장음표시 사용
81쪽
& uiuido manum conserere . Ex huius enim argumenti exitu pendet, utrum nutantem &instabilem, ut adhuc , an certam & explorata de instituta quaestione posthac habeam sententiam, Perge igitur alacri animo sententiam tua nobis explicare. SAUL. Pergendum uero,&fortiter agendum uideo. neque enim mihi imperiis tuis deprehenso integrum iam est, aduersus iussa contumacem esse. Initium igitur faciens illud repetitum uolo, quod superius satis arbitror demonstratum, latinam linguam It lis alienam dici non posse. illud praeterea prε-
muniendum est, quod paulo ante leuiter attactum enodatius nunc est explicandum. Nego igitur latinam linguam extinctam aut mortua
esse existimandam. neque enim ea res mortua
uere ac recte appellatur, quae nobiliore & praestantiore sui parte uiuat & uigeat . quae res in
inuestigationem nostram conuenit.Etenim cusermonis duplex sit usus & facultas, altera loquendi , altera scribendi, longe iis c infinitis q. partibus illi prsstat; atque adeo rerum hum narum prςstantissima est . quippe quae uitam ,
mores, humanitatem, omnes doctrinas, omnes artes, omnia denique nostra contineat. sine
qua homines in altissimis ignorationis tenebris uersentur; uitaq. haec nostra agrestis & inculta haud multum sane a ferarum absit immanitate. Litterarum enim praesidio, scribendi q. facultate duce omnes doctrins, Omnes'. artes, quibus uita haec nostra ad humanitatem excolitur
82쪽
- Iitur auctae, & absoluis, atque ad persectum -hunc statum adducti sunt, leges script , uiuedi
tradita praecepta. nulla enim ars litterarum &scribendi ope deserta aut perfici &absolui potuisset; aut perfecta & absoluta durare . neque enim ulla earum primo & ab uno inuetore ad perfectum & absolutum operis effectum perducta est, aut omnibus suis partibus & numeris expleta, sed tantummodo inchoata, cui reliqui , qui consecuti sunt eiusdem studii aemuli alia deinceps atque alia paulatim addedo omnes tandem scientias & doctrinas; omne'. artes ad perfectionem hanc, in qua nunc sunt, adduxerunt. at hoc haudquaquam potuissent facere ope litterarum &scribendi facultate destituti ii, qui primos rerum inuentores deinceps consecuti sunt; nisi primi illi inuentores; iiq. qui primis proxime succreverunt, inuenta& addita sua litteris & seriptura cos gnata su cessoribus reliquissent; praebuissentq. materia cui ipsi deinceps ac paulatim quae praeter iam
inuenta excogitassent, adderent. neque enim
. ex primis inuentis lumen aliquod in eo de studio succedentibus potuisset priserri, quo illi
illustrati cetera, quae restabant. possent in uesti gare; atq. superiorum inuenta ipsi limare & polire. Iam uero quae & quanta illa est utilitas, quod litteris & scriptura deficientibus nullam
priorum temporum & saeculorum, quae ante avos aut summum proauos nostros fuerunt , notitia haberemus omniumq. rerum meu C-
83쪽
ari periret; atq. in maxima obscuritate &ob- liuione tot Regna, tot Resipublic e , tot claro- sum uirorum res gestae, omnia deniq. temporum monumenta iacerent. Vt qui rerum status
superioribus is culis fuerit ; qui usus , qui mo- res, quae leges, quae instituta, quq bella, quet pestes, quq rerum conuersiones, quae imperiorum euersiones, qui populi opibus α armis floruerint, ne suspicari possemus quide .miet recum singulis doctrinarum & artium inue
toribus tantam gratiae nostrs parte debeamus, quata est in singulis inuentis rebus utilitas, ii terarum & scribendi inuentoribus uniuersam gratiam omniaq. nostra debemus. quoru ingenio & praeclarissimo omnium, quae excogitari possint, inueto omnes artes, omnesq, doctrine ad periectionem & absolutionem uenerunt: uita nostra legibus, moribus, institutis formata& exculta est ; clarorum uirorum memoria colebratur et uigentq. virtutu monumenta, a quibus uitet cu honestate & laude degendi sum mus exepla. Cum igitur pars haec lingus, quae dignitate & gloria infinito interuallo alteri stanteponenda, vivat ac uigeat; eiusq. numquasit intermissus usus, sed iam inde ab eius initio cum in Latio hac lingua loqui homines coeperunt, perpetuo retentus & cultui, squidem et lust Italam, Hispanam, Gallicam & ceteras inguas inductas numquam latine & quidem maxima ex parte scribi desitum est , ut paulo ante diximus, qui tandem hanc linguam mortuam
84쪽
tuam conuenit uocare ξ Vsum quidem minus nobilis illius partis omissum dicere possumus; neque eum ipsum omnino. quippe cui in rebus, quae reliquas humanas dignitate antecellunt, in iisq. locis, in quibus negotia omnium maxima tractantur, sit adhuc locus, hoc est in scholis & in iudiciis. Quare diligenter cauendum est nobis, ne posthac linguam latinam uigentem & florentem falso mortuam appellando per summam iniuriam & impietatem obruere & sepelire contendamus. G O N L. Voluntati isti tuae S A V L I , quam ita egregiam erga linguam latinam ostendis, nihil illa tibi magnopere debet, quod illam ab interitu se Vare, atque adeo defunctam iam & extincta
ad uitam reuocare uerbis studeas, cum re nopossis. neque ista tua distinctione de scribendi& loquendi facultate satis acute a te excogitata quidquam tibi est perfectum ac conclusum . Te enim uirum Omni eruditione perpolitum, omni q. eleganti doctrina instructum nofugit, in unaquaque re ponderanda & iudicanda non ea, quae extrinsecus adueniunt,sed
uim & naturam ipsam rei esse spectandam, &ad illam iudicium & istimationem nostram dirigendam . Dubitari autem non potest, quin uis & natura sermonis sit locutio ; eaque de caussa lingua &sermo sit a natura hominibus
datus, ut loquantur, notionesq. animi loquedo exprimant; eaq. facultas, non autem scri
85쪽
Hominum enim est inuentum , ut tu ipse mo do posuisti, quae loquimur, ea litterarum monum elis& scriptura ad posteritaris memoriam consignare. res quidem prs clarissima, sed quq linguae natura ac vi sua nequaquam insit, u rum illi extrinsecus accidat. Cuius rei uel illud sit signum , quod mulis nationes fuerunt, de etiam nunc sunt , quibus hic scribendi usus diu fuerit ignotus,& adhuc sit, atq. adeo uni uersus orbis terrarum eo usu multa secula caruerit, cum inuentor Cadmus proferatur, aut si quis alius fuit, qui multis laculorum aetatibus post conditum orbem fuit. Illa igitur tantummodo lingua uiuere existimanda est, qua loquimur; quaeq. nobiscum nascitur,cum nubia alia linguet & sermonis uita sit, quam locutio . qua uero non loquimur, quaque loquendi usus, qui sermonis uita est, ςxtinctus est, ea mortua plane est censenda ; neque naturalis nostra appellanda, quippe, quae non a natura insita nobis, sed a Magistro accepta aliena & diei & haberi debeat. Qui enim aliena eam linguam non dicamus, quam si propriam
nostram esse contendamus, ceters omnes Europs nationes nobis litem intendant; sigui sq. illam suam uindicent Θ quippe cuius usus non minor, atque adeo frequentior sit apud illas. Vt si eam alienam non libeat appellare, saltem
propriam nostram non esse cogamur confiteri SAUL. Enimvero GON ZAGA cetera, qui
adhuc attulisti, di si minus mihi probata sunt,
86쪽
tolerabilia tamen fuerunt. haec uero tua tam captiosa ratio, pace tua dixerim, nullo modo
ferri potest. non enim ista, quam adduxisti , selida est sententis,sed uerborum futilis & inanis differentia . quod si uerba potius sequi,
quam sententiam uolumus spectare, nulla dias putatio satis nobis procedet. Definitio enim sermonis istam a te excogitatam differentiam refellit. didicisse autem te a Dialecticis puto, quaru rerum definitio sit una & eadem, eas res inter se te non differre. Qui uero sit alia se
monis definitio, quam uerborum conteXtusci complexio , quibus animi notiones & sensa ab iis, ad quos uerba perueniunt, percipiuntur quid porro interest, utrum uerba haec Ore
pronuntiemus , an in tabulis exaremus, cum uterque sit modus , quo uerbis , non autem
nutu& significatione ne eam latebram habeas sensa nostra animiq. notiones , quibus uolumus, aperimus. Modi igitur sermonis cualiis communicandi duo sunt, cum unuS tantum sit sermo, alter oris, alter stili. quorum
hic praestatior illo est habendus. quippe quod
ille caducus sit ac subito intereat; auresq. pritervehatur posterioribus uerbis antecedentia trudentibus & expellentibus, at qui scriptura consignatur sermo, immortalis est , qui q. saepe repetitus adii reat & retineatur; neque pretteruolet. QSod si captionibus ego quoque ueIim tecum agere, uide in ratione ista tua quot sint uulnera. Principio qui tibi uenit in mente L a Italam
87쪽
Italam Iinguam natura nobis insitam uocare, cum hoc in nullam linguam cadat Θ Si enim ulla esset hominibus naturalis lingua, ea nimirum omnes homines omnesq. gentes uteretur. quarum tam uarius tamq. inter se diuersus nunc sit sermo . quae enim natura sunt, ea
ubique eadem & perpetua sunt, neque locis aut nationibus aut temporibus uariant. facultatem tantummodo & aptitudinem ad loquendum natura hominibus dedit ; hoc uero,aut illo sermone uti, hoc non a natura,sed ab aliis caussis habemus . deinde si sermo, qui perdiscendus sit, naturalis non est, id non minus in Itala, quam in latina lingua ualet. utraque enim perdiscenda est; nec refert utrum a nutrice, an a praeceptore, & utrum in schola, an in domestica consuetudine. Iam uero quid tandem ista tua distinctio ad qu stionem nostram pertinet ξ aut quid uerba inter nos aucup mur , cum sententia non discrepemus QSare quoniam aures ita delicatas habemus, aliis
utamur uerbis, duasq. has res , quas adhuc uno uocabulo nominauimus linguae siue sei monis, distinctis nominibus uocemus, alteramq. latinam locutionem ; alteram latinam scriptionem appellemus . cum utraque res nihil aliud sit, ut diximus, quam moduS sermonis proferendi, animi g. cogitata enuntiandirneque de origine utriusque, quod nihil ea res ad nos pertineat, laboremus, sitq. sane locutio uetustior, modo illud teneam, hanc scriptionein
88쪽
tionem eundem usum ad uerba emittenda , quem locutionem habere . quam tu subtili quadam ratione rem ad tenue limando contendis non esse in natura & ui linguae, sed illi extrinsecus aduenire , ad hoc solidam per se rem esse ; quae natura & ui sua innixa stet ; quae
omnium rerum humanarum utilissima sit ; qua sublata non multum homines abessent a belluarum immanitate. Quod igitur in altera parte ualet , idem cur in altera non suscipiatur, non uideo; ac si ideo Itala locutio, siue illam linguam uelis appellare, non enim repugno, uiua existimatur, quod usus Italice loquendi uigeat, cur non uiuere existimetur latina scriptio , cuius usus numquam interierit Θ Verum haec spinosa &captiosa sunt; potiusq. ad rem inutilibus controuersiis implicandam,& inuoluendam, quam ad ueritatem explorandam accommodata; nos q. in rebus futilibus nimium immoramur, quae omitti omnino potuerunt .
Vt quod extremum posuisti de exteris gentibus linguam hanc singulis uindicantibus omitti etiam potuit. Nam non ideo Italis hominibus aliena est haec lingua, aut minus ipsorum propria, quod ea ceteris Europae nationibus communis sit, ut Romana Ciuitas non minus Romanorum propria erat, quamuis illa non priuati modo homines complures, sed integrae quoque nationes donarentur . Igitur exteri linguae huius, ut Ciuitatis participes facti quemadmodum Ciuitatem, ita hn-
89쪽
guam propriam Italorum , ac secum com municatam debent agnoscere . Retinendum est igitur , latinum sermonem nobis, & huic aetati nostrae alienum non esse, neque extinctum ullo modo. quippe quem graues atque ingenio & doctrina praestantes viri se non deponere perpetuo testati sunt, neque ab eo sese avelli nisi quotidianorum usuum necessitate sint passi, sed eum perpetuo usurparint in grauioribus negotiis & rebus, nimirum in Gymnasiis, in doctrinis litterarum monumentis ma- dandis, in iudiciis exercendis, in actis & decretis publicis condendis, in Historiis conscribe-dis, in epistolis inter se mittendis, ut minus cetum ab hinc annis non modo Principes , sed priuati etiam homines alio sermone , quam latino litteras etiam familiares scribere uerecundarentur. quem morem Genuenses tam in epistolis, quam in tabulis conficiendis postremi omiserunt. Duo igitur haec sint posita, alteruquod tu des mihi necesse est, latinam linguam non alienam, sed non minus nostram, quam Italam popularem esse; eamq. non extinctam sed uigere ; alterum, in quo tibi magnopere n6 repugnabo, eius usum in quotidiano & populari sermone esse intermissiun, uel etiam, si ita mauis, plane extinctum, no quidem omnibus
in locis, nam in scholis & in iudiciis uiget. His igitur positis id quod necessario sequitur suscipiendum est. G O N Z. Quod id tandem SAUL. Vt in nouis nominibus fingendis qδueteribus
90쪽
ueteribus latinis licebat, idem nobis quoque partim liceat, partim non item. G O N Z. inis tandem sunt isti, aut quae est ista distinctio ΘS A V L. Ea quae huic loco lucem afferat, ac sine qua in obscuritate nos uersari necesse sit rnihilq. certi & explorati statuere possimus.qSidem in omnibus controuersiis usu uenit, ut sine distinctione ueritas elucere no possit; sineq. ullo fructu in arduis rebus inuestigandis & discepta dis laboremus.Vt recte Horatius dixerit.
Non qui Sidonio contendere eallidus Ostro scit Aquinatem potantia uellera succum. certius accipiet damnum, propiusve medullis,
mam qui non poterit uero distinguere fassium.
In quam sententiam mentem bene penitus d figere debemus . Versatur enim hoc tempore magnus error, qui quamplurimos uel excelleisti ingenio, egregiaq. scribendi facultate & eloquentia praeditos viros, quos non necesse ii beo nominare, ni fallor, transuersos egit, dum putant non licere nobis noua uocabula, n uaq. rerum nomina in latinum sermonem ta- quam alienum inducere . quemadmodum Romanis olim licuit in suam uidelicet linguam. Hoc uere dicitur aliqua ex parte. at qui id omnino &in uniuersum sine distinctione suscipiunt, eo errore lapsi sunt, quod caussas u riandi sermonis non satis animaduerterui, aut ponderarunt; neque res inter se longe diue
fas, ut par fuit, distinxerunt. id quod liquido apparebit. Nos igitur errorem aperiemus distinctione
