Theologia DogmaticoPolemica

발행: 1820년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

DE INTENTIONE MINISTRt. exponens ludibrio coram Diocletiano, et ah alio Mimo joculariter Baptizatus, illico in cilium mulatus , Martyrio coronatus est. II. Alexander Patriarcha Alexandrinus ratum habuit baptismum ab Athanasio adhuo puero collatum aliis pueris Catechumenis per jocum. III. Dicephorus Lib. III. Hist. Eecies. Cap. ult. refert Judaeum puerum a sociis in littore maris Iadentibus ham izatum fuisse , huneque haptismum ratum fuisse habitum ab Ecclesia CPolitana. R. ad Ι. Historiam illam

longe probabilius fabulosam esse evincunt circumstantiae prorsus incredibiles , discrepantia Scriptorum recentiorum in eo facto enarrando , et silentium Scriptorum Velorum usque ad Saeculum IX. quo Ado Vie nensis Martyrologium suum concinnavit. Et quamvis daremus historiam hanc esse veram , ex ea tamen i funum legitime inserri posset, Genesium repente animo conversum ad Deum, fidem veram professum, et

absque haptismo fluminis, sanctificatum fuisse baptismo flaminis et sanguinis. Ad II. Resp. I. , et hana quoque historiam probabilius fabulosam esse. Prob. id Vlax silentio antiquiorum et coaevorum authorum. Primus

hujus rei meminit Rusmus Lib. I. Hist. Eccles. Cap. XIV. atque eX eo descripserant Socrates Lib. I. Cap. XI. Sozomenus Lib. II. cap. XXI. Ricephorus Lib. VIII.

Cap. XV. qui tamen rem hanc non tradunt tamquam certam et exploratam; aiunt inim : Memorant, ferunt istud epenisse etc. II. Ex serie temporum. Alexander praeesse coepit Alexandrinae Ecclesiae non ante annum

Si S , et si fides Hieronymo adhibetur in Chronico anno primum Sa I, paucisque post Nicaenum concilium mensibus, nempe initio anni oas vivere desiit , Successorem nactus Athanasium. Quis autem sibi persua-TOm. m. II

172쪽

idio ARTICULUS I. CONTROvERSIA Vt. deat, Athanasium annorum XIV. aut etiam XX. ad lescentem, Diaconatu jam tunc initiatum, concilio Nicaeno interfuisse, locumque iam tum inter celeberrimos illius aevi Theologos occupasse : denique post memses perpaucos lactum esse nobilissimae Ecclesiae Episcopum contra Canonicas sanctiones, quin umquam

Ariani aetatis vitium illi obiecerint Τ Resp. II. Transmissa histor; ae veritate , Athanasium non egisse per iocum , sed cum vera intentione baptizandi et faciendi id, quod ab Episcopo fieri observaverat : etsi hane caeremoniam simul retulerit ad iocum , seu puerilemonimi oblectationem, tamquam ad finem extrinsecum ea sere ratione , qua v. g. aliqui administrant Sacramenta ob lucrum temporale. Ad III. eadem datur Te

sponsio. Pueri in ludis suis nonnumquam serio imitam tur , quae a Maioribus suis fieri conspiciunt. CXLVI. Objicitur V. Ratio. Sacramenta sunt i xta catholicos signa essectiva gratiae divinitus instit ta. Ergo significant et causant gratiam independenter ob intentione ministri. P. C. Signa publica habent significationem suam independenter a voluntate utentis.

Ergo. II. Qui ponit materiam et formam Sacramenti, ponit lotam illius naturam. Ergo desectus intentionis non impedit Sacramentum. III. Christus potuit ita imstituere Sacramenta , ut eorum valor non penderet ab

intentione ministri. Ergo illa ita instituit. P. C. Hae ratione magis consuluit dignitali sacramentorum, quia eorum valor impediri pro libito non potest a ministro :eonsuluit hono Ecclesiae, quae certa redditur de legitima sacramentorum administratione: consuluit suo honori, quia tali modo sacramenta dependent a causa

principali, non instrumentali; ab intentione Domini .

173쪽

DE INTENTI0NE MINISTRI. non vero servi. R. C. A. N. C. A l probat. D. A. Signa publica speculativa, C. A. Signa publiea praettica, quae simul efficiunt quotl significant, subdist. N, si ipse instituens talem voluntatem requisierit ad illorum effectum, Trans. A. Secus, N. A. Atqui Christus talem voluntatem seu tutentionem requisivit in suis ministris, qui utuntur hisce signis practicis. Ad II. rationem, D. A. Qui ponit materiam et formam cum debita intentione faciendi quod facit Ecclesia, C. A. Secus, N. A. Sine illa intentione materia et forma,

quae Sacramentum alias constituerent non possunt dici Sacramentales. Quamvis enim natura Sacramenti consistat in consociatione formae eum materia, non omnis

tamen quae seri potest utriusque conjunctio, donari hoc nomine debet, sed ea solum per quam utraque adesse Sacramentale determinatur. Nemo enim dixerit haptizari a nutrice insantem , quando etiam adhibita invocatione SS. Trinitatis , corpus ejas lavat, sanitatis aut abstergendarum sordium causa. Ad ΙΙΙ. ratione Resp. I. Christus potuit etiam Sacramenta instituere , quin certam materiam ac formam praescriberet. Ergo

ea ita instituit Τ Resp. II. c. A. N. C. Ad probat. Resp. Sacramentorum dignitati nihil idcirco decedit, sicut nihil eorum dignitati detrahitur, quod valor Sacra

mentorum impediri possit a ministro per substantialem materiae aut sormae mutationem. Certitudinem quo tattinet de legitima Sacramentorum administratione , susscit Ecclesiae certitudo moralis negativa, quae nullum

prudenti dubio locum relinquit; neque enim major saepe haberi potest a baptizato certitudo, quod Minister debitam formam ac materiam adhibuerit. Quid vero Christo magis honorificum sit, optime novit ipso

174쪽

Christus , qui voluntatem suam per Conciliorum et Pomtificum oracula, ac per continuam Ecclesiae praximnobis sufficienter manifestavit.

CXLVII. Objicitur VI. Ρaritas. Verbum Dei, qua

cumque demum intentione praedicetur, excitat fidem. Ergo quaecumque sit intentio ministri: in administra tione Sacramentorum homo justificatur. II. Infidelitas et impietas ministri non obest valori Sacramentorum. Ergo neque prava intentio. III. Mimus si ignem applicat stuppae, quaecumque sit illius intentio, illa comburitur. Ergo etiam Mimus joculariter baptizans , vere ac valide baptizat. IV. Quando Dominus per samulum solvit debitum, vel dat eleemosynam, valet solit tio vel donatio, quamvis famulus non habeat intentionem solvendi vel donandi. Ergo a pari. Resp. ad I. paritalem, C. A. N. C. Verbum Dei per se excitat fidem , estque operatorium independenter ab intentiona hominis: at vero Sacramenta hominem non justificant, nisi materia et forma ponantur secundum institutionem Christi , id est, humano modo et cum intentione utendi potestate ministeriali. Certe si eadem foret ratio Vorbi Dei et Sacramentorum, Sequeretur Saeramenta valido confici, quamvis verba non pronuntientur; quia Verbum Dei quod in impressis libris continetur, aeque fidem excitare potest, ae voce prolatum. Ad II. T. C. Nec fides , nec probitas , sed sola intentio ministri afficit materiain et sormam, easqae determinat ad esse Sagramentale. Ergo nee fides nec probitas, sed sola intentio ministri cum materia et forma requiritural valorem Sacramenti. Ad III. Resp. latissimam esse

disparitatem. Siquis ignem applicet stuppae , quamvis de combustione nihil cogitet, non est in illius po-

175쪽

' DE INTENTIONE MINISTRI. 1 3 tegiale situm , ut ignis, qui est causa necessaria, non comburat stuppam : At vero Minister Sacramentorum . qui est agens liberum , potest materiam et sormam de se indisserentes , omittendo intentionem faciendi quod facit Ecclesia, non determinare ad esse Sacramentale , sicque nullum Sacramentum conficere. Ad IV. N. C. Famulo praecise demandatur ipsa executio operis eX te ni , pro in is in aestimatione morali habet se instar causae instrumentalis inanimatae. Idem pariter dicendum est de meris nuntiis et oratoribus, qui absque Potestate ulla voluntatem solummodo Regis aut Reipublicae manifestant , ae mandata perferunt. At vero MLnistri Sacramentorum sunt Legati Christi et Ecclesiae , qui haboni veram potestatem ejus nomine, suo tamen judicio et arbitrio, negotium tractandi et perficiendi: simi instrumentum Christi, non physicum et inanime, sed morale, animatum ae liberum, quod Seipsum minuere debet, ut agat.

XLVIII. Objicitur GL Sequela. Si ex parte ministri requiritur intentio saltem iaciendi quod facit Ecclesia, sequitur I., quod Sacerdos Eucharistiam distribuens, Sacramentum non conserat, si illud conserre non intendat. II. Quod intentio ministri se ipsam habeat pro objecto; quia qui vult facere Sacramentum, debet etiam velle ea, quae requiruntur ad valore in Sacramenti, qualis iuxta nos est intentio. III. Salutem nostram Peudere a probitate ministri, qui si improbus sit, potest

nullam habere intentionem consorendi Sacramentum. IV. Quod homo certas esse non posset se esse baptizatum , vel consecutam se esse effectum Sacramenti . id

est, justificationem. V. Quod quis perire possit propter malitiam alterius. VI. Demonstrari non posse Eoclesiao

176쪽

ARTICULus I. conROVERSIL Q.824 visibilitatem a Catholicis; quia in ipsorum sententhinihil omino certi statui potest de Fidelium baptismo,

et Ordinatione Ministrorum. Atqui sequelae istae a Catholicis admitti nequeunt. Ergo. Resp. ad Ι. N. M. Saeerdos in distributione Eucharistiae non conficit Sacramen tam , nec quidquam de novo producit, sed praecise

distribuit id quod jam lactum est. Unde in tali actione se habet instar famuli, qui donum aliquod Domini sui alteri deser:. Ad II. Resp. Intensio ministri habet

pro objecto distincte ipsum Sacramentum, confuse vero ea quae requiruntur ad valorem Sacramenti, inter quae Numeratur intentio faciendi Sacramentum. Igitur intentio ministri se ipsam habet pro objecto , non distincto quidem, sed confuse. Ad III. Resp. salutem nostram non pendere simpliciter a probitate ministri, cum saepe contingat eos peccato mortali obstrictos Sacramenta administrare ; sed tantum pendere ab aliqua eorum probistate , nempe sincera voluntate fungendi officio suo , et gerendi se tamquam ministros Ecclesiae : quae volu tas rarissime , ae non nisi in scelestissimis ministris deesse solet. Ad IU. Resp. eam haberi certitudinem clovatore Baptismi, quae haberi potest de eo, quod minister debitam materiam et formam usurpaverit. Sufficit nimirum certitudo moralis negativa, quae prudentem dubitationem excludit. Certitudinem quod attinet effectus Sacramentalis, seu iustificationis, ea nonnisi conjecturalis esse potest, ut diximus Tomo V. Ium. CDLVI. Ad V. Resp. talem non perire proprie loquendo , Propter SO- Iam ministri malitiam, sed ob propriam culpam, sive originalem sive personalem; quamvis oti malitiam ministri contingat, ut haec culpa non tollatur. Praeterea re torqueo argumentum in ministro, qui legitimam male

177쪽

DE INTENTIORE MINISTRI. arbriam aut formam non usurpat. Ad VI. Resp. Qua vis do singulis determinate sumptis non nisi moralis haberi possit certitudo, eos nempe rite hapt aatos , et legitime ordinatos fuisse; certi tamen sumus certitudine summa , ac fidei divinae , cui nullo modo p0test subesse falsum, utpote nixa promissionibus Christi Ecclesiae factis . quod plurimi in Ecolesia dentur rito baptizati, ae legitime ordinati.

CONTROVERSIA VILAN AD VALOREM SACRAMENTI REQUIRATUR FIDES MINISTRI 3

Contra Rebaptizantes, Et Donatistas.cXLIX. De Valore Babiismi ab haereticis collati, ingens Catholicos inter jam Saeculo III. exorta est controversia, magnis partium studiis agitata. Primi in Occidente Baptismum ab haereticis vel schismaticis collatam, ir- Titum esse censuerunt Tertullianus Lib. de Bapt. Cap. XV. et Agriminus Carthaginensis Episcopus in Synodo circa A. 215. aut ut alii malunt, 217. coacta, ut testantur S. Augustinus Lib. II. de Bapt. contra Donat. cap. VII. et Vincentius Lerinensis in Commonit. Cap. IX. Praedecessorem suum hac in re secutas est S. Θρrianus Carthaginensis, qui consultus a Ianuario, aliisque Numidiae Episcopis A. 255. de Haereticis et Schismaticis ad Ecclesiam redeuntibus, utrum deberent denuo baptizari, respon- ldit cum XXXI. coepiscopis suis carthagine in Sy-

178쪽

nodo congregatis , extra Ecclesiam Catholicam vera

esse non posse Sacramenta; atque adeo necessario as-

Se rebaptizandos, vel potius cum antehac nihil ha-Buissent, simpliciter baptizandos quicumque in Haeresi aut Suhismate acqua profana et adultera tincti forent. Sequenti anno 256. a Quinto in Mauritania Episcopo eadem quaestione pulsatus, parem dedit re. Sponsionem, quam habita altera , multoque numerosiore

LXXI. Episcoporum Carthaginensi Synodo , nova de finitione confirmari procuravit, ut ipse Cyprianus te statur Epist. LXXIII. ad Iubajanum . Utque aliquorum in Africa dissidentium contentiones graviori authoritatis pondere reprimeret, Synodicam inde ad Stephanum Romanum Pontificem direxit Epistolam, nihil dubitans

sententiam suam a Romana Sede comprobandam. Verum Stephanus Apostolica qua vigebat authoritate, cum caeteris quidem Collegis suis Italiae Episcopis, sed tamen prae caeteris obstitit novitati , et Cypriani opinionem 1ejecit, edito rescripto , ut ipse Cyprianus Epist. LXXIV. ad Pompeium refert: Siquis ergo a quacunque haeresi cenerit ad pos, nihil innovetur nisi quod traditum est,tit manus illi imponatur in poenitentiam. Immo anathema etiam Cypriano, ejusque Collegis Episcopis comminatus est, nisi mutata opinione decreto huie aequi scerent. His paulo commotior factus Cyprianus , Talendis Septembris eiusdem anni 256. tertium coegit Carthaginense Concilium, cui ex Provinciis Africae, Ni midiae et Mauritaniae interfuere Episcopi LXXXVII . in quo postquam lectae suorunt reciprocae Epistolae Cypriani et Jubajani , unanimi calculo sancitum est, haptisma , quod dant Haeretici et Sohismatici, non esse 'vorum christi baptisma.

179쪽

DE pIDE YImsTRI s m MENTORUM. in L. Eisdem temporibus Stephaniis datis pariter ad Asiae minoris Episcopos litteris , graviter prohibuit baptizatos ab haereticis rebaptizari , easdem quas Asris,

poenas eis comminatris : prava enim hace consuetudo

apud Cappadociae, Ciliciae, ac finitimarum regionam Episcopos sensim invaluerat , Synadensis atque Iconiensis Concilii decretis firmata. Quod ubi nuntiatum est cypriano, ad Firmilianum Caesareensem in Cappadocia Episcopum litteras dedit, per Rogati an uiri Diaconum transferendas, quibus respondit Firmilianus Epistola LXXV. inter Cyprianteas, quam proni erga Cyprianum obsequii, tam exulcerati erga Stephanum animi. Verum has inter turbas et contentiones , quibus Episu pi Stephano et Cypriano adhaerentes inter se collidi videbantur, nullum exortum est schisma; sed vicit pax Christi in cordibus eorum, ut scribit Augustinus Lib. V. de Bam. contra Don at. Cap. X XV., Inultique ex Asiae minoris et Africae Episcopis extitere, ut Fir- milianus et Cyprianus fatentur, qui sententiam et Pramim Romanae Ecclesiae sequebantur, atque ab haereticistinctos non amplius baptizabant. Ne graviora excitarentur dissidi a , obstitit forte nova persecutio Impp. Valeriani et Gallieni , quae A. Stephanum Papam in

Italia, mox sequenti anno 258. S. Cypria uum propocarthaginem nobili Martyrio coronavit. CLI. Post mortem Cypriani serme omnes Africanae Ecclesiae Episeopi victas dedere manus, vixque tenuere baptiZantium vestigium ea in regione superfuisset, ni i Donatistae haeretici initio Saeculi lv. errore n illum pene oblivioni traditum renovassent, imimo a axissent elium, ad valorem Sacramenti non fidem modo, sed etiam probitatem miuistri requirentes. N. tro aevo

180쪽

. 3 ARTICULUS I. CONTROVERSIA UI.

Raymundus Missorius disputationes criticas edidit in duas Firmiliani et Cypriani Epistolas adversus Stephauidecretum de non iterando haereticorum baptismo, qa, Bus persuadere conatur, numquam Cyprianum de rebaptizandis haerεticis cogitasse; quamque huius eontroversiae habemus Historiam, purum putum figmentum esse. Renatus Jos. Tourneminius Historiam hane verissimam esse concedit ; negat tamen genuina eSSe , quae inter crpriani opera habentur, ejus monumenta, Concilium nempe Cartaginense de baptizandis haereticis , etc. Verum ex eruditis paucos inveniunt suae semientiae suffragatores.cLII. Cunclusio I. Ad valorem Baptismi non requiritur fides Ministri. Conclusio haec dogmatica prob. I. ac praecipue ex Traditione , quam Stephantis incunctanter Cypriano opposuit, atque ex antiquissima Pr Ai Ecclesiae , de qua Patres et Congilia diserte testantur. Ex Patrihus unus nobis sufficiat Augustinus Lib. II de Bapt. contra Donat. Cap. VII. Nondum erat dialigenter illa baptismi quaestio Pertractata, sed tamen saluberrimam consuetudinem tenebat Ecclesia, in ipsis quoque Schismaticis et Iaereticis corrigere quod pra-ςum est , non iterare quod datum est; isanare quia

sulneratum est, non curare quod sanum est. Quam csnsuetudinem credo ex Apostolica truditione sententem : sicut multa quae non inveniuntur in litteris eorum , neque in Conciliis posteriorum, et tumen quia per uniUersam custodiuntur Ecclesiam , non nisi ab ipsis tradita et commendata creduntur. Similia habent S. Hieronymus in Dial. adversus Luuiserianos, Vince

riua Lerinensis in Commouit. cap. IX.

SEARCH

MENU NAVIGATION