Theologia DogmaticoPolemica

발행: 1820년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

DE MINISTR SACRAMENTORUM ras alias XCI. ad Theodorum Foroiuliensom: Mediator me et hominum. . horno Christus Iesus, hanc praepositis Ecclesiae tradissit Potestatem, ut et constentibus Poenitentiae actionem darent, et eosdem salubri consessione Purgatos, ad communionem Sacramentorum Perianuam reconciliationis admitterent. S. Augustinus Epist CCXXVIII. alias CLXXX. ad Honoratum, deseribens damna , quae ex fuga Episcoporum et ministrorum imminente Persecutione nascuntur , ait: Si ministri desint . quantum exitium sequitur eos . qui de isto sa culo Mel non regenerati exeunt uel ligati Z Si autem ministri adsint, 'ro uiribus, quas eis Dominus subministrat, omnibus subuenitur: adii baρtizantur, alii reconciliantur, nulli Dominici Coryoris commurisne fraudantur. Prob. III. Authoritate Tridentini Sess XIV Can. X. Si quis dixerit, Sacerdotes, qui in ρeccato mortali sunt, potestantem ligandi et soluendi non habere ;aut non solos Sacerdotes esse ministros absolutionis , sed omnibus et singulis Christi fidelibus esse dictum . Quaecunque ligaperitis super terram etc. Quorum Ue borum pirtute quilibet absolsere possit peccata , publica

quidem Aer correptionem dumtaxat, si correρtus acquie- νε rit ; secreta sero ster Uocilaneam confestionem ἔ an thema sit. Prob. IV. ex praxi perpetua Melesiae, cu- vis testes suut Enchologia, et Rituales libri tam Latinae quam Graeeae Euclesiae; quoties enim illi dandaeroconciliationis miniam et formam praescribunt, nemini praeter Sacerdotem ministeriam illud attribuunt Ergo indubitata fide tenendum est, nemiuem, etiam ita casu necessitatis , Posse a peccatis absolvere, praeter solos. Sacerdotes.

132쪽

x3o ARTICULUS I. CONTROVERSIA V. IX. Conclusio V. Sacras Ordinationis ministri non sunt laici, neque etiam Presbyteri, ita ut saerum Presbyteratus et Diauonatus Ordinem, etiam tamquam ministri extraordinarii, aliis legitime ae valide conferre possint; sed soli Episcopi. conelusionem hane Ia- te probavimus Tractatα III. Articulo IV. Controversia IV. et V.CX. Conclusio m. Mulieres sunt jure divino i eapaces Ordinis sacri sive snscipiendi, sive gerendi. Prob. I. Authoritate Scripturarum. I. Ad Cor. XIV. ait Apostolus: Mulieres in Ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui , sed subditas esse sicut et sex dicit. Si quid autem poliant discere, domi riros suos interrogent ρῆ ωγe esι enim mulieri Ioqui in Ecclesia. Et I. ad Timoth. Cop. II. Mulier in silentio discae cum omni subjectione : docere autem mulierra non Pe mitto , neque dominari in Arum; sed esse in silentio. Ergo mulieres iure divino sunt incapaces Ordinis sacritam suscipiendi quam exercendi. P. C. Si mulieres. Ordines sacros susciperent, vel exercerent, possent in Ecclesia loqui, verbum vitae et Evangelii nuntiando ;et ratione dignitatis in viros dominarentur. Atqui hoc , teste Apostolo , fieri non potest. Ergo. Atque haee ratio ostendit, mulieres non tantum majorum, sed etiam minorum ordinum incapaces esse. I. Quia minores Ordines omnes, quales nune existunt in Ecclesia, adne-Nam habent aliquam etiam tu viros emi uentiam in oris dine ad Saerifieiam Missae. II. Quia vi seruntur ad hoc, ut suscipiens, exercendo illorum munia, Prae- Paretur ad Sacerdotium. XI. Prob. II. Authoritate Patrum. Author constitutionum Apostolicaruin Lib. III. cap. IX. ait: Aa

133쪽

DE MINISTRO SACRΑΜENTORUM. 13a autem baptizare ex officio videlicet ad mulieres pertinet Τ Notum Vobis facimus non mediocri in pericula persari eas, quae hoc Praesumunt: periculosa quiρρeres est, immo uero illicita et impia. Nam si uir est caput mulieris, et iste suit electus ad Sacerdotium; mssas est consilium Creatoris intervertere, et relicto principatu ad extremum corpus penire. Quod si praecedentibus non permisimus Deminis docere , quo Pacto quispiam praeter naturam eis fungi Sacerdotio concedet Τ Tertuli. Lib. de velandis Virgin. Cap. VIII. Non permittitur mulieri in Ecclesia loqui; sed nec d cere , nec tingere, nec offerre, nec ullius obilis muneris , nedum Sacerdotalis ossicii sortem sibi uindicare. Quaeramus, an aliquid horum Virgini liceat. Si Vim gini non licet, sed in omnibus subjicitur, et necem tas humilitatis cum muliere censetur , unde illi hoc unum licebit, quod omni foeminae non licet 3 S. Epiphanius Baer. LXXIX. Numquam, ex quo mundus conditus est, Sacerdotio est functa mulier, ac ne Eςa quidem ipsa. Si Sacerdotium mulieribus mandatum foret , aut canonicum quidquam praestare eis in Ecclesia liceret; nulli potius quam Mariae illud in nouo Testamento committi Sacerdotis of cium debuit; cui tantus honor est habitus, ut gremio sinuque suo Regem omnium ac coelestem Deum, Deique Filium exciperet. Verum longe Deo aliter est ςisum, ac ne ba-ytizandi quidem potestas est illi facta; cum alioqui ab

illa Christus potius tingi quam a Joanne Potuisset. S. Chrysost. Lib. II. de Sacerdotio ait: Quando de Ecclesiae praefectura agitur , unipersa quidem muliebris natura functionis istius moli ac magnitudini cedat oportet. Patram doctrivae suffragacitur aurigaissima et cou-

134쪽

ARTICULUS I. CoΝTROVERSIA V. stans Ecclesiae praxis, quae numquam ordines sacros suscipi, aut exerceri a foeminis permisit.

OBIECTIONES

CXII obiicitur L contra II. Conclusionem , Authoritas Scripturarum. Scripturae as erant omne&Christianos esse Sacerdotes. Ergo lanctiones sacerdota- tales conveniunt omnibus Christianis. P. A. I. Epist

I. B. Petri. cap. II. dicitur: Tamquam uiui lapides superaedi amini , dorsius viritualis Sacerdstitim sanctum offerre spirituales hostias. - - - ma autem genus electum, regale Sacerdotium. Apocal. Ca ,. V. Fecisti nos Deo nostro regnum, et Sacerdotes. Apocal

Cap. XX. Erunt Sacerdotes Dei et Christi. II. I. Petri Cap. II dicitur: L 't sirtutes annuntietis ejus , qui possocauit de tenebris in admirabile Iumen suum Ergo omnes Christiani possunt ac debent Praedicare , quo lest praecipuum munus sacerdotis. III. II. ad Cor. Cap. III. dicitur: Qui idoneos nos fecit ministros noui Testamenti. Ergo omnes Christiani sunt Saeerdotes. IV Juxta Scripturam omnes prophetare possunt, etiam mulieros. Ergo omnes sunt Saeerdotes. P. A. I. a i Cor. Cap. XIV. scribit Apostolus: Unusquisque oestrum Psalmum habet, doctrinam habet, apoca ρώrn hiabet. --Posteris enim Omnes Per singulos pro 'hetare IoelisCap. I l. Prophetabunt Alii oestri, et Iliae pes irae. Act. Cap. XXI. Huic autem c Philippo γ erunt quatitor δε-liae virgines Prophetantes. Confrm. Christus est, ut diseitur Psalm CLX. Sacerdos in aeternum secundum q'dinem Melchisedech. Sed omnes christiani sunt fratres Christi. Ergo omnes Christiani sucit Sacerdotes. R. D. A. ciuristianos omes esee Sauerdotes improprie et

135쪽

DE MiNISTRO SACRAMEΝΤ0RUM. 233 metaphorice, ratione scilicet hostiae spiritualis , quam Deo per preces et hona opera offerunt, C. A. Vere ae proprie , ratione potestatis Sacerdotalis , consecrandi , absolvendi est. N. A. Scriptura eo modo Christianos

omnes vocat Sacerdotes , quo modo eos Reges appellat.

Vide dicta Tomo Ill. Num. DXXX. Ad II. N. C. B. Petrus non imperat, ut omnes Christiani publice praedicent Verbum Dei; sed primo ut agant gratias Deo, eumque Iaudent ob collata beneficia r deici ut ipsi honis operibus annuntient Dei virtutem, ita ut eorum vita sit quaedam veluti concio Gentilibus. Λ l l II. Resp. Apostolum non loqui do omnibus promiscue Christia- Dis , sed de se tantum , Collegisque suis Apostolis. Ad IV. D. A. Prophetare possunt , id est, hymnis et canticis Deum laudare , futuraque praedicere , si illis a Di o

Tevelentur, C. A. Prophetare, id est, concionari et Scripturas interpretari , N. A. et Conseq. Futura Praedicere non est proprie munus Sacerdotis; constat enim Davidem , Eliam, Elisaeum, Isaiam etc. pro Phidiasse, quamvis non fuerint de Tribu Levi, ae stirpe Sacerdotali. At Constrin. C. M. D. m. Christiani omnes sunt fratres Christi ad tivi, C. m. Naturales , N. m.

Non eadem est praerogativa fratrum ex adoptione, quae est fratrum naturalium : immo et inter Daturales ina-jori saepe primogenitos gacidet praerogativa. CLIII. Objicitur II. contra conelas. III. Praxis antiquae Ecclesiae. In Concilio Ancyratio A. SI . iuxta versionem Dionysii Exigui Can II. dicitur : Diaconi similiter qui immolacerunt, honorem quidem habeant: cessare uero ab omni sacro ministerιo, Sipe a

Pane Stoe a calice Whreudo . oel ρraedicando. Quod si quidam Diacoporum conscii sunt laboris eorum, ut

136쪽

,34 ARTICULUS I. CONTROVERSIA Rhumilitatis, et mansuetudinis, et uoluerint eis aliquid amplius tribuere, penes ipsos erit potestas. Arelatense I. A. 314. Can. XV. ait: De Diaconibus, quos cogna pimus multis locis O ferre , placuit minime fieri debere. Laodigenum A. 372. Can. XXV. Non ορortet ministros panem dare , nec calicem benedicere. Vel juxta versionem Dionysii Exigui : Quod non oporteat S tbdiaconos panem dare, vel calicem benedicere Ergo

Saeculo IV. hic mos invaluerat, ut non soli Sage dotes , sed et Diaconi, aut omnino otiam Subdiaconi Eucharistiam conficerent. II. Theodoretus Lib. I. Isist. Eccles. Cap. XXIII. reseri, Frumentium laizum , cum osset in India, hortatum fuisse mercatores Christianos, qui eo commeabant, ut more institutoque Romano simul convenirent ad divina Mysteria celabranda. Ergo Frumentius in ea erat opinione . absente Presbytero Eueharistiam a lateis posse confici. III. S. Laurenti Diaconus Sixtum II. Potitificem, cum is ad martyrium raptaretur, apud S. Ambrosium Lib. I. de O sciis , cap. XLI. his verbis allocutus est : Experire certe, utrum idoneum minis:rum elegeris, cui commisisti Dominici Sanguinis consecrationem. Cui Sacra

mentorum consummandorum consortium , huic tui sanguinis consortium negas 3 IV. Diaconi primis Ecclesiae saeculis praeficiebantur parochiis regendis, ut eo stat ex Epist. XI. S. CNriani, atque ex canona LXXVII. Eliberitani concilii. Ergo. R. c. A. N. C. Verbum offerre non semper sigui figat consecrare; sed saepissime ministrare, porrigere, distribuere. Illad ipsum autem Saeculo IV. Diaconi faciebant, quod modo agunt; proxime scilicet ad altare Sacerdotibus adhaerentes, panem illis et vinum destinata ad Sacrificium praebeam

137쪽

sentabant, non a se, sed a Solis Presb3teris Sacra memtaliter Deo offerenda , ac consecranda. Catione itaque

Ancyrano jubentur Diaconi in persecutione Iapsi , a

ministerio suo in perpetuum abstinere; Arelatensis autem Canon severe Diaconis prohibet, ne Eucharistiam quasi proprie jure dispensare audeant, absque facultate Episcopi vel Presbyteri. Laodycenus canon solis Sum diaconis duo ministeria interdicit Diaconis propria , nempe Osferre panem, et calicem benedicere. Illa avitem oblatio panis, per quam Sacerdoti consecranti panis porrigebatur, et benadictio calicis, par quam in Ecelesia Graeca initio Liturgiae aqua frigida cum vino in calicem , et post consecrationem calida a Diae no infundebatur in modum Crucis, non erat Saeramentalis, ut per se patet, sed ministerialis , ac mera caeremonia. Ad. II. N. C. Per Dioina steria intelligi debent orationes , non autem Missae Sacrificium. Rufinus enim, ex quo Theodoretus historiam hanc mutatus est, Lib. I. Ηist. Cap. IX. haec habet: A monuit , ut conpenticula per loca singula facerent ad

quae ritu Romano Orationis causa confluerent. Socrates

Lib. I. Hist. Eccles. cap. XV. Sozomenus Lih. II. cap. XXIII. Nicephorus Lib. VIII. cap. XXXV. eamdem

narrantes historiam, solius orationis meminerant. Et certe Frumentius Alexandriam reversus a S. Athanasio Episcopum postulavit , quem in Indias mitteret, non alia profecto de causa , quam ut ibi Presbyteros ordinaret. Ad III. Resp. I. in aliquibus editionibus , Praecipue Romana , non legi consecrationem , sed diapensationem. Res p. II. Consecrandi vox non solum actionem, Per quam ex Pane et vino sit corpus et Sanguis

Christi; sed etiam actionem quamlibet sacram signi

138쪽

a3sARTICULUS I. Co XTROVERSIA v. eat, ad sacrificium Pertinentem. Cum igitur Diaeoni praesentent Sacerdoti materiam Sacrificii peragendi, et

Eucharistiam sub speciebus vini, sive verum Christi sanguinem, qui nostra consecratio et sanctificatio ost, olim populo administraverint, mirum non est, quot S. Laurentius commissam sibi fuisse dieat Dominiet Sanguinis consecrationem. Ad IV. Hesp. Diagonis par chiis fuisse praepositos, ut ubi deerant Presbyteri , ea tantum obirent officia, quae pertiuent ad Diaconos, qualia sunt docere, baptizare, Eucharistia a Sacerdotibus consecta fideles reficere; non autem a peccatis

absolvere , aut panem et vinum Consecrare.

XIV. Objicitur III. Authoritas Tertulliani, qui

Lib. de Exhortatione castitatis, Cap. Vii. ad amicum a secundis nuptiis deterrendum scribit: I uni erimus, si putaverimus quod Sacerdotibus non liceat, laicis liceie. Nonne et laici Sacerdotes sumus ti m est, Regnum quoque nos Iecit, et Sacerdotes Deo et Patri auo fecit. Dilberentiam inter ordinem et Plebem constituit Ecclesiae authoritas , et honor Per ordinis conse sum sanctificatus a Deo. Ubi Ecclesiastici ordinis non est consesIus, et o Iers , et tingis . et Sacerdos es tibi

solus. Ex quo loco tria eruuntur. I. omnes fideles esse Sacerdotes veros, adeoque potestatem Labere Eucharistiam conficiendi. Ex eo enim, quod Ecclesia bia gamum non admittat ad verum Sacerdotium, et latet in casu ne essito tis possint stiugi mantis Sacerdotum, infert Tertullia nux, nefas esse laicis ad secundas nuptias convolare. II Saltem in absentia Sauerdotum licere labuis Osserre , sive consecrare. III. Tota a disertinen inter plebem et Clerum esse ab authoritate Ecclesiae, ethouoce eo ussus '. en quo sequitar, ubi non ade, t Pia

139쪽

DE MIXIsTRO S CRAM1ΝTORUM. 13ariam congregatio , nullum esse discrimen inter plebem et Clerum , omnesque Christianos indiscriminatim esse Sacerdotes. Resp. I. Tertulliani authoritatem , posteaquam is Montanizare coepit, exigui esse momenti. De Tertulliano nihil respondeo, ait B. Hieronymus tu Lib. contra Helvidium , quam Ecclesiae hominem non fuisse. Et Vincentius Lerinensis cap. XXIV. aurei sui commonitorii: Consequens error hominis detraxit scriptis probabilibus authoritatem. Resp. II. perperam hae ex eo Tertulliani Ioco inferri. Ae I quidem Christianos omnes appellat is Sacerdotes, sed latiori quodam seu su , nempe Propter spirituale Sacerdotium , quo sp ritualis hostia ex fide et pietate Deo in orationibus ae pietatis operibus Offertur. Tale enim ait esse Sacerdotium illud, quale regnum. Atqui non existimavit Te tullianus omnes Christianos esse veros Reges. Ergo. II- llud facile damus adversariis, Tertullianum verbis lusisse in hae materia , eiusque argumentum pro monog mia nullius roboris esse. II. Vox offerre, ut alias notavimus , non significat hie consecrationem, sed earum

rerum oblationem, quaa em natora o a nota Postulant

veri ac proprie ' dicti Sacerdotis ministerium, et quae a quocumque 'Christiano, animo fidei et pietatis fieri possunt ; ae Deo acceptabiles sunt. ΙΙΙ. Iuxta Tortullianum discrimen inter Clerum et plebem repeti debet tum ab authoritate Ecclesiae , quia olim a Ciero et populo consecrandi in Ministros eligebantur; tum a consessu et honore ordinis , qui sanctificatur a Deo per

consecrationem et potestatem, quae ita Sacramento Ordinis confertur.

XV. Objicitur IIV. Ratio. I leo potest Sacerdos Eucharistiam consecrare , quia curisto conjunctus est.

140쪽

' 38 ARTICULUS I. CONTROVERSIA V. Atqui vir probus, quamvis sit laicus, est etiam iam

christo conjunctus, cum vivum sit ejus membrum. E

go. R. D. M. Quia Christo conjunctus est Per Saer mentalem potestatem , et ordinis characterem, C. M. Per charitatem internamque justitiam, N. M. Et sic diastincta min. N. C. Potestas Eucharistiae conficiendae non ab interna iustitia et charitate, sed a charactere Sace

dotali absolute dependet, qui etiam in impiis ministris

indelebilis perseverat. CXVI. Objicitur V. eontra IV. Conclus. Authoritas Seripturarum. Illi compedit potestas absolvendi a peccatis, qui potest alterius consessionem excipere. Atqui iuxta Scripturam quilibet poteM alterius consessionem excipere. Ergo. P. m. Iacobi cap. V. dicitur: Constemini alterutrum peccata oestra. Ergo quilibet, etiam Iaicus, habet potestatem audiendi confessiones, quia haec verba B. Jacobi ad omnes fideles diriguntur. Confirm. In casu necessitatis quilibet potest esse minister Baptismi. Ergo etiam Poenitentiae. R. c. A. N. C. Hae overtia immediate referuntur post illa: Infrmitatur quis in uobis' Indueat Presbyteros Ecclesiae. Quare si textus hie de confessione Saeramentali intelligatur, sensus est, Confessionem faciendam esse non soli Deo, sed hominibus ad hoc deputatis, et absolvendi potestate instructis. Si vero intelligatur de consessione non Saeramentali, sensus est, confessionem posse prudenter fieri aliis, etiam laicis, ad sui demissionem, aut Poscendum consilium, vel orationem. Ast con m. c. A. N. C. Ratio disparitatis est voluntas christi, qui voluit ut quilibet in casu nacessitatis baptizare possit, nouitem a peccatis absolvere. Rationem congruam. assi-guant Theologi, quia major est neoessitas baptismi

SEARCH

MENU NAVIGATION