Theologia DogmaticoPolemica

발행: 1820년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

cONTROVERSIA III.

. . '

AN VERBA; QUIBUS SACRAMENTA NOVAE LEGIS PERFICIUNTUR . SlNT CONCIONATORIA, VEL CONSECRATORIA Τ

Contra Protestantes. LXIII. Praesens controversia maximam habet cum priori de efficacia Sacramentorum connexionem. Si enim alia in Sacramentis virtus agnoscenda non est, quam ut fidem qua justi efficimur , in nobis excitent, necessario con Sequitur , verba Sacramentalia non alium habere esse-etum , quam exditandi fidem promissionum Christi, ae proinde concionalia eSSe, non Vero consecratorIa. Porro ut Novatorum doctrina plenius intelligatur, res erit pau-IO altius repetenda. Lutherus et Calvinus docent, injustificatione hominis inhaerentem justitiam non in savidi, qua interius homo renovetur, sed Christi iustitiam dumtaxat imputari. Porro ut hae e justitia Christi nobis imputetur, et quodammodo nostra fiat, sola fide promissionum opus esse aiunt, quae eam apprehendat, no' hisque communicet, et qua creditur veras esse Dei Promissiones de gratuita pe calorum remissione Permerita Christi. Atque hoc sensu asserunt solam fidem justificare. LXIV. Cum igitur in mente Novatorum soIa fides unicum sit medium , quo gratia homini communi catur, sequitur I. Sacramenta esse nuda, signa, quδ' Per se, et immediate gratiam non conseruat; sed dum

92쪽

taxat exhibando oculis promissiones Christi per sy

hola cxterna, excitant ac roborant promissionum fidem,

qua homo justificatur. II. Verba in Sacramentis eo dumtaxat fine ab illis adhiberi, ut per ea populus edoceam tur , et fides promissionum Christi, excitetur Signis exte nis , quae Christus instituit. ΙΙΙ. Verba quibus Sacrae menta perficiuntur, quidquid tandem Protestantes diacant ad faciendum Catholicis fueum , nullo modo

juxta ipsos esse consecratoria, sed mere concionalia. Re ipsa enim illi arbitrantur, verba non ad elementum dirigi, ut consecretur ; sod ad eum qui Sacramen

tum percipit, ut justitiam christi apprehendat , ac si-hi applicet. Certe ex principiis Adversariorum legitime id consequi, patet vel ex ipsa defiuitione verbi comtionalis et consecratorii: Verbum enim promissorium et concionale est verbum promissionem aliquam continens quod per modum concionis Prosertur ad excitandam audientium fidem et devotionem. Verbum consecratorium est illud , quod non ordinatur praecise ad erudiendam plebem , Cum saepius ignoto idiomate proseratur ; sed ad sanctificandum tum ipsum suscipientem, tum ipsam materiam, quae ab usu prosano et vulgari ad sacrum et religiosum transfertur. IV. Ad essentiam Sacramenti requiri concionem, qua exponatur Saaramentoruin vel promissio, vel institutio, vel effectus. Ratio est, quia ad essentiam Sacramenti pertinet forma. Atqui forma juxta adversarios est concio. Ergo. LXV. Conclusio I. Verbum concionale non requiritur ad essentiam et valorem Sagramenti. Prob. conclusio adigumento negativo. Scripturae et Patres, qαando lo quuntur de Baptismo et Eucharistia, nullam concionis

habendae laci t mentionem: immo christus ipse apud

93쪽

ARTIezLUS I. CONTR6vERSIL II1. Evangelistae describitur instituens Eucharistiam, nullo adhibito de ejus institutione sermone ; qui enim legitur cap. XIII. Ioannis , post celebratam coenana atque Eucharistiae institutionem habitus est , non ad fidem excitandam ; sed ut Apostoli animarentur ad charitatem mutuam, et mandatorum observationem. Prob.

etiam argumentis positivis. Ac I. quidem ex praxi Ecclesiae. Ecclesia ratum semper habuit Baptismum , se vata debita materia et forma collatum etiam ah haereticis , quamvis V. g. Ariani, Eunomiani, Macedoniamete. aliter haeo verba exposuerint, In nomine Patris , et Filii, et Spiritus Sancti. Ergo condio praevia non pertinent ad essentiam Sacramenti; vel admittendam erit, concionem haereticam, impietatis et Blasphemiae plenam, in qua promissio et institutio Sacramenti perversa exponebatur , fuisse partem essentialem Sacramenti. Antecedens admittitur ab adversariis , et probatur authoritate S. Augustini, qui Lib. III. de Bapt. contra Don listas , cap. XV. seribit: Quamobrem si Eoangelicis perbis, In nomine Patris , et Filii, et Spiritus Saseeti, Marcion baptismum consecrabat, integrum erat Sacramentum , quampis eius fides sub eisdem uerbis aliud opinantis quam Catholica ueritas docet, non esset imtegra, sed fabulosis falsitatibus inquinata. II. Baptismus

