장음표시 사용
692쪽
minior est Filio Spiritus sanctus ; quasi Filius accipiat a patre, & Spiritus sanctus a Filio, quibusdam gradibus naturarum. Absit hoc credere, absit hoc dicere, absit a Christianis co dibus cogitare. ευδον si τρέου το πνει πιτο αγον. ως αι , τ ιδνήοῖ υμ-
693쪽
P Raeter haee testimonia certissima s. Augustini, placet addere etiam testimonium a nostratibus quoque in graecum conuersum ex libro, qui de cognitione verae vitae inscribitur C/p. IO. tom. s. qui liber, quamuis non sit certum esse Augustini, quod non reperiatur in retractationibus, neque tria indiculo possi ij, & Iheologi Lovanienses negent ex phrasi illum esse Augustini, Bellarminus tamen in libro de Scriptoribus ecclesiasticis de opusculis eiusmodi, quae sunt in eo-most. Augustini, censurat, nec posse Certo astruere eos esse Augudini, cum diligentissimus collector Possidius eos praeterierit, neque inueniantur a Beda citati, qui ex operibus Augustini Commentaria in epistolas Beati Pauli consecte. Neque audere plerosque horum librorum negare este Augustini, cum pij sint&docti, &Augustini ingenio non indigni. Sic igitur auctor quicunque sit, disserit de Trinitate in eo libro, in quo tanquam in Dialogo, Fratres interrog/nt, Magister respondet.
694쪽
m QEd quia pondus carnis animam aggravat, ecce ite tres. o rum carnalis cogitatio mentem diuina contemplaniem pulsat . Cum enim superius ratio virum Deum verissime esse demonstrauerit, & iplum solum cuncta ex nihilo fecisse probauerit, quomodo quas tres Deos adorare docemur, dum Uatrem perfectum Deum , silium perfectum Deum, spiritum sanctum persectum Deum confiteri monemur λ Dum enim subdistinctae tres personae distinguuntur, quid aliud quam tres d ii a nobis intelliguntur. Magis P . in ipsa veritate se demonstrante, & ratione probante, citius videbitis necessariam in una essentia personarum Trinitatem, item per omnia necessariam tribus pers nis indiuiduae substantiae unitatem. Cum iam superius m matice de eo Ioquerer, quia non poteram proprie: Quid dixi essentiam Dei esse λFratres. Lucem.
Magiser . De suce quid gignitur
Magister. Quid in luce, & splendore simul conside-xatur λFratres. Calor.
Magiser. Num in substantia lucis, splendoris, & calari s inuenitur diuersitas λFratres. Non, sed identitas. Magiser. Num in vocabulis, vel osscijs praedicatur identitas ρFratres. Minime, sed diuersitas, nam lucis vocabuIum isam substantiam, splendoris vocabulum lucis gratiam, cal
696쪽
Magister. Summum Spiritum Patrem lucem appellari, habetis in Ioanne Apostolo: Deus lux est, & in eo tenebrae Con sunt ullae, summum quoque Spiritum Filium splendo- Iem nuncupari, habetis in alio Apostolo , Qui est splendor substantiae eius. Summum nihilominus Spiritum sanctum calorem irominari apud Moyseni Deus noster ignis est . Cum itaque Iux, splendor, calor, una sit natura, &indiuidua substantia , vocabula vero diuersa: constat profecto Patris de
iiij & Spiritus sancti unam naturam indiuiduam essentiam esse, dum in eo quod significat quid sit, substantialiter Spi-1itus nominatur, & item in personis diuersitatem nece: I xiam dum Pater gigners, Filius nascens, Spiritus sanctus, ab utroque procedens Praedicatur. Fratres. Plane Trinitatem in personis perspicue videmus , & necessariamin substantia unitatem euidenter tenemus. Magister. Ideo vigilantissime haec duo nomina, sciliacet substantia &persona diuinae essentiae coaptantur: quia semper substantia de indiuiduis in pIuralitatem consistentia Lusi persona autem de indiuidua rationali natura praedicatur, cum nos solemus personis pluralitatem, substantiae autem
Fratres. Qua similitudine vocatur attema Iux Pater.
698쪽
Magister. Quia ex se prolem genuit aequaIem .
Fratres. Nonne sibi magis matris nomen conuenire
videretur λMagi ier. In patre est semper principalis causa prolis. N ideo a principali sexu debuit iure hoc nomen appellari. . Fratres. Qua similitudine dicitur gignens pMagiser. Certum est quod mens gignit costitationem, cum autem mens se ipsam cogitat, quasi aliam sibi similem generat, sic summus Deus cum se ipsum talem qualis est, cogitauit, proculdubio similem sibi per omnia imaginem generauit. Et sicut gignens iure Pater vocatur, ita rectissime genitus Filius nominatur.
Fratres. Si Deus Filium genuit, videtur aliquando suisse quod Filium non habuerit, & hoc nomen ex accidenti possederit. Quod si hoc ita est , superior prolatio labefactatur, qua Deo nihil accidentale, sed totum essentia Ie praedicabatur . Magi r. Ita docuit ratio, Dei essentiam esse aeternam vitam, initi j & finis nesciam . Quod si haec si gulatis vera viata absque initio semper fuit, constat quod & absque initio semper se vivere intellexit. Quod si se vivere non intellexit, sopiens non fuit, quod nefas est de Deo dicere. Quod si alia
suando sapientiam aliunde accepit, qua pilus caruir, tune id a quo tantum bonum accepit , Deo melius extitie, quod absurdissimum est. Sed si sempiterna vita semper se viuer intellexit, haec intelli entiae sapientia non aliunde ei accidit , sed semper ei coessentialis suit, quanquam hanc ex se ut pro
Iem suam ineffabiliter genuerit; igitur Pater nunquam sim Filio extitit.
699쪽
700쪽
Fratres. Qua similitudine s endor aeternae Iucis pilius
Vocatur non filia λMagiiser. Quia per omnia similitudo patris in eo exprimitur, unde& similitudo eius dicitur. Nihil enim in rebus cieatis ad integrum eius similitudinem seruat, a quo nascitur. Capilli namque a capite nati, sunt capiti dissimiles, poma ab arboribus nata sunt illis dissimilia . ovibus scelus animalium , vel ipsi fili j hominum, non per omnia similes qualitati genitorum. Hic autem per omnia gignenti est simillimus ire ideo verissime non fili , sed pilius vocatur. Fratres. Qua autem habitudine Filius Verbum vocatur Magiser. Tripliciter verbum intelligitur . Verbi gratia , Cum hoc verbum, homo, homo profert ore: aut cum idem vel bum homo , absque motu linguae in corde suo io mat aut cum res ipsa, quam significat illud verbum, homo , qualis sit intellectu cogitatur. Hoc tertio modo Deus Verbum suum genuit, cum seipsum cogitando dixit. Et quia totam mundi Armam eadem cogitatione creauit, ideo dicitur, quod omnia in Verbo suo secerit unde & de creatione mundi legatur, isse dixit & iacta sunt. Nihil enim aliud est Filius, veI Verbum Dei, quam cogitatio, vel ars, vel sapientia eius. Nempe cum nos aliquam iem cogitamus, ipsius rei imaginem in cogitatione nostra semamus : sic Deus, cum seipsum cogueauit; similem sui per omnia imaginem formauit; ideo boe Verbum imago vel similitudo Dei dicitur, sed nihil aliud nisi eadem essentia exprimitur, unde& hoc verbum dicitur quasi
Fratres. Quare dicitur, omne quod factum est , in ipso vita erat Num lapides, qui stolidi sunt, in Verbo Dei vivunt' Magiser. Omnis creatura trifarie subsistere dicitur, in