Theologia DogmaticoPolemica

발행: 1820년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

DE FIDE mNISTRI. SA RAMENTORUΜ. 21 ia desit Discopus, a Presbyteris cum chrismate et benedictione consignari placuit. Arelatense II. A. 452. Can.

XV l . Bonosiacos autem ex eodem errore venient

Photinianorum et Paulianistaram quos sicut Arianos baptizari in Trinitate manissestum est, si interrygati Idem nostram ex toto corde confessi fuerint , eum chrismate et manus impositione in Ecclesia recipi suffcit. Ergo Res p. impositionem manuum Episcopalium, de qua loquitur Siricius, mere fuisse caeremonialem

et reconciliatoriam , quae gratiam eX Opere operato non producebat, Sed potius signum erat, per poenitentiam erroris et sinceram conversionem cordis obicem gratiae remolum suisse. Quare ad argumentum ex eo locp d

promptam Besp. c. A. N. C. Novatiani admitte hantur in Ecclesiam per Confirmationem , quia Sacramentum hoe baptizatis apud illos non.conferebatur. Contra vero Ariani, Donatistae, aliique haeretici recipiebantur sine Confirmatione , quia ab Episcopis suis hoo sacramento donati fuerant. Ad probat. D. A. Siricius ait caeteros eodem modo recipi quoad baptismum, id est, quod rebaptizandi non sint, sicut nec rebapti-Εantur Novatiani, C. A. Quoad Confirmationem , N.A. et conseq. Ad Ir. Resp. Vox confirmare aput S. Leonem non designat hujus nominis verum Sacramentum , sed ritum dumtaxat, quo haeretici Ecclesias reconciliantur, hi in fide Catholiea confirmantur. AIIlI. Resp. Arausicanum vel de manus impositione re- eone iliatoria loquituro vel si de Sacramento Confirmationis ibi sermo est, haeretici illi, de quibus ibi

agitur, antea confirmati non fuere, quibus idcircogitatus Canon jubet urgente mortis periculo , atque in absentia Episeopi, a simplici Sacerdote hoe Sacramem E a

222쪽

didi. ARTICULUS I. consto Rsik vn. tum administrari. Arelatense II. verisimilias agὶt da manus impositione et unctione reconciliatoria. CLXXXIII. Obilestur X. Authoritas Ecclesias Orientalis. Ecclesia Orientalis admisit haereticos redeum tes ad Ecclesiam per Unctionem chrismatis, et illa ve ha , Signaculum donationu Disitus Sancti, quibus Graeci Saeramentum confirmationis administrant, ut patet ex can. VII. cpolitanἱ I. Can. XCV. Trullanae Synodi, et Euchologio Mothodii. Ergo hio ritus, quo haeretici ad Ecclesiam redeuntes a Graecis recipiebam

tur , non erat mere caeremonialis, sed vere saeramem

talis. P. C. ubi eadem est materia, eadem sorma, atque idem effectus Sacramenti confirmationis, ibi idem quoque est Sacramentum. Atqui in illo ritu eadem erat materia, forma et effectus. Ergo. Resp. C. A. N. C. Ad probar. C. M. N. m. In ritu illo, quo haeretici a Graecis recipiebantur, eadem quidem erat ma teria et forma ; set nee idem effectus erat, nee idem operandi modus. Non idem essectus, nam in confise matione datur Spiritus Sanetus ad robur, ut intrepide fides Christiana adversus omnes ejus impugnatores defendatur: in illo vero ritu dabatur Spiritus Sanctus ad remissionem peccati haereseos , ad pacem cum Eo clesia conciliandam , atque ad fidem firmius retinen daim Neque idem erat modus operandi in illo ritu, qu1 in Confirmatione ι etenim confirmatio per se et eX Ope re verato gratiam confert, ritus autem ille ex opere operantis, ratione sollicet poenitentiae et sineerae com

versionis. -

CLXXXIV. objkitur M. Paritas. Haeretici et

schismatici neque valide Eucharistiam conficiunt, ne que valide administrant Sacramentum extremae I,

223쪽

DE FIDE MINISTRI SACRAMENTORUM. ulla

etionis. Ergo Episcopi haeretici et schismatici nequo valide confirmanti P. A. I. Pelagius Π. apud Grati num. Causa XXIV. Quaest. I. Cap. XXXIV. ait, non esse corpus christi quod Sehismaticus conficit. Ergo dchismatici invalide consecrant. II. De Sacramento EX tremae Unctionis dieitur Iacobi Cap. V. Oratio Idei salvabit infrmum. Atqui in haereticis qui fide carent, Ioeum non habet oratio fidei. Ergo oratio quam illi fundunt infirmum ungentes, non potest illum Salvare. B. N. A. Ad I. probat. . o, Ptilagium non loqui de corpore Christi physico, seu de Sacramento Euchar stiae , sed de corpore Christi mystico , quod est Ec-edesia r adeoque id unum asserit Pontifex, non esSe v ram Ecclesiam quae ex Schismaticis constat. Ad II. probat. Resp. D. M. Oratio fidei formaliter sumptae pro ipso actu , quo quis formaliter fido divina credit , N. N. Fidei objective sumptae pro objecto credendo, quod fide divina debet apprehendi, C. M. Et D. m. Oratio fidei formaliter sumptae loeum non habet in haereticis , C. m. Oratio fidei objective sumptae , N. m. et conseq. Haeretici quamvis fidem divinam non habeatit,

possunt tamen proferre orationem, et Praedicare ver-

hum fidei. CLXXXV. Objicitur XII. pro sententia Morini et Maldonati, de qua Num. CLXIII. diximus. Quamvis

Confirmatio ab haereticis vel schi smaticis Episeopis col- Iata, irrita numquam fuerit iure divino, potest tamen dioi eam irritam suisse lare Ecclesiastigo. Ergo ex eo quod Ecelesia aliquo tempore illam admiserit ut validam, non evincitur Confirmationem haereticorum ab Eoclesia semper habitam fuisse pro valida. P. A. Ecclesia prioribus saeculis, schisma et haeresim apposuit

224쪽

ααα ARTICULUS I. CONTROVERSIA VII. .

nt impedimentum dirimens , quo ministri ab Ecelesiae eommunione praecisi, fierent ad hoc Sacramentum administrandum inhabiles; quod impedimentum dein'siquot abhinc saeculis sublatam est. Ergo. Resp. N. A. Ad probat. N. A. Adversariis incumbit ostendere aequo Pontifice vel Concilio prioribus saeculis apposita, et a quo demum sublata fuerit haec inhabilitas. Praeterea talis inhabilitas ab Ecclesia apponi non potuit. Nam I. quamdiu Episcopus retinet perseetam et absolutam potestatem eonfirmandi, tamdiu valide confirmat adhibito ritu quem Christus instituit. Atqui Episcopus Semper retinet characterem episcopalem , qui est Potestas ordinandi et confirmandi. Ergo. II. Ecclesia eum tantum suscepti ordinis usum invalidum reddere potest, ad quem requiritur iurisdictio quae non datur per ordinationem, sive ea iurisdictio, quam Ecclesia potest pro arbitrio concedere vel negare , et conceSsam revocare. At vero Episcopus ad confirmandum non iu- diget iurisdictione , sicut ea non indiget ad baptizandum , vel ad Eucharistiam eonficiendam: ideoque Epia seopus in aliena Dioecesi confirmans sine consensu O

dinarii illius loci, valido confirmat L quamvis illicite. III. Si jura riclesiastico ejusmodi inhabilitates contraherentur , Sacerdos postquam irregularitatem aliquam incurrit, non amplias valide posset consecrare. Atqui hoc salsum esse omnes Theologi sentiunt. Ergo P. M. Irrigularitas est poena, qua Ecclesia, quantum potest, hominem reddit inhabilem ad usum susceptorum O dinum. Ergo si hujusmodi inhabilitates iuro Ecelesiastico inducerentur, Sacerdos irregularis valide non consecraret. Eadem objecfio, cui subservit eadem respousio , sormari Potest contra valorem ordinationum,

225쪽

DE FIDE MIRISΤRI SACRAMENTORUM. aetaquae ab haereticis vel schismaticis Episcopis fiant. Via de plura apti l Edmundum Simonnet in Institat. The log. Trasitatu XIII. de Confirmatione , Disp. II Artio. III. CLXXXVI. Objicitur XIII. contra III. Conclusionem , Authoritas Pontificum. S. Innocentius I. Epist. XVIII. ad Alexandrum Antiochenum, baptismum ab Arianis aliisque haereticis collatum pro valido habuit; ordinationes vero ab iis factas , irritas esse pronuntiavit. Quoniam, inquit, cum a Catholica inde eorum authores desciscerent, Persectionem Spiritus quam a ceperant, amiserunt; nec dare eius plenitudinem possunt , quae maxime in Ordinationibus operatur , quam per impietatis suae persdiam potius quam per Idem , dixerim , perdiderunt. Ergo cum Innocentius Ordinationes haeristicorum Opponat eoriundem baptigMo, quem validum esse admittebat, hoc ipso censuit ordinationes eorum esse invalidas. Idem S. Innocentius Epist. XXII. ad Episcopos Macedoniae scribit, haereticos m nus imponentes, nihil nisi pulnus in gere. II. S. Gregorius M. Lib. III. Epist. XX. scribit: Quam rem

nos consecrationem dicere nullo modo Possumus, quae ab excommunicatis est hominibus celebrata. R. N. Α. S. Innocentius I. acceptam ab haereticis ordinationem irritam esse pronuntiat quantum ad honorem Sacerdotio annexum, non vero quantum ad characterem et ordinis potestatem. Arianos nimirum , aliosque haereticos clericos , quamvis valide ab Episeopis haereticis ordinati fuerint, vult in Clericorum Ordinem non esse recipiendos ; sed ex veteris disciplinae rigore, etiam post reconciliationem, ad laicorum communionem esse redigendos: neque opponit haereticorum ordinationem

storumdem baptismo quoad valorem, sed quoad aliquos

226쪽

a24 ARTICULUS I. Cosmo RstA VII. essectus secundarios. Baptizatus enim ab haereticis, posteaquam ad Ecclesiam catholicam redierit, statim omnes fructus haptismi percipit, nimirum participationem precum et meritorum Ecclesiae, ius alia Saeramenta percipiendi etc. At vero ordinati ab haereticis

non statim post reconciliationem suam omnes Sacerdo iii honores consequuntur, nec omnia EccIesiastica mi

nia Obire possunt; sed necessaria est restitutio in Pri rem gradum, et absolutio a suspensione quam incur- rorant. Idem Innocentius affirmat, haereticos Episoopos manus imponentes nihil nisi vulnus infigere , de suo videlicet, atque iis qui sibi haeresis communione coniniuncti sunt; non autem ratione habita Saeramenti, et operis Christi quod exequuntur. Ad II. Resp. S. Gre-sorium hic conseerationem Sumere, non resale ad Ps testatem ordinis, sed relate ad jus hae potestate utem di : nec aliud velle , quam per consecrationem ab eX- communicatis Episcopis celebratam, non conferri ius exercendi potestatem ordinis, quae per illam consecrationem datur. Unde reIate ad ius ministrandi in Ordinaper illam suscepto perinde se habet ac si zelebrata non fuisset, donec impedimentum canonicum tollatur per Iegitimam authoritatem.

CLXXXVII. Dices L Stephanus III. in Concilio Romano A. 769. irritas judicavit Ordinationes Constam tini , qui post mortem Pauli I. Romanam Sedem inva serat ; jussit enim idem Concilium , ut siqui a Constantino ordinati a plebe et clero postularentur, Tursus a Stephano Benedictionis consecrationem acciperent: quod etiam factum esse testatur Anastasius Bibliotegarius. Resp. Ordinationes a Constantino factas, nota

fuisse a Romano concilio judicatas irritas et nullas,

227쪽

DE FIDE MINISTRI SACRAMENTORUΜ . Ius

quoad substantiam et characterem , sed tantum quoad exercitium et sanctiones Ordinum. Idem enim Roma- num Concilium ratum habuit sacramen trim Confirmationis ab eodem Constantino datam ad quod tametanon minus quam ad Ord Inationem valide faciendam requiritur vera Episcopalis consecratio. Idcirco vero Concilium ratum abhuit Sacramentum Confirmationis, Ordinationes vero Constantini reiecit, quod istae sint ad aliquas functiones destinatae, quas obire nou POS- sunt, qui illegitime sunt promoti; unde negesse est

eos suis gradi hus Ecclesiastico judicio restitui. Restitutionem porro hanc Concilium Romanum. appellat Sacramentum benedictionis; sed hoc nomine nil aliud intelligit quam Sacramentale aliquod, seu ritum S erum , quo antiquitus depositi et gradu suo dejecti, Pontificiae reconciliationis beneficio ad pristinos honores iterum promovebantur, et pristinos in gradus restituebantur. Ritum etiam illum Consecrationem appellavit Anastasius, quia cum ordinum suorum insignia reciperent coram Altari, et benedictione Episcopi re-eonciliarentur, ac potestatem munia ordinum obeundi quos illegitime susceperant. ejus indulgentia conqequerentur , videbantur quasi de novo consecrari. Quae hic pos tint obiici de reordinatis a Stephano VH. quos Formosus ordinaverat , solvimus Tomo III. Num.

S. Petrus Damianus Opusculo V. Id etiam nos non 'praeterit , quod nostrae memoriae Leo IX. Papa plerosque Simoniacos et male promotos tamquam rispiter ordinaςit. Et opusculo VI. cap. XXXV. ait, eamdem

Leonem Onodalis vigore authoritatis omnes Simoni

228쪽

eas ARTICULUS I. CONTROVERSIA VII. corvin Ordinationes cassasse. Resp. novam hane ordinationem non consecratoriam et Sacramentalem, sed

mere reconciliatoriam fuisse ex ipsius Petri Damiani verbis perspicuum est; non enim dieit, Simoniacos ite- Tum ordinatos, Sed tamquam noviter ordinatos fuisse. Quamvis itaque demus, Saeculo XI. et XII. non nullos dubitasse , an valida laret ordinatio lacta a Sirnoniaco ita ut nonnulli Episcopi a Simoniacis orditiatus denuo consecraverint; Leo tamen IX. dubius et anceps fuit tantum circa Poenam imponendam iis , qui a Simoniacis fuissent ordinati; an nempe Su SP dendi in perpetuum forent a functionibus sui Oeclinis absque idia spe restitutionis. Sic esse suspendendos initio censuerat S. Leo IX., ideoque serihit Ρetrus Damianus, eum cassasse omnes ejusmodi Sim niacorum ordinationes: Postea tamen , eodem S. Damiano teste , sententiam suam temperavit, eosque tantam ab e nercitio suorum ordinum in perpetuum suspendit, qui Simoniace, data et accepta pecunia ordi-ndii fuerant: eos vero qui a Simoniaco Episcopo non Simoniace fuerant ordinati , post quadraginta dierum poenitentiam ordinis sui functionibus et exercilio restituit. CLXXXIX. Dices III. Urbanus II. in Synodo Placentina A. 1 5. Cap. VIII. ait: Ordinationes, quae a Guiberto meresiarcha factae sunt, P0 tquam ab Apostolicae memoriae Paρa Gregorio VII. et a Romana Ecclesia damnatus est, irritas esse judicamus. Innoceutius II. A. D 39. in Lateranensi II. Can. XXX. sancivit : Ordinationes sactas a Petro Leonis c seu Anacleto II. Antipapa et aliis Schismaticis et

Haereticis , evacua mus , et irritas esse censemus. At

229쪽

DE FIDE MIXIsTRI SACRAMENTORUM aetaordinationes Octaviani, seu Victoris IV. Antipapae his verbis damnavit: Quod a Praedecessore nostro felicis

mei oriae Innocentio jactum est innopantes , Ordinationes ab Octa. iano et Guidone meresiarchis, nec non et Ioanne , qui eos secutus est , factas, et ab Ordinatis ab eis , irritas esse censemus. Resp. Ordinationes ah in vasoribus Romanae Sed is factas , irritas suisse declaratas quantum ad gratiam Sacramentalem . et honores Ordini sacro adnexos, non quantum ad ordinis potestatem et characterem. Nam I. Urbanus II. in eodem Placentino Concilio A. Io95. decennio post mortem S.

Gregorii VII. invicti illius Ecelasiasticaa libertatis propugnatoris , cap. X. eos qui ab Episcopis Schismaticis consecrati fuerant, cum ad unitatem redirent, servatis propriis ordinibus , misericorditer suscipi iussit. si essent vitae et dog trinae opinione spectabiles. II. Alexander III. in Lateranensi III. Oecumenico non Pa cos Germauiae Episcopos, qui partes Friderici Ahenobarbi Ιmp. secuti Octaviano adhaeserant, relicto schismate veniam suppliciter postulantes Ecclesiae reconciliavit, et sine nova ordinatione ad sacri ministerii sua. ctiones ultro admisit. XC. Caeterum illud hic observo , quod prioribus saeculis, quando Clerici ab Episcopis haereticis,sehismaticis, Simoniacis, aut deposii s consecrati in pristinos gradus restituebantur , eorum reconciliatio specie tenus verae ordinationi simillima fuerint ι

eaedem enim ferme usurpabantur caeremoniae, quas in Sacra1nentali Ordinatione observare soldinuo erat: manus videlicet impoliebantur , invocabatur Spiritus Sanctus, atque ordinum singuloram insignia eo-xam altari ab Episcopo redeuntibus in gratiam reade-

230쪽

α28 ARTICULUS I. CONTROVERSIA VII. Bantur, si ille Sacerdos suisset ita dicendo, ut constabex Epist. XXV. Fulberti Carnotensis, Saec. XI. Scriptoris Reddo tibi gradum Sacerdotii, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Tum benedictio alle-hatur : Benedictio Dei Putris et Filii et Spiritus Sancti descendat suρer te, ut sis confrmatus in Ordine Sacerdotali, et os eras placabiles hostias omni 'olenti Deo, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. Non ergo mirum est, quod haec reconelliandi caeremonia modo ordinatio noua, modo nopa benedictio. sanctior ordinatio . ac consecratio a Patribus appelletur ; licet enim natura, virtuto et efficacia a priori Ordinatione tantum discreparet, quantum a vero Sa-erame uro simplex caeremouia differt; propter externam tamen similitudinem eodem utramque donari posse nomine intelligebant. CXCI. Objicitur XIV. Authoritas Conciliorum. P leaeni Patres in Epist. Synodica ad Alexandrinos

scribunt: illi uero, qui a Meletio Lycopoleos Epia

scopo schismatico in Sacrum ordinem lecti sunt, simul atque sanctiore Ordinatione confrmati fuerint , ad communionem post haec admittantur, et permittatur

illis quidem honoribus frui Sacerdotii, et sacris muneribus Iungi. Ergo Clerici illi denuo suere ordinati, et quidem ordinatione Sacramentali; quia Ordinatio

quae a Patribus Sanctior appellatur, haud dubie fuit consecratoria. II. CPolitanum I. A. 38i. Can. III. Omdinationem Maximi Cynici Philosophi, omnεsque ab eo factas Oidinationes declaravit irritas. III. Caesaraugustanum II. A. 592. Can. I. statuit: Id placuit sanctae et penerabili Synodo, ut Presisteri, qui ex ha

reai Ariana ad Sanctam catholicam Ecclesiam eorum

SEARCH

MENU NAVIGATION