T. Lucretii Cari De rerum natura. Libri sex, cum notis Thomae Creech, collegii omnium animarum socii

발행: 1754년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

23o Τ. LUCRETII

Haec loca capripedes Satyros, Nymphasque tenere Finitimi fingunt, & Faunos esse loquuntur; Quorum noctivago strepitu ludoque jocanti Adfirmant volgo taciturna silentia rumpi, Chordarumque sonos fieri, dulceisque querelas, Tibia quas fundit digitis pulsata canentum: Et genus Agricolum late sentiscere, cum Ρan y9oΡinen semiferi capitis velamina quassans, Unco Depe labro calamos percurrit hianteis, Fistula silvestrem ne cesset fundere musam. Caetera de genere hoc monstra, ac portenta loquuntur, Ne loca deserta ab Divis quoque forte putentur s9s Sola tenere: ideo iactant miracula dictis.

Aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne Humanum genus est avidum nimis auricularum.

Quod superest, non est mirandum , qua ratione Quae loca per nequeunt oculi res cernere apertas, 6-Haec loca per Uoces veniant, Aureisque lacessant. Conloquimur clausis foribus: quod tape videmus. Nimials8 . capripedes. Satyri mempe eaprinis pedibus incedebant : Horat. Od. I9. lib. II. mphasque dictentes , ου aures Capripedum Satyrorum acutas.sso. Et Genin Agricolum , &e. Caprarius apud Theocritum,

καρηται.

92. Percurrit.) Quod neeesse est, si fistula composita utaris, qualis est, Fisula dissiparibuν septem compacta. cicutis. Faber. lib. v. v. I 4 6. Et supra calamus unco percurrere labro.

sys Sola tenere. Ita omnino legendum ; Agricolae enim suum cum Divis commercium jactant. s98. aridum nimis Auricularum.)Id est, omnes Homines portenta iamiracula libenter narrant , eaque , multis audiri jucundissimum illis est.

Faber.

Igitur Voces accipimus ah illo qui loquitur expressas & formatas , aeque a Simulachra st Rerum superficie fluen tia ; Cur igitur audimus aliquem quem videre nequeamus 3 Respondet Lucretius . v. et . Voces formatae obliquos meatus, ct tortuosa corporum foramina integrae transeunt, in quibus framguntur . ut supra docuit , Imagines rSeu potius hoc fit, quia VOX in V eulas dissiliat, quae sursum , deorsum prorsum, retrorsum, laevorsum , α in Omnem obliquitatem , ut scintillulae a scintilla dissultantes, abeunt; sicque in Aures etiam alibi, quam in directum constitutas incidant; tale verdquid ipsis Imaginibus non contingat evox autem hujusinodi meatus pen trans debilior fit, atque indistinctior. 6oa. Conloquimur , Rc. Hunc Ue

sum Relieit Lainbium t Alii legunt tam loquimur, &c. Gilanius vero , ἡ codd.

252쪽

LIBER QUARTUS. 23 I

Nimirum, quia Uox per flexa foramina rerum . Incolumis transire potest, Simulacra renutant; Perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant: si rQualia sunt vitri, species quae travolat omnis. Ρraeterea, parteis in cunctas dividitur Uox, Ex aliis aliae quoniam gignuntur; ubi una

Dissiluit semel in multas exorta , quasi ignis Saepe solet scintilla suos se spargere in igneis, εIo

Ergo replentur loca Vocibus, abdita retro Omnia quae circum fuerint, sonituque cientur. At Simulacra viis directis omnia tendunt, Ut sunt missa semel, quapropter cernere nemo Se supra potis est; at Voces accipere extra, 6 I sEt tamen ipsa quoque haec, dum transit clausia viarum ,

Vox obtunditur, atque aureis confusa penetrat:

Et Sonitum potius, quam Uerba, audire videmur. Haec, queis sentimus succum, lingua atque palatum, Plusculum habent in se rationis, plusque operai. 62 Principio, succum sentimus in ore, cibum cum Mandendo exprimimus: ceu plenam spongiam aquai Si quis sorte manu premere, exsiccareque coepit. Indes

Conloquium clausis foribus quoque

saepe tenemus.

Versum subditivum esse affirmat Faber, sed omnes codd. agnoscunt: & cum loquimur, rectius legendum. scis. Tra-lat. Sive sua trameat, sive quis travist nam viare apud Plautum) legas, perinde est. 6 I9. Haec queissentimus, &e. Nee tieissent in , elim Fabro legas , non

enim plura sunt & difficiliora explicatu de Gustu, quam de visu & Auditu.

problemata : Gustamus enim , V. I 8.

eum Succus ὸ re lapida, tanquam Aqua ἡ spongia. expressus in organum, Pa-1atum, Linguamve , penetret. Qui Succus si constet ex Corpusculis ea ratiope configuratis, ut in organum Gustatus effusa, porulosque ejus subeuntia apposite ipsis iisdem particulis a commodentur, sicque ipsum deliniant, demulceant, & leniter placideque afficiant, Suavis videtur; Si verb CONPuscula ea ratione configurentur, ut inporulos organi subeuntia , haud debitam habeant cum ipsis commensurationem , unde Ω particuIas eiusdem compungant , concidant, discerpant, aut asperiter moveant, Insuavis videtur,

sive Amarus, Salsus , Acidus, Acerbus , Aeris, Acutus , Austerus, & . Hanc opinionem , ut multas alias δDemocrito sum sit Epicurus , ille enim singulis saporibus suam figuram triti

phrastus, de causis Plant. lib. VI.

cap. a

253쪽

Inde, quod exprimimus, per caulas omne palati Diditur, & rarae perplexa foramina linguae. 6ar Haec ubi laevia sunt manantis corpora Succi, Suaviter attingunt, & suaviter omnia tractant Humida linguai circum sudantia templa. At contra pungunt sensum, lacerantque coorta, )Quanto quaeque magis sunt asperitate repleta. εἶ o Deinde voluptas est e succo in fine palati, Cum vero deorsum per fauceis praecipitavit; Nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus: Nec refert quicquam, quo victu corpus utatur, Dummodo, quod capias, concoctum didere possis 63 1 Artubus, & stomachi humectum servare tenorem. Nunc aliis alius cur sit Cibus, Ut videamus, Expediam; quareve , aliis quod triste, & amarum 'st, Hoc tamen esse aliis possit praedulce videri.

628. Linguae sudantia templa. Satis audax Metaphora videri queat Tem. plum Linxuae pro palato ; Sed omnis locus extensus & patens in veteri Latio Templum dicebatur : Deinde τιυπερῶον , seu νησε - , qua voce Graeci Palatum significant, ut & ὐρανος non minoris audaciae videri debent, quanquam non aliter Pedestres scriptores loquebantur. Aher.

63r In sine Palati. Voculam Ddelet Palmerius. Hue Palati, id est quousque Palatum pertingit: Sic Sa- iustius, Fine luminum ingrediuntur Mare. Apuleius: Paulliser Me inguinum lacinia reis

mota.

674. Nee refert quicquam , See. His versibus adjungas illud Epicuri ad

Menoeceum: . T. συνεθί o ουν ἐν ταῖς απλαῖς , 6 ου πολυτελέσι λαίταις ,

637. Mureo aliis alim, See. Iam, V. ψO causam explicat, cur idem Cibus sit uni non modo jucundus , sed etiam' salubris , qui alii erit non mora ingratus, verum etiam noxius : Organum Gustatus in sui textura, live Atomorum , Spatiorumque inter ipsas i terceptorum configuratione, in variis seu Hominibus, seu Animalibus disia fert , perinde ac differunt partes cael rae . speciatimque ipsae externae : Differentes autem meatus differentia su ei corpuscula Et omnis res , e qua Succus exprimitur , continet semina diversimode figuratc admittant necesse

est; nec omnia omnibus conveniunt:

Inde quod alteri Animali Alimentum, alteri venenum; quod Huic gratum, illi insuave. Imb quotiescunque vel

per aetatem , vel occasione morbi, ONgani temperies , seu textura Immut tur , eadem res apparet mutati Sap

ris , in qua mutatum tamen nihil est :Ita qui febre laborat, Amara judicat ea qliae Sanus dulcia : quod propter

mutatam organi texturam ea Corpuscula quae prius accommodahantur. nunc non congruant, organumque

proinde lacerent & discerpant. 6 o. Diseritasque es. ) Differentia, Nonius. Usus hac voce est Amorim, qui Lucretium libenter imitatur. Disi tiroc by Cooste

254쪽

LIBER QUARTUS. 233

Ut quod alis Cibus est , aliis fuat acre Venenum. Est utique, ut Serpens hominis contacta salivis Disperit, ac sese mandendo conficit ipsa. Praeterea, nobis Veratrum est acre Venenum, At Capris adipes, & Coturnicibus auget, Ut, quibus id fiat rebus, cognoscere possis, Principio meminisse docet, quae diximus ante, Semina multimodis in rebus missa teneri. Porro Omnes, quaecunque cibum capiunt Animantes, Ut sunt dissimiles extrinsecus & generatim 6so

Extima membrorum circumcaesura coercet,

Proinde ac Seminibus distant variantque figura. Semina cum porro distent, differre necesse 'st Intervalla, Viasque, Foramina quae perhibemus, Omnibus in membris , & in ore, ipsoque palato. Esse minora igitur quaedam, majoraque debent, Esse triquetra aliis , aliis quadrata necesse 'st: Multa rotunda , modis multis multangula quaedam. Namque Figurarum ut ratio, motusque reposcunt, Proinde Foraminibus debent differre figurae : GoEt variare viae, proinde ac textura COUrcet.

Ergo ubi quod suave 'st aliis, aliis fit amarum :Ιllis, queis suave 'st, laevissima corpora debent

Contrectabiliter caulas intrare palati. At contra, quibus est eadem res intus acerba : 66s Aspera nimirum penetrant, hamataque fauceis. Nunc facile cx his est rebus cognoscere quaeqUe.

Quippe, ubi quoi Febris, bili superante, coorta 'st, Aut alia ratione aliqua 'st vis cxcita morbi; Ρerturbatur ibi totum jam Corpus, & omnes 67o Commutantur ibi positurae Principiorum: Fit,

fiso. Et emeratim. Variatim legen- adum csse multis contendit Aher. Nam lVariantque figura. v. 6sa. Ω Variare lvia. V. 66I. vocem istam confirmant. Denique non agitur nunc de differentiis secundum unumquodque genu Ani malitim ; quatenus, via. Species a

Specie differt; Nam in Specie humana quot sunt singularia seu individua tot sunt varii Guitatus , Ergo , De. Et profectb aliquid dixisset Moer, nisi Poeta instituisset hisce versibus docere,

quam ob causam una eademque res al

teri Generi Animalium salubris , alteri foret noxia ; Generatim igitur legen

dum a

6s I. cireumcaesura. ) Alii, Circumtextura: Sed circumcaesura utitur Arnobius , Ω Lucretius ipse, lib. III.

Extima membrorum circumcaesura i men se.

255쪽

Fit, prius ad sensum ut quae corpora conveniebant, Nunc non conveniant , & caetera sint magis apta, Quae penetrata queunt sensum progignere acerbum.

Utraque enim sunt in mellis commista sapore, 67sId quod jam supera tibi saepe ostendimus ante.

Nunc age, quo pacto Narcis adjectus odoris Tangat, agam. Ρrimum res multas esse necesse 'st, Unde fluens volvat varius se fluctus Odorum.

Nam fluere, & mitti volgo , spargique putandum 'st. Mo

Uerum aliis alius magis est Animantibus aptus, Dii simileis propter Armas, ideoque per auraS Mellis apes quamvis longe ducuntur odore: Volturiique cadaveribus t tum fissa ferarum Ungula quo tulerit gressum, promissa Canum vis GrDucit: & humanum longe praesentit odorem Romulidarum arcis servator, candidus Anser. Sic aliis alius nidor datus ad sua quemque Ρabula ducit, & a tetro resilire veneno Cogit; eoque modo servantur fecta ferarum. GO

Hic Odor ipse igitur, nareis quicunque lacessit,

677. Nunc are , quo pacto, &e. Gustum & Saporem Odor & Odoratus

sequitur, & v. a . Ut simillachra hrehus fluunt, ut Sonus ejicitur , ut exprimuntur Succi . sic odores emittuntur : Quod verb omnia Animalia hos odores perpetuo emissos non aeque sentiant, essicit varietas ct dissimilitudo figurarum vid. lib. II. v. I . qu.e omnium Animalium organa nou pariter movent & assiciunt: sic Apes Μellis . Vultures Cadaverum, Ferarum Canes, & Anser Hominis odorem longe sentiunt, dum nares Hominis isti Odores vel non omnino, vel langui

solvat.

Immissa : Inde ἔπακτηρες pro Venatoribus , apud Callimachum , Ω εα--γειν, apud Plutarchum in Apophthegm. pro Venatum ducere . seu promittere. her: Lambinus , longὸ N porro isnus missa , vel Φ longinquo Deo odores sentiem: At venatores melius quam

Grammatici intelligunt, cur Canis venatici vis dieatur Promissa. Alii Peris missa: ut v. 692. Permitti.687. Romulidarum, &c. Nota Historia est, Capitolium ab Anseribus se Uatum, ascendentibus Gallis. GI. me odor isto , Re. v. I9. de motu odoris disserit, eumque tardilis moveri per Aerem quam Sonum, dis trahi quoque R dimpari facilius , Ω longe minus per Aerem diffundi assi mat : Quoniam ex intimis corporis

odori partibus, seu Subiecti prola ditate emuit, nam Res odorie dum

franguntur, conteruntur. &c. magis

redolent) major etiam est principi rum illius moles, dum illi meatus quos Vox penetrat Odorem non admittunt, ideoque necesse est ut odor tardius fe

ratur

256쪽

LIBER QUARTUS. et 3s

Est alio ut possit permitti longius alter. Sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum, Quam Sonitus, quam Uox, mitto jam dicere, quam res, Quae seriunt oculorum acies, visumque lacessunt. 69 sErrabundus enim tarde vehit, ac perit ante Paullatim facilis distractus in Aeris auras:

Ex alto primum quia vix emittitur ex re. Nam penitus fluere, atque recedere rebus odores

Significat, quod fracta magis redolere videntur 7- Omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta. Deinde videre licet majoribus csse creatum Principiis Voci: Quoniam per saxea septa Non penetrat, qua Vox Volgo, Sonitusque seruntur. Quare etiam quod olet, non tam facile esse videbis 7 os Investigare, in qua sit regione locatum. Refrigescit enim cunctando plaga per auras: Nec calida ad sensium decurrit nuntia rerum. Errant scpe Canes itaque, & vestigia quaerunt. Nec tamen hoc solis in odoribus , atque Saporum 7 Io

In genere est: Sed item Species rerum, atque Colorcs Non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes, Ut non sint aliis quaedam magis acria Vitu. Qii in

ratur, & facilius ab occursante Aere dissipetur. Huc etiam referri potest causa, cur, cum Facil/ juilicare liceat qua ex parte Sonus adveniat, non perinde tamen dignoscamus ad quam nobis partem sit situm Corpus quod odorem diffundit.

69a. M alio: Re. Illo ut possit permitti tingitis Ille. Ubi enin deduobus agitur, non potest dici, Alteres major alio. Faber. 699. Atque recedere. Ita codd. Lambistis tamen mavult, si decedere,

seu atque excedere.

7oI. Igni conlabefacta. ) Sie lib. I. Conlabefactatus rigor Auri solvitur aestu φGilanius vero, concalefacta. o7. Voci. Id est, majoribus prin-eipiis quam sunt vocis Principia. 7 . Refrigescit. J Sequenti versuPlaga dicitur calida, ideoque dum cunctatur , refrigestit: Constat autem intensissimum frigus obstare effusioni li- heriori Odorum. In omnihus vetustis Exemplaribus versus Lucretii sic 1 guntur , Refrigescit enim e ctando plaga per

suras

Nee ealida ad sensum decurrunt

nuntia rerram.

Recedes a sensu Lucretii R rei veritate, si Nuntia construas cum Plagae voLsuis ad catullum, P. I 73. IO. Nec tamen boe, Ω e. Quod iidem odores & Sapores sint aliis ingrati , aliis jucundi, minime dubitaniadum ; nec ipsae rerum Imagines om-uium oculis pariter conveniunt: Galli aspectu terretur Leo Gallinaceorum cristae Leones maxinia terrent: Ρlinius, Nat. Hist. Lib. Vt II cap. 96. nam Imago Galli e Seminibus constat quae fodiunt & lacerant oculos Leonis,

ut contr1 tendere non audeat.

257쪽

Quinetiam Gallum , noctem explaudentibus alia

Auroram clara consuetum voce Vocare, 7 rNenu queunt rapidi contra constare Leones,

Inque tueri: Ita continuo meminere fugai: Nimirum, quia sunt Gallorum in corpore quaedam Semina, quae, cum sunt oculis immissa Leonum, Pupillas interfodiunt, acremque dolorem 72. Praebent, Ut nequeant contra durare feroces ;Cum tamen haec noltras acies nil laedere pollint: Aut quia non penetrant, aut quod penetrantibus illis Exitus ex oculis liber datur, in remeando Laedere ne possint ex ulla lumina parte. 7ar Nunc age, quae moveant Animum res, accipe, &unde, ae veniunt, veniant in Mentem, percipe paucis. Ρrincipio hoc dico, rerum Simulacra vagari Multa modis multis in cunctas undique parteis Tenuia, quae facile inter se junguntur in auris, γῆ Obvia clim veniunt, ut aranea, bracteaque auri. Quippe etenim multo magis haec sunt tenuia textu , Quam quae percipiunt oculos, visumque lacessunt: Corporis haec quoniam penetrant per rara, cientque Tenuem Animi naturam intus, sensumque lacessunt. 7ῖr Centauros itaque & Scyllarum membra videmus, Cerbe-7I4. Noctem explaudentibru ata. . )Noctem cum sonitu , & veluti plausu

excutientibus atque exturbantibus , inhinus. Haec vero verba cum Versu

proximo otiosa sunt ; Nihil enim Lucretim de cantu Galli, quod alii Interpretes temere Existimarunt. 726. Nunc axe , quae, &e. ) De Sensibus satis disputatum: Chm verbsopitis sensibus plura imaginemur, non indigna est Philosopho de Imaginatione quaestio; eam autem explicat Poeta usque ad v. 8ao. Alserit igitur tenuiusnnas Imagines partim ab ipsis rebus fluentes , partim sponte in Aere formatas . x partim ex variis variε milias undique vagari ; has vero in Animum penetrare lacessendoque ipsum emcere ut intelligat seu imaginetur: Inde decentauris, Scγllis. aliisque monstris

quae nemo unquam sensiibus usurpavit, de mortuis etiam cogitamus , v. 27.

Oeero, Ep. Fam. Lib. XV. scribens ad Cassium qui recens se Epicuraeis adduxerat; Fit nesio quid , inquit , ut e

ram adme videaris chm seribo aliquid ad te, neque id κατ' - φαντασίας, ut dicunt tui solici novi , qui putara etiam τας-ικὼς φαντασας pectri Catianis exeitari.

777. Percipiunt. Penetrant, ut aegritudo me percipit: Lib. v. EM etiam quoque uti non magno Solis ab Igne sera percipiat calidis fervoribus a

dor.

Alii Pereutiunt. 73 . Sensimque lacessunt. ruentemque lucessunt: Faber, recte : Sic. v. 7Sa. Tenuis erum Μens est, G. Et v. ma.

258쪽

LIBER QUARTUS. 237

Cerbereasque canum facies, simulacraque eorum, Quorum morte obita tellus amplectitur ossa: Omne genus quoniam pallim simulacra feruntur,

Ρartim sponte sua quae fiunt Aere in ipso: i 74o

Partim quae vBriis ab rebus cumque recedunt:

Et quae consistunt ex horum facta figuris. Nam certe ex vivo Centauri non fit imago: Nulla fuit quoniam talis natura animalis. Uerum ubi equi atque hominis casu convenit imago, 74sΗserescit facile extemplo, quod diximus ante,

Propter subtilem naturam , & tenuia textu. Caetera de genere hoc cadem ratione creantur. Quae cum mobiliter summa levitate seruntur,

Ut prius ostendi, facile uno commovet letu 7so Quaelibet una animum nobis subtilis imago. Tenuis enim mens est, & mire mobilis ipsa. Haec fieri cui memoro facile hinc cognosccre possis, Quatinus hoc simile est oculis, quod mente Videmus, Atque oculis simili fieri ratione necesso'st: 7srNunc igitur quoniam docui me forte Leones

Cernere per simulacra, oculos quaecunque lacessunt: Scire licet mentem simili ratione moveri Per simulacra Leonum caetera, quae Videt aeque, Nec minus, atque oculi: nisi quod mage tenuia cernit. 76ci Nec ratione alia, cum somnus membra profudit,

Mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt,

738. suorum morte obita te si &e.

Lib. I. U. I 36. Cemere uti videamur eos audireque

coram

Μorte obita quorum Tellas amplectiatur Ossa. a. Congissunt. Quidam Codd. conis sunt . Lambinus, Partim qita constant ex harum facta

Aguris.

7 s. Convenit. J Alii cineurrit, &in sequenti versu Accrescit, pro vir stat. 7s3. Hinc fieri ut memoro.) Id totum de quo jam quaeritur per Simulachraemei demonstrat, v. g. Res enim illa, V. g. Leo , quem cogitamus , prorsus

similis est Leoni isti quem oculis usurpamns: At dum Visus per simulachra fiat, per Simulachra itidem , quae par Visui est, Imaginatio. '76I. Nec ratione alia. Rard vigilantes , at Sopitos Mortuorum Imagines lacessunt: Nempei quoniam, U. II. Imagines quaquaversum oberrantes siein dormientem incurrunt, ut in Animum ejus penetrantes ipsum pervelislant, x earum rerum quarum imagines sunt imaginationem creent. istos verb jam diu mortuos coram adesse falia so credimus, quoniam Sensus, quibus

solis Verum a Falso distinguimus , s pili omelum suum facere non potiunt; Torpet etiam nemoria, & illum qui

videtur aduisse coram, mortuum suisse non amplius meminimus. Duiligod by Corale

259쪽

Haec eadem nostros animos, quae, quom vigilamus :Usque adeo, certe ut Videamur cernere eum, quem

Reddita vitai jam mors, & terra potita 'st. Hoc ideo fieri cogit Natura, quod Omnes Corporis effecti sensus per membra quiescunt, Nec poliunt falsum veris convincere rebUS. Ρraeterea, Meminisse jacet, languetque sopore, Nec dissentit, eum mortis, lethique potitum 77OJampridem, quem Mens vivum se cernere credit. Quod superest, non est mirum, Simulacra moveri, Brachiaque in numerum jactare, & caetera membra. Nam fit, ut in somnis facere hoc viduatur Imago.Quippe, ubi prima perit, alioque est ultera nata 77s Endo statu, prior haec gestum mutasse Videtur. Scilicet id fieri celeri ratione putandum'st. Multaque in his rebus quaeruntur, multaque nobis

Cui mors cum vita commutata est , Lambimes. Reddita vita: Salmasius a Reddirer apud Plautum Reddibo legitur. Faber , denique Reddita vitia jam Pausa. Pausa vitas, Μors: ita saepe Luci hius.

77o. Dissentit. Quid si Discernis λ77o. Lethique petitum. J Ita saepe Plautus . Potitus hosium, id est, in potestatem Hostium redactus.77a. Quod superest, Sc. Sed haec

Simulachra quae per Somnum apparent, hue R illuc discurrunt, vagantur, saltant : Quoniam, v. 6. dum aliquamdiu in eadem cogitatione perseveramus , non eadem consistente Imagine nos utimur, sed pluribus continuo fiu-xu sibi succedentibus , quae si eodem situ maneant res immota videbitur, si variato, tum res necessario videbitur

mota

777. Milicet id fieri, &e. Huic vem sui Codd. subiungunt, Tanta es mobilitas, Es rerum copia

tanta s

Tantaque sensibili quovis est tempore in uno

Copia particularum, ut possit sup

peditare. . .

Resilaiunt Interpretes, nez repugno, quamvis Sententia probabilis, S hule loco consentanea elici ex iis possit. 778. Multaque in his rebul quaeruntur. ) Seu Quaerendum. Usque Rd. U. 8ao. Difficultates quasdam proponit, R explicat: Primam , U. 9. Comple chitur , cum per Simulachra Mens percipiat, unde de re, quacunque libet, cogitamus 3 Voluntatem enim nostram observare, & ad nutum accurrere Imaones , id quidem ridiculum videtur. Deinde , v. 6. Cum Simulachra aptὸ , numerose, R decore saltare videantur. an ea eredemus hos motus didicisse ZIsta profecto esset digna Philosopho coisgitatio. Respondet Lucretius , U. II. Praesto adesse omne genus Simulachra, sed eum tenuissima sint, Animum perincipere non posse, nisi se contendat, nam negligentem Animum aeque aenegligentem Oculum fugiunt tenuia Deinde in singulis iis , quae nos puta mus, temporis momentis multa sunt momenta , ita ut plurima Simulachra. quae sunt maxime mobilia, quolibet momento Temporis accurrant, R in

ter illa Imago istius rei de qua cogitare placuit. Haec quidem mihi videtur hujus loci Sententia.

260쪽

LIBER QUARTUS. 239

Clarandu st, plane si res exponere aVemus.

Quaeritur in primis, quare, quod quoique libido 78o

Uenerit, extemplo Mens cogitet ejus idipsum. Anne voluntatem nostram Simulacra tuentur Et simul ac volumus, nobis occurrit Imago

Si Mare, si Terram cordi 'st, si denique Coelum, Conventus hominum, pompam, Convivia, Pugnas, 78 somnia sub verbone creat Natura, paratque ZQuom praesertim aliis eadem in regione, locoque 'Longe dissimileis Animus res cogitet omnis Quid porro, in numerum procedere quom Simulacra cernimus in somnis, & mollia membra movere, 7SO Mollia mobiliter quom alternis brachia mittunt Z 'Εt repetunt oculis gestiam pede convenienti Scilicet arie madent Simulacra & docta vagantur, Nocturno facere ut possint in tempore ludos 3 An magis illud erit verum, quia tempore in uno 7SI Cum sentimus id: ut cum Vox emittitur una: Tempora multa latent, ratio quae comperit esse: Propterea fit, uti quovis in tempore quaeque Praesto sint Simulacra locis in queisque parata anta est mobilitas, & eorum copia tanta. 8o Et quia tenuia sunt, nisi se contendit, acute 'Cernere non potis est Animus; proinde omnia, quae sunt Praeterea, pereunt, nisi sic sese ipse paravit. Ipse parat sese porro, speratque futurum, Ut videat, quod consequitur rem quamque: fit ergo. SosNonne vides, Oculos etiam, quom, tenuia quae sint,

Cernere coeperunt, contendere se, atque Parare,

Nec sine eo fieri posse, ut cernamus acute ZEt tamen in rebus quoque apertis noscere possis, Si non advertas Animum, proinde cise , quasi omni 8io Tempore semotae fuerint, longeque remotae. Cur igitur mirum est, Animus si caetera perdit,

Praeter quam quibus est in rebus deditus ipse Deinde

779. Exponere. Seu Expandere Iegas , Perinde est. 79a. Repetunt oculis. J Abeat vox Oeia , ct succedat Odo, Brachiis , viE. meliori jure.

Consentimus, id est, cum Vox emittitur una : ejiciunt Inurpretes meliores , nec Ego reVOCO.8 i 3. In rebus dedatus. Sic lib. III. v. 6 8.

Et Disitigoo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION