Vberti Folietae De linguae.Latinae vsu.et.praestantia libri.tres quae disputatio coram iuuene clarissimo Iacobo.Boncompagno summo bellicarum rerum pontificii solii praefecto, eoq. auctore ac iubente ab Antonio.Saulio habita est

발행: 1574년

분량: 212페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

neque In ulla exercitatione utilius pueritiae rudimenta ponantur, quibus occupati pueri, fit, ne ad desidem uitam & aetatem otiose trad ucendam assuefiant, prauumq., qui illis postea difficulter eripi possit, animi habitum induant. quem morem ueterum quoque fuisse minime dubiis monumentis constat. quorum primum statis tempus in Grammatices studiis, atque in loquendi & scribendi regulis poetarum q. scriptis cognoscendis ac leui illa eruditione totum ponebatur . neque serius nos quam illi a Grammaticorum ludis ad Philosophis Gymnasia, grauioraq. studia adolescentes traducimus. neque dissicilis aut diuturni temporis & laboris est linguae latinae perceptio. quod nonnulli eo errore putant, quod puerilem statem in eo studio multos annos uideant conteri, neque animaduertunt id ingenii imbecillitate & aetatis fieri , quod ea stas nihil roboris ac neruorum habens , omniq. contentioni impar, &ab omni labore abhorrens nullam cogitationem ullo in studio possit defigere. quo fit ut

prima elemeta uix annuo temporis curriculo, eaq. centies in die repetendo, parentum q. &praeceptoris uel metu adacta, uel blandimentis delinita perdiscat. quam eandem rem uirum state &consilio confirmato biduo facere posse declarant ii, qui Grscarum litterarum prorsus ignari sese ad illas applicantes biduo legere perdiscunt . pueriles uero annos egresss& corroborrais stati perfacilis est & expedita

72쪽

latinae linguae perceptio, perexiguusq. & haud diuturnus labor in eo studio est ponendus, Italo praesertim homini, propter lingus similitudinem , quod multo maxima nominum &uerborum pars eadem sit Italς,& latins lingus, parumq. inter se differentes sint plersq, ex reliquis orationis partibus, cum plersq. sint eq-dem omnino; terminationibus enim, casibus,

inflexionibus,& eis similibus rebus lis dus lingui fere inter se differunt . Eloquendi uero& coniungendi leges & prscepta facilia, &perpauca sunt . quod si aliqua sint uerba &uocabula dissimilia, ea partim coniectura ex antecedentibus & subsequentibus rebus percipiuntur; partim auctorum huius linguae lectione breui nota fiunt . Vides igitur GON ZAGA terribilis ista tua laboris diuturni species ad studia hominum infringenda animosq. debilitandos opposita, quam iaceat. GON Z. Aut dignus tibi uideor s A UL I , qui a te ludificer, aut tu unus tot annos in scholis uersatus in latinae linguae rebus peregrinaris, neque tibi rota est quae illius perdiscendae cura, & solli citudo hoc si culum teneat. Quorsum enim pertinuit, te de primis Grammaticae rudimentis disserere, deq. adumbrata illa ac deformi linguae latinae specie, qua imbuuntur pueri, atque ii, qui ad doctrinae studia properantes de lingua polienda haud magnopere laborant ξ Ea enim lingua nostra aetate doctrinae studia, qd pudeat, in scholis tractantur, quam omnibus sordi-

73쪽

ro LIBER

sordibus inquinatam omniq. barbaris siditate

contaminatam eruditorum egregiisq. artibus politorum aures respuant, cum nobis de pura& perfecta latina lingua, qua iis, qui eloquentiae gloriam sequuntur, scribendum est, sit i stituta disputatio.Cuius lingus acquisitio quatae sit contentionis, quam q. diuturni laboris, ii experti sunt, qui in ea lingua comparanda tot annorum continuatam operam,&assiduam posuerunt,nullisq. aliis studiis interpellata, quiq. tantum ac tam diuturnum laborem exhauserui in Ciceronis, Livii, & ceterorum Latinitatis auctorum scriptis observadis. quam rem cum multi magna cum diligentia & animi contentione fecerint, perpauci tamen sunt, qui magnum aliquid, aut prs claru sint assecuti; quiq. linguae latins commendatione probentur.N rue ego tam diligentem, tamq. accuratam &iuturnam operam in iis hominibus reprehendo, quibus necessaria est ad eam rem assequendam, cuius studio tam incenso ducuntur, hoc est ad bene, & cum laude latine scribendum. Consilium uero, quo tot de melioribus annis doctrinae studiis, multarum l. magnarum & utilium rerum cognitioni detractos,in hoc studiuconferunt, cum aliam linguam parata habeant, qua cogitationes suas feliciter possint exprimere, eam q. comptam & ornatam nullo modo possum probare . Hoc labore ueteres caruisse, nullamq. tantam temporis iactura fecisse, neq.

illos facturos, qui inuenta & cogitata sua patrio

74쪽

nto sermone litteris mandare animum inducunt , si negas s A V L Ι, tum uero te pactorum admonebo. Conuenit enim inter nos, ut Socratico more sine pertinacia ueritatem perquireremus. quq ita hac in re euidens est, ut nullis uerborum praestigiis possit euerti. neque.n. omnia sunt in eloquentia, qua tantum uales ,

ut quod non ulli ueteres siue illi oratores, siue sophistae fuerint, professi sunt,possis deteriore

caussam dicendo facere meliorem. Sed Istor coram iis Iudicibus caussam agi, quos nullum artificium possit peruertere, neque ullus illorum mentibus obiici error in re prssertim tam clara. S A V L. Multo mihi formidolosior euse deberet eloquentia tua GON Z AGA, quam mea tibi, si in instituta disputatione ullus illi esset locus . quod tu tam acri oratione ac u hementi modo a te recitata fatis docuisti, cum ego nullum umquam in hoc genere aut pericia Ium mei fecerim, aut specimen dederita. itaq. tuam tibi artem facile cocederem. uerum illud multo mihi magis, quam tibi istacum uideo , quod coram iis ludicibus caussa agitur,quora

sapientis & ingenio nullis captionibus possit illudi. Tua enim ista ratio quam tantopere am- . Plexaris, cuique occurri non posse existimas, quamquam re falsa est, tanta tamen similitudine uerum attingit, ut nulla ad speciem sit i lignior . Verum hoc in loco unde te nulla rationis aut argumentoru ui exturbari posse confidis, quam commode censistas inca appar bita

75쪽

ra LIBER

bit. quod ne longum faciam, iIlud quod a te positum est, accipio, non de illis hominibus

inter nos esse pugna, qui quo tandem scribendi genere res suas mandent litteris, minus I borant, modo a legentibus ipsorum scripta intelligatur; sed de iis nos disserere,qui scribe donomen suum eloquentiae laude student commendare , quales sunt Poets, Oratores, Historiarum scriptores, atque ii quoque, qui ingenuas artes, ac doctrinas no hoc foedo & inquinatissimo orationis genere, quo multis ab hinc annis scholae utuntur, sed polito illo & eleganti litteris mandat . quam rem Platonem, Xenophontem, Aristotelem, omnes'. priscos illos magnos uiros ac Philosophiae, omnis l. doctrinae, & eruditionis, omniumq. praeclararum artium parentes,Iuris quoq. Ciuilis auctores, sacros etiam Theologos nostros Chrysostomu Naziangenum, Cyprianum,Tertullianum, Ambrosium, Hieronymum, Augustinum, & reliquos ueteres semper fecisse constat. Eiusmodi hominibus, si finem, quem spectant, assequi uolunt, magna pars temporis a doctrinarum studiis ad eloquentiae auctores legendos, eorum q. libros assidua tractatione conterendos necessario est conuertenda, atque illorum scribendi genus summa cura, omniq. ingenii contentione obseruandum, quo se se ad illorum similuudinem quam maxime possint, conformet. Omnia enim fere sunt, ut diximus, in hac imitatione, in artis preceptia minimu, quq res homia

76쪽

'PRIMVS. 73

homines a doctrinae studiis multos annos abstrahit. quam rem ueteres no minus, quam nostros facere solitos, testis est Demosthenes, qui Thucydide in ore & in manibus perpetuo habuisse . quamplurimosq. annos in eius scripto iis assidua lectione contriuisse traditur uod idem aetate nostra fecisse M. Antonium Flaminium constat. Cuius multos annos unu illud sudium fuit, ut Poetas omnes latinos, eos nimirum, ad quorum imitationem se se contulexat, initium faciens a Vergilio, deinceps memoriter recitaret . quibus finitis de integro inciperet; itaque per plures annos fecisse, omnes in orbem nullo die intermisso recitando. idem alios iacere existimandum est, qui ad summulaudis gradum in scribendo contendunt. nihilq. interest, utrum hic tantus ac tam assiduus labor in sua, an in aliena ponatur lingua, cum utraque aeque diuturnum tempus postulet. GON Z. In hoc uero paucos tibi assensuros puto. SAUL. Assentientur omnes ii certe, qui utramque rem experti sunt. Adsunt graues testes, qui flembum, quem in utraque lingua aeque laborasse tot egregia ab illo relicta monumenta testantur, supe audierint, cum diceret , sese non minus assiduam minusue diutum nam &l diligentem operam & contentionem in Petrarcae & Boccacii, quam in Ciceronis &Latinorum Poetarum scriptis obseruandis co- sumpsisse. GON Z. At in linguae latinae auctoribus duplex suscipitur labor, quod in illis

K praeter

77쪽

praeter eloquentiae imitationem perdiscendast lingua, quo altero labore uel maximo, quiq.

multum temporis aufert, carent ii, qui Italice scribere decreuerunt. S A V L. Duplex responsio est, altera simul cum modo stlibendi linguam quoque perdisci, & ea, quam superius prolixe explicauimus, non minus in Hetrusca ista lingua perdiscenda, quam in latina

hoc tempore esse laborandum, quam uos, qui eam, ut diximus, a uobis uultis peti, ab ipsorum etiam Hetruscorum populari loquedi usu secernitis , ut nemo nisi ex praescripto uestromittere uerbum possit. duo fit, ut si quis bene Italice scribere uelit, aeque actam diu in Boccacii & Petrarcae obseruatione illi sit laborandum, si Italus, ac si Gallus sit ; nihilq. in te sit, lisc cura & diligentia in aliena an in sua lingua sumatur. qua similitudine cogimur idem de latina lingua fateri, neque dubitare debemus , quin nobis in Petrarcet & Boccacii, qua in Ciceronis & Vergilii lectione minus diu minusq. attente sit uersandum. GON L. Paucos te puto f A vo huius opinionis socios habiturum. S A V L. Immo uero paucissimos, ut paucissimi sunt, qui huius rei periculum faciant ; quiq. in rebus existimandis, momentoq. suo ponderandis mentem & cogitatione bene penitus defigant. Tu ipse GoNZAGA,s quis tibi iusiurandum deferat, minorem ne aetatis tuae partem in lingua Hetrusca, atque in Boccacii & Petrarce scri iptis euoluendis te putes

78쪽

tes contriuisse , quam Longolius aut osorius in latina lingua, & in Ciceronis ceterorum q. eius linguae Antistitum obseruatione, amabo te, quid respondeas ὸ GON Z. Quid omnino respondeam, cui mea tantum studia nota sunt, ceterorum ignotaὸ SAUL. satis , ut arbitror,tres priores loci purgati sunt. qui genere leuiores sunt habendi, atque eiusmodi, ut solutam optionem relinquant, qua quiLque lingua sibi scribendum statuat. Simul t men doceant & admoneant, melius & praeclarius, maioreq. cum fructu & gloria operam &studium in latina lingua poni. id quod tamen posterius clarius apparebit, cum dignitatem utriusque linguae inter se comparabimus .

Quarti & inuincti loci, qui deinceps sequuntur, maiora & grauiora sunt momenta ' quorum alter, hoc est quartus est de innumeris post usum latini sermonis uulgo omissum n uis exortis rebus, quq uocabulo latino careant, quae nouis nominibus in aliena & mortua, ut uultis, lingua appellare non liceat; &si appellentur, tum uero aliam plane linguam fore. Quinctus sermonem Italiae popularem latino ut praestantiorem & pulchriorem ante ponit . Quae si uere dicuntur, non iam libera nobis relinquuntur consilia , utram linguam sequamur; sed quarto escitur, ut i tine omnino scribi non possit, quincto, ut,

etiam, si possit, non debeat. Duo igitur hi Κ a loci,

79쪽

ioci, qui susceptam quaestionem maxime continent, longiorem & fortasse etiam litigiosiorem habent disputationem . Qus cum ille dixisset BoNCOMPAGNVS , multum, inquit, diei iam processit, horaq. prandii appropinquans nos admonet ut ad sacrum accedamus. Coa surreximus igitur omnes, sacroq. peracto discubuimus.

80쪽

. LATINAE

VMi summa hilaritate iucundissi- mi'. sermonibus ac iocis conuiuium celebrauissemus, mensis remotis BON COMPAGNVS cum in nulla, inquit, disputationis parte SAVLI te conuenit delatigari, tu uero haec, quam nunc habes in manibus, omnem tuam acerrimam contentionem postulat . uenistis enim in mediam dimicationem, atque in eam, in qua huius quaestionis uertitur summa. hactenus enim pugnam a uobis elusam putamus, quae nunc committenda est; atq; a comminando ad ineundum praelium descendendum . non debes igitur nos nunc, ut cum maxime, ad te audiendum animis erectis desti tuere ; expectationemque nostram stultrari, sed tamquam nunc primum certame inter uos committatur,integris uiribus animoq.infracto

SEARCH

MENU NAVIGATION