Theologia DogmaticoPolemica

발행: 1820년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

quae reprobavit haptismum Valentinianorum ; hi senim;

ut referant S. Irenaeus Lib. I. adv. Haereses. Cap.

XVIII. et Eusebuis Hist. Eucles. Lib. IV. cap. X. his verbis titi i/abant: In nomine ignoti omnium Patris, in peritate Omnium Matre , et in eo qui descendit ia

esum. Eadem pariter de causa, quia non utebantur morbis evangelicis, Nicaeneum I. reiecit haptismum Paulianistarum. III. Ratione. Mutatio Theologice substantialis materiae aut sormae tollit materiam aut formam a Christo institutam. Ergo cum Sacramentum esse nequeat Sine materiam et forma a Christo instituta, mutatio Theologico substantialis reddit Sacramentum imralidum. At vero si mutatio materiae et sormae sitia

' tum Theologica accidentulis, adhibetur quoad substam tiam materia et forma a christo praescripta, adeoque valor Sacramenti subsistit. Caeterum qui aliquid . quamlumvis id leve videri possit, et valori Sacramentorum non inimicum , eN contemptum mutat, graviter peccare censendus est; qui enim ita est affectus,

Di res parvas nihili pendat, Ecclesiam ipsam et Spiritum Sanctum, a quo regitur, adspernatur. XXVI. Quaeres IX. Quandonam materia et forisma censeatur substantialiter , aut tantum accidentaliter mutata 3 Resp. illa mutatio materiae censenda est Theologiee substantialis , per quam materia ita mutatur, ut haec juxta communem usum et aestimationem morulem nou amplius contineatur sub proprio significato. illarum vocum, quibus materia a Christo requisita exprimitur a Scriptura et Ecclesia : accidentalis autem Theologice tantum erit, si non ita mutetur. Porro illud hic notandum est, quod ad materiae mutationem Theologice substantialem Parum reserat, sive materia

52쪽

illa mutetur physice quoad substantiam , sive non mutetur Sio massa panis coeti in sensu physico non nisi accidentaliter dissert a massa non cocta; et tamen haec variatio est Theologice subgtantialis, quia massa

illa sarinae, secundum communem usum et Bestimationem mortilem non venit nomine panis. Contra vi-

Num v. g. Hispanicum, etsi disserret specie v. g. RRhenano; in consideratione tamen Theologica non nisi accidentaliter differt, quia utrumque est vinum de vite. Rursus aquam fluidum esse, vel frigore duratam , in sensa physico non dicit mutationem nisi accidentalem; et tamen mutatio illa est Theologice substantialis respectu baptismi, quia aqua congelata nouost materia illi conserendo idonea : cum enim bapti Smus Consistat in usu, et ablutione actuali, debet illius materia, scilicet aqua, habere actrialem et proximam habitudinem ad abluendum, quae non habetur

in glaciff.

XXVII. Pari modo mutatio formae tune censen da est Theologice substantialis , quando forma ita mutatur, ut juXta communem usum et aestimationem mo-

Talem non amplius retineat sensum et significationem. verborum juesta commune Ecclesiae judicium doterminate intentam: Theologice vero accidentalis Solum erit, quando forma non ita mutatur. Ratio est, quia sensus et significatio verborum est veluti anima et substantia illorum, cum verba in proferatur propter sensum. Ergo tamdiu censenda sunt substantialiter eadem verba manere, quamdia manet idem illorum sensus. Porro mutatio sormae diversis modis contingere potest.

I. Quando verba mutantur ex uno idiomate in aliud; et haec mutatio non est substantialis. u. Si in eodem Tom. m. C

53쪽

diomate alia verba substituantur; debent vero haesteumdem sensum reddere, alias invalidum est Sacramentum. III. Fit mutatio per transpositionem verbo- Tum, quae non est theologice substantialis, si servetur sensus. IV. Per seiunctionem verborum formae. quae si talis sit et tam parva, ut voces moraliter conjunctae

esse censeantur ad orationem componendam . et unum

integrum sensum efficiendum, erit mutatio tantum ac-eidentalis. V. Per additionem vel subtractionem. Si a ditio aut detractio sensum verhorum corrumpit, irritum est sacramentum ; firmum vero ae ratum, si in tegrum servat verborum sensum. Hinc Ecclesia reiecit

Eunomianorum baptismum, qui teste S. Epiphanio Haer. LXXVI. hanc formam usurpabant: Babtiro te in nomine Dei increati , et Filii creati. et hiritus sanctificantis a creato Filio creati. Quibus verbis aperte tollebatur aequalitas et consubstantialitas trium Divinarum

Personarum. VI. Per corruptionem verborum. Haec si fiat an; mo inducendi novum errorem , verbaque ambigua errorem m inistri exterius exprimentia proserantur,

ut non nisi pravo sensu intelligi possint, Sacramentum erit invalidum : si vero verba corrupte pronuncient e Nimperitia, halbutie , aut linguae praecipitantia, ratum erit ae validum Sacramentum. Palmare huius rei exemplum habemus in Epistola Zacharias Pontificis ad S. Boni lacium Moguntinum Saeculo VIII. apud Gratianum p. Retulerunt, de consecrat. Dist. IV. Retulerunt

nuntii tui, quod fuerit ἱn eadem prouἱncia Bajoariorum Sacerdos, qui Latinam linguam penitus ignorabat , et dum baρtiraret, nesciens latini eloquii, infringens linguam dicebat. Eaptiro te in nomine Patris, et Filia. et Spiritu Sancta. Ac per hoc tua

54쪽

DE NAT. ET NUM. SAcRAMENTORUM. 61 Recerenda Frate nitas eos rebaptizare proρosuit. Sed SanctissIme Frater , si ille qui sta bas/tizaςit, nou errorem introducens aut haeresim, sed μro sola ignorantia Romanae locutionis , infrIngendo tinguam, ut supra fati sumus, basetizans sic dixerit , non POMumus consentire, ut denuo baptizentur.

XXVIII. Quaeres X. An liceat uti mater; a dubia in Sacramentorum administratione 3 Resp. Si certa non

suppetit, quando ministrandum est Sacramentum ad salutem necessarium , urgetque periculum mortis , Minister licite potest, immo debet adhibere materiani dabiam ; quia Christus Dominiis Sacramenta instituit tamquam remedia tu animarum salutem. Atqui pradon ter dubia remedia applicantur urgente necessitate , atque ubi desunt certa atque indubitata, cum ex usu illorum remediorum spes aliqua salutis nascatur. At vero tibi certa haberi potest, grave peccatum est uti materia dubia. Prob. id I. Authoritate s. Augustin; , qui

Lib. I. de Baptismo contra Donatistas , Cap. III. ferihil : Grauiter peccaret, in rebus ad salutem animae Pertinentibus, uel eo solo quod certis incerta pravoneret. II. Ex propositione L inter damnatas ab Inuoceutio XI. Non est illicitum in sacramentis conferendis sequi opinionem probabilem de ualore Sacramenis, relicta tutiore, nisi id vetet lex, con enitu, aut pericu Ium graςis damni incurrendi. III. Ratione Theologica . Materia dubia absque ulla necessitate dubiam rei

dit Sacramenti veritatem, quod fieri nequit sine gravi ejusdem Sacramenti injuria, et sacrilegio.

55쪽

OBIECTIONES.

XXlX. Obseitur L Silentium Scripturarum. ferbpturae nullibi asserunt dari Keptem Sacramenta. Ergo R. I. Scriptura nulli bi affirmat dari quatuor Evange Iia. Ergo aliqua Evangelia ex illis quatuor sunt apoc pha 7 R. II. Omitto Anteced. cujas salsitatem ostendemus, ubi de Sacramentis in specie sermo erit, cum nullum sit ex septem Sacramentis , cujus existentiam Fheologi non evincant ex Scripturis iuxta mentem Patiam intellectis . Et N. C. Quamvis septenarios Sacra

mentorum numerus non eXpresse contineretur in Ver-ho Dat scripto , continetur tamen in Verbo Dei tradito , quod parem habet cum Verbo scripto authoritatem. XXX. Objieitur II. Patrum silentium. Patres qui iuxta Catholicos sunt depositarii Traditionum divina

rum, altum silent do septenario Sagramentorum nummro. Ergo hic non continctur in Verho Dei tradito. Confirm. Nulla probabilis ratio assignari potest, cur Patres septenarii numeri montionem non saciant , nisi dicatur, numerum hunc fuisse ipsis incognitum et puregrinum. Ergo. R. I. Nec Patres nec Scripturae ul- tibi asserunt, duo tantum aut tria dari Sacramenta. Ergo gratis a Protestanιibus duo tantam vel tria statuuntur Sacramenta. B. II. D. A. Silent de septenario numero Sacramentorum , id est, non expresse designant numerum more arithmetico , dicendo , Sacramenta sunt Mylem, nec plura nec pauciora , C. A. Non admi tunt tot Sacramenta, quibus hic numerus completur, N. A. et Conseq. Ad confirm. N. A. Patres do septenario Sacramentorum numero silueruat, I. Quia mu

56쪽

DE NAT. ET M'. SACRAMENTORGM. 53 neceksarium putabant ea litteris consignaro, quae in I de publica, atque omnium vel ut i oculis posita, ipsaque praxi , ac veluti usa quot liliano trita erant, quae que temporibus illis ab Haereticis in controversiam noutrahobantur. II. Quia disciplina arcani vetabat Sanctum clari canthus; merito enim timebant Patres, ne sanctim ra Religionis nostrae Mysteria venirent in maniis et notitiam infidelium , a quibus iacile in dorisionρm eoaverti poterant. Hinc illud S. Augustini Dequens de E charistia eisatum, Norunt Fideles, quo verbo significare voluit, secretum esse debere , et ne Catechamenis quidem Propalandum esse Mysterium, de quo loquebatur. XXXI. Dices I. Patres non solum silentio premunt septenarium Sacramentorum numerum , verum etiam insinuare videntur longa pauciora esse Sacramenta. Ergo. P. A. S. Justinus Apologia II. pro Christi nis duorum tantum Sacramentorum mentionem Deit , Baptismi, et Eucharistiae. S. Cyrillus Ierosodimit. in suis catechesibus, et S. Ambrosius in libris do Sacramentis , atque in Tractata de his qui mysteriis initiantur, de tribus tantum sermonem habent, nempe do Baptismo , Confirmatione , et Eucharistia. S. Dionysius Areopagita in libris de Hierarchia, licet Sacramenta Ecclesiae fuse prosequatur , de extrema tamen Unetio No et Matrimonio verbum non facit, facturus utique, si eadem pro Sacramentis habuisset. Ergo. R. N. A. Ad probat. C. A. N. C. Iustinus edita apologia calumnias dissipat . quibus Christiani ab Ethiticis impete-hantur, atque in ea ostendit I. Christianos non esso Atheos, cum unum Deum in tribus personis impenso colant, et data Occasione de Baptismo, Christianae Re

57쪽

ligionis primordio, tractat. II. Christianos non vesci humanis carnibus diserte probat, sed corporis et Sa guinis Christi participes fieri. De reliquis Sacramentis silet, quia vel erant Gentilibus ignota, vel sine calumniae nota celebrabantur. cvrillus et Ambrosius de tribus tantum Sacramentis agunt, quia Neophytos instruunt , quibus eadem die administrari solebant Baptismus , confirmatio, et Eucharistia. Author librorum de Hierarchia, quem aliqui Dionysium Areopagitam esse volunt, licet plures ex recentioribus dissentiant, agit de functionibus hierarchicis . quas Episcopi cum aliqua Fidelium consecratione exercent: quapropter neque de Matrimonio dicendum ei fuit, neque de Unctione infirmorum , per quae, proprie loquendo, nou conse- erantur qui ea svsoipiunt. XXXII. Dices II. Patres positive excludunt e nimmero Sagramentorum ritus aliquos , qui a Catholicis habentur ut Sacramenta. Ergo. P. A. I. S. Augustinus

Lih. III. do Doctrina christiana , cap. IX. scribit: Pa corum pro multis Sacramenta eademque factu facillima , et intellectu augustissIma, et obseruatione castis-sIma ipse Dominus, et ostolica tradidit disciplina rslauti est Baptismi Sacramentum, et celebratio COγο-ris et Sanguinis Domini. II. S. Ambrosius postquam de Baptismo, Eucharistia, et Confirmatione tractavit, affirmat sa plenissime dixisse de Sacramentis. Ergo reliqua quatuor non habuit Pro Sacramentis. R. N. A. Ad probat. I. C. A. N. C. Augustinus I. c. duo illa Sauramenta allegat exempli causa, quin reliqua idcir- eo .excludat, ut manifeste colligitur ex particula Sicuti, atque eκ Enarratioho I. in Psal. CHI. in illa verba, qui tegis aquis superiora ejus. Respice, inquit, ad

58쪽

DE NAT. ET NUM. SACRAMENTORUM. 53

munera ipsius Ecclesiae. Munus Sacramentorum in B Hismo , in Eucharistia, in caeteris Sanctis Sacramentis. Ad probat. II. D. A. S. Ambrosius affirmat se plenissime dixisse de Sacramentis omnibus, N. A. Da illis Sacramentis, quae fidelibus recens baptizatis eadem die administrabantur, C. A. N. Conseq. XXXIII. Dices III. Patres, praeeipue Chrisostomus, Cyrillus , Augustinus, Damascenus, ac plerique omnes Graeci locum illum Ioan. cap. XlX. Urius militum lancea latus ejus aρeruit, et continuo eripit sanguis et aqua , ita exponunt, ut per aquam intelligant baptismum , Per sanguinem Eacharistiam. Ergo duo

tantum admiserunt Sacramenta. Resp. I. Patres varie

Iocum hunc interpretatos fuisse. S. Hieronymus Epist. XXIII. ad Oceanum, et S. Cyrillus Ierosolimit. Catheo. III. sanguinem et aquam de solo baptismo iu-telligunt, qui vel in sanguiue per martyrium, vel in qua per Sanctum lavacrum suscipitar. S. Leo M. Epist. IV. S. Augustinus et Beda in Cap. XIX. Joan. per sanguinem pretium nostrae redemptionis, per aqua volunt significari baptismum. Atque haec videtur maxime littoralis expositio, ut intelligere mas ex Christi Iatere fluxisse baptismam, qui vim suam omnem habet a Christi sanguine. Resp. II. N. C. Patres citati non excludunt alia Sacrament', sed duci speciatim Commemorant , Baptismum et Eucharistiam, qaia magis communia et principalia sunt.

XXX lV. Obiicitur III. Dissensio Patrum ei rea

numerum Sacramentorum. Plures ex Patribus doouo runt, ablutionem pedum esse verum novae legis Saaramentum. Ergo si Patrum authoritate standum est,

plura admitti debent Sacramenta quam MPtem. P. A.

59쪽

Cap. I. contendit, ritum illum lavandi pedes ad mundationem a peccatis fuisse institutum. Audi, inquit, quia misterium est et sanctificatio et Nisi lauero tibi Pedes . non habebis partem mecum. Et postea: In baptismate omnis culpa diluitur. Recedit ergo culpa: sed quia Adam supρlantatus a diabolo est, et penenum cir usum est supra Pedes, ideo lavas ρedes, ut in ea Parte, in qua insidiatus est serpens, majus subsidium

sanctiscationis accedat, quo Postea te Suniantare non Fossit. Lucas ergo Pedes, ut lases penena sementis.

Ad umilitatem quoque prosciι, ut in mysterio non erubescamus, quod dedignamur in obsequio. II. S. CAPrianus Trael. de Operibus Christi cardinalibus, ait Iotionem pedum esse quamdam lavacri speciem , quot dianis excessibus expiandis accommodatam. Ergo lotionem Pedum putavit esse verum novae Iegis Sacramentum. III. S. Bernardus Serm. in Coena Domini ait: Nubia quidem sunt Sacramenta, et scrutandis omnibus hora non sit cit. - De tribus itaque Sacramentis, quae

satis sunt congrua huic tempori, butismo nimirum , Eucharistia , et lotione pedum dicendum erit. AEt Paulo post: Aypropinquans passioni Dominus, de gratia sua iuvestire curauit suos, ut inuisibilis gratia signo aliquo cisibili praestaretur ; ad hoc instituta sunt omnia Sacram rata : ad hoc Eucharistiae participatio ; ad hoc yedum ablutio : ad hoc denique ipse ba 'tismus , initium

Sacramentorum omnium. Ergo cum lotionem pedum vocet Sacramentum , eamque adaequet haptismo , et E

charistiae , lotio pedum in opinione Bernardi verum erat novae legis Sacramentum.

60쪽

DE FAT. . ET NUM. 81 RAMENTORUM. 5ν XXXV. Resp. N. A. Ad probat. I. R. S. Arn hrosius agnoscit quidem Iotionem illam pedam non

tantum ad humilitatem , sed etiam ad sanctifitionem in stitutam fuisse, quam nempe signifieabat, non vero ex se operabatur. Ρorro Sacramenti proprius charactur si, ut non tantum significet, sed etiam conserat gratiam sanctificantem. Prosecto hanc suisse Ambrosii mentem ipse Ambrosius I. c. explicat; ait enim : Consuetudo , quae rectius serpatur in Romana Ecclosia de

non laςaridis pedibus , in Mediolanensi Ecclesia de ipsis lacandis etiam recte custod itur, tum ProPter exemplam Christi et Petri, tum tit gratiam uirtute humilitatis, et Christi imitationis obtineat. Si Ambrosias

Iotionem pedum verum esse Sacramentum existimasset, numquam enimvero affirmasset e consuetudinem

illam do non lavandis pedibus rectitis in Romana Ecclesia servari. Neque obstat, quod Lib. de Myster. Cap. VI. asserat , per lotionem pedum haereditaria peccata tolli : non enim de originali peccato , aut gratia sanctificante loquitur, sal hoc Christianae demissionis obsequio docet superbiam diminui, quam originaria labocontraximus, majusque subsidium sanetificationis ha-pti natis accedere. Ad ρrobat. II. Resp. Author Traglatus illius, qui non S. Cyprianus Carthaginensis faik, sed Arnoldus Abbas Bonae vallis , saeculi XII. Sori ptor, aliud non intendit, quam axternam et materialem lotionein pedum a Christo factam, si guum fuisso spiritualis et internae lotionis, quae in nobis fieri d het per eumdem Christum, qui peccata venialia in quas labimur quotidie, in nobis quotidie et ait per varia pietatis opera, quae eXereemus, puta Per Orationem, jejunium, et exercitia charitatis, no Christianae demis.

SEARCH

MENU NAVIGATION