장음표시 사용
101쪽
u VEI. AGER. COMPAs CVOS. ERIT. IN. EO. AGRO
102쪽
103쪽
Vtraque tabula lecta s A vL I vs ad omissum
sermonem rediens. nominum, inquit, formarum loquendi,& ceterarum rerum uarietas no.
aliunde prosecto nascebatur, ut saepe iam di xi, quam ab usu loquendi populari.cuius uina Horatius diserte testatur illis uersibus
Multa renascentur, qua iam cecidere; cadentq. Qua nunc sunt in honore uocabula ,si uolet usus, Quem penes ambitrium est, vis, ac norma loquendi.
Quei alio quoque in loco eos homines accusat, qui noua rerum uocabula spernentes uetera & obsoleta pugnaciter retinebant.
- Quid autem caeritio Plautoq dabit Romanus, ademptum Vergilio, Varios ῆego cur acquirere pauca Si possum inuictor e Cum lingua Catonis oe Enni Sermonem patrium ditauerit, o noua rerum ' Nomina protulerit elicuit, semperq licebit
Signatum prestente nota producere nomen.
Quos etiam homines a Cicerone reprehensos& irrisos accepimus. tantum q. huic usui tribuebatur, ut ipse etiam Cicero, ut diximus in recte scribendi ratione usum se rationi praest mre affirmarit. quae auctoritas illorum consilium redarguit, qui aetate nostra uetera & obsol tauocabula Boccacia norii temporum consectatur, nouis,&quae in usu loquendi sunt, spretis . neque animaduertunt, se similitudine latipae linguae reprehensionem subtei fugere non posse. Usus enim latine uulgo loquendi uel omissus, uel extinctus noua uocabula gignere
104쪽
non potest . ut uetera & Ciceronis temporibus usurpata nobis sint necessario & perpetuo retinenda. at in lingua populari diuersum est, in qua popularis loquedi usus idem quod uetus Romanus debet efficere . sed horum homina opinio satis acute & copiose a Baldassare Castillionio refellitur, qui mihi de hac reprobabilius disseruisse uidetur. GONL. Tu uero Castillionium tibi habeto. Ego Bembum & ceteros , qui contra sentiunt, tenebo. quorum, ni fallor, hac praesertim in re maiora sunt auctoritatis momenta. SAUL. Maiora apud egregios uiros esse debent rationis, quam ullius hutnanae auctoritatis momenta; parceq. de magnis uiris loquendum est ἱ meminisseq. prouerbii decet, quod a comparationibus tamquam odiosis rebus nos iubet abstinere . sed haec alias. nunc quod agimus. Nempe ita diceba- .mus, neque in eo sententiis discrepamus, non licere nobis in rebus, quae ueterum tempori, bus erant, noua uocabula, nouas'. loquendi
formas inducere, quippe quod loquendi usus sit extinctus, a quo uno haec petenda sunt.quet res latine scribentibus nihil prorsus incommodat . ueteribus enim latinis uocabulis ueteribus'. loquendi formis uti possunt. Qua parte diuisionis expedita, quae facilior & minoris cotentionis fuit, altera restat longe difficillima , atque in primis controuersa. quae ita in specie firma est, ut quam plurimos, qui non exiguos progressus in latinis litteris habebat, ab eo studio
105쪽
dio abduxerit. Quare ea quae hactenus dixismus, ludus & iocus fuerunt prs iis, quς mox
disputaturi sumus. in media enim &acerrimam dimicationem deuenimus , atque adeo in ipsam arcem inuadendum est.Tria igitur afferunt
ii, qui latine scribendi nullam esse facultatem
hoc tempore contedunt, primum nouas easq.
innumerabiles post usum latine uulgo loquendi extinctum exortas res, quae nomine latino omnino careant. quo fieri, ut si quis latine uelit scribere, haec omnia cogatur omittere; ma Nimam q. proinde cogitationum & sensorum suorum partem non possit exprimere. Alteru, si uocibus non latinis eas res uelit nominare,
non iam latine illum scripturum, sed barbare& inquinate; deformeq. monstrum pariturum ex diuersissimis duabus rebus conflatum. Te tium est, si circumlocutionibus uti uelit, moi sum illum sibi, & legentibus ingratum ac uix tolerabile negotium sumpturum . quid uero ea lingua facias, qua recte& proprie animi sensa aperire non possis, sed per ambages te dob eas auribus hominum insinuare λ Cui uero omnino mortalium tantum ab usuum suorum necessitatibus otii est, ut te iustum diem uix dimidiam sententiam tam longo ac molesto uerboruin ambitu exprimentem ferat, quam si proprie loquereris, aut scriberes, duobus uerbis
poteras expedire. Tu ne cum tanto conatu,
tantoq. uerborum apparatu nihil tandem dicas, tamen ne te audiri & legi postulare aud
106쪽
bis Quo uero opers pretio tantam molesti negotii molem tibi tandem studes constareὸ Quibus rationibus, qui ita disputant, perfectum
sibi & conclusum putant, quod intendunt; at l. illis ita haerent, ut contra disserentium sermonem uix auribus admittant . quam rem tu GON ZAGA in oratione tua satis demonstrasti, qui in hoc argumeto plurimus fueris, quod caussae uestrae munitissimam arcem putas.
GON Z. Et quidem, ita munitam, ut si me &ceteros ex ea deieceris, lauream tibi deberi cofitear. S A V L Palmam quidem ex hac uictoria potiusquam lauream spero, ita leuis mihi
in bac dimicatione uidetur exudandus esse i hor ; speroq. te hoc in loco multo minus commode constiturum, quam in tribus superioribus constiteris.Verum ne uerbis tantu stroces uideamur, pes est coferendus; presseq.agenda, ac distinctio praemuni eda,cuius ut paullo antς diximus, ea est natura, ut res confusas & obscuras explicet & illustret ; uerumq. ab adumbra tis speciebus secernat,ac ueritatem inuolucris euolutam in clara luce constituat. Rerum igiatur, quibus noua sint imponenda nomina, duo esse genera dico, alterum earum,quae re & usu
omninoq. ueteribus erant ignota. alterum,e
sum quarum usum habebant ueteres quidem, qua umque essentia apud illos erat , quamuis eaedem forma quadam, non illa quidem, quae rebus ut sint, dat; sed extrinsecus adueniente,
uariarent; diuersaeq. a noliris essent. G Ο N Z. Exemplis
107쪽
Exemplis haec mihi plane fieri uelim. S A V L.
Fient uero. Superioris generis sunt quam plurima Magistratuum ac Principatuum & Procurationum, munerumque tam militarium quam Civilium nomina . Vt Duces, Marchiones ,
Lanigrauit , Sullani, Bassar, Besserbei, Sangi achi, Asapi , exercitus Magistri , Colum-nelli ; Bellica praeterea tormenta & instrumenta: armorum q. genera quamplurima Bombardar, Cannones, Moscheti, Sagri, Sclopi, Alabardae; Quamplurima praeterea munitionum nomina & species. Belloardui, Calama tar; formae platae & nonnulla eiusmodi. quae res apud ueteres non modo nullo in usu fuerunt , sed ne excogitatet quidem , aut eorunnomina fando audita. ad hoc genus referenda quoque sunt urbium & prouinciarium, tum locorum A fluminum mutata nomina. Alte si genus est earum reru, qui usu & essentia apud
ueteres eqdem erant, quq apud nos sunt, qua- uis forma, non illa, ut saepe repetam, quae intima rebus est r aquaq. res, ut sint habent, sed hac extrinsecus adueniente ac mutabili re eadem manente uarient. Eiusmodi sunt complures uestium & ciborum ac condimentoru, ad hoc domesticorum instrumentorum tam urbanorum quam rusticorum , domesticaeq.
suppellectilis species; nonnulla quoq. fortas e opificum instrumenta. Et si qua alia sunt eius modi . In primo genere debemus nos ad ueterum similitudinem consormare, ut non uercamur
108쪽
mur res nouas nouis iisq. quae habent uocabulis appellare; eaq. uocabula scriptis nostris inserere, qui q. ita facientes latine negant scribere, ii Caesarem & Liuium ceterosq. latinae linguae principes latine negant scripssse . qui Magistratuum & Imperiorum ac Procurationum item bellicorum instrumentorum & ceterarurerum nouarum ab exteris acceptarum, quae
scribenda incidebant, nomina, suis uocabulis, iisdemq. quibus ab exteris gentibus, a quibus res eas accipiebant, appellabantur, insignia faciebant, quamuis ea neque a Graeco sermone manarent, neque ulla similitudine latinam linguam attingerent. Doceant igitur ii, qui ita delicatas aures habent, cur non idem quod illis, liceat nobis λ cur tandem minus latinus sit sermo noster Magistratuum & Procurationum ; item bellicorum instrumentorum &armorum nominibus, quae superius paullo ante commemoraui, in scripturas nostras insertis, quam ueterum, qui Mediastuticos, Saufetes, Druidas , Ambactos , Item Cestrosphendones, Falaricas, Acinaces, Sarissas , Cetras,
Rompheas, & quam plurima alia similia magistratuum & armorum nomina in scripta sua transtulerunt. ea enim fuit ueterum sententia, ut quemadmodum Ciuitatem suam non minus Romanam , ac Quiritium populum non minus Romanum putarent, quod nonnullos sepe exteros in Ciuitatem acciperent, ita linsuam suam contaminari non putarent, nequeo com
109쪽
corrumpi,nec minus puram latinam esse, quod nonnulla rerum nouarum & antea inauditam uocabula Ciuitate donarent. qui mos omniupopulorum & omnium temporum fuit , de nunc, ut cum maxime, uiget. Cui orationi occurri non potest, quod is mos ab illis tantummodo possit usurpari in sermone suo, quom rum lingua extincta non sit . nam haec ratio quando ualeat, modo demonstrauimus. Longe diuersa ratio est eorum uocabulorum, quae
non usus loquendi forensis & popularis populi q. arbitrium, sed nous exortae res uel peregre importatς neque Romano populo antea cogntis aut auditae necessario inducebant, scriptoresq. una cum nouis uel exortis uel peregre aduectis rebus aut nouaripsi fabricabantur uocabula, aut peregrina usurpabant . quam re qui licuisse illis facere concedunt, nobis negant, iis Pithagors auctoritas est optanda, cuius dicta pro decreto rato & fixo illius discipuli habebant, nefasq. putabant i rationemqusrere . nam ratione quidem quod statuunt, docere possunt nulla. Cur enim nobis minus,
quam ueteribus nouarum rerum noua nomina
accipere & usurpare liceatὸ aut quis rationem comminisci possit diuersum statuendi ξ quippe quae Romani & Latini homines ab usu & consuetudine populari sermonem immutante similiter atque nos non acciperent, neque in hoc secundo genere sese linguam mutare i telligerent. Neque enim quemadmodum in sup
110쪽
superiore genere cum noua uocabula novasq. Ioquendi formas inducebant, uetera expellebant, nouasq. in illorum locum subiiciebat, ita in hoc secundo genere cum noua Magistratuum uocabula usurpabant Romanis non antea audita, idcirco nomina Magistratuum suorum deponebant, quod fuisset nouam lingua facere, sed uetera earum rerum nomina retinebant, linguaq. eadem manebat. Neque
enim pro Consulibus, Tribunis, Pr oribus, Aedilibus, Dictatoribus, Pontificibus, Sau- fetas, Mediastuticos, Druidas inducebant, nec pro pilo, torace, gladio, sarissae, cestrosphendonis, cetrae, falarici, acinacis nominibus utebantur, sed in rebus & magistratibus somanis ac ut teribus uetera nomina retinentes, nihilq. immutantes exteras res& Magistratus, quae Romano uocabulo carebant, suis& exteris uocabulis appellabant; neque ideo sese aliam linguam creare, aut linguam latinam exteris uocabulis usurpandis putabant inquinare. quod cur nobis idem non liceat, nemo ne umbram quidem, ut ita dixerim,rationis poterit comminisci. At in superiore ge
nere non nouas neque cognitas antea res no
uis & suis uocabulis peregre aduenientibus nucupabant, sed ueteres& cognitas res nouis nominibus ueteribus expulsis appellabant, nouasq. loquendi formas usu populari ita cogete ueteribus paullatim obsoletis & expuls s inducebant, sermonemq. sese ea in re mutate O a pro-