장음표시 사용
191쪽
vero dicat revelatam esse a Deo ; vocat enim illam e rorem , sed contra disciplinam, non contra fidem : suam sententiam ait a Deo revelatam csse, non quidem fodi maliter et expresse , sed arguitive tantum , atque ut
ipse perperam sentiebat, per illationem. Nimirum solemne est omnibus de re quapiam gravi et Theologita disputantibus , ut suam quisque sententiam ex fide
ac revelatione deductis momentis confirmare nitatur , quiu tamen asserat, aut evincere conetur , eam
ut e X presse revelatam , et pro fidei articulo ab omnihus habendam esse. Vide plura apud Natialem Alexandrum in Hist. Eccles. Saeculi III. Dissertat. XII. Artic. IV.
CLXV. Quaeres II. An Stephanus Papa quaestionem de baptismo ab haereticis dato afl fidem portinere censuerit, eamque e presso definiverit 3 Resp. Stephanus censuit quidem illam pertinere ad fidem , non tamen expresse et explicite definivit. Duas insignes quaestiones celebris illa controversia eomplectebatur. Altera pertinebat ad dogma fidei, videlicet, utrum validus esset haptismus ab haereticis rita legitimo administratus 7 Altera spectabat ad disciplinam Ecclesiae, scilicet utrum retinenda esset antiqua consuetudo recipiendi reduces afl Ecclesiam haereticos ritu legitimo ab haereticis haptizatos , instar poenitentium, sola super eos manus impositione 3 Stephanus consultus a Cypriano , cum in ea Ecclesiae tempora incidisset, quae tum propter truculentissimas ab infidelibus insectationes , tum propter aeriores acerbasque Episcoporum de baptismo disputationes, periculosissima ea aetate nuebant, ne res christiana in extremum discrimen adduceretur,
.umma qua pullebat prudentia, ex duabus quaesti
192쪽
,so ARTICULUS I. C0NTROVERSIA VII. 'nibus, quarum altera ad dogma fidei, altera ad disciplinam Ecclesiae pertinebat, praetermissa tune importuna quaestione de dogmate , quaestionem de disciplina diremit celebri illo rescripto : Si quis a quacunque haeresi penerit ad pos , nihil innooetur , nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur in poenitentiam,
sub poena excommunicationis, non latae, sed serendae sententiae Asiaticis Afrisque praecipiens, ut a rebaptizando deinceps cessarent. Atque hae de causa Augustinus scribit, etiam Post rescriptum Stephani quaestionem hanc, propter indefinitum dogma nimirum, nondum fuisse eliquatissima persectione discussam e eamque Basilius , Athanasius, Epiphanius, et Cyrillus Ierosolymitanus voeant quaestionem merae disciplinae, non fidei. Itaque Cyprianus, atque consentientes Episcopi tum Afri tam Asiatici, numero ferme CXXXVII. nequaquam solemni iudicio fidei definitivo, sed praecepto operis prohibitivo; non constitutioni de dogmate, sed Decreto Stephani de disciplina praefracto obstiterunt, quod iniquo animo ferrent, Stephanum comminatum sibi suisse ex Ommunicationem, quam cadere iuse minime posse existimabant; quia consuetudinem rinde untes ad Ecclesiam haereticos baptizandi, non ad MXam , certam, constantem et universalem ; sed ad va riam, peculiarem, commutabilem, et arbitrariam disciplinam.Ecclesiae pertinere arbitrabantur. Vide Laurentium Atticotium in Summa Augustiniana, Parte III. Quaest. II. Artie. V. et VI. CLXVI. Quaeres III. An stephantis Papa S. Cyprianum et Firmilianum , eisque adhaerentes Episcopos
a sua communione suspenderit, eosque anathemate Pedi
193쪽
DE FIDE MINISTRI SACRAMENTORUM. acta strate, Natale Alexandro, Toumeb, Le Drouvenetc. contra Rigallium, Tiliemontium , et Roncaglia, negatire. Prob. assertio I. ex siIentio Veterum , Eusebii in Hist. Euolesiastica, S. Hieronymi in Dial. adv. Lila, ciserianos, S. Vincentii Lerinensis in commonit. Quinet ipsi Donatistae I1ano excommanicatiouem nusquam obiecerunt Catholicis. II. Authoritate S. Dionysii Alexandrini , qui scribens ad Xistum, Stephani succeSSorem, apud Eusebium Rist. Eccles. Lib. VII. Cap. IV. de Stephano haec memorat: Antea quidem litteras scripserat de Heleno, et de Firmiliano, de omnibus denique Sacerdotibus per Ciliciam , Cappadociam , curametasque isnitimas provincias constitutis, sese ob eam causam ab illorum communione discessurum , quod haereticos rebaptizarent. At quo fi minas has executioni mandaverit, nullibi memorat. Addit Dionysius i. c. se
ad Stephanum scripsisse, rogasse eumque obtestatum esse, ne tam norentes Ecclesias a sua communione is
eirco separaret. III. Authoritate S. Augustini, qui Lib. V. de Bapt. contra Donat. cap. XLV. scribit: Stephamis autem etiam abstinendos putaν erat, qui de susciapiendis haereticis priscam consuetudinem conςellere conarentur: iste autem Cyprianus quaestionis Usius di cultate permotus, et sanctis charitatis pisceribus largissime praeditus , in unitate cum eis manenduin qui dicersa sentirent. Ita quampis commotius, sed tamen fraterne indignaretur picit tamen pax Christi in cordibus eorum , ut nullum inter eos schismatis malum oriretur: Atqui pax Stephanum interet Cyprianum abrupta fuisset, si Cyprianum ,ipsique adhaerentes Episcopos Stephanus anathemate confixisset. Idem S. Doctor Lib. de unico BaPt. cap. XIV.
194쪽
32 ait : Cum ergo Simhanus non solum non rebvtizaret haereticos, perum etiam hoc fucientes , uel ut feret decernentes , excommunicandos esse censeret, sicut
aliorum Episcoporum et Usitis CFpriani litteras ostendunt ; tamen cum eo Θρrianus in unitatis pace pem mansit , nec ulla Dcta est a C riano , et eis qui pariter de baptismo saρiebant, ab illorum communione divisio. IV. Cum incertum sit , an S. Cyprianus
ante martyrium suum ab hoc errore recesserit ; nequa ideo minus ab Ecclesia tam Latina quam Graeca ut Samotus colatur, dicendum foret, eum extra communionem Romanae Ecclesiae in errore suo pertinacem obiisse, Sanctimonia vitae, Et consessione Christiani nominis illustrem; quod perquam absonum, et catholicis auritius merito videtur intolerabile. - , CLXVII. Quamvis autem asseramus, Cyprianum et Firmilianum cum collogis suis anathemate a Stephano peroussos non fuisse; minime tamen negamus , Stephanum anathema illis comminatum fuisse , si in sententia persisterent, atque aliqua eos communione privasse, omittendo nimirum amicitiae et fraternitatis
familiaria officia. Stephanus enim siquidem Firmiliano id asserenti Epist. LXXV. inter Cyprianicas fides est adhibenda, utpote cujus authoritas hae in re valde Suspecta est ut severitate adhibita ad communem Ecelesiae doctrinam contrarios sibi Antistites facilius Te vocaret, Cypriani Legatos, post III. Carthaginensem Synodum ad se missos , ne ad colloquium quidem admisit, graviterque prohibuit, ne quis Fidelium Romae eos iu domum suam reciperet, veritus , ne si liberius illi Romae morarentur, clerum plebemque novae doctrinae veneno imbuerent, et pro beneficio . hospitii contagioaem erroris rePender t.
195쪽
DE FIDE MINISTRI SACRAMENTORUM. asa CLXVIII. Nuqua contrarium evincunt Cypriani verba Epist. LX, IU. ait Pompeium Sabratensem , Stephanum vocantis Unitatis oblitum .' aut Firmiliani querelae, Epist. LX xv. scribentis, qaod Stephantis cum Λsias et Africae Episcopis pacem reperit, et Semetipsum a tot gregibus sciderit. Cyprianus enim Stephanum vocat unitatis oblitum, non ob ruptam Pacem , et latam excommunicationem ; sed quod unitatem ha ptismi, ut Cyprianus perperam omnino interpretabatur , violaret, et verum baptismum qui non nisi uni
eus est, extra Eaclesiam agnosceret, ut manifeste apparet ex ipsis Cyprianicao illius epistolae verbis. Fi milianum quod attinet salva ejus sanctitato id dicerolieoat, quam Graeca Molosia, non item Latina agno scit , servidioris indolis homo rem totam aeerhius
exaggeravit, atque ultra metam abreptus multa in Stephacium iuveroeande offutiit, non modo aequo age hiora, sed et falsa. Neque enim erubuit Stephanum audaciae , insolentiae, et manifestae stultitiae arguere ;eumdo ira imperitum , iracundum , schismaticum, πο- statam , abstentum, haereticis omnibus pejorem dicere; de rebus improbe gestis aucusare , aliisque Overare OP-
probriis. Illud quoque salso ait, eumdem Sancta Pontificem cum tot Episcopis per tutum mundum dissensisse ; pacem cum singulis pario discordiae genere rumpentem. Quasi potissima Ecclesias pars cum Fi miliano sensisset, et Stephanus propterea, aliisque de
causis o G per totum mundum Episcopos excommunicasset; cum tamen S. Augustinus Lib. de unico Bapt. Cap. Xl V. diserte tradat, multo plures S. Stephano adhaesisse, neque quemquam partis adversae idciroo anathemate perculsum fuisse. Vide Continuatores Bollania
196쪽
,94 ARTICULUS I. CONTROVERSIA VII. in Aetis SS. Tomo IV. Septembris, ad diem X lv. in Vita S. Θρriani, Cap. XLI. CL xl . Quaeres IV. Aa S. CNrianus ante moditem ab errore rebaptizantiam, recesserit 3 Res p. ia valde probabile esse, non tamen certo coastare. Prob. .
assertio Authoritate S. Augustini, qui Epist. XClit, alias XLVIII. ad Vincentium Rogat istam , Cap. X. seri-hit: Θprianus autem sensisse aliter de butismo, quam forma et consuetudo habebat Ecclesiae, non in canoni cis, sed in suis et in Concilii litteris inuenitur: csrrexisse autem istam sententiam non inuenitur. Non incongruenter tamen de tali piro existim in d im est quod correxerit, et fortasse suρρressum sit iab eis , qui hoc errore nimirum delectati sunt, et tanto se ut sta trocinio carere noluerunt. Et Lib. II. de Ba t. o Intra Donat. Cap. IV. ait de Cypriano : Et fortasse factum est, quod ab errore resilierit sd nescimuς. Ie ite enim omnia quae illo te ore inter Discoρos gesta sunt, me moriae litterisque mandari Potueruat, aut Omnia quae mandata sunt, noψimus. Et Cap. V. Alterum autem, id est, quomodo acc*ere potuerit ueritatem contra id quod sentiebat inrentam, etsi litterae tacent, merita Hamant ; si epistola non inpenitur, corona testatur; si Concilium non indicat Disco oriam , caris ortium india eat Angelorum. S. Hieronymus in Dial. a lv. Luci seri nos, licet ia de S. Cypria uo expresse ae diserto non asserat, da caeteris tamen Episcopis Africanis, qui cunam se erant, affirmat: Denique illi hasi Discopi, qui
rebaptizandos haereticos cum eo statuerant, ad antiquam consuetudinem reooluti, nopum emisere decretum. Quid facimus 3 ita et nobis Maiores nostri, et id-lis sui tradidere Majores. Ven. B.us Lib. variarum Quae
197쪽
BE FIDE MINISTRI SACRAMENTORII. 195stion uan , Quaestione V. ait : B. Cyprianus cur coepiscopis qui erant in Africa, rebaptizandos es
se haereticos contra morem Ecclesiae statuit: sed quia in suo sensu, qui sibi rectus Videbatur, bonis abundare operibus studuit , mox corrigi meruit, atque ad uniuersalem Sanctae Ecclesiae normam Diritua-- lium Virorum institutione reduci. At Venerab. Beda Augustino sti Hieronymo tribus omnino saeculi posterior est ; adeoque non omno dubium Criticis
CLXX. Quaeres V. An S. Stephanus Papa eum Cypriano dimicans, in oppositum illi errorem Ia-p-us sacrit, censueritque nullos plane haereticos eqso abluendos, etiam eos qui farinam ad baptismi valorem a Christo Domino constitutam non applieassent 'Resp. contra Launoium , D inium , milletum , negative cum Baronio , Scheistrate, Pagio , Natale Alexandro . Toumeb, G Droupen etc. Prob. assertio I.
In celebri illa de Baptismo haersticorum controversia nulla de forma baptismi habita est quaestio, sed do fide dumtaxat Ministri. II. Quod Stephantis velut teνtum supposuerit, baptismum datnm ab haeretieis vim suam habere ab invocatione Trinitatis, per quam consecratur, aperte significat Firmilianus Epist. LXXV. inter Cuprianicas: Illud quoque absurdum, quod non putant quaerendum esse, quis sit ille qui baρtizauerit, eoquod qui baptizatus sit, gratiam consequi ρο- tuerit , invocata Trinitate nominum, Patris et Filii et δρiritus Sancti. S. cyprianus pariter in Epist. I LXlv. ad Pompeium testatur, n Stephano baptismum haereti eorum ratum suisse habitam ob viai et efficaciam vet. horum Ex angelicorum , quibus sonsertur. Aut si ese
198쪽
ARI ICsLUs I. CONTROVERSIA HI 196 fetum baptismi majestati nominis tribuunt , inquit , tit hui in nomine Christi ubicunque et quomodocunque Ia tigantur , innovati et sanctificati judicentur. III. Exsilontio Veterum , Eusebii in Hist. Eccles. S. Vincentii L mensis in Commonit. S. Nieronymi in Dial. adv. Luciferianos, Fiacundi Hermianensis in Lib. contram ocianum etc. quorum nullus Stephamina hujus err Tis acci savit. Ini o S. Augustinus Lib. V. de Bapt. eontra Donat. Cap. XXIII. affirmat, decreto Stephacii vindicatam suisse consuetudinem, quae plenario totius orbis concilio subinde confirmata est , quam ipsemet Augustinus ex Apostolis derivatam affirmat. Ergo doctrina Stephani de Baptismo nullo laboravit errore. IV. Si Stephanus et Cyprianus in duos extremos sibique oppositos errores lapsi fuissent, universa tune temporis errasset Ecclesia in s de circa doctrinam Baptismi , errore quam is diverso; omnes enim Catholici Episcopi vel Stephano vel Cypriano adhaerebant. Atqui hoc sal*is Christi promissionibus dici nequit. Equidem S muel Basnagitis Tomo II. Annal. Politico - Ecclesiasti
eorum . ad A. 256. est. Ecclesiam in obseurissima materia , et in re quae Pietatem non evellit, errare posse. At Calvinianum hominem non moramur. Praeterquam euim quod Ecclesia in re etiam obscurissima ad fidem et mores pertinente sit infallibilis, opinio erro-ae ea de valore Sacramentorum pietatem Christianam in Tito evcllere censenda est; quia agitur de opinione in Te sacratissima, quam dum fideles sequuntur, aut immani se obstringunt sacrilegio i ni te rabi te Sacramentum Tepetendo, aut aeternae salutis perieulum subeunt il-
199쪽
DE PIDE MINISTRI SACRAMENTORUM. t 9 CLXXI. Opponunt Adversarii I. verba haereti S. Stephani: Siquis a quacunque haeresὶ penerit ad pos etc. quae omnino universalia et indesinita sunt, videntur quo qualemcumque haptismum ab haereticis collatum ratum habere. II. Authoritatem S. Θρriani , qui Epist. LXXLV. ad Pompejum scribit'. cur ἰn tantum Stephani Fratris nostri obstinatio dura Proru 'it, ut etiam de Marcionis baptismo , item Valent ni, et Appellis , et caeterorum blasρhemantium in Deum Patrem contendat flios Dei nasci, et illἰc in nomine Jem Christi dicat remissionem peccatorum dari, ubi blasphematur in Putrem et in Dominum Deum Christum Τ Αtqui Marcionitae, Valentiniani elo. baptigabant absque invocatione SS. Trinitatis. Ergo. III. Authoritatem Benedicti XII, qui in responsione a l objecta Fraticeli rtini adversus Constitutiones Ioannis XXII. asserit , Stephanum et Cyprianum lapsos fuisse in errores omnino contrarios , et Concilium Nicaeniam utramqtte Opinionem correxisse, determinando quod baptizati ab haereticis non seroantibus formam Ecclesiae, venientes ad Ecclesiam baptizentur; ab aliis vero haereticis futirati , non rebvlirentur. Resp. ad I. Stephani vecta illa, a quacunque haerest, . intelligenda esse do illis tantum haereticis, qui integra forma baptismi, ac nullo modo vitiata ratebantur. Etenim verba quae evestigio subjungit, Nihil innovetur nisi quod traditum
est, satis ostendunt, Stephanum ratum duxisse illud dumtaxat baptisma, quod Traditio Probaret: Traditione autem probari tantum baptisma administratum sorma a Christo Domino imperata, apud omnes in confesso est. Profecto adversariorum criminationem alii etiam Patres Stephano posteriores non essugient, eum-
200쪽
19R ARTICLLUS I. CONTROVERSIA VII. -dem serme loquendi modum cum Stephano usurpantes. Sic S. Hieronymus in Dial. adit. Lucifer. ait: Mea quippe Ecclesia nilarius bivtizatus est, quae semper ab haereticiS baptismum recepit. S. Leo M. Epist. LXXIX. a i Nicolam , Cop. Vt I. Qui bai'tismum ob haereticis acceρerunt, sola inpocatione Diritus Sancti per impositionem 'manuum confirmandi sunt. Immo ipse S. Auguεtinus Lib. V. de Bapt. contra Donat. Cap. V. ait, homines occulta quadam inspiratione Dei detest vi , siquis iterum baptismum incipiat, quem ubicumquatum acceperat. Ad Il. Besp. C. II. N. m. Nam ut ait S. Atigustinus Lib. VI. de Bapt. contr. Dona . Cap. XXV. Facilius inueniuntur haeretici, qui omnino non ba-
Ptizent, quam qui non illis uerbis Evangeliei s ba-
inirent. Neque hoc Augustini testimonium intelligendum est de haereticis suis temporis tantum. Nam quod
de illis Augustinus , id potiori jure dici potest de
haereticis II. ae III. saeculi , qui initio sectae suae communem et Catholicam baptizandi formam seeuti . eam Postea mutarunt, quo magis reditum ad Ecclesiam Catholicam suis intercluderent. Confirmatur id testimonio S. Irenaei, qui Lib. I. adv. Haer. cap. XVIII. testatur , a solis Colobarsianis et Marcitis vitiatam fuisse consuetam hapti dandi formam , non vero a BΙenandro , Basilide , Carpocrate, Cerintho, Ebio-Ne, cerdone etc. Neque obest , quod hi de Trinitato haud recte Aentirent ; siquidem ut docet Augustinus Lib. II l. de Bapt. contra Donat. cap. XV. Si Eoangelicis perbis, In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Marcion baptismum consecrabat, integrum erat Sacramentum , quampis ejus Ades sub eisdem perbis aliud opinantis quam Catholica peritas docet,