장음표시 사용
131쪽
ies latina faciamus. quq res adeo in hac lingua usitata est , ut doctrinarum omnium & a tium nomina , quaeq. ab illis tractantur graeca fere sint omnia, uerum, ut dixi, latinis litteris exarata, latineq. pronuntiata & instexa.ut non modo nos, sed ueteres illi, qui a nouis uocabulis abhorrebant, non magis illa graeca, quam latina esse existimarent.Sexcenta lunt atq. adeo infinita Grammatica, Rhetorica, Logica, Dialectica, Philosophia. Non enim γ--κη aut dicimus, aut graeco more instectimus, ut secundus casus sit γρα πως, μοσον ac sed Gra-matica, Grammaticae; Topica, Topicae; Philosophia , Philosophis. Mathematica Geometrica, Astrologia, Musica, poetica, Theologia , Philosophia, Physic , Politica, Ethica,
Oeconomica, Chirurgica, Comoedia, Tragoedia , Epici, Elogia, Exameter, Pentameter, Trimeter , Hendecasyllabus, Dactylus, Spondeus, Choreus, Trocheus, Harmonia, Prosopopoeia, Ortographia, praeterea omnes fere uerborum & sententiarum figuret, metaphora, tropus, apostrophe, hyperbole, parenthe- ss, synedoche, antiptosis, ano malum, hyper-- batum, antiphrasis, paraphrasis, sed quid ago aut quid ea sigillatim persequor, qui uniuerse& uno uerbo dici possunt, omnia Grammaticorum & Rhetorum uocabula. Idem in Mathematicis & Medicis animaduertere licet.quoruomnia fere uocabula graeca sunt latine pronu-tiata, insexa, & terminata, qui a Graecis acce
132쪽
pia atque usu pertrita non iam pro Grscis, uel ab ipsis ueteribus,sed pro Latinis habebantur,
ad hoc horizontes, eclipsis, colurii paralleli, arcticus, antareticus, planetae, cosmographia, geo graphia, topographia, tropicus, Zodiacus, melancholia; ephi mera, hemitritea, phlebotomia, ut etiam latinis nominibus omissis multae enim sunt harum rerum latinae uoces graecis tamquam magis propriis ac magis rem declarantibus libentius utantur; idq. omnibus approbantibus & laudantibus. idem uidere licet in architectura, in qua maxima uocu pars graecae sunt peristylium, epistylium, stylobatus,et ophorus, acroteria, triglyphi,metopae, bases,anterides , hyperthyrum, triclinia, oeci, gine-caeum, andronitis, xysta, hypocaustum, apoditerium , apotheca, pinacotheca, hydraulica .' Quod si nemini dubium umquam fuit, quin omnes artes tam ilis, quq mechanicae, quam quae liberales appellantur, singula sua propria rerum , qui ab illis artibus tractantur, haberent uocabula ab usu forensi segregata,
quaeq. in illa tantummodo arte nominarentur, in hoc genere habeantur grsca haec nomina , ac scholis inclusa in doctrinis l. dumtaxat tractandis usurpata; ab illis in foro & in aliis scribendi generibus, si ita uidetur, abstineamus. uamquam Romani im multas res in forensis c domestico & quotidiano usu graecis uocabulis no nabant; eaq. non iam pro graecis
o pro latinis v tirpabant,Chirographum, si n
133쪽
grapha, Ephippia, stratagema,& alia compilara, ad haec omnium fere rerum, quae ad architecturam & aedificationem pertinent , uocabula . Quem igitur morem Cicero & reliqui
omnes ueteres in graecis uocabulis in Latium inducendis instituerunt, eunt nos ad reliqua, quae illi non tractarunt, perducamus illorum
exemplo & auctoritate inducti. Et qui et' mologiam, amphibologiam, ironiam, idololatriam, & sexcenta alia tamquam latina ab ib. lis pronuntiata & inflexa ac terminata; qu sq. his nominibus subiecta sit notio, etiam a gr carum litterarum ignaris intelligi videmus, cur ab analogia, adlaphoria, entelechia , sympa' thia & eiusmodi reliquis abstineamus, non uideo. quid declarent uulgo, inquis, non percipietur . ne illa quidem, quq di imus, uulgo tum percipiebantur, cum primum in latinanilinguam inducta sunt . quae tamen res doctos homines non deterruit ab illis usurpandis . &qui latine scribunt, litteratis tantum hominibus, & in scientiarum studiis uersatis scribunia quae nostra ratio auctoritate quoque priscorum illorum patrum, qui Iuliis & Claudiis imperantibus tum cum latinus sermo eiusq. quotidianus& forensis usus maxime uigeret, reliacto Idolorum cultu Chi istianae religioni nomiana dabant, comprobatur . Idem enim seruarunt prisci illi latini homines Christiani facti in quibus complures fuerunt ingenio, eloquEtia, doctrina prεstantes uiri . Hi omnia fere sa
134쪽
crorum ordinum,aci arum rerum, nostraeq.
religionis nomina a Gricis accepta latina fece runt, quod genus sunt, clericus, Laicus, Catechumenus, Acolitus, Exorcista, Hypodia conus. Diaconus, Presbyter, Episcopus, horepiscopust, Synodus, Ecclesia, Cecumenicus , Haeresu, anathema, Dioecesis, Parcecia ,
Martyr, Baptismus, Eucharistia. Mysterium, Mysticum, Holocaustiam, Pentecoste ; & celera, quae longum fuerit. QMid igitur dubit anus, aut quae tandem ratio Prohibet , quin Gmnia,qui docendi necessitas postulat, grsca
4n latinu sermonem transferamus,Veterum a
Horitate inuitati, illorum q. iudicium sequentes, ac necessitate ipsa compulsi a distincti Memq. illam, quam disputationi nostrae praemu lui, retinentes, illudq. nobiscum reputante non haec eius generis esse, quae ab usu populari di forensi inducantur noua uocabula. GO NZ. Isto modo omnia omnibus linguis dici poterunt,nihilq. posthac erit, cur sermo-ines inter se comparemus ; alium q. alio ub stiorem di ditiorem dicamus, falsoq. Lucro. tius & ueteres omnes patrii sermonis egest item conquerebantur, si quidem alienis uoca- .ulis pro suis uti liceat. Ego uero latinam lin- suam non iam suam,sed alienam plane esse exi
stimabo , in quam tanta uis externorum uer--borum inducatur, neque scientias & artes la etino sermone tractari umquam concedam, sed reco aut, ut itibi hoc gratificer, graeco latis R a no.
135쪽
no. S A V L. Non in eo, ut paullo ante dixi , positas urbis Romae , atque imperii fortunas putabant Romani, ut expauescerent in rebus nouis neque antea auditis aliena nouaq.
uocabula in linguam suam inducere , neque idcirco Romanam linguam alienam fieri, &suam esse desinere existimabant: Vt non minus Romanam Vrbem , aut populum Quiritium esse tum credebant, cum non unum aut
alterum hominem, sed integros populos Ciuitate donabant, ut cum omnem Albanum populum, quem diruta Alba Romam commigrare coegerunt, in Ciuitatem acceptum nomine & iure Ciuium Romanorum esse volu runt, illorum primoribus etiam in Senatum lectis. Ego quoque libentius grscas illas u ces latinis uerbis exprimerem, atque ἀμσυ; in indifferentiam, incorporeum dicere, cum prssertim corporeum apud latinos legam. nunc quoniam hoc religiosum esse plerisque uideo, in latinaq. lingua casta & integra ab omni contagione seruada diligentiores & cautiores sumus, ne dicam morosiores, ac ne quid grauius etiam addam, quam ipsi illi ueteres latini,exquisitiusq. nobis, si Diis placet, iudiciuassumimus, ac piaculum nos putaremus adis
mittere, si possibili & impossibili uteremur, quae uocabula intinctilianus docendi Ant, stes non horruit, ad illud confugio, quod nemo repreheodere possit; quoq. aures suas co- taminari non debeat putare. ut ueterum ex C-
136쪽
plo in doctrinae studiis & artibus tractandis
graecis uocibus utatur . Deinde non nobis
nunc de latina lingua in primis est instituta disputatio, sed illam cum Itala comparamus. in qua re miror illud ad egestatem coarguendam a te afferri , quod ego tibi possim referre. Quid enim ξ minus gricis uocibus in artibus, di doctrinis Italo populari sermoni est utenduquam latino aut felicior ea in re est Italus sermo aut parallelum, tropicum, sphiram, horizontem, octogonum, apostrophen, hyperbolen , hexametrum, en decasyllabum, Elogium aliis quam graecis uocibus nominat e feliciusq. homoeomeriam, an acephaleo sim, analogiam, sympatiam , entelechiam , etymologiam, enthymema uerbis Italis popularibus quam latinis explicabitis ξ qus si in Italam linguam accepta pro Italis pronuntiatis, a que Itala haberi uultis, & esse contenditis, cur e dem in latinam inserta latina existimari non debeant, nemo dixerit,nisi idem diploma Pontificium aut Caesaris ostendat, quo plus iuris sit Italo populari sermoni, quam latino concessum, ut grsca aliena uocabula in Italam linguam translata Italica sint habenda , in latinam inducta, non item latina censeantur . Verum ego tenere me non possum, quin quae saepe de hac re animo agitaui, uobis expona. Ego enim quorundam hominum rationem mirari non satis possum, qui in quo a ueterum s- militudine & usu maxime recedunt, in eo tele illorum
137쪽
illorum esse persimiles & imitatores in primis putant ; quin etiam uno Cicerone latinam linguam terminant, neque alia uocabula , quam quibus ille usus est, usurpare fas esse putant. quod si suscipitur, tum uero non nobis modo, sed Romanis ipsis hominibus alia lingua que
renda fui sset, qua animi notiones explicarent. Etenim si quis rationem ac summa subducat , atque omnes uitie nostrae partes , urbanas rusticas res circumspiciat, maiorem fortause numerum earum rerum,quae in quotidianum usum tum cadebant, quas non attigit Cicero , inueniet, quam earum, quas nominauit, id
quod ex ceteris scriptoribus liquido apparetia Verum ne a proposito longius recedam, ham ipsa prima nomina quam multa fiant in latina lingua, quae in Cicerone non leguntur. a quiabus ille non iudicio , aut quod parum latina illa putaret, abstinuisse existimandus est, sed
quod in res , quas tractabat, non cadebant.
quod si quis contra sentiat, is & ratione & renpsa refellitur. qui enim flagrantiam dixit, qui
peruersitatem , qui impuritatem, insaniam , socordiam, institiam, debitionem ac sexcenta atque adeo innumerabilia alia, cur idem a fragrantia, diuersitate, puritate, uesania, u
cordia, peritia, perditione abstineat aliqua igitur differetiae ratio ab iis qui cotra pugnant, comminiscenda est. Sed quomodo re non
conuincantur, cum innumera eiusmodi sint,
138쪽
siperioribus statibus fuisse ex Plauti, Terentii , Catonis, Lucretii, Varronis, Coaris, Sal
Iustii , Livii, Celsi, Virgilii scriptis perspi
cuum sit . quae non pigebit referre. Dabis ueniam Prςfecte;satietasq. quam rei enucleandae necessitas inducit, tibi erit deuoranda. Plauti enim sunt abitudo, amabilitas, palpatio, receptio , incogitantia, obstaculum aliaq. complura. Terentii abitio, deambulatio, e
probratio , uecordia, cantilena. Catonis d portatio, putor. Lucretii canor, connexus, amaror, spurcitia. Varronis albor, ariditas, aritudo, cibatus, cinctus, attactus, exurigo,
exemptio, famulitium, frigedo, latratus, mistura, pinguedo, seminatio, tonsura. Caesi ris accliuitas; decliuitas, deiectus, obiecta-tto. Hirtii iugulatio . Sallustii algor, gnaritas. Virgilii assultus, canities, descensus aliaq. coplura . Livii adactio, adiectio, alloquium,
coercitio, comploratus, comploratio, comprecatio , consternatio , deiectus, decursio, devexitas, desertio, descensio, excensio, eruptio, fatigatio, insectatio, intercursus , Iit tio, procursatio, rubor, simplicitas, suces matio, transfugium, uagatio, uariatio , uigor, uiolatio. Celsi, cocrcio, gestatio, re cursus, refectio, suffusio, marcor, sutura, Catulli esuritio, quae omnia a Cicerone non ut parum latina reiectarunt, quippe, quae non modo in uulgi sed in doctorum usu essent, sed quod in rebua, quaa tractauit, usu non euenerunt ν
139쪽
runt, omissa. Quid posteriores Plinius , Tactitus Quinctilianus, Columella & ceteri, quora
innumerabilia sunt eiusmodi nomina in omni rerum genere a Cicerone praeterita, ab ipsis cuusus esset, crebro usurpata. Tantos ne ac tales uiros ingenio & doctrina Ciccronis aetate haudquaqua inseriores a latina lingua excludemusὸ illorum q. iudicium repudiabimu; Hi praeterqua quod ea ipsa, quae modo rettulimus nomina non a Cicerone modo, sed a reliquis quoque, quos nominauimus, acceperunt,innumera ipsi addiderunt, atque adeo ea omnia, quae non modo in doctrinarum studiis tractandis, sed quae in rebus quoque domesticis & Ω-rensibus in omni q. usu uitae sese offerebant. Eorum igitur haec sunt a Ciceronis si culo uel
omissa uel non litteris mandata . abdicatio, ablutio , accidentis, accumulatio, accursus, acor, acceruatio,admistio, adoratio, aduectio, adustio , squiparatio, aestuatio, alligatio, amaritudo, ambustio, apparitura, astrictio, attactio, auulsio, auersio, auersiatio, austeritas, caesura, captiuitas, captura, cautela, circvactus, circuncisura, circuncisio; circumplexio, circustantia, colluctatio, computatio, concoctio, conculcatio, condictio, concussus,congruentia, conniventia, consummatio, contactus, contradictio, conuulsio, coctio, comparatio, crematio, decoctura, deflexus, defluuium,
dedignatio, densitas, densiatio, deputatio, d sectio, destinatio, directio, diuersitas, dupplicatio,
140쪽
catio, essi uentia , egestio, eleuatio, emuninctio, enarratio, euagatio, euectus, executio, exhibitio, expuitio, exulceratio, facundia, fartura, feracitas, figuratio, foetor, fultura, improbatio, inciso, incubatio, infusio, iniectus, heuitas, laeuor , latratus, minutio, mucor, murmuratio, nictatio, nodatio, op citas, oscitatio, ouatio, perfusio, perditio, peritia, pinguitudo, popularitas, praecipitatio , praelusio , praeoccupatio, procursio, pugnacitas , purificatio, rasura , rancor , reatus , recisio, recreatio, redhibitio, reuulsio,
rigatio, signatio, scalptura ; stratura, structura, strangulatio, sublimitas, substitutio, suffocatio, suffosio, suctus, Operuentus, suppositio , suppuratio, synceritas, tactus, te-Xtus, tinctura, tinctus, torsio, torvitas, transcriptio, transcursus, transfusio, uersura, uesania, uanitas. Que id illa quae in rerum &locorum descriptione atque in re rustica tanta cum uenustate sunt a Caesiare, Celso, Plinio, Columella formata nomina si quis ab illis abstinebit, sanum ne illum,atque integra mente uti putabimus contabulare , contabulatio , contignatio, inspirari, fibulari, decussare, decacuminare, impedare, asperari, clatrare, cuspidare, fenestrare, fastigiari, r dicari, flexuosius, angulosus , sinuosus, labrosus, gibbosus, syluosus, surculosus, racemosum, loculosus, carnosus, fungosus , Sran olus, rimosus, torosus, lignosus, ma-S mero-