T. Lucretii Cari De rerum natura. Libri sex, cum notis Thomae Creech, collegii omnium animarum socii

발행: 1754년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Τ. LUCRETI I

Ρlaga, nec ad nostras acies perlabitur ictus: Aera per multum quia dum Simulacra feruntur, Cogit hebescere eum crebris offensibus Aer. et Hinc, ubi suffugit sensum simul angulus Omnis, Fit, quuli tornatu ut saxorum structa tuantur:

On tumen ut coram quae sunt, vereque rotunda,

Sed quali adumbratim paullum simulata videntur. Umbra videtur item nobis in Sole moveri, q6s Et vestigia nostra sequi, gestumque imitari, Aera si credas privatum lumine posse Indugredi, motus hominum, gestusque sequentem. Nam nihil esse potest aliud nili lumine cassus Aer, id, quod nos Umbram perhiberc suemus. q7o

Nimirum , quia Terra locis ex ordine certis Lumine privatur Solis, quacunque meantes

Officimus: repletur item, quod liquimus ejus. Propterea fit, uti videatur, quae fuit Umbra Corporis , e regione eadem nos usque secuta. gyrSemper enim nova se radiorum lumina fundunt, Ρrimaque dispereunt, quasi in ignem Lana trahatur. Propterea facile & spoliatur lumine Terra: Et repletur item, nigrasque sibi abluit Umbras. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum: q8o Nam

viarum . Ω clausa doniorum : Tornata ero rotunda, Tornare rotundum eiu-

cere; Cicero in Timaeo , Atque ita tomniaviι . ut nihil esses pos rotundim. Umbru videtur item, &e.) Νοn solum Imago in Speculis, sed Umhra Corporis videtur nobiscum incedere,& gestum imitari; quoniam , UiZ. v. Is Umbra nihil aliud est nili Aer inmine privatus 1 corpore aliquo denso Soli obverso . ideoque ut Corpus istud

densum moveatur, ut sese erigat, aut inclinet, Umbram etiam variari nece se eit , quoniam ab isto Corpore m vente , ereisto. inclinato, &c. alius aliusque Aer alio alioque modo lumine privatur.377. Vttes in Lenem Lana trahatur. Proverbium Graecum, quo usus est Plato , ξαίνειν εις κυο, de re inutili αναγέτω , & quae absolvi non possit: her. Et haee optimε eonveniunt menti Poetae, R perpetuum istum radiorum Solis interitum satis aptὸ expria muni : Maliger autem Obser. ad Tibullum legit. - suas carmine lana trahatur. carmen autem est instrumentum lanificum. 3go. Nee tamen bis oculos. Re. Absoluta de Visu R Visione disputatione, a duobus problematis ulti md pr positis occasionem arripit defendendi certitudinem sensuum , quam non tantum ista problemata, sed alia etiam , quae usque ad v. WΟ. enumerat, Ia --stare videantur; Quae omnia expli-cRre non opus est, dum plana sint &familiaria : Sensus verb certos esse ideo arguit, quia accipiunt rerum Im gines quales sibi deferuntur ue non cognoscunt naturas rerum, non judicant , neque aliquid pronuntiant, ideo nullus

242쪽

LIBER QUARTUS. 22 I

Nam, quocunque loco sit Lux, atque Umbra, tueri Illorum est, eadem vero sint lumina, necne: Umbraque, quae fuit hic, eadem num transeat illucr An potius fiat, paullo quod diximus ante: Hoc Animi demum Ratio discernere debet: Nec possunt oculi naturum noscere rerum. Proinde Animi vitium hoc oculis adfingere noli. Qua vehimur Navi, fertur, cima itare videtur rQuae manet in statione, ea praeter creditur ire: Et fugere ad puppim colles, campique Videntur,

Quos agimus praeter navim, Velisque volamuS. Sidera cellare aetheriis adfixa cavernis Cuncta videntur: at adsiduo in sunt omnia motur Quandoquidem longos obitus exorta revisunt, Cum permensa suo sunt coelum corpore claro: Solque pari ratione manere, & Luna videtur

In statione, ea quae ferri res indicat ipsit. Exstantesque procul medio de gurgite Μontes, Classibus inter quos liber patet exitus, idem Apparent, & longe divolsi licet, ingens

Insula conjunctis tamen ex his una Videtur. Atria versari, & circumcursare columnae

Usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi Delierunt verti, vix ut jam credere pollini, Non supra sese ruere omnia tecta minari. Jamque rubrum tremulis jubar ignibus erigere alte Cum coeptat Natura , supraque extollere monteis ; uos tibi tum supra Sol monteis esse videtur, Cominus ipse suo contingens fervidus igni, Uix absunt nobis missus his mille sagittae ;Uix etiam cursus quingentos saepe Veruli:

nullus in iis error, omnes autem erro res ex opinatu Animi nascuntur.

lius - Statio malefida earinis.

799. Idem Apparent, V longe diso

liere. uuidam Uodd. non agnoscunt, Re Lamhinuς rejicit. με. JMur.) varrd, Festus, Servius , ad Φ. aen. B portis jubare exorto deum juruentus: doeent iubis LMeiserum esse ; Hos sequitur Lambinus, at nihil certius quam unam eandemque rem in hoc versu δε- har , & v. w8. Solem appellari. II. Veruli. Verulum est telum breve & acutum, Sali . lib Hist. III.

Saxaque ingentia , D' Axe vinetie trabes per pronun incitabantur, Aribusque emianebant in modum Ericii militaris veruti binum pediam. Nonius.

τDiuiti sti by Cooste

243쪽

22 a

T. LUCRETII

Inter eos, Solemque jacciat immania pontissiquora, subitrata aetheriis ingentibus oris: Interjectaque sunt terrarum millia multa, Quae variae retinent gentes, & saecla ferarum. 4 Is At conlectus aquae digitum non altior unum, Qui lapides inter sistit per strata viarum, Despectum praebet sub terras impete tanto, A terris quantum coeli patet altus hiatus: Nubila despicere, & coelum ut videare videre, & qaci Corpora mirando sub terras abdita coelo. Dcnique, ubi in medio nobis equus acer obhaesit Flumine, & in rapidas amnis despexi inus undas; Stantis equi corpus transversum ferro videtur Vis, & in adversum flumen contrudere raptim et 423 Et, quocunque oculos trajecimus, Omnia ferri, Et fluere adsimili nobis ratione videntur. Porticus aequali quamvis est denique ductu, Stansque in perpetuum paribus sustulta columnis; Longa tamen parte ab summa cum tota videtur, ηδ oΡaullatim trahit angusti fastigia coni, Tecta solo jungens, atque omnia dextera laevis:

Donicum in obscurum coni conduxit acumen. In pelugo nautis ex undis ortus, in undis

Sol fit uti videatur obire, & condere lumen iQuippe ubi nil aliud nisi aquam, coelumque tuentur, Ne leviter credas labefactari undique sensus. At maris ignaris in portu clauda videntur

Navigia

et i corpora mἰran L. &e. Huic versiit iniquus est Lamhium, & tejicit, emendat Aher, legitque, i corpora mirando sub Terras abdita

pacto.

quippe quid sit istud mirandum sub Te

ras Caelum, Ipse non intellexit, nec alios unquam intellexisse putat: Quali vero istud coelum in collectione Aquae apparens non admirabile & lah terras Videatur , cum tam profundus sit Radmirabilis in istud Coelum despectus. Alii veros Corpora mirandi sub terras abdita coeli. 29. Stansque in perpetuum. In Ion gum extensa: Servius, ad aeneid. 7. Perpetuis soliti patres co1 dere memss. Perpetuit mensis. Longis, ad ordia

nem exaequatis sellentum.

3Ο. Longa. Alii, Longὸ, id est

procul.

433. Donicum in o curum, Re. Nam cum Tectum descendere , Pavi mensum surgere , Ω Ρarietes concurrere videantur, in acutum conum pro spectus desinat necesse est. 38. In Portu. Legendum in Pomto , Quid enim Navigia in Portu obni- ntur undis Τ 38. Clauda. Remos enim Navigioiarum crura pedesque existimes quibus per fluctus incedunt i Ideo elim hi R

iiii

244쪽

LIBER QUARTUS. 223

Navigia, aplustris fractis, obnitier undis. Nam quaecunque supra rorem salis edita pars est MoRemorum, rectist; & recta superne Guberna: Quae demersa liquore obeunt, retractu videntur Omnia converti, sursumque supina reverti: Et reflexa prope in summo fluitare liquore. Raraqus per coelum cum venti nubila portant A sTempore nocturno, tum splendida Signa videntur. Labier adversum nubeis,. Rique ire superne Longe aliam in partem, quam quo ratione feruntur. At si forte oculo manus uni subdita subter Ρressit eum, quodam sensu fit, uti videantur Aso omnia, quae tuimur, fieri tum bina tuendo; Bina Lucernarum florentia lumina flammis, Binaque per totus aede is geminare Supellexi Et duplices Hominum facies, & corpora bina. Denique cum suavi devinxit membra sopore Ars Somnus , & in summa corpus jacet Omne quiete tTum vigilare tamen nobis , & membra movere Nostra videmur, & in noctis caligine Caeca Cernere censemus Solem, lumenque diurnum et Conclusoque loco Coelum, Mare, Flumina, Μοnteis η6o Mutare , & campos pedibus transire videmur: Et sonitus audire, severa silentia noctis Undique cum constent, & reddere dicta tacentes. Caetcra de genere hoc mirando multa videmus, Quae

mi fracti appareant Navigia dicantur

clauda.

39. lluseris. Aplustra , proprie

Navis ornamenta, Hoc autem loco omnes navigii partes, quae aquis eX-tant, significant, ut sequentia demonstrant.

446. Rorem salo. Aqua Μaria tVirgilius,

- Spumas salis aere ruebant.

codd. Ac vera ratione.

so. Pressit eum , quodam. Pressit, cum quodam : Gilanius . & v. a. proforeutia alit legunt grantia, quos non sequora

item ααι--, Plato, Plutarchias , Lucialius , &c. item apud Herodotum in Terpsichore, σα αμεαειν : 'her. Vid. Fum Interpreta tioncm, x ride. 46a. Severassentia.) Non erat cur locum hulic mutari velles Lambinus is Nec enim est ut quidquam Homini Poetae placeat magis quam severum illud noctis silentitim : Faber. Lambinus , Sonora , qilod putidum est, aut Serena. 64. Caetera de genere, &e. ) Fallimur in iis rebus circa quas sensus versantur, id certum est, inde verd fallaces sensus quis arguat 3 clim illi, v. 7.retum Di iti eo by Cooste

245쪽

T. LUCRETII

Quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt; 46

Nequicquam: quoniam pars horum maxima fallit Ρropter opinatus Animi, quos addimus ipsi, Pro visis ut sint, quae non sunt sentibu' visa. Nam nihil egregius, quam res secernere apertas

Λ dubiis, Animus quas ab se protinus addit. 47 Denique, nil Sciri siquis putat, id quoque nescit, An Sciri possit, qui se nil Scire fatetur :

Ηunc igitur contra mittam contendere causam,

Qui capite ipse suo instituit vestigia retro. Et tamen hoc quoque uti concedam, scire, at id ipsum 473

deferuntur ; non cognoscunt naturas rerum, non judicant, neque aliquid pronunciant, ideo nullus in illis error, Omnes autem errores ex opinatu Animi nascuntur: Repraesentant sensus, judicat Ratio , saepe autem temere & inconsiderate. Haec Ipse uisurus ad He

ινεται, &e. Et apposite Cicero, inucullo , Timagoras Epicurus negat, innquam, cum oculos toruisset, vii l. v. 4so. ) duas ex lucerna summulas ese via fas, Opinionis enim es mendacium , non

67. suos addimus iasi.) Opimium

ita exprimit Epicurus ad Herodotum :

469. Nam nihil egregius. Alii codd. Nam nihil atrius est, & recte: Hos duos versus rejiciunt Interpretes, improbe : v. 467. docuit , Nos addere opinaim Animi, Igitur in v. QO. pro Abii 1egatur Addit, & tum omnia plana erunt & facilla : Fallimur in omnibus istis exemplis quae modo enumeravit, idque etiam admoniti, difficile enim profecto est non addere opinionem Animi rebus 1 sensu delatis. II. Denisue nil sciri, &c. v. 9. Academicos novos quorum princeps fuit Arcesias, aggreditur , & veteres qui Socratem sequuti sunt: Siquis enim dixerit nihil sciri posse, id etiam ipsum Nihil sciri poste nesciat necesse est, alioquin aliquid sciret. Inde Metrodorus Chius apud Ciceronem in Lucullo, Nego scire uos . sciam ne aliquid, an uibit sciamus , ne id ipsum

quidem nescire , aut scire nos , nec Omni-uo fit aliquid , aut nihilst: Sed eiunistiusmodi Hominibus non est disputandum , qui quid sit Verum , quid Falsum, quid Certum quid Incertum, quid sit Seire, quid Nescire, pariter ignorant, & se ignorare gloriantur.

dus , GOm. 73. Hunc igitur, &e. Hos duos versus omnes codd. agnoscunt, suspectos tamen habet Lambintis, tandem verδ legit,mve igitur contra quidnam conte dere curem :Alia est Fabri sententia, qui haec hahel: Locus est luculentissimus 3 Qui manibus ingrediuntur prono in terram capiate, quod Histrionum pueri vulgh f ciunt , non nisi retro incedere possunt; quod facile ad explicandam Lucretii lententiam transferre possis. Transferamus igitur , & haec sit sententia :Non est disputandum cum illo qui omnia pervertit, quod novos Acad micos fecisse certum est.

246쪽

LIBER QUARTUS. 2as

Quaeram, quom in rebus veri nil viderit ante, Unde sciat, quid sit Scire, & Nescire vicissim:

Notitiam veri quae res, falsique crearit ;Εt dubium certo quae res differre probarit Z Invenies primis ab Sensibus esse creatam 48o Notitiam veri , neque Sensus posse refelli: Nam majore fide debet reperirier illud, Sponte sua veris quod possit vincere falsa.

Quid majore fido porro , quam sensus haberi Debet An ab sepsi falso Ratio orta valebit 48s

Dicere eos contra, quae tota ab Sensibus orta 'sty

Qui nisi sint veri, Ratio quoque falsa fit omnis. Aia poterunt oculos Aures reprehendere 3 An Aurcis Τactus an hunc porro Tactum Sapor arguet oris rAn confutabunt Nares, Oculive revincent 8 49o Non cut opinoo ita 'st : Nam seorsum quoique potestas Divisa 'st: sua vis quoique 'it: ideoque necesse 'st, Quod molle, aut durum est, gelidum, servensve, seorsum Id molle, aut durum gelidum, fervensve videri; Et seorsum varios rerum sentire Colores, εις Et qtnecunque coloribu' sunt conjuncta, necesse 'st. Seorsus item Sapor oris habet vim , seorsus Odores Nascuntur, seorsum Sonitus: ideoque necesse 'st, Non post uni alios alii convincere Sensus. Nec porro poterunt ipsi reprendere sese: sco Equa fides quoniam debebit semper haberi. Proinde, quod in quoque 'it his visum tempore, verum 'st.

Jam tandem , v. aa. sensus esse Crite- ,

ria Veritatis demonstrat. Id enim Ve- tritatis criterion sit necesse est, quod lfalsum corrigere & refutare Iossit: Illud vero faciunt Sensus. Ipsos autem Sensus quid corrigat, aut refellat 3 An Ratio 3 Ratio autem a Sensibus tota pendet. An alii Sensus alios conis vincent 7 Hoc minimε dicendum, Nam singuli sensus circa propria sua obiecta versantur , Nec quid alii Seti-

sus agunt, curant, aut coenoscunt:

An iidem igitur Sensus seipsos emendent 3 Id fieri non potest, quoniam Sensibus aequa fides est semper adhibe da. Simpliei igitur Sensuum repraesentationi id est primis sensib Q fiden

dum. Epicurus docuit Serrai erat ἄλη

247쪽

Et, si non poterit ratio dissolvere causam, Cur ea, quae fuerint juxtim quadrata, procul sint

Visa rotunda ; tamen praestat rationis egentem ros Reddere mendose causas utriusque figurae, Quam manibus manifesta suis emittere quaequam ;Et violare fidem primam, & convellere tota Fundamenta, quibus nixatur Uita , Salusque. Non modo enim Ratio ruat omnis, Uita quoque ipsa s Io Concidat extemplo , nisi credere sensibus ausis, Ρ ecipitcisque locos vitare , & caetera, quae sint In genere hoc fugienda; sequi, contraria quae sint. Illa tibi est igitur verborum copia casia Omnis quae contra sensus instructa, parata 'st. sIr

Denique ut in Fabrica, si prava 'st Regula prima, Νormaque si fallax rectis regionibus exit, Et Libella aliqua si ex parti claudicat hilum;

omnia mendose fieri, atque obstipa necessum 'st, Prava, cubantia, prona, supina, atque absona tecta; faci

Jam ruere ut quaedam Videantur Velle, ruantque,

Prodita judiciis fallacibus omnia primis. Sic igitur Ratio tibi rerum prava necesse 'st, Falsaque sit, falsis quaecunque ab Sensibus orta 'st. lNunc alii Sensus quo pacto quisque suam rem fas

Sentia

verδ lape fallimur , cum, V. g. Tu ris quadrata eminus visa appareat T tunda , quid agendum est 3 Respondet Lucretius, v. I 3. Satius esse negligere ista Problemata, aut quamcunque

causam assignare , quam Sensibns diffidere , quibus tota Vita & Salus innitatur . nam sine illis Salubria eligere, aut Noxia, Praecipitia, v. g. Fiammas , R ejusmodi alia vitare non possumus: Hic vero tangit Sceptires, deuorum Principe Pyrrhone Diogenes

I 6. Denique ut in fabrica, Re. Longam hanc disputationem , V. 9.concludit: Sensus ij sunt, ad quorum fidem res omnes exigimus; Ideoque si isti fallaees sint, de omni Certitudine 9 Scientia erit actum. Nec miniis nox erraremus quam Faber ille . qui fati ci Regula , Norma, Ω Lihella utitur. s I9. Obssipa.) Curvata, obliqua, inflexa , Cicero in Arati Phaenomen. Obstipum raptit, D' tertii cervice re

sexum.

Horatius , Sat. s. Ith. II.

-.- mom sis Comiem, atque Stes capite obstipo :

Sas. Nune alii Sensus, Re.) Hactenus de Visu , & Simulachris, Iam uiaque ad v. 6I8. de Voce R Auditur Primo autem , v. I . docet quid sit audire : Audimus verὶ, cum vox Aurea attingit, suoque corpore movet & im pellit Sensum Voci isti percipiendae destinatum. Qithd autem Vox Corporea sit, id veri, est manifestum, radie enim fauces , facit asperas ct laedit. ideoque tangat necella est, at quod tangit.

248쪽

LIBER QUARTUS. 227

Sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta 'st. Principio, auditur Sonus, & Vox omnis, in Aureis. Instauato suo pepulere ubi corpore sensum. Corporeum quoque enim Vocem constare fatendum 'st. Et Sonitum, quoniam possunt impellere Sensus. rq oΡ terradit enim Vox fauceis siepe, facitque Asperiora foras gradiens arteria Clamor. Quippe, per angustum turba majore coorta Ire foras ubi coeperunt primordia Vocum, Scilicet expletis quoque janua raditur oris sRauca viis, & iter laedit qua Uox it in auras. Haud igitur dubium est, quin Voces, Uerbaque constent Corporeis e principiis, ut laedere possint. Nec te fallit item, quid corporis auferat, & quid Detrahat ex Hominum nervis, ac viribus ipsis s

Ρerpetuus Sermo nigrai noctis ad umbram, Aurorae perductus ab exoriente nitore;

Praesertim si cum summo 'it clamore profusus: 'Ergo corpoream Vocem constare necesse 'it, 'Multa loquens quoniam amittit de corpore partem. DrAsperitas autem Uocis sit ab asperitate Principiorum, & item laevor laevore creatur. Nec simili penetrant Aureis primordia forma, Quom Tubu depresso graviter sub murmure mugit, Aut reboant raucum Retrocita cornua bombum: sso

Uallibus

tangit, aut tangitur, est Corpus.

τ . Epicurus ad Herodotum. s 26. Scrupos. Scrupi dicuntur an pera Saxa , R dissicilia attrectatu, unde rem aliquam Serupulosum dicimus,

quae in se habet aliquid asperi. Festin. sys. Scilicet expletis. ) Expletis oris, id est, Deis, Lambinus, qui versum sequentem reiicit: Retineri autem potest , dum ad rem facit, & commodam interpretationem patitur. s39. Nec Te fallit item. Priori ar-. gumento alium, V. p. subjungit ab experientia ductum : Aliquis magna con tentione loquatur, debiIis fiet ad languidus. Non autem dubitabit vocem

Corpoream esse , cum magnam corporis sui partem, dum loquitur, detractam senserit. 46. peritas autem vocis, &c. Iam aliud quoque argumentum , V. 7. desumitur ex ipsa voluptate & molostia, qua nos Sonus, prout concinnus, inconcinnusque est, assicit: Siquidem censet Epicurus, quae Corpuscula subingrediuntur autem, organumque amisciunt , certa ratione configurari, &omnem suavitatem aut acerbitatem S ni , non aliunde esse, quam ex eo quddhujusmodi corpuscula in organum subeuntia ipsum delineant, exasperent-Ve, pro conditione laevitatis, aut anperitatis qua configurantur. sso. Et reboant , &c. Retroesta P a cornua,

249쪽

Τ. LUCRETII

Vallibus & Cycni gelidis orti ex Heliconis

Cum liquidam tollunt lugubri voce querelam. Hasce igitur penitus Voces cum corpore nostro Exprimimus, rectoque seras emittimus Ore, Μobilis articulat verborum daedala lingua; IsrFormaturaque labrorum pro parte figurat. Atque ubi non longum spatium 'st unde illa prosecta Perveniat Vox quaeque, necesse 'st Verba quoque ipsa Ρlane exaudiri, discernique articulatim. Servat enim formaturam , servatque figuram. soci At si interpositum spatium sit longius aequo, Aera per multum confundi Verba necesse 'st, Et conturbari Vocem, dum transvolat auraS.

cornua, Alii Barbarar Hunc versum Lucretio abjudicat Lamlistis, sed Lucretius , si viveret, ad alios Iudices provocaret: Interpres , viz. non Viderat , neque multi vident quid tandem illud sit Retrocita harhara, vel Cornua: At ego videor firmare posse intelligi illud instrumentum Μulicum, Syriacae , opinor, originis , quod Sachule, vel Gqu boni vocamus , a veteri Voce Gallica Saquer quod trahere est , Rhouter quod pulsare significat. Qui instrumentum illud Musicum norunt, fa- cile intelligent cur Retrocita dicatur a Lucretio. Faber. Vomus ad Catullum , p. 227. dicit Retrocita vulgdinepte legi, scribit autem, Et reboat raucum Berecynthia baria hara bombum 3Bere nil a harbara, id est, Tibia Phrygia, 'Aoλος , ut habet Hesychius , in βιροκυνται, &e.ssi. milibuς ο cycni, &c. Μirifiea , sicubi alias, circa hunc locum variantium Iectionum multitudo est, nam in quibustiam Iegitur, Vallibus N Dalidis ne tortis ex Helie nis s

conis sin Aliis, e Et gelida oditui nere torti ex antra H lieonis.

eonis.

Ioeo Orti Faber substituit corti. Volsius tandem ad Catullum legit. Et validis Cycni .torrentibus ex Helia

Ex Helicone nempe , tum alii torrentes , tum ipse Helicon amnis profluit. Breviter, Nece torti, vel nece detorti omnino rejiciendum ; Istarum enim vocum sententia . siqua esset, in sequenti versu continetur ; Sed Fabrum aut G tam sequaris , perinde est. ss3. Has igitur penitus voces. cem hanc Corpoream, V. 4. Lingua& Labra formant & figurant, & inde verba. Cicero , lib. II. de Nat. De rum : Deinde in ore Ita lingua es finita dentibus, ea vocem immoderatὸ ν fum fingit re terminat, sonosque vocis d fissios represos efficit, cum Nadde tes N alias partes pellit oris. Itaque P Ari imitem linguam nostri solent dicere,.

chordarum dentes, Nares com in iis, quae ad nervos resinant in cantibus.

s7. Ac ubi non longum , &c. Varia subjungit Problemata , Primum, V. I . Voces longitis progrediendo hebetantur , Ω ex distinctis confusae fiunt, nempe quia illae moleculae , seu singulares voculae crebro Aeris offensulaceratae amittunt illam figuram , α conformationem quam a Lingua st L bris acceperant. Disiliet

250쪽

Ergo fit, Sonitum ut possis audire, neque hilum, Internoscere Verborum sententia quae sit, r6s

Usqueadeo confusa. Venit UOx, inque pedita. Praeterea, Edictum saepe unum perciet aureis omnibus in populo emissum praeconis ab ore :In multas igitur Voces Uox una repente

Diffugit, in privas quoniam se dividit aureis, Troobsignans formam verbis, clarumque sonorem. At quae pars Vocum non aureis accidit ipsas, Praeterlata perit frustra diffusa per auras :Pars solidis adlisa locis, rejecta sonorem Reddit, & interdum frustratur imagine Verbi. sys

Quae bene cum videas, rationem reddere possis Tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola Saxa pareis forma Uerborum ex ordine reddant, Palanteis comites cum monteis inter opacos Quaerimus, & magna dispersos Voce ciemus. Sex etiam, aut septem loca vidi reddere Voces Unam cum jaceres: Ita colles collibus ipsis Verba repulsantes iterabant dicta referre. Haec

nus, quamvis tam Illa quam Alam recipi pote

s67. Praeterea mictum. &e. Deinde , V. s. loquatur aliquis, Innumerae aures adstantes verba percipient: Unde vero hoe 3 Concipiendum est unam esse quasi totalem, sive mavis, generalem vocem, quae ab ore emittitur. sed quae dissiliat tamen in voculas innumeras, inter se consimiles ; Ideoctim emittitur vox, Corporum erumpentium formatura ita comprimitur, eliditur, ac veluti eonteritur, ut abeat in frustula , seu in parvas mdleculas, omnino consimiles, x consimiliter formatas , quae st cynfestim diistiant per Aera, seu per circumfusum spatium, Ω similitudinem eam conservent vique dum ad Aures perveniant. Quo fit ut 'eadem vox a multis audiri dicatur. 7 . st quae pars, &e. uaecunque partes vocis aures attingunt, illae audiuntur ἔ aliae partes per Aera diffusae vivanescunt Aliae in corpora solida. nutcunque laevigata quippe & porosa nimis praetermittunt, I seabrosa nimis concidunt atque dissipant inelia

dentes, & inde reperculsae essiciunt, ut eandem vocem iterato audiamus; Inde Eeho : Inde etiam nocturni sonitus, quos, ad U. 689. Superstitiosum vulgus agrestibus Numinibus acceptos refert. 7s. Imaoue verbi. virgilius, in Aut ubi concava pulsu Saxa sonaut . meisque offensa refultat Imago. Horatius ad Augustum, -- Cujuι reeiuet Deofa Nomen Imago aut in umbrouis Heliconis oris,

Aut super Pinso , gelidooe in Haemo ps77. Per loca sela. Deserta, ut U.s96. Plautin iii Rudente, Neque magis solae terrae sum, quam

haee loca.

s87. Derabant dicta referre. Codd. Derabaut ilicia referri r Fabro autem ingratum est illud Ilerabant, ideo elegit Tradebant.

SEARCH

MENU NAVIGATION