Vberti Folietae De linguae.Latinae vsu.et.praestantia libri.tres quae disputatio coram iuuene clarissimo Iacobo.Boncompagno summo bellicarum rerum pontificii solii praefecto, eoq. auctore ac iubente ab Antonio.Saulio habita est

발행: 1574년

분량: 212페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

sS LIBER

mis operam & studium ea in re collocasse A sus uero es noster GON ZAGA hoc ex ore tuo Tibi scilicet omni eruditione omnique eleganti doctrina perpolito hoc tam parum cogitatum excidit, inanem esse latinae linguae cognitionem ξ Tum uero eloquentia ut futilis &inanis res hominibus plane negligenda erit, inutiliterq. in illa acquirenda tanta adhibebitur contentio. G O N Z. Ain uero SAvOὸ

Quomodo tandem istud efficis ξ S A V L. Nihil mihi expeditius est demonstrare. nam si ad

facultatem dicendi comparandam exiguu momentum habere artem & Rhetorum praecepta, uere traditum est : omniaq. in ingenio & exercitatione, tum autem in summorum uirorum,

qui eloquentis gloria praestiterunt, imitatione posita esse, latina lingua sublata, ac Ciceronis& Liuii ceterorum q. eloquentis Antistitu scriptis ignoratis, ad quorum tandem auctorum imitationem nos conferemus ξ an ad Boccacium istum uestrumὸ quem hominem tanto in pretio apud nonnullos esse, stomacher ne an rideam Θ nam quae tandem illius scripta ullae aures lectione bonorum auctorum assuefactae possint ferre Vnus est omnino tolerabilis liber Deca meron . qui is quoque quid tandem

habet praeter moratas narrationes)narratio porro in uniuerss eloquentiae laudibus perexiguusemper & infimum locum obtinuit. quamquantilla fiunt quoque eius libri uitia . nam primua inuentione & materia totus alienus est ; ni

62쪽

hilq. fere habet non aliunde petitum. Innumera proferre possem, sed duabus fabulis ero cotentus,altera de Petro Vinciolo Perusino, ait ra de Peron ella Neapolitana totidem uel bis ex Apuleio trastatis. Deinde in soluta oratione res per descriptiones declarare in uitio uel maximo ponitur. rem enim ipsam exponere, non per ambages significare debeo. neq. enim diem in uesperum inclinatum recte ita demonstrarem aspice aratra iugo referunt si pensa iuuenei. Et iam summa procul uillarum culminafumant,

Maioresq. cadunt altis de montibus umbrs .

Haec & eiusmodi soluta oratio non suscipit 3

sed Poetis omnes fiosculos captantibus rcseruantur. At Boccacius eiusmodi ineptiarum totus est plenus. qu ro igitur ex iis, qui hominem suspiciunt, unde concessam ille habeat licentiam Rhetorum praecepta & magnorum uiroru eloquenti q. antistitum exempla &usum transgrediendi , solutaq. oratione Poetarum more scribendi Praeterea si exordia rebus, quq tractandae & scribendae suscipiuntur, congruentia esse debent , praeclare id seruauit Bocc

cius, qui prooemium tanta grauitate, tantoq. sublimium uerborum apparatu elaboratum fabularum ac iocoso amatoriarum rerum libro annexuerit, in quo coelum ipsum conscendit; aeterniq. numinis legem immortalem tonat,qus omnium creatarum rerum finem tandem

esse decreuerit . ut qui exordium illud legat, H a uel

63쪽

uel de Diuina natura , Diuinoq. in creandis rebus consilio ; uel, si ad humana descendere libeat, de caussis ciuitatum condendarum, de ratione legum ferendarum, de imperio stabiliendo, ac de summa republica librum expectet. Postremo finis quam detestabilis est ξ id enim manifeste spectasse uidetur uir nefarius,

ut impudicas mulieres faceret. nam qui eum sexum ab impudicitia deterrere solet, religionem , famam, pudorem , coniugii sacrosancti uiolandi uerecundiam, ea omnia per insinuationes quasdam contemnenda docet. Vt omnibus pudoris, tam , conscientiar, legum Diuinarum & humanarum uinculis perfractis sese libidinibus totas immergant; & turpibus amationibus tradant constringendas: st upraq.& adulteria atque incestus non modo nullo

sibi dedecori, sed si Diis placet, laudi quoque & gloriae ducant. Vt id egisse uideatur; eam q. gloriam haud obscure uir sacrilegus captasse, ut scelerum & flagitiorum mirificus artifex existimaretur. Explodatur igitur uir impius ; ex omni q. piorum coetu exterminetur .

in eius uero carminibus legendis quis tandem risum teneat atqui usque adeo sibi ipse ignotus fuit, ut sese Poetam in primis profiteatur. quippe qui hoc carmen sepulturae suae inscribi uoluerit. Patria Certaedum; studium fuit alma possis. Praeesarum hunc scilicet eloquentiae magistruhabetis, ad cuius imitationem uos conformetiss

64쪽

tis; vos qui latinam negligitis linguam. Quam

compar uero est consilium uestrum Romanorum hominum iudicio, qui linguam Graecam, cuius in quotidiano ac populari sermone nullus plane erat usus, quae q. a latina infinitis partibus magis diuersa sit, quam latina a populari nostra ; quaeq. adeo alia prorsus lingua sit , tam studiose colebant, ad alendam scilicet &locupletandam eloquentiam. Vt recte Horatius dixerit.

- Vos exemplaria graea. Nocturna uersate manu, uersate diurna.

GON Z. Iaceat uero Boccacius non minus orationis tu et aculeis confectus, quam edicto

Pontificio publice damnatus . S A V L. Quid Vergilii ac tot caelestium pene ingeniorum Diuina scripta etiam sine utilitate ulla nostra sua ipsa maiestate suspicienda in tenebris,& in hominum in gnoratione debent uersariὸ Praeclare uero cum splendidis ingeniis agatur, si una cum lingus usu egregia illorum monumenta intereant, quae sterna esse debent. numquam enim interiturae gloriae spe praeclara ingenia adscribendi laborem capiendum accenduntur. Quam uero iniquam legem sibi ipsi statuunt ii, qui inuenta & cogitata sua litteris Hetruscis suscipiunt madanda. quam linguam quod ad quotidiani sermonis usum attinet, aliquando, ut ceteras, interire necesse est. GON Z. Non eo inficias, latinae linguar ullam cognitionem nos habere omnino oportere. Sed eo

65쪽

usque uolo in illa cognoscenda homines progredi, quoad fiant ad auctores illius lingua eorumq. scripta intelligenda idonei; ab inutili uero labore illam perfecte assequendi, qui iis est necessarius, qui ea lingua sibi scribendum

statuunt, illos uolo abstinere. SAUL: At scripta auctorum bene intelligi non possunt; neque ullus ex illis fructus capiet, aut ab illis ad eloquentiam assequendam instructiores fieri possunt homines, nisi bene & perfecte eam Iinguam teneant ; omniaq. eius minuta percepta habeant. Tertia & extrema superest longe maior & grauior aliena lingua scribendi caussa; ea est linguae aliens ipsius dignitas atque prsstantia. quae cum ipsa per se & specie

sua expetenda, tum praecellentium scriptorum ingeniis & eloquentia nobilitata hominum studia ad sese attrahit: pulchritudineq. sua ad scribendum accendit . qualem fuisse Grscorum linguam constat. qua multi exterarum genti si homines patrio sermone posthabito res suas litteris susceperunt mandandas, in quibus no- nulli de Romanis fuerunt quamquam hi Grrciam imperio ut ceteras nationes obtinentes ii

essent, ad quorum sermonem se potius Grsci homines, qui sub ipsorum imperio erant, qua ipsi sese ad Gi scorum, quibus imperabant, deberent accommodare . GON Z. Illud potius uide SAULI, ne isti, quos nominas, linguam Grscam potissimum delegerint, qua cogitata sua litterarum monumentis mandarent,

66쪽

non tam lingus nobilitate inducti, quam quod pluribus populis communior ea esset Iingua ;a pluribusq. gentibus intelligeretur. SAUL.

Hoc uero, quod mihi tua sponte das GON-Σ A G A non modo libenter accipio, sed in magno etiam beneficio numero . nihil enim potuisti proferre , quod magis rationem meam confirmaret, tuam labefactaret ; quodq. secudum illud tuum argumentum, quo maxime caussa tua uidebatur inniti, eos qui scribant, illud in primis spectare debere, ut a quamplurimis legantur ipsorum scripta, aduersum me illatum in te retorqueret. latina igitur lingua

scribendum est ; quod illa a pluribus populis

intelligatur, nimirum ab omnibus Europae nationibus Germanis, Hungaris, Polonis, Flandris, Anglis, Scotis, Gallis, Hispanis, ac cς teris omnibus, lingua autem haec Itala popularis nostra perangustis Italiae terminis includatur . GONL. At ilIud no animaduertis S A V LIin omnibus his prouinciis perpaucos esse, qui latine sciant; eosq. tantummodo, qui in liti xarum studiis, & in Gymnasiis uersiantur. at Hetruscam linguam eam, qua loquendum &scribendum nobis esse contendo, ab omnibus Italis intelligi. quorum innumerae multitudinis quis ex altera parte exteros opponat, qui latine sciunt, perexigua pars prae illis erit, ac quq cum illis collata uix appareat. S A V L. Quin

tu illud animaduertis GON ZAGA, nos non

ψeloquendo, sed describendo litizare. quota

67쪽

σφ LIBER

est autem Italoru pars , qui non modo de praeclaris excellentium hominum scriptis non possint iudicaret sed ea intelligant; aut prima elementa nota habeant, atque omnino legere sciant qui si cum exteris comparentur, quicumque scripturarum gustum , aut sensum habent, minimae partis ac uix centesimae instar

sint. Quare qui gloriam & famam suam dii tare, & in exteras prouincias superfundere cupiunt, latina lingua sibi scribendum sciant.

Eorum enim nomen non modo apud litteratos & doctos in pretio erit , sed apud rudes quoque & litterarum ignaros. quamquam hi quidem minimi faciendi sunt. quippe qui eos, quos a litteratis accipiunt laudari, quamuis sibi ignotos suspiciunt. innumera enim est multitudo nome Homeri, Vergilii, Demosthenis, Ciceronis, Thuci didis, Livii, Sallustii suspicientium, quorum ipsi scripta non intelligui, neque lecturi sunt umquam graecae & Iatinae linguae prorsus ignari, sed doctorum, a quibus Diuina illa ingenia audiunt laudari, auctoritate& opinione, quam de illorum doctrina &ingenio imbiberunt, ducti. G O N L. Vt omnes humanae res SAVLI non statim initio clarae ac magnae fuerunt, sed partim fortuna, partim eorum uirtute & consilio, qui res illas pu blicas messerunt, paulatim creverunt, nonnullsq. earum ad summam tandem dignitate, magna'. opes, magnam'. potentiam peruene

runt, ita nullius linguae initia suerunt statim es a

ra ο

68쪽

ra. qus tamen res homines in illa natos & educatos non deterruit, quo minus illa sibi scribendum ducerent. Cuius igitur linguae feliciatate laetum est, ut quamplurimos alumnos tali ingenio & animo prcditos sortiretur, ea assiduis& praeclaris scriptis, diligentiaq. & industria talium uirorum paulatim prouecta; Omniq. litterarum genere & uarietate exculta &illustrata ad altissimum gloriae locum tandem peruenit. quo factum est, ut cum multi eius linguae appeterent cognitionem, egregii uiri, quorum cura, labore, industria patria linguae renebris educta est, & in clarissima luce collocata , nomen ipsi una clarissimum ad exteras nationes & omnem posteritatem sibi pepererint . quod idem de hac Itala lingua nostra non est desperandum, nisi nos ipsi illam ope nostra turpiter deserimus; tantumq. gloris cursum, in quo nunc est, incerrumpimus, hominum studium, & industriam scribendi ab illa

reuocando. Cum praesertim, ut dixi, eam eia se linguam hanc nostram Italam, usita compertum exploratumq. habeamus, quae omnes animi notiones tam soluta, quam numeris astricta

oratione felicissime possit exprimere . quam si ad idem fastigium, ad quod ceterae ascend runt, diligentia nostra & scribendi assiduitate perducimus, quis dubitat, quin tam prsesari

operis auctores magnum operae pretium facturi sint; nomenq. eorum tum cum huius ti suae cognitio ab exteria expetetur, quod pro-

Ι pediem

69쪽

vis L IS E R

pediem fore diuinat animus, in magna gloria

apud exteras quoque gentes tandem futurum sit ; & ad omnem posteritatis memoriam celebre ξ SAVL. Vos uero arbitratu uestro scribite . neque enim ego in eam sententiam disputo, ut ab Italice scribendo homines deterream, sed illud mihi propositum est, ut orationem tuam , qua latinam linguam quantum in te est, eaetinguere es aggressus, refellam; doceamq. ut ii, qui Italice scribunt, non sint a cusandi, ita eam operam cum longe maiore gloria in latinam linguam insumi. Nam ouod ad diuinationem tuam attinet, id est elusimodi, ut optare id potius possim, quam sperare. nulla enim carum caussarum spes mea alitur, quibus diximus homines ad alienam linguam appetendam excitari. nam imperium quidem nihil est, quod his temporibus,hisq. moribus atque hac Italis fortuna somniemus. quin co-tra praeclare nobiscum agitur, si perpauca ea ,

qus reliqua sunt, retinemus ; illudq. potius, quod lugendum sit, est periculum , ne Italis Hispanam linguam discere, magis quam Hispanis Italam necesse sit. id quod in multis iam huius prouinciae regionibus fieri coeptum est. Nihiloq. magis idem a commerciis est expectandum . quod si futurum fuisset, iam pridem

factum esset.ea est enim Italiae naturasitaq. It lorum usus ferunt, ut commerciorum caussa ipsis potius in alienas prouincias sit commeancum , qua injn Italiam exteris. Artes uero ingenuas

70쪽

tenuas ex ipso fonte omnes petere malunt. Vt orbis nostri nationes singulae statuant in Graeca lingua,quam in Itala cognosceda &perdiscenda ea de caussa utili us tempus & operam poni; . Poetasq. potius,& oratores latinos & gricos', quam nouos hos Hetruscos uelint audire. nec cum duet linguet graeca, & latina necessario sint parandae, satis se temporis habere putent, aut ita otio abundare, itaue a doctrinae studiis uacare, ut tertiam hanc linguam necesse habeat perdiscere. Sequitur tertium argumentum de labore, qui sine ullo magnopere fructu in lingua latina suscipitur . quae res magnam, ac meliorem temporis partem doctrinae studiis,praeclarisq. aliis rebus subtrahit. quod argumentum ad homines transuersos agendos magnam uim habet. nulla enim maior est quam tempO- :ris iactura, nullum q. damnum homines m gis fugiunt,quam quod,resarciri non posse intelligunt. Qua in re omnes quicumque ita disputant, magno in errore, magnaq. in antia quitatis ignoratione mihi uidentur uersari. neque enim aetas puerilis; primiq. anni qui latinae linguae perdiscendet solent dari, grauioriabus studiis sunt apti, neque arduis & implicatis quaestionibus, quae in doctrinae studiis tractantur , propter imbecillitatem suam idonei, neque ad res tam obscuras, &abstrusias intelligentiae ui possunt penetrare . quo fit, ut no a modo non damnosa, sed in primis fructuosa sint primae illi aetati leuiora haec linguae studia , I a neque

SEARCH

MENU NAVIGATION