Vberti Folietae De linguae.Latinae vsu.et.praestantia libri.tres quae disputatio coram iuuene clarissimo Iacobo.Boncompagno summo bellicarum rerum pontificii solii praefecto, eoq. auctore ac iubente ab Antonio.Saulio habita est

발행: 1574년

분량: 212페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

merosus, pectorosus, musculosus, Iacere ius, spongiosus, fistulosus , cuneatus, cune tior , lunatus , capitulatus, sinuatus, culteli tus, discuneatus, denticulatus, striatus, reticulatus, uirgulatus, clauatus, imbricatus, spiculatus, acuminatus, turbinatuS, turbinatior , turbinatio , carinatus, fornicatus, pandatus , cultratus, capituIatus, aculeatus, putaui natus, umbilicatus, geniculatus, echin tus, fimbriatus, ansatus, pectinatim, imbricatim, caniculatim; muricatim, orbiculatim, squamatim, ii alim. enodis, internodia, exemptilis , loculamenta. Denique Romanorum

hominu n, latinaeq. linguae perpetuus usus fuit, ad res, quas trasabant, uocabula apta formare . tan aq. uis nouorum nominum, quae

recensui, cum multa me praeteriisse non ignorem, post Ciceronis aetatem a scriptoribus inductorum significat atque adeo aperte deci rat, a nullo nomine, quod necessitas noti

nis animi declarandae induceret, illos absti nere solitos. qui enim in castris & in re miliatari aquationem pabulationem , lignati nem , frumentationem dixerunt, cur iidem essentiam , quantitatem , substantiam, dicturi non fuerintὸ Quae igitur noua istaec religio saeculum tenet Castiores uidelicet ac puriores, atque adeo latiniores latinis ipsis ac priscis illis magnis uiris sumus. Equidem Ciceronem eloquentiae magistrum habeo, ad eiusq.

similitudinem me, quatum possum, semper studebo

142쪽

SECUNDUS. m

debo conformare ; genusq. dicendi illiusq. stilum & elocutionem ceteris praeferam. v rum non illis uocabulis tantummodo, quibus ille usus est, latinam linguam definiam, neque illam tam angustis terminis includam. hoc enim neque Cicero ipse uult , neque inueterum cogitationem umquam uenit. Sed saris ac nimium fortasse hoc in loco commorati sumus, tempusq. est, ut ad ultimum argumentum de linguae latins eximia dignitate atque praestantia , quod est omnium maximum & grauissimum,tractandum accedamus . Hic cum GoNZAG A haud paruam respondendi uoluntatem significaret, BONCOMPAGNus se interponens, tempus, inquit,postmeridianum, aestusq. iam fractus nos admonet , si idem quoque uobis uidetur, ut & corpus nimis diuturna sessione langues, ac spiritus pene consopitos solita exercitatione recree mus,& excitemus. SAvLIO in exiguum hoc spatii ad respirandum atque animum ab ace rima contentione relaxandum detur, ut parua hac quiete resectus ac ueluti renouatus, negetior ad ea, quae reliqua sunt, transigenda accedat. Consilio ab omnibus collaud eo Aedes Pontificias egressi per sublimem porticum iter vaticanos hortos uersus cepimus.

143쪽

LINGUAE . LATINAEVS V. ET, PRAESTANTIA

LIBER . TERTIVS

VM in hortos peruenissemus, aetam uariarum amoenitatu aspectu oculos & animos aliquantum p uissemus, in nemus coniunctum exiuimus. quod per mollissimos cliuos facilibus ascensibus & descensibus aliquandiu peruagati ad aediculam, quae est in medio nemore accessimus. ibi in marmoreis se dilibus aream ambientibus in conspectu consedimus, procerissimis ac frequentibus arboribus locum opacantibus. Hic BONCOMPAGNus ad GON ZAGAM conuersus dabis, inquit, ueniam GON AGA, nobisq. omnibus gratificaberis , ne disputatio de re, quam satis enucleatam putamus, diutius, extrahatur. ia enim dies in serum inclinatus est, egoq. totam disputationem hodie absolui cupio. superestq. extremum argumentum grauissimum, ut intelligis,

144쪽

ligis, quod paucis transgi posse non puto.

Neq. debes tu caussam tuam parum defensam

putare, quam in oratione a te recitata tam copiose & accurate egisti, ut nihil te ad ea, quae in illa dixisti, magnopere addere posse putemus . neque quae tu ornate & distincte multa attigisti, ea nobis exciderunt , quae hic contras AVLI v M puta repetita, & ad ANTONI v Mconuersus. Permissu, inquit, GON ZAGAE, quem scimus in auctoritate nostra futurum,perge s A V LI, ac comparationem utriusq. linguae inter se, si idem ceteris placet, ingredere. Hic cu omnes BON COMPAGNO essemus assensi, GON ZAGA se illius uoluntati morem gerere dixisset, s AvLIus. Ita nobis, inquit, progressa ratio est in quattuor his partibus, quas absoluimus, ut quaquam meam sententiam ab omnibus, quicumque de his rebus existimare possunt, ueriorem uisum iri spero, tamen tua quoq. GON Z AG A approbatores reperiat . in hac uero popularis Italicε linguae suscepta laudatione, in qua se in primis tua iactauit oratio; cuius'. laudands studium te tam longe extulit, ut eam latinae linguae, non dubitares prsferre, paullum diuersa a superiore mihi ingredienda est disserendi ratio. Ego enim sic statuo dati nam lingua non modo infinita laude populari isti tuae anteponendam, illi q. popularem multis partibus de dignitate & pulchritudine concedere, sed latinam pulcheri imam&praestantissimam esse, contra italam popularem

145쪽

pularem non in comparatione modo eum Ia

tina , sed ipsam per se , id quod magis mireris,

ignobilem & abiectam ι rudemq. & mancam atque inopem esse, nullaq. dignam laude. G O N Z. Ego quoque S A v L I orationem mutabo ; neque dicere uerebor, credidisse me. quae hactenus dixisti , ea te iudicio adductum pro latina lingua contra Italam disseruisse. nucle odio quodam execrabili in patrium sermonem efferatum esse, apparere. Cui nescio qua tandem re ab illo lassus tam iniquus sis ; tamq; atrox in illum coortus sis ; orationeq. ta non modo aspera sed truci quoque illum insecteris uir ceteroqui ingenio tam miti. S A V L. Non odio in Patrium sermonem efferatus, cuius caussam nullam habeo, hqc protuli GONZAGA,

sed indignatione iusta commotus , tum ut uos uicissim ulciscerer ; neque haec quam qua uera sunt, tam ego mea spote attulisse uideri uelim, qua a uobis irritatus uobis rettulisse. Ac quoniam me nudavi, comprimenda iam non sunt, quae animo inclusa habeo. Ego enim ita senti O, duas esse in primis caussas, quamobrem lingua popularis nostra non tam deformis & incompta nonnullis uideatur ἱ alteram naturale rerum patriarum amorem, qui mentis aciem perstringere & caecare solet; alteram usum,quo

assiduo aures nostrae possidentur. quod si quis

tanto sit animi robore, ut ab hoc usu mentem ualeat abducere, cogitationemq. a consuetudine avocare ἱ isq. popularem linguam latinet audeat

146쪽

audeat dignitate & pulchritudine non dico

anteferre, sed aequare: atque adeo linguam hanc sua deformitate non contemnendam ducat , hunc, quamquam neminem consueui appellare asperius, nihil omnino de his rebus iudicare posse dicam. GON Z. Non animaduertis SAVLI te de tot clarissimorum uiroru, quos orbis suspicit,praestanti iudicio splendidoque ingenio detrahere, ac Petrarcam, Dantem, SannaZarium, Bembum, Ariostum,Guic ciuilinum, Machiauellum, Castillionum, C rum, Casam, Tristinum, Tassos patrem & filiu , Speronum, Scipionem Gonzagam, Alamanu, Moletam, Bernam, Anguillarium,Ptolemium, Pignam, Bocciardum,Portium,in primis uero Victoriam Columnam, in qua muliebris gloria aequauerit ne, an superauerit uirile, quis ausi pronuntiare compluresq. alios uituperare. qui si linguam patriam ita turpem&ignobilem iudicassent, quomodo tam longum ac diliges studium, tamq. assiduam & diligetem operam in ea omni scriptorum genere excolenda & il-Iustranda posuissent ξ SAUL. Nihil tantorum

uirorum auctoritate de sentetia moueor GOΝ-ZAGA.nullam. lingua est tam rudis &agrestis, ut in ea a praeclaris ingeniis cum Iaude elaborari no possit. id quod nostra aetate declarauit Paulus Folieta huius, qui adest, Folieti frater sermanus. qui patrium sermonem nosis Ligurem, quem ipsemet rudem & incomptum iudiscat, tam uario poematam genere insignem secerit.

147쪽

cerit. qui omnes quicunque ligustice sciunt, mirentur. Maluit uidelicet Folieta in patria lici 'gua quamuis rudi, quae ipsi promptior & faci- η Iior esset, quam in aliena cultiore curam & industriam suam ponere. quod idem fecisi e claros uiros, quos nominasti, cur existimandum non sit ξ Hic BON COMPAGNus supers deamus, inquit, amabo a iudiciis clarorum uirorum ponderandis & coniiciendis , neque hoc in illos arbitrium in praesentia nobis assumamus. Odiosa enim sunt haec ; neque sine offensione transigi possunt. Quare quod instituisti , perge ANTONI neque continuata disputandi series tam saepe interrumpatur. quq non facile deinde contexitur. ista enim quae

interponuntur, multum tempus auferunt , cuius angustiis uides quam urgeamur . Tum s AUL Ius, Quoniam, inquit, in una quaq. re aliquod est proprium, naturaq. illi insitum bonum , quo illa res maxime commendatur, iarerum contentione spectandum in primis est, quod sit illarum rerum, quae inter se comparantur, bonum. Cuius boni quae earum maxime particeps est; in quaq. bonum hoc est pluribus numeris expletum, cuique pauciores illius boni partes desunt, ea res haud dubie perfectior &praestantior est censenda, aliisq. prς- serenda . nihil est enim rerum persectio, ut idesaepe repetam, quam nηllis partibus, quae illius rei essentiam confici an , carere; omnisq. res maris minusue persecta est, magisq. minusue

148쪽

ad perfectum statum accedit, uel ab eo recedit, prout in unaquaque plures aut maiores partes earum, quae ipsiam rem conficiunt, atque ut ipsa res sit, faciunt, insunt, uel desiderantur.

In uestigandum: est nobis, quod sit hominum

sermonis bonum, quae l. res illum conficiant. ad quod bonum qui sermo propius accedet, , pluribusq.illius boni partibus cumulatior erit, is profecto perfectior erit, dignitateq. antecedet . hoc autem bonum cum, ut in ceteris rebus, ita & in sermone nihil aliud sit, quam, ut

sapientiae professores recte tradunt, ipsarum rerum essentia, cum q. essentia rerum ab illarum

definitione indicetur, is nimirum sermo perse ctior erit xi n. quo humani sermonis definitio absolutior & expletior erit, cuique pauciores partes deerunt ex iis, quae essentiam sermonis conficiunt. quae definitio, cum, ut a Dialecticis didicimus, ex duabus rebus conficiatur genere & differentia, cuius differentiae ea uis est, ut speciem constituati; formaq. rebus det, quae 'ut res ipsae sint, ciliciat, genus & differentia, quae sermonis definitionem conficiunt, nobis quaerenda sunt. At genus perspicuum est. est enim ore editus sonus. Differentia uero ita nobis est in uestigada. Duas esse aiunt res, quibus homines a ceteris animantibus differant, rationem , quam eandem intelligendi ratiocinandi q. uim appellanu, & hunc ipsum sermonem. quod saepe Homerus testatur, qui homines μέροπας hoc est articulatim &distincte lo-T quentes

149쪽

quentes appellat . qui sermo cum genere cum belluis communis sit , omnes enim ore edunt sonum, in quo tandem differat, uidendu estat hoc Homerum expressisse diximus. belluae

enim unum tantum sonum, uniu'. formae n quam uariatum edunt. at homines articulatim

loquuntur; sermonemq. ueluti articulis distinctum habent, quem innumeris figuris uariant; distinctaeq. sunt apud illos ac quam plurimae soni editi formae, quas vocamus uoces, ad sensa di notiones animi distincte declarandas aptae . Vt nihil aliud sit humani sermonis definitio, quam ore editus articulatim sonus uariis uerborum formis distinctus ad notiones animi distincte, ita ut ab audientibus percipiantur, declarandas aptis. inii igitur sermo uarius magis ac multiplex erit, uerborum q. formis ac figuris & terminationibus distinctior ; & ab illo cofuso & obscuro , uniusq. semper figurς S. temminationis sono multiplici uariatione sua r motior, in eo profecto humani sermonis cumulatior erit definitio; isq. sermo ex pluribus constabit earum rerum, quae essentiam sermonis conficiunt. quare perfectior erit existimandus is sermo, propiusq. ad humanitatem accedens, ac proinde pulchrior & prεstantior, atq. idcirco nobilior. nihil est enim aliud pulchritudo, quam ipsa rerum persectio, quod & lysum indicat deformis &formosi nomen, quasi deformibus rebus aliquid desit de forma, quae rebus essentiam dat, ac de partibus illis, quae

formam

150쪽

sormam rerum conficiunt; formosis uero int gra ad sit forma omnibus iis partibus, quae ipsam formam, hoc est essentiam rerum conficiunt, expleta. Tum BON COMPAGNus in hoc, inquit, GON ZAGΑΜ ipsum a te sAVLI ino dissensurum puto. Hic CONTAGA, nescio inquit, an satis mihi percepta sits AvLII sententia r atque eadem sit quae mea. Ego enim ita existimo, omnium rerum regulam, ad qua res ipsae sint dirigendae, finem esis; ab eoq. omnia pendere. ut recte in scholis tradatur,res speciem & definitione a fine accipere . quod hoc emplo planum fit. finis domus; cuiusque caussa domus inuenta est; ille est , ut nos ab iniuriis caeli, quibus corpora nostra sunt obnoxia, defendat. Definitio igitur domus a fine manans haec erit, aedificium ad nos ac li iniuriis defendendos comparatum. eaq. persectior erit domus, qui melius & persectius beneficiuhoc nobis praestabit. Cum igitur sermonis finis sit animi senis aperire, ea profecto perfectior erit lingua & dignitate antecedet, quae perfectius finem suum assequitur; notionesq. animi melius declarat. talem porro esse Italam

linguam nostram sΑVLIVS paulo ante non negauit . quem cum urgerem, innumera esse, quae hac aetate latine explicari non possent, eo confugit, ut diceret, innumerabilia haec, que ipse minuta uocabat, in scripturam no cadere,

sed ad popularem linguam reiicienda e sse, quae quotidianis usibus & comm rciis aptior iit.

SEARCH

MENU NAVIGATION