Vberti Folietae De linguae.Latinae vsu.et.praestantia libri.tres quae disputatio coram iuuene clarissimo Iacobo.Boncompagno summo bellicarum rerum pontificii solii praefecto, eoq. auctore ac iubente ab Antonio.Saulio habita est

발행: 1574년

분량: 212페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

stinctione adhibita, quae disputationi nostrae lumen praeserat, inueteratum q. errorem eripiat. Peto igitur a te GON ZA G A, & a uobis omnibus , qui adestis, ut mentem acriter intendatis . ac si qua opinio insedit animis uestris, eas ratio ueritasq. ipsa non dico labefactabit, sed plane extorquebit, ne inuiti deponatis: neque uos eorum, qui adhuc in hac facultate latine scribe di cum laude sunt uersati, a re momentis suis ponderanda deterreat consilium :maioraq. & grauiora sint apud uos rationis & ueritatis, quam cuiusquam auctoritatis mometa. Pervincet enim ratio, ut spero, lapsos plane esse uiros ceteroqui doctos&ingeniosos, ac disertos. Q ut igitur ueteribus in su a lingua

uocabula mutare; nouaq. alia ac nouas loquedi formas inducere licuisse contendunt, nobis non item, ii rationem & caussam eius rei de . bent afferre . at nihil est facilius , aut magis in promptu , forensis nimirum ac popularis Io quendi usus . ad quem scribentes , & oratores, poets quoque se accommodare, ut mox planum faciam, cogebantur . quare ubi uiget hic usus, ibi loquendi formas, uocabulaq. uaeriare non solum licet, sed necesse quoque est. s imperet usus uarians.

Quem penes arbitrium en, ae nis oe norma loquendi.

Hie igitur serensis & popularis usus pro tempore uarius , aliusq. alii paullatim succrescens; ueteresq. loquendi, ac pronuntiandi,& scribe id .formas expelles, ac nouas in eorum locum

paullatim

92쪽

paullatim inducens, uariare quoq. oratores &scriptores cogebat, ac non potestatem modo illis faciebat, sed uim quoque & necessitatem adhibebat noua uocabula novasq. loquendi formas inducendi, quamuis id nonnuquam contra rationem fieret, id quod Cicero non uno in loco aperte testatur, qui se se populi usum sequi, quamuis contrarium rationi, atque a ueteri usu tam in recte loquendo, quam in scribendo abhorrens fatetur . nam rectius inuideri sorem,quam flori dici, sed consuetudini seruiendum, quae flori accepit; item confidentem mala consuetudine loquendi in uitio poni. Consuetudinem igitur quamuis malam sequitur Cicero. haec & multa eiusmodi loque do . at scribendo non pauciora. Maiores, inquit, nusquam nisi in uocali aspiratione utebatur . ideo ipse loquebar sic , ut pulcros, C tegos, triumpos, Cartaginem dicerem. aliqua- do, idque sero, conuicio aurium cum exto in mihi ueritas esset, usum loquendi populo concessi, scientiam mihi retinui. Veritati igitur & scientiae usum populi ueluti arbitrum &normam loquendi anteponendum docet Cicero. quae res nobis prorsus est interdicta usu hoc loquendi magistro atque arbitro extineto . Forensis igitur & popularis usus, tum uigens, nunc eX tinctus uera & germana caussa est, quae in potestate nouarunt vocum nouarumq. loquc ndi formarum inducendarum differentiain i&:M 'os & ueteres facit. Quam rem M ut co-

93쪽

ut copiosius explicem,ac planiorem faciam,dico ueluti hinc initium sumens, latinam linguam, & ceteros Omnes Omnium q. gentiumstrmone3 uocabula saepe & loquendi formas ac uerborum terminationes, vocum quoque sonos uariasse, procedentibus q. temporibus litterarum usum immutasse , aliamq. pro alia posuisse, idque non in uocabulis modo, sed in consonantibus quoque; aliterq. alio atq. alio tempore uerba ac nomina terminasse & ins xisse. Vt Polybius alfirmet, tantam factam esse Romanae linguae mutationem, ut pleraq. in primo foedere a Romanis cum Carthaginensibus icto anno primo post exactos Reges L. Iunio Bruto . P. Valerio poplicola Coss. uix ab antiquitatis studiosis ac peritissimis uiris intellige- . . rentur. Quod ne mirum uideatur, bona tua gratia Praefecte inscriptionem incisam in baside columnae erectae C. Duillio, ei, qui primus Carthaginenses nauali praelio uicit, modo inuentam, quam mecum attuli, quod eam ad hanc disputationem pertinere existimaui,proferam , simul q. tabulam, quae Genuae in aede maxima adseruatur, a Rusticano quodam Patrum nostrorum state in finibus Genuensium haud procul ab Vrbe ipsa casu repertam, cum is agrum foderet. magnam enim lucem asseret disputationi, quae in manibus est. Annuente BON COMPAGN O. SAVLIVS tabulas protulit . quarum aenea Genuensis tota integra est, at Duelliana marmorea ruinis confracta multisq-

94쪽

tis q. circum detractis partibus, ut multa in illa desiderentur. quae industria &sollertia plurimoq. labore Petri Ciachoni Toletani multae eruditionis eximiaeq. antiquitatum cognitioni ac pr stantis ingenii uiri,mihiq. amicissimi suppleta sunt, praeclare ac uere mea sententia. Duo attuli exempla alterum ueteris inscriptionis, ut est mancade circuciis; alterum, in quo suppletae res minutioribus litteris norate sunt, ut sententia inspicientibus & legentibus clarior sit , obscurissima aliter futura . primum exemplum tale est .

96쪽

C. bilios . m. s. eos asuorsum earracinienseti en sieeliadrem eerens ecestANOs c natos popli romani artissimadobsedioneD . EXEMET. LECIONEI cartacinienseis omaeis

triompauet earom rerom ergo S. P. R. hanc ce ei columnam. p.

Lecta

97쪽

Lecta & inspecta inscription e s A v LI v s sollerti , inquit, ingenio ac coniectura, historiasq. diligenter inspiciendo & conferendo

ueritatem, & integram inscriptionis sententiam mihi uidetur assecutus Ciachonus, omisi sum q. sermonem repetens, Dii, inquit,immortales, quanta, quotq. in rebus linguae est fi cta mutatio a Duillio Cos. ad Ciceronis &Caesaris tempora. nam nullus apparet G. litterae usus. cuius loco .C. semper ponitur. L E

TA CINIENSES. Exiguus est usus uoc lis. V. cuius locum. O. occupat PRIMOS C A P T O M. frequentissimus est usus ei S OCI EIS. NUM EIS. Qui uero nisi sentem tia declarante EX FOCIONT pro EFF GIVNT intelligatὸ Sextus casus in conso mantem exiens. D. littera terminatur PR AEDA D. ALTO D. M ARID. praeteritum tempus non in it, sed in et exit. C E P E T. VIC ET . Numquam interiecta uocalibus geminatur consonans . quem morem in semi-

uocalibus fuisse apud ueteres Q uinctilianus& Festus tradunt. Quis ergo CES ET pro GESSIT per se nisi antecedentibus uocibus & sequentibus intelligat ξ caruisse aspiratione uidentur T R IOM PO . CAR TACINENS EIS . Quod si tanta mutatio facta est linguae a Bruto, & Valerio Coss. ad primi Punici belli tempora, numerusque annorum, qui inter illos & Duillium coss.

98쪽

interfuerunt, subducatur, ducenti . n. & qu draginta octo fuerunt , quanta inter Duillium& Ciceronem coss. nemo profecto Polybii uerba mirabitur; nemoq. qui prima conditae urbis tempora cogitatione & coniectura repetierit, non statuet, uix aut exigua ex parte linguam Romuli Caesaris temporibus intelligi potuisse . Verum inspicienda quoque e hGenuensis tabula media inter Duelliana, &Ciceroniana tempora, quae ad Ciceronianam linguam propius accedit, Ionge tamen ilutius dirimilis.

99쪽

ρσ LIBER

SEARCH

MENU NAVIGATION