed & conice lum in tragoediis , &tragoedum in comoediis admodum placere vidimus. Ego non elaborem Cum dico me , te, Brute , dico . Nam in me quidem iampridem c um est, quod futurum suit . Tu autem eodem modo omnes causas ages aut aliquod genus repudiabis λ aut in iisdem causis perpetuum , & eundem spiritum sine ulla commutatione obtinebis p Demosthenes quidem , cujus nuper inter imagines tuas , ae tuorum , quod eum , credo , mares, cum ad te in Tusculanum venissem , imaginem ex aere vidi , nihil I. ysiae stibi ilitate cedit , nihil argutiis & acumine Hyperidi , nihil lenitate IE schini, & splendore verborum. Multae sunt ejus totae orationes subtiles , ut contr3 Leptinem : multae totae graves , ut quaedam Philippicae : muli varie, ut contra HSichinem , falsis legationis, ut contra eundem pro cau in Ctesiphontis. Iam illud medium quoties vult , arripit , & a gravissim discedens , eo potissimum delabitur.'. Clamores tamen tum movet , & tu in dicendo plurimum essicit, eum gravitatis locis utitur. Stai ab hoc parumper abeamus, quandoquidem de genere , non de homi ne quaerimus. Rei potius, id eii , eloquentiae vim oc naturam explicemus Illu tλmen , quod jam ante diximus , meminerimus . nil nos praecipieodi caula ene di-turos et atque ita petitus a 1 uros , ut eκiistimatores videamur lρ qui, non m gistri. In quo tamen longius proa redimur , nutal videmus ηψΠte aec Otum ei e lecturum , qui ea multo , quam nos , qui quasi 4 ς q
414쪽
videamur, habeas notiora: s)d hunc librum etiam si minus nostra commei datione, tuo i men nomine divulgari necesse est. XXXII. Esse igitur perseete eloquentis puto , non eam solum sacultatem habere , quae sit ejus propria , fuse , lateque dicendi , scd etiam viei. nam eius , atque s nitimam ; dialecticorum s pientiam a sumere . Q ian quam aliud videtur oratio esse , aliud disputatio: nee idem lotui esse, quod dicere : attamen utrum ille in di:lerendo est . Disputandi ratio & lo. uendi , dialecticorum sit : oratorum autem , dicendi , & ornandi . Zeno quidem ille, a quo disciplina Stoicorum est , manu demonstrare silebat , quid inter has artes interesseir Nam cum compresserat digitos , pugnumque fecerat , dialecticam a jebat ejusmodi esse. Cum autem diduxerat , & manum dilataverat , palmae illius si initem eloquentiam ecie dicebat . Atque etiam ante hunc Artitoteles principio artis rhetoricae dicit , illam artem quasi cκ altera parte respondere dialecticae r ut hoc videlicet differant inter se , quod his ratio dicendi latior fit , illa loquendi contractior . Volo igitur hule summo omnem , quae ad dicendum trahi possit , loquendi rationem eme notam et quae quidem res c quod te his artibus eruditum minime fallit 3 duplicem habet docendi viam. Nam dc ipse Aristoteles tradidit praecepta plurima differendi, & postea , qui dialectici dicuntur, spinosiora multa pepererunt . Ergo eum censeo , qui eloquentiae laude ducatur , non eme eirum
rerum omnino rudem ; sed vel illa antiqua , vel hae Chrysippi disciplina
institutus , noverit primum vim, naturam, gencra verborum, & simplicium dc copulatorum .' , deinde quot modis quidque dicatur: qua ratione verum, falli uniae sit, judicetur . quid ciliciatur e quoque: quid cui con-icquens sit , quidque contrarium ; cumque ambigue multa dicantur , qu modo quidque eorum dividi, evplanarique oporteat. Haec tenenda sunt Oratori . Saepe enim occurrunt. Sed quia sua sponte squalidiora sunt , adhibendus erit in his explicandis quidam orationis nitor. XXXIII. Et quoniam in omnibus , quae ratione docemur & via , primum conitituenauim est, quid quidque iit : nis enim inter eos , qui disceptent, convexiit , quid sit illud , de quo ambigitur , nec r e dii seri , nec unquam ad exitum perveniri potest explicanda est sepe verbis mens nostra de quaque re , at Jue involutae rei notitia definiendo aperienda est
siquidem definitio est oratio, quae , quid sit id , de quo agitur , οβ ndit quam brevisti me. Tum, ut scis, explicato genere cujusque rei , videndum est, quae sint ejus generis sive formae sa ) sive partes , ut in eas ilibu
ti . prudentia , sortitudo, di temperantia .
415쪽
Eiit Igitur haee facultas in eo , quem volumus esse eloquentem , ut de
finire rem possit , neque id faciat tam presse , & anguste , quam in illis. eruditissimis disputationibus fieri solet; sed cum explanatius , tum etiam
uberius, Ze ad commune iudicium , popularemque intelligentiam accommodatius . Idemque etiam , cum res pollulabit , genus universum in species certas , ut nulla neque praetermittatur , neque redundet , partietur , ae dia
videt. Quando autem, aut quomodo id saciat, nihil ad hoc tempus t quo niam ut supra dixi iudicem esse me, non doctorem volo. Nee vero dialectieis modo sit initructus , sed habeat omnes philosophiae notos & tractatos locos . Nihil enim de religione, nihil de morte, nihil de pietate , nihil de caritate patriae, nihil de bonis rebus aut malis , nihil de virtutibus aut vitiis, nihil de ossicio, nihil de dolore , nihi I de voluptate , nihil de perturbationibus animi & erroribus, quae saepe cadunt in cauia fas, sed jejunius aguntur : nihil , inquam , siue ea scientia , quam dixi , .graviter, ample, copiose dici & explicari potest.
XXXIV. De materia loquer orationis etiam nunc , non ipso de genere dicendi. Volo enim prius habeat orator rem, de qua dicat, dignam auribus eruditis , quam cogitet , quibus verbis quidque dicat , . aut quomodo . Quem etiam, quo grandior sit, & quodam modo excelsior , s ut de Pericle dixi supra ne physicorum quidem esse ignarum volo . omnia pros cto, eum se a caelestibus rebus reseret ad humanas ., excelsius magnificentiusque & dicet, & sentiet . Cumque illa divina cognoverit, nolo ignoretne haec quidem humana. Ius civile teneat , quo egent cauta forenses quotidie. Quid est enim turpius , quam legitimarum & civilium. controversia rum patrocinia suscipere , cum sis legum & civilis juris ignarus ' Cogno scat etiam rerum gestarum & memoriae veteris ordinem , maxime scilicet nostrae cicitatis: sed & iinperiosorum populorum , dc regum illustrium :quem Iabolem nobis Attici noliri levavit labor; qui conservatis, notatisque temporibus, n bit cum illustre praetermitteret, annorum septingentorum memoriam uno libro colligavit. Nelcire autem , quid antea, quam natus sis, . acciderit, id eit se inper este puerum . . Quid enim est aetas hominis , nisi
memoria rerum veterum cum superiorum aetate contexitur e Commemoratio
autem Rntiquitatis , exemplorumque prolatio , summa cum delecta: ione &auctoritatem orationi affert dc fidem.
Sic igitur in strii eius veniet ad causas r quarum habebit genera primum i pia cognita. Erit enlin ei per spei tum ., nihil ambigi posse, in quo non aut
rus controveruam faciat, aut verba. Res, aut de vero, aut de reeto , a tde nomine . Verba , aut de ambiguo , aut de contrario . Nam si quando
al; ad in sententia videtur esse, aliud verbis, genus est quoddam ambigui , quod eκ praeterito verbo fieri solet in quo, quod est ambiguorum P in prium , res duas significari v Idemus. XXXV. Cum tam pauca snt genera causarum , etiam argumentorum praecepta Pausiλ sunt . Traditi sunt , e quibus ea ducantur , duplices loci ς uni e rebus ipsis, alteri assumpti . Tractatio igitur, rerum est cit admirabit iis em orationem . Nam ipse quidem res in perfacili cognitione versan
416쪽
me. Quid enim jam sequitur, quod quidem artis sit, nisi ordiri orationem,
In quo aut concilietur auditor, aut erigatur , t aut P det se ad distendum erem breviter exponere, & probabiliter , & aperte, ut, quid agatur , tutelligi possit λ sua confirmare advers ria everterest eaque essicere non pertur bate , sed singulis argumentationibus ita concludendis , ut eficiatur quod sit consequens iis, quae sumentur Rd quamque rem confirmandam λ post omnia perorationem inflammantem, restinguentemve concludere λ His par tes quemadmodum tractet singulas , dissicile dictu est hoc loeo . Nec enim semper tractantur uno modo. Quoni- Rutem non, quem doceam , quae ro , sed quem probem: prob bo primum eum, qui , quid deceat , videbit . Haee enim sapientia maxime adhibend eloquenti esti, ut sit temporum , personarumque moderator . Nam nec semper , nec apud Omnes , nec con tra omnes , nec Pro omnibus , nec omnibus eodem modo dicendum at bitror XXXVI. Is erit ergo eloquens , qui ad id, quodcumque decebit , poteritaeeommodare orationem . Quod cum statuerit , tum ut quidque erit dice dum , ita dicet: nec satura jejune, nec grandia minute, nec item contrae , sed erit rebus ipsis par & a qualis oratis. Principia verecunda , non elatis intensa verbis, sed aenta sententiis , vel ad ossensionem adversarii , vel ad commendationem sui. Narrationes credibiles, nec historico , sed prope quo. tidiano sermone euplicatae dilucida . Dein si tenues cauta , tum etiam a gumentandi tenue filum & in docendo , & in refellendo; idque ita tens bitur, ut, quanta ad rem, tanta ad orationem fiat accessio. Cum vero causa ea inciderit , in qua vis eloquelatiae possit expromi :tum se latius fundet orator, tum reget I flectet animos , & sie assiciet , ut volet, id est, ut causae natura , & ratio temporis postulabit . Sed erit duplex omnis ejus ornatus ille admirabilis, propter quem adstendit in tantum honorem eloquentia. Nam cum omnis pars orationis esse debet laudabilis , sic ut verbum nullum , nisi aut grave , aut elegans excidat ; tum sunt maxime luminos, & quasi actuosae partes duae : quarum alteram in universi generis quaestione pono , quam ut supra dixi Graeci appellant Θωι,.' alteram in augendis, amplificandisque rebus, quae ab iisdem αἰξ σ.e est nominata. Quae cta aequabiliter toto corpore orationis fusa ose debet , tamen in communibus iccis maxime excellet et qui communes appellati , quod videntur multarum iidem esse causarum , sed proprii singularum esse debebunt. Ac vero illa pars orationis , quae est de genere universo , totas causas saepe eontinet . Quidquid est enim illud , in quo quasi certamen est contro Versiae, quod . Graece αμοπινον dicitur, , id ita diei placet ,, ut traducatur ad perpetuam quaestionem , atque ut de universia genere dicatur et nisiciam de vero ambigetur: quod quaeri conjectura solet. Dicetur autem non Peripateticorum more , t est enim illorum exercit, tio elegans jam inde ab Aristotele constituta in sed aliquanto nervosius : &ita de re communia dicentur . ut & pro reis multa leniter dicantur , &in adversarios aspere . Augendis' vero rebus , di contra abjiciendis nihil est, quod non perficere possit oratio quod & inter media argumenta sa-
417쪽
eiendum est , quotiescumque dabitur vel amplificandi, vel minuendi loeu,& pene infinite in perorando. XXXVII. Duo sunt, quae bene tractata ab oratore, admirabilem eloquenotiam faciante quorum alterum est, quod Graeci , αἰν vocant, ad naturas N ad mores, & ad omnem vitae con suetudinem accommodatum: alterum' quod iidem παγα κεν nominant , quo perturbantur animi & cone tantur 'in quo uno regnat oratio. Illud supcrius, come, jucundum , ad benesto lentiam conciliandam paratum: boc, vehemens, incensum, incitatum quo eaus, eripiuntur : quod cum rapide surtur , sustineri nullo pa to potest Qtrci genere nos mediocres, aut multo etiam minus, sed magno semper iiii impetu , s.Ppe adversarios de statu omni deiecimus . Nobis pro familiati reo 33 summus orator non rescondit Hortensius . A nobis hem da eissimus Catilina in senatu accusatus obmutuit. Nobis privata in caula toc magna & gravi, cum coepi set Curio pater respondere, subito aliEdit. cum
sibi venenis ereptam memoriam diceret.
Quid ego de miserationibus loquare quibus eo sum usus pluribus quod
etiam si pluriri diccbamus , perorationem mihi tamen Omnes relinquebant . In quo ut viderer excellure, non ingenio, sed dolore anhquebar. Quae qualiacumque in me sunt: me enim ipsum non poenitet, quanta sint: sta a patent in oratio ibus: et si carent libri spiritu illo, propter quem maiora e dem illa, cum aguntur, quam cum leguntur, videri solent XXXVIII. Nec vero miseratione si tum mens judicum permovenda est . qua nos ita dolenter uti solemus, ut . puerum infautem in Inanibus perc-rant f tenuerimus : ut at a in causa, excitato reo nobili , sublato etiam fi-io par, o plangore & Iamentatione compleremus forum 1ἰd etiam est faciendum ut irascat tir ju lex , mitigetur, invideat, faveat, contemn t, adituretur, oderat, diligat, cupiat, satietate a fi ciatur, speret, metuat, laetetur. doleat : qua in varictate , duriorum , accusatio suppetiit abit exempla , mitiorum, defensiones meae. Nullo enim m o animus audientis aut incitari , aut leniri pote it , qui modis a me non tentatus sit. Dicerem persectum, ii ita judicarem, nec in veritate crimen arrogantiae extime sicerem .e ut supra dixi nulla me ingenii , sed magna vis animi inflammatut me ipse non teneam. Nec unquam is, qui audiret , incenderetur, nisia ruens ad eum perveniret oratio. Urerer exemplis domesticis, nisi ea legi Les: uterer alienis vel Latinis , si ulla reperirem; vel Graecis, si deceret .m Cra i vica sunt , nec ea judiciorum. Nihil Antonii, nihil Cottae, nihil Sulpicii. Dicebat melius, quam scripsit, Hortensius. Verum haec vis , quam quaerimus , quanta sit , suspice inur , quoniam
418쪽
2kemplum non habemus.' aut , si exemplλ sequimur , a Demosthene stima. mus , dc quidem perpatuae dictionis, eX eo loco, unde , in Ctesiphontis ju- dieio, de suis factis, consiliis, meritis in rempublicam aggressus est dicere.
Ei profecto oratio in eam formam, quae est insita in mentibus nostiis, in cludi sic potest, ut major eloquentia non requiratur.
XXXIX. Sed jam sorma ipsa restat, di character ille qui dieitur ; qui qualis esse debeat, ex ipsis, quae supra dicta sunt, intelligi potest. Nam &singulorum verborum & collocatorum lumina attigimus e quibus sie ab ad bit , ut verbum ex ore nullum, nisi aut elegans, aut grave exeati ex omnique genere frequentissimae translationes erunt, quod eat propter similia tudinem transferunt animos, & reserunt, ac movent huc & illuc: qui mo. tus cogitationis, celeriter agitatus, per se ipse delectat. Et reliqua , ex collocatione verborum 6 , quae tumuntur quasi lumina , magnum auerunt ornatum orationi . Sunt enim similia illis , quae in amplo ornatu scenae, aut fori appellantur insignia: non quod sola ornent. sed quod eκcellant . Eadem ratio eis horum , quae sunt orationis lumina,& quodam modo insignia: cum aut duplicantur, iteranturque verba, aut breviter commutata ponuntur , aut ab eodem verbo ducitur cisus oratio, aut in idem conjicitur, aut in utrumque, aut adjungitur idem iteratum ,
aut idem ad extremum refertur: aut continenter unum verbum non in eadem sententia ponitur: aut cum similiter vel cadunt verba , vel desinunt v aut multis modis contrariis relata contraria et aut cum gradatim sursum versus reditur: aut cum, d Onptis co ijunctionibus, di solute plura dieuntur: aut cum aliquid praetereuntes , cur id faciamus , ostendimus: aut cum corrigimus nosineti pses, quasi reprehendentes: aut si eli aliqua exclamatio vel admirationis, vel conquestionis: aut cum ejusdem nominis castis saepius com
Sed sententiarum ornamenta majora sunt: quibus quia frequentisime Demosthenes utitur , sunt qui putent , idcirco ejus eloquentiam maxime essi laudabilem . Et vero nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae dicitur: nec aliud quidquam est , dicere , nisi omnes , aut certo plerasque aliqua specie illuminare sententias : quas cum tu optime, Brute , teneas , quid attinet nominibus uti , aut exemplis p tantum notetur
XL. Sic igitur dicet ille , quem expetimus, ut verset sepe multis modis
eandem & unam rem; & haereat in eadem, commoreturque sententia r se
pe etiam ut extenuet aliquid: sepe ut irrideat: ut declinet a proposito, defectatque sentcnuam: ut proponat, quid dicturus sit: ut , cum transegeritiam
Et retiqua . ex collocatione verιο- hre omnia diligenter, ut solet, expendit Virνtim Tullium ab his ipsis verbis ad finem singulari doctrina. Claudius Careeronneri , tis ae capreis . quod proxime sequitur . descri- quo non arae κύν pet alter. bri Quintilianus , x. I. apud quem τελυκ
419쪽
iam aliquid, ilefiniat: ut se ipse revocet: ut, quod dixit, iteret : ut argu
mentum ratione concludat: ut interrogando urgeat: ut rursus quali ad in terrogata sibi ipse respondeat e ut contra, ac dicat , accipi, & sentiri ve lit: ut addubitet, quid potius, aut quomodo dicat: ut dividat in partes aeut aliquid relinquat . ac negligat: ut ante prae muniat : ut in eo ipso, in quo reprehendatur, culpam in advςrsarium conserat: ut saepe cum iis, qu Iaudiunt , nonnunquam etiam cum adversario quasi deliberet: ut hominum sermones moresque describat : ut muta quaedam loluentia inducat . ut ab eo, quod agitur , avertat animos : ut saepe in hilaritatem, risumve convertat et ut ante occupet , quod videat opponi et ut eomparet similitudines , ut utatur exemplis r ut aliud alii tribuens dispertiat ; ut interpellatorem eoer ceat: ut aliquid reticere se dicat et ut denuntiet , quid caveat: ut liberius quid audeati ut irascatur etiam; ut Objurget aliquando: ut deprecetur: ut supplicet. ut medeatur: ut a proposito declinet aliquantulum: ut optet, ut execretur: ut sat iis, apud quos dicet , familiaris . Atque alias etiam di cendi quali virtutes s. luatur: brevitatem, si res petet: saepe etiam rem dicendo subjiciet oculis: saepe supra seret, quam fieri possit: signiticatio saepe erit major , quam oratio It isse hilarit s , saepe vitae , naturarum lue imitatio.
XLI. Hoe in genere t nam quasi silva in vides omnis eluceat oportet eloquentiae magnitudo. Sed haec, nisi collocata , & quasi structa, & nex
verbis, ad eam laudem , quam volumus , adspirare non possunt . De quo cum mihi deinceps viderem eiis dicendum, etsi movebant jam me illa, quae supra dixeram, tamen iis, que sequuntur, perturbabar magis. Occurrebat enim , posse reperiri non invidos solum , quibus reserta sunt omnia, sed fautoreS etiam mearum laudum, qui non censerent ejus viri esse, de cujus meritis tanta senatus judicia fidicillet , comprobante populo Romano , quant
de nullo , de artificio dicendi i teris tam multa mandare . Quibus si nihil aliud responderem , nisi , me M. Bruto negare roganti noluisse , justa effetexcusatio , cum & amicissimo & prae ihintilli .no viro , & recta & honesta petenti, sati, facere volui istam. Sed si profitear s quod utinam possem: θ meitudiosis dicendi praecepta, & quasi vias, quae ad eloquentiam serrent, traditurum: quis tandem id justus rerum aesti inator reprehenderet Nam quis unquam dubitavit, quin in republica nostra primas eloquentia tenuerit sen Per , urbanis , pacatisque rebus t secundas , iuris scientia λ cum in altera, gratiae, gloriae , praesidii plurimum esset : in altera , persecutionum, cautio. numque praeceptio; quae quidem ipsa auxilium ab eloquentia saepe peteret , ea vero repugnante vi κ suas regiones finesque defenderet . Cur igitur jus civile docere semper pulchrum fuit , hominumque clarissimorum discipulis floruerunt domus : ad dicendum si quis acuat , aut adjuvet in eo iuventutemi vituperetur ' Nam fi vitiosum est dicere ornate , pellatur omnino e
civitate elotuentia. Sin ea non modo eos ornat, penes quos est, sed eti muniversam rempublicam : cur aut discere turpe est . quod scire honestum
est: aut, quod nossie pulcherrimiam est, id non gloriosum docere XLII. Λt alterum factitatum est, alterum novum. Pateor: sed utriusque rei
420쪽
ret eausa est . Alteros enim respondentes audire sat erat, ut ii, qui docelent, nullum sibi ad eam rem tempus ipsi seponerent : sed eodem tempore Ee diseentibus satisfacerent, & considentibus. Alteri, cum dome1hicum tem-Fus in cognoscendis, componendisque causis, serense in agendis , reliquum in seipsis reiiciendis omne consumerent: quem habebant initituendi, aut d eendi locum ' Atque haud scio , an plerique nostrorum oratorum ingenio plus valuerint, quam doctrina. Itaque illi dicere melius, quam praecipere: nos contra fortasse possumus. At dignitatem docere non habet. Certe, si quasi in ludo. Sed si moneniado , si cohortando , si percontando , si communicando , si interdum et ii musa legendo, audiendo: nescio cur non docendo etiam aliquid aliquaudo , si possis meliores facere, cur nolisὸ An , quibus verbis saerorum alienatio fiat , docere hone istum est , ut est et quibus ipsa sacra retineri defendique possint, non honestum est At jus profitentur etiam qui nesciunt : eloquentiam autem illi Ipsi, quieonsecuti sunt , tamen ea se valere dissimulant , propterea quod prudentia hominibus grata est, lingua suspecta. Num igitur aut latere eloquentia potest: aut id, quod dissimulat, effugit: aut est periculum , ne quis putet in magna arte & gloriosa , turpe esse docere alios id, quod ipsi fuerit honestissimum discere flΛe fortasse caeteri tectiores: ego semper me didicisse prae me tuli . Quid
enim possiem cum & abfuissem adolescens, & horum studiorum causa mare transitam, & doctissimis hominibus reserta domus effet , dc aliquae forintata inessent in sermone nostro doctrinarum notae et eumque vulgo scripta
nostra legerentur , dissimularem me didicisse ρ Quid erat , cur probarem, nisi quod parum fortasse profeceram XL HI. Quod eum ita sit: tamen ea, quae supra dicta sunt, plus in disputando, quam ea, de quibus dicendum est, dignitatis habuerunt. De verbis enim componendis, & de syllabis propemodum dinumerandis, & dimetiendis loquemur e quae etiamsi sunt, sicuti mihi videntur, necessiaria, tamen fiunt magnificentius, quam docentur. Est id omnino verum, sed proprie in hoc dicitur . Nam Omnium magnarum artium, sicut arborum, a I-titudo nos delectat; radices, stirpesque non item: sed esse illa sine his non potest. Μe autem, sive pervagatissimus ille versus, qui vetat, Artem pudere prosequi, quam factites , dissimulare non sinit quin delecter ; sive tuum studium hoc a me volumen expressit: tamen eis, quos aliquid reprehensuros suspicabar, respondendum fuit. Quod si ea, quae dixi, non ita essent : quis tamen se tam durum agre-semnue pMberet, qui hanc mihi non daret veniam , ut, cum meae Pr ses artes & actiones publicae concidissent, non me aut desidiae, quod facere non possum; aut moestitiae, cui resisto, potius quam literis, dederem ' quae quidem me antea in judicia, atque in curiam deducebant, nunc oblectant domi. Nec vero talibus modo rebus , quales hie liber continet . sed multo
etiam gravioribus & majoribus: quae si erunt persectae , profecto forensibus