Catholicorum datur absque ulla concione. Atqui ratum tamen illum habent Protestantes, qui transfugas Cath licos non iterum baptizant. Ergo essentia baptismi habetur absque cone ione. III. Si verbum ooncionale ad essentiam baptismi pertineret, infantes baptizandi non essent, ut contendunt Anabaptistae. Ergo. P. A. Concio non est habenda ad illos, qui eam non intelligunt,

juxta illud Ecelesiastici cap. XXXII. Ubi audituS non

94쪽

DE vERBIS AACRAMENTORUM. 9 iel, non effundas sermonem. Atqui insantes me promissionem, nec institutionem Sacramenti inteIligunt. Ergo concio non est ad eos habenda. Ergo insantes non deberet baptizari; sicque vicissent Anahaptistae. LXVI. Conclusio II. Verba, quibus Sacramenta

novae Legis perficiuntnr, vere ac proprie consecratoria sunt, non concionalia. Prob. I. Verba Sacramentorum nullibi a Scriptura et Patribus vocantur concionalia , sed verba benedictionis , invocatioois, evangelica , coe Iestia , consecrationis, et sanctificationis. Ergo sunt vere ac proprie consecratoria, non autem concionalia. P. A.

I. Ad Cor. Cup X. dicitur: Calliae benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est 3 Quasi diceret Apostolus: calix benedictus et comsecratus a Sacerdotibus, nonne distribuit sumentihus ipsum sanguinem Christi Τ S. Ambros. Lib. II. de Sa- eram. Cap. V. Venit Sacerdos, precem dicit ad fontem , invocat Patri nom eri , praesentiam Filii, et hiritus Sancti : utitur uerbis coelestibus. Coelestia oerba quae Τchristi sunt, quod baptizemur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti Idem Lib. IV. de Saeram. Cap. IV. Ubi accessit consecratio, de pane si caro chri-ni. - - Psomodo ρotest qui panis est, cογus esse Christi Τ Consecratione. Consecratio igitur quibus perbis est, et cujus sermonibus Τ Domini Iesu. S. Augustinus Lib. ΗΙ. de Bapt. contra Donatistas, Cap. X. Eaptismus Christi uerbis Eςangelicis consecratus, et per adulteros ceinadulteris sanctus est quampis illi sint impudici et immuri,di. Et Lib. XIX. contra Faustum, Cap. XVI. Illae Syllabe

celeriter sonantes et transeuntes nisi dicantur, c Baptismus non consecratur. Lib. VI. de Bapt. contra

Bonat. cap. XXV. Deva adest EMangelicis perbis suis,

95쪽

ARTICULUS I. CONTROVERSIA III. 9zsine quibus Ba 'tismus Christi consecrari non potes . Idem Trael. LXXX. in Joan. Detrahe uerbum'. quid est aqua nisi aqua 3 At detracto verbo concionali et doctrinae , quo instruuntur audientes, pronuntiatis autem Evangelicis verbis , aqua non est aqua simplex et communis, sed sacra, ad essectum plane spiritualem destinata. Ergo per verbum Augustinus intelligit verbum consecratorium, non concionaIe. Tum paulo post subiungit S. Doutor : Accedit perbum ad elementum, et Iit Sacramentum. At verbum concionale non dirigitur ad surdum elementum , recte autem verbum eous erationis. LXVII. Prob. II. Verba concionalia nequeunt Pr ducere essectum aliquem, nisi percipiantur; fides enim ex auditu est. Sed verba, quae cum rebus Sacramen-εum laciunt, effectum producunt in parvulis, quamvis ab illis nou peroipiantur. Ergo non sunt conciOualia, sed

tonsecratoria.

LXVIII. Prob. III. Finis proximus Sacramentalium verborum est, ut symbola ipsa consecrent, et hominem sanctificent. Ergo verba Sacramentalia sunt consecratoria. P. A. Verba, quibus Sