M. Tullii Ciceronis Opera cum delectu commentariorum in usum serenissimi Delphini tomus primus nonus Tomus primus quo Rhetorica continentur adjectis ad Oratorias Partitiones nunc primum Adnotationibus

발행: 1772년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

3 2 ORATOR.

TRUM di mellius , aut malus esset negare tibi tapius idem roganti, an effcere id, quod rogares , diu multumque, Brute , dubitavi . Nam di negare et , quem unice diligerem, cuique me carissimum esse sentirem praesertim & justa petenti , & praeclara cupienti , durum admodum mihi videbatur : & su scipere tantam rem , quantam non modo facultate consequi diffelle esset, sed etiam cogitatione complecti; vix arbitrab r esse ejus, qui vere retur reprehensionem doctorum, atque prudentium. Quid enim est majus quam cum tanta sit inter oratores bonos dissimilitudo , iudicare , quae sit optim x species, & quasi figura dicendi Quod quoniam me sepius rogas aggrediar , non tam perficiendi spe , quam experiendi voluntate . Malo enim, cum studio tuo lim obsecutus , deiiderari a te prudentiam meam quam, si id non seeerim, benevolentiam. Quaeris igitur, idque jam sepius , quod Cloquentiae genus probem maxume, & quale mihi videatur illud , cui nihil audi possit , quod ego summum & persectissimum judicem. In quo vereor, ne , si id, quod vis es- fecero, eumque oratorem, quem quaeris, eri pressero , tardem studia multo. rum, qui desperatione debilitati , experiri id nolent, quod se assequi posse dissidant. Sed par est omnes omnia experiri , qui res magnas , ct magno opere expetendas concupiverunt . Quod si quem aut natura sua , aut illa praestantis ingenii vis sorte deficiet , aut minus instructus erit magnarum artium disciplinis : teneat tamen eum cursum , quem poterit . Prima enim sequentem , honestum est in secundis, tertiisque consillere. Nam in poetis, non Homero soli locus est i ut de Graecis loquar aut Archilocho , aut Sophocli , aut Pindaro: sed horum vel secundis , vel etiam iusta secundos. Nec vero Aristotelem in philosophia deterruit a scribendo amplitudo Platonis: nec ipso Aristoteles admirabili quadam scientia & copia caeterorum

studia restrinxit .

II. Nec solum ab optimis studiis excellentes viri deterriti non sunt , sed ne Opii fel quidem se artibus suis removerunt, qui aut Ialysi s II, quςm Rhodi vidimus, non potuerunt , aut Coae Veneris a pulchritudinem imbx D- Nec simulacro Iovis Olympii 33, aut Doryphori stλχε dete minus experti sunt, quid emeere , aut quo progredi Posi t RQ um nta multitudo fuit, tanta in suo cujusque genere I ui, ux ςRM

liae venere Plinius, s 3 Iovis OI pia 3 De quoplinius, xxxv. 1. & Dausinias in Eliae.

392쪽

summa miraremur, inseriora tamen probaremuS. In oratoribus vero, Grae-

eis quidem, admirabile est, quantum inter Omnes unus excellat. Attamen, eum esset Demosthenes , multi oratores magni & clari suerunt, & ant ex fuerant, nec postea desecerunt. Quλre non est, cur eorum , qui se studio eloquentiae dediderunt, syes infringatur, aut langue seat industria. Nam ne

que illud ipsum, quod est optimum, desperandum est : & in praestantibus

rebus, magna sunt ea, que sunt optimis proxima. Atque ego in summo oratore fingendo talem informabo , qualis fortassio

ne mo suit . Non enim quaero , quis fuerit , sed quid sit illud , quo nihil

possit este praestantius di quod in perpetuitate dicendi non saepe , atque haudicio an unquam, in aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud alios densius , apud alios sortasse rarius . Sed ego sic statuo , nihil esse in ullo genere tam pulchrum , quo non pulchrius id sit sue , unde illud, ut ex ore aliquo, quasi imago, exprimatur, quod neque oculis , neque auribus , neque ullo sensu percipi potest ; cogitatione tantum , ct mente complectimur l. Itaque & Phidiae simulacris , quibus nihil in illo genere persen iuxvidemus , & his picturis, quas nominavi , cogitare tamen possumus pulchriora. Nee vero ille artifex , cum faceret Iovis sermam, aut Minervae, contemplabatur aliquem, e quo similitudinem duceret: sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam , quam intuens, in eaque defixus, ad illius similitudinem artem & manum dirigebat.

III. Ut igitur in sormis & fguris est aliquid persectum & excellens ,

cujus ad cogitatam speciem imitando reseruntur ea, quae sub oculos ipsa cadunti: sic persectae eloquentiae speciem animo videmus , emgiem auribus. quaerimus. Has rerum sermas appellat ideas t6ὶ ille non intelligendi soluin, sed etiam dicendi gravissimus auctor & magister , Plato: easque gigni negat, & ait semper esse, ac ratione & intelligentia contineri: Caetera nasci,.

Occidere , fluere , labi, nec diutius esse uno & eodem statu. Quicquid eae igitur , de quo ratione & via disputetur , id est ad ultimam sui generis

formam speciemque redigendum.

thodum hie Platon iram ab Aristotelea diver fiam sequitur Tullius. Plato via sapientiae aliatissimas rerum causas investigat s ideas rerum persectissima mente exprimit . de ah univer- Ialibus , ut ajunt , ad singularia desiendit.

Aristoteles via scientiae proxim a rerum eau

sis inquirit . Ee a sinsularibus ad umorsalia progreditur . De periecto oratore si disieren dum sit Arist teleo more, videndum quid in sngulis Oiatoribus sit eximium , Ae collatis

singulorum virtutibus, exprimenda generatim oratoris imago. At si dicendum sit more Pla tonito . persectae eloquentiae species cogitatione comprehendenda, ad quam singulos oratores dirigamus. Priapetis.

nihil est , iii si rei naturalis exemplum: ut enim prudens artifex ex imagine quam animo informavit, opus dirigit de emeit s ita Deus, eujus infinita est providentia, ex Decie, quae divinae menti insidet . omnia molitur. Haec porro species est idea , quae non gignitur, Ied semper est , ae ratione de intelligentia continetur . Ouri propius ad illam ideam accedit opus aliquod , eo perseellus censetur . Exempli gratia . pulchritudo in corporibus est magis eapressa ideae smilitudo. Ejusmodi rerum adeae utrum hominum animis innatae sint , an adventitiae , de usu acquirenda , disceptant Platonaei . Vide Platonem in Parmenide , in Timaeo . lib. a. de Rep. det

idem

393쪽

Ae video , hane primam ingressionem meam non ex oratoris disiputatῖ

nibus duitam, sed e media philosophia t7 repetitam, & eam quidem eum

antiquam, tum subobscuram , aut reprehensionis aliquid, aut certe admira tionis habituram . Nam aut mirabuntur , quid haec pertineant ad ea , quae quaerimus: quibus satisfaciet res ipsa cognita, ut non sine causa alte repetita videatur : aut reprehendent , quod inusitatas vias indagemus, tritas re

linquamus. Ego autem & me sepe nova videri dicere intelligo , cum pera vetera di eam , sed inaudita plerisque t & sateor , me oratorem . si modo sim, aut etiam quicumque sim, non ex rhetorum ossicinis , shd ex Aeademiae spatiis exilit ille . illa enim sunt curricula multiplicium variorumque sermonum , in quibus Platonis primum impressa sunt vestigia sed & hujus, dc aliorum p ilosophorum disputationibus, & exagitatus maxime orator est, dc adjutus. Omnis enim ubertas, & quasi silva dicendi, ducta ab illis est, nec satis tamen inducta ad forenses causas: quas , ut illi ipsi dicere solebant , agrestioribus Musis reliquerunt Sic eloquentia haec forensis spreta a philosophis dc repudiata , multis quidem illa adjumentis magnis. que caruit; sed tamen ornata verbis atque sententiis, iactationem habuit In populo, nec paucorum judicium reprehensionemque pertimuit Ita dc doctis eloquentia popularis , dc uisertis elegans doctrina defuit

IV. Po tum fit igitur in primis , quod post magistantelligetur in sine

philosophia non poste essici, quem quaerimus, eloquentem et non ut in ea ta inen omnia sint , sed ut sic adjuvet, ut palaestra liis trionem 8 Parva enim magnis saepe rectissime conseruntur . Nam nee latius , nec copiosius

de magnis, variisque rebus sine philosophia potest quisquam dicere Siquidem etiam in Phaedro Platonis hoc Periclem praestitisse caeteris dicit oratoribus Socrates , quod is Anaxagorae phy sci fuerit auditor et a quo censet . eum, cum alia praeclara quaedam & magnis ea didicisset . uberem & secundum sui se , gnarumque quod est eloquentiae maximum quibus orationis

modis quaque animorum partes pellerentur. Quod idem de Demsthene exustimari potest e cujus ex epistolis intelligi licet , quam frequens fuerit Platonis auditor . Nec vero sine philosophorum disciplina , genus & speciem cujusque rei cernere, neque eam definiendo explicare, nec tribuere in parrites possumus; nec judicare, quae vera, quae salsa sint: neque cernere conis sequentia, repugnantia videre,. ambigua di istinguere. Qui1 dicam de natura

sophiam dicit illam secretissimam, quia secretiora sunt ea quae rebus in mediis latent .. Antiquam, accipe Platonicam. Subobscuram, uod idearum speetes non cadit in tensum ,ed in inentem dc cogitationem. Strata us .

8a r paustra, bismonem Hilariones sunt actores fabularum, qui mitti solebant ad Palaestritas . Et id Quintilianus fieri stadet,

ut exercitatione palaeurae membra decentius &. Lorbus 1 verent , aptiusque s lium conat nerent : cujus exactores severos Allieniensessuisse eonstat . atque Romanos , recepta cel britate & magnificent lx ludorum scenicorum.

Ut- igitur in scena videntes lxistrionem pru den Ores, operani ne palaestrae dederit, intelliis gunt : ita qui dicentem studiunt oratorem , lentiunt quantum disciplina Ac eruditione Pr secerit utque plus nabet histrio, quam Pselaestrita, sic summus orator , que in Philosoplius ille tui popularis eloquentia deest

Idem .

394쪽

rerum, cuius cognitio magnam Orationis suppeditat copiam de vita , de ossietis, de virtute, de moribusὶ sine multa earum ipiarum rerum disciplina, aut dici, aut intelligi potest V. Ad has tas tantaque res adhibenda sunt Orn menta inumerabilia, quae sola tum quidem tradebantur ab iis , qui dicendi numerabantur magistri . Quo fit , ut veram illam , & absolut m eloquentiam nemo consequatur ,

quod alia intelligendi , alia dicendi disciplina est : ct ab aliis rerum ab

aliis verborum doctrina quaeritur. Itaque Μ. Antonius, cui vel primas eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, vir natura peracutus & prudens, in eo libro, quem unum reliquit, disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino neminem. Inlidebat videlicet ia ejus mente species eloquentiae, quam cernebat animo , re ipsa non videbat . Vir autem acerrimo ingenio sie enim suit multa & in se & in aliis deiiderans, neminera plane , qui recte appellari eloquens posset, videbat. Quod si ille nec se . nec L. Crassum eloquentem putavit: habuit proseis Eho comprehensam animo quandam formam eloquentiae , cui quoniam nihil deerat, eos , quibus aliquid , aut plura deerant , in eam formam non poterat includere. In vestigemus hunc igitur, Brute, si possumus, quem nunquam vidit Antonius , aut qui omnino nullus unquam fuit : quem si imitari, atque exprimere non possumus, quod idem ille vix deo concessum e D se dicebat; at qualis esse debeat, poterimus fortasse dicere.

VL Tria sunt omnino genera dicendi s9ὶ , quibus in singulis quJdam

floruerunt: peraeque autem id quod volumus perpauci in omnibus. Nam ct grandiloqui, ut ita dicam, fuerunt cum ampla & sententiarum gravita in te, & majestate verborum, vehementes, varii, copiosi, graves et ad perm vendos, & convertendos animos instructi, & parati. Quod ipsum alii aspera, trilii, horrida oratione, neque persecta , neque conclusa: alii laevi, &instrudia, & terminata. Et contra tenues, acuti, omnia docentes, & dilucidiora, non ampliora, facientes, subtili quaedam & pressa oratione limati . In eodemque genere alii callidi , sed impiatii , & consulto rudium similes di imperitorum : alii in eadem jejunitate concinniores , id est , faceti. si rentes etiam, di leviter ornati. Em autem quidam interjectus , inter hos medius, & quasi temperatus, nec acumine posteriorum, nec sulmine utens superiorum , ut cinnus Io J

cs Tria sunt gen/ra dιeandi Haee est Graecorum doctrina , qui triplicem dioendi

tilitaris medius in eonfinio est, utriusque modi partieepς - His singulis virtutibus vit Iaagnata sunt. Sumati atque tumidi saliunt pro uberibus, squallentes & jejuni dicti pro gracilibus, incerti ec ambigui pro mediocribus . Gellius lib. vir. eap. I . Grandiloquus est Cicero in oratione pro Milone , tenuis diacutus cum dicit pro Cecinna, temperatus In oratione pro lege Manilia. Prusseus. to in Danvis Perperam nonnullis laeditionibus habetur vieιnus . veram lectionem ex Nonio Marcello ub eruditis detectam attulimus. Cinnus . inquit. est Tommisio plurι-

morum , unde is concinnare dieιtur . Deinri

de locum hunc integrum subjicit. Idom.

395쪽

in rum In neutro excellens , utriusque particeps ; vel utriusque si ve rum qumimus 3 potius expers . Isque uno tenore , ut ajunt , in dicendo fluit, nihil afferens praeter facilitatem & mluabilitate me aut addit aliquos ,

ut in corona, toros co , omnemque orationem ornamentis modicis verbo

rum, sententiarumque distinguit . Horum singulorum generum quicumque vim singulis consecuti sunt, magnum in oratoribus nomen habuerunt . Sed quaerendum est, satisne id, quod volumus, effecerint. VII. Videmus enim fuisse quoi iam , qui iidem ornate, Re graviter. iidem versute, & subtiliter dicerent. Atque utinam in Latinis talis oratoris simu Iaerum reperire possemus i Es,et egregium non quaerere externa, domesticis esse contentos. Sed ego idem, qui in illo sermone nostro , qui est expositus in Bruto , multum tribuerim Latinis , vel ut hortarer alios, vel

quod amarem meos , recordor longe Omnibus unum anteferre Demostae

nem, qui vim accommodarit ad eam , quam sentiam , eloquentiam; nos ad eam , quam in aliquo ipse cognoverim . Hoc nec gravior exilitit quisquam, nec callidior, nec temperatior. Itaque nobis monendi sunt ii, quo rum sermo imperitus increbuit, qui aut dici se desiderant Atticos, aut ipsi Attice volunt dicere, ut mirentur hunc maxime , quo ne Athenas quidem ipsas magis credo fuisse Atti eas . Quid enim sit Atticum, discant, eis. quentiamque ipsius viribus . non imbecillitate sua , metiantur . Nune enim tantum quisque laudat, quantum se posse sperat imitari. Sed tamen eos studio optimo, judicio minus firmo praeditos, docere, quae sit propria laus Atticorum, non alienum puto.

Vt II. Semper oratorum eloquentiae moderatrix fuit auditorum prudentia . Omnes enim, qui probari volunt, voluntatem eorum, qui audiunt, intuentur, ad eamque, & ad eorum arbitrium & nutum totos se fingunt & ae-

commodant . Itaque Caria, & Phrygia , & Μysa, quod minime politae.

minimeque elegantes sunt , adsciverunt aptum suis auribus opimum quod-dλm, & tanquam adipatae dictionis genus, quod eorum vicini non ita Iaisto interjecto mari γ Rhodii nunquam probaverunt, Graeci autem mulisto minus , Athenienses vero funditus repudiaverunt e quorum semper fuit prudens , sincerumque judicium , nihil ut possent, nisi incorruptum, audiri re , & elegans. Eorum religioni cum serviret orator, nullum verbum in solens, nullum ponere audebat.

Itaque hic, quem praestitisse diximus caeteris, in illa pro Ctesiphonte ora tione longe optima, summissius a primo: deinde, dum de legibus disputat, pressus: post sensim incedens, judices ut vidit ardentes , in reliquis exsul tavit audacius . Ac tamen in hoc ipso , diligenter examinante verborum omnium pondera, reprehendit aeschines quaedam, & exagitat , 'it tu densque,

dura,

ii Ut in eorona, toros Volubile genus talis iucunditate eareat. struaus . orationis 8c rotundum uti corona , suscipit cra Non ita lato Deeem sere leueis Gal- ad ornamentum partes eminentiores , quasi Iicis Rhodus distat a litoriam Cariae . PrM- toros , ne tanquam politum marmor ἰ, varie- 'M.

396쪽

ORATOR. 377

dura, odiosa, intolerabilia esse dicit. Quin etiam quaerit ab Ipso , eum quidem eum belluam appellet, utrum illa verba, an portenta sint: ut AE schini ne Demosthenes quidem videatur Attice dicere. Facile est enim verbum liquod ardens s ut ita dicam J notare , idque restinctis jam animorum in cendiis irridere. Itaque se purgans jocatur Demosthenes cra , negat in eo

positas esse fortunas Graeciae', in hoc eum, huc, an illuc manum porrexerit. Quonam igitur modo audiretur Mysus, aut Phryx Athenis, cum etiam Demosthenes exagitetur, ut putidus 1' Cum vero inclinata ululantique voce. more Asiatico, canere coepisset, quis eum serret aut quis potius non jub ret auferri

IX. Ad Atticorum igitur aures teretes tr in & religiosas qui se aedom modant, ii sunt existimandi Attice dicere . Quorum genera plura sunt ; hi unum modo quale sit I s , suspicantur . Putant enim , qui horride

i ne ulteque dicat, modo id eleganter enuncleateque faciat, eum solum dice re. Errant , quod solum : quod Attice , non falluntur . Istorum enim ju- dieio, si solum illud est Atticum, ne Pericles quidem dixit Attice, cui primae sine controversia deserebantur. Qui si tenui genere uteretur , nunquam ab Aristophane poeta sulgere, tonare, permiscere Graeciam dictus esset. Dieit igitur Attice venustissimus ille scriptor ac politissimus Lysias. Quis enim id possit negare dum intelligamus, hoc esse Atticum in Lysin , non quod tenuis sit, atque inornatus, sed quod nihil habeat insolens , aut ineptum . ornate vero, & graviter, & copiose dicere, aut Atticorum sit, aut ne sit .Eschines, neve Demosthenes Atticus. Ecce autem aliqui se Thucydidios esse profitentur, novum quoddam imperitorum & inauditum genus. Nam qui Lysiam sequuntur , causidieum quendam sequuntur: non illum quidem amplum atque grandem ; subtilem& elegantem tamen, & quidem amplum atque grandem ; subtilem & elegantem tamen, & qui in sorensibus causis possit praeclare consistere . Thu-eydides autem res gestas & bella narrat & praelia, graviter sane dc probe: sed nihil ab eo transferri potest ad forensem usum & publicum . Ipsae Tom. I. - B b b iliti

nemo

ait hic Cicero teretia aur/s , sicut Horatius Os rotundum:

Grajis dedat ora νιρώndo MMa tritii. Acron interpretatur os personum . Aures ergo teretes, persectae , perpnlitae , deliratae . quaeque sonis asperioribus sicillime lae dantur . Retitiosa vero, suae nihil corruptum . nihil scedum, nihil put dum admittunt a contra legunt pura omnia , sinis , de incorrupta , ut fieri solet in observatione eaeremo

niarum. Idem

c 'δ Quale Lamb. quati id eismque. is 3 m tintim m... tiale M Sensus est: Attice dicentium plura sunt genera; sed Latini qui se dicere Attice putant. unum si bi genus qualecumque sit, sngunt. Prusos.

397쪽

illat conciones ita multas habent obscuras abditasque sententias, vix ut Intelligantur : quod est ita oratione civili vitium vel maximum . Quae est autem in hominious tanta perversitas , ut, inventis frugibus, glande vescantur λΛn victus hominum, Atheniensium beneficio Ιεὶ excoli potuit, oratio non potuit Quis porro unquam Graecorum rhetorum a Thucydide quid quam duxit At laudatus est ab omnibus . Fateor: sed ita, ut rerum explicator prudens, severus, gravis: non ut in judiciis versaret causas , sed ut in hii toriis bella narraret. Itaque nunquam est numeratus orator . Nec vero . si historiam non scripsisset, nomen ejus non exstiret IIJ, cum praesertim suisset honoratus & nobilis. Hujus nemo neque verborum , neque sententiarum gravitatem imitatur: sed, cum mutila quaedam & hiantia Io cuti sunt, quae vel sine magistro sacere potuerunt, germanns se putant esse Thucydidas . Nactus sum etiam qui Xenophontis sunt lem esse se cum ret: cujus sermo est ille quidem melle dulcior, sed a sorensi strepitu remo tillimus . Reseramus nos igitur ad eum , quem volumus , inchoandum, & eadem eloquentia informandum, quam in nullo cognovit Antonius. λ. Magnum opus omnino & arduum, Brute, conamur : sed nihil dissi cile amauri puto. Amo autem, & semper amavi ingenium , studia , mores tuOS. incendor porro quotidie magis , non deiiderio solum quo quidem conficior congressus nostros , consuetudinem victus , doctissimos sermones requirens tuos, sed etiam admirabili fama virtutum incredibilium, quae specie dispares, prudentia conjunguntur. Quid enim tam distans , quam a sein veritate comitas ρ Quis tamen unquam te aut sanctior est habitus, aut dulciori Quid tam didicile , quam in plurimorum controversiis dijudicandis ab omnibus diligi ρ consequeris tamen , ut eos ipsos , quos contra st tuas , ae quos, placatosque dimittas. Itaque essicis , ut , cum gratiae causa nihil facias, omnia tamen sint grata , quae iacis. Ergo omnibus terris I 8 unx Gallia s I9 communi non ardet incendio: in qua frueris ipse tet, cum in It liae luce caοὶ cognosceris, versarisque in optimorum civium vel flore

nium Athenienses agriculturae rationem a Triptolemo edoctos luilie , memoriae proditum est . Idem a ra a Nomen ejus non exstaret Ita Iam- bini editiones , quod cum verbis sequentibus magis con rust. Ut sen entia sits Nunquam Thucydides locum inter oratores habuit, celebris est iantum nisi riei nomine r non continuo tamen . si historiam non scripsistet , oblivioni suiss) traditur, si quidem de nobilitate de honoribus Athenis inclaruit . In aliis editionibus particula negans supprimitur . D

c is omnibus terris Post haee verba vula pati omnes virgulam adscribunt, quae videtur delenda esse, vi sie ordinentur voces et Tuo

vetustiores habuerant. Oisve Ius .c ly I na Gali a Trajecturus in Asrieam Caesar adversus Catonem & Scipionem , Bruto Galliam Citapinam, magna illius provinciae selicitate , coinmisit . Plutarchus in M.

Bruto. Idem .

c io In Datia Iuca In Gallia, quae sietur Italiae. Ad quod iaciunt haec in Antonia

398쪽

o RATO R.

Vel robore. Iam quantum illud est, quod in maximis oceupationibus sat nunquam intermittis studia doctrinae ε' semper aut ipse scribis aliquid, aut me vocas ad stribendum a Itaque hoc sum aggressus statim Catone ab Pluto aa : quem ipsum nunquam attigissem, tempora timens inimica virtuti , nisi tibi hortanti , &illius memoriam mihi caram excitanti, non parere nefas esse duxissem. Sed testificor, me a te rogatum, & recusentem, haec scribere esse ausum. V Io enim mihi tecum commune esse crimen , ut , si sustinere tantam quaestionem non potuero , injusti oneris impositi tua culpa sit , mea recepti . In quo tamen a 3 ὶ judicii nostri errorem laus tibi dati muneris compe sibit. XI. sed in omni re difficillimum est , sormam quod χαρακτήρ Graece

dieitur exponere optimi : quod aliud aliis videtur optimum . Ennio deleactor, ait quispiam, quod non discedit a communi more verborum; Pacuvio. inquit alius : omnes apud hunc ornati , elaboratique sunt versus ; multa apud alterum negligentius. Fac alium Accio. Varia enim sunt judicia , ut in Graecise nec facilis explicatio, quae sorma maxime excet Iat. In picturis alios horrida, inculta, abdita, & opaca contra alios nitida , Iaeta , collustrata delectant. Quid est, quo preseriptum a 4 aliquod , aut formulam exprimas, cum in suo quodque genere praestet, & genera plura sint λ Hae ego religione non sum ab hoc conatu repulsus: existimavique , in omnibus rebus esse aliquid optimum, etiam si lateret: idque ab eo posse, qui ejus rei gnarus esset, judicari. Sed quoniam plura sunt orationum genera , eaque diversia . neque in unam sermam cadunt omnia: laudationum , qualem Isocrates secit Panegyricum las , multique alii, qui sunt nominati scaphisbe , reliquarumque re rum, quae absunt a forensi contentione , ejusque totius generis , quod Graece ἐπιακτι εν χεὶ nominatur, quod, quasi ad inspiciendum , delectationis Bbb a caumentum , hie optimorum ei vium robur varie dixit saus iacui 3 Nn mximis Oeeu rion igna Adecistidici literaruin deditum fuisse Brutum seribit Plutarchus . ut in castris daret operam legendia libris , & paulo ante Pharsalicampustnam , aliis de eventu pugnae sollieitis , ipse Polybii epitomen componeret . Pνα- si sac 11 3 Caeona a/o eo a Non est hie C. . maiis , seu liber de Senectute, sed laudatio

Catonis Utieensis , qui ne veniret in potestatem Caesaris ipse sibi manus attulerata in quem Caesar Anticatones edidit, ut Cieer

nem refutaret. Strelaus .

c Σ3 In quo eam. Si eulpatur iudicium

meum , quod opus aggressus sim , cum emtieniado non eram idoneus et laudabitur quidem

voluntas dandi hujus tibi muneris. Anon

1 3 Pν θνiterum 3 Literariam characterest prius scripti' , quos ludi magister pueris amitandos proponit. Prusteus. tas 3 Panudirievim 3 In quo elaborando dotem aut etiam quindecim annos Isocratem consumpsisse tradunt . Oratio ex suasione Aelaudatione mixta , eujus prima parte lauder Atheniensium persequitur . altera eosdem ad bellum regi Persarum inserendum impellit

laudatione , Quintilianus . tri. 4. Ostendit his verbis o sed mihi . m ωνικον non ita de-- mons raraonis vim habere . quam ostentatio nix videtur . di multum ab illo enc mias iecidi sirre . Nam ut continet laudativum in se genus, ita non intea hoe solum eonsistit. Aia quisquam nesaverit panegyriem ων me esse 3 Atqui formam luadendi habent. Et plerumque de utilitatibus Graeciae loquuntur . Hae

399쪽

8o ORATOR.

eauis comparatum est; sormam non complectar hoc tempore: non quo negligenda sit: est enim illa quasi nutrix ejus oratoris , quem informare vo. lumus, & de quo molimur aliquid exquisitius dicere. XII. Ab hac & verborum copia alitur , di eorum constructio , & nu merus liberiore quadam fruitur licentia. Datur etiam venia concinnitati sen tentiarum : & arguti certique & circumscripti verborum ambitus concedun tur: de industriaque , non ex insidiis , sed aperte , ac palam elaboratur , ut verba verbis quasi demensa , & paria respondeant ' ut crebro conseran tur pugnantia, com Rarenturque Contraria . & ut pariter extrema terminen tur, eundemque reserant in cadendo sonum: quae in veritate causarum &ratius multo facimus, & certe occultiuS. In Panathenaico sa autem Iso. erates ea studiose consectatum fatetur . Non enim ad iudiciorum certamen,

sed ad voluptatem aurium scripserat. Haec tractasse Thrasymachum Chalcedonium , primum , & Leontinum serunt Gorgiam : Theodorum inde Byzantium , multosque alios , quos λογοδ αλse sag) appellat tu Phaedro Socrates: quorum Iatis arguta muliata, sed ut modo primumque nascentia, minuta, & versiculorum similia quaedam, nimiumque depicta. Quo magis sunt Herodotus, Thueydidenque mirabiles: quorum aetas cum in eorum tempora, quos nominavi , incita disset, longissime tamen ipsi a talibus deliciis, vel potius ineptiis, absuerunt. Alter enim sine ullis salebris quasi sedatus amnis fluit : aIter incitatior sertur, & de belli eis rebus canit etiam quodam modo bellicum : primisque ab his tui ait Theophrasius hiltoria commota est, ut auderet uberius, quam superiores, & ornatius dicere. XIII. Horum aetati successit Isocrates , qui praeter caeteros ejusdem gen ris laudarur semper a nobis, nonnunquam, Brute, leviter & erudite z9γTepugnante te. Sud credas mihi fortasse, si, quid in eo laudem , cognoveris . Nam cum concisus ei Thrasi machus minutix numeris videretur, dc Gorgias, qui tamen primi traduntur arte quadam verba junxisse ;Thucydides autem praesta tior , nee satis ut ita di eam rotundus et primus instituit dilatare verbis, & mol Iioribus numeris explere sententias. In quo cum doceret eos , qui partim in dicendo , partim in scribendo princia pes exstiterunt, domus ejus ossi ei na habita eloquentiae est . Itaque ut ego , cum AE nostro Catone laudabar , veI reprehendi me a caeteris lacile patie-Haec ille . Unde scias Ela κνικουν genus I

tius patere, quam quod laudativum vocatur. 1 resaus

c 2 Panathenaiea 3 I eratis Oratione se appellaia . vel quod habita sueria Panathenaeis solemnibus seir s, vel quod Atheniensivan mnia egregie facta , eorumque laudes ab ulti

ma Origine repetit . Eam orationem seripsit annos nati s nonaginta quatior, di in exor

dio sate ut Isberates jun oluin se rhetor Lini' osculo, stultiosiua conquisivisse. Prus s.

nionis fabricat re .

vareν legas lenir/ν Hujus quidem adverbii imgniscataci accommodata est ad naturaui M. B H-ti, qui benignitate suinna fuit . Quod Cicexo in hoe libro testatus est. Murrens.

400쪽

ORATOR. 38 I

bar, sie Isocrates videtur testimonio Platonis aliorum iudicia debere contemnere. Est enim ut scis quasi in extrema pagina Phaedri his ipsis verbis Ioquens Socrates. Adolescens etiam nunc , o Phaedre, Is rates est ; sed quid de illo augurer , lubet dicere. Quid tandem ' inquit ille . Majore

, , mihi ingenio videtur esse , quam ut cum orationibus Lysiae comparetur . se Praeterea ad virtutem major indoles: ut minime mirum futurum sit, si, , , cum aetate processerit , aut in hoc Orationum genere , cui nune studet , , , tantum, quantum pueris, reliquis praestet Omnibus , qui unquam orati δε nes attigerunt; aut, si contentus his non merit , divino aliquo animi A motu majora concupiscat . Inest enim natura philosophia in hujus viri si mente quaedam. Haec de adolescente Socrates auguratur. At ea de s niore scribit Plato, & scribit aequalis, & quide in exagitator omnium rhetorum. Hunc miratur unum Me autem, qui Isocratem non diligunt, una cum Socrate, & cum Platone errare patiantur.

Dulee igitur orationis genus, & solutum , & effluens , sententiis argu- eum, verbis sonans, est in illo epidictico genere , quod diximus proprium sophistarum; pompae, quam pugnae aptius; gymnasiis & paLestrae dieatum ;spretum & pulsum soro . Sed quod educata hujus nutrimentis eloquentia . ipsa se postea colorat, & roborat, non alienum fuit de oratoris quali incunabulis dicere. Verum haec, Iudorum, atque pompae r nos autem iam in aciem, dimicationemque veniamus.

XIV. Quoniam tria videnda sunt oratori, quid dicat, & quo quidque loco, & quomodo; dicendum omnino est, quid sit optimum in singulis , sed aliquanto secus atque in tradenda arte dici solet. Nulla princepta ponemus.s neque enim id suscepimus sed excellentis eloquentiae speciem & formam adumbrabimus: nec, quibus rebus ea paretur, exponemus; sed qualis nobis esse videatur. Ac duo breviter prima. Sunt enim non tam insignia ad maximam laudem, quam necessaria, & tamen cum multis pene communia. Nam & invenire, & judicare, quid dicas, magna illa quidem sunt, & tanquam animi instar in corpore: sed propria magis prudentiae , quam eloquentiae v qu tamen in causa est vacua prudentia 3o e Noverit igitur hic quidem orator, quem summum esse volumuS, argumentorum & rationum locos. Nam quoniam, quidquid est quod in controversia aut in contentione versetur , in

eo , atat sitne , aut quid sit se aut quale sit , quaeritur . sitne , signis et quid sit , definitionibus : quale sit , recti, pravique Partibus . quibus ut uti possit orator, non ille vulgaris, sed hic excellens, a propriis

per c o ma tamen in ea a s vaevia ρνuden .a a Loeum sane difficilem sic opinor

poste explicarie ut sit torrectio. Dinit invenire, judicare , propria magis piudentiae es.se , quam eloquentiae . Ti in subjunstit . quescorrigendo Sed tamen qua in cauis elle r test eloquent a sne p)udentia st Nulla causa est, nullum tenus dicendi, in quo eloquentiaese in ist vacua. d sit via prudentia. Est mmm , quemadmodum infra dicetur ear. Ei.

SEARCH

MENU NAVIGATION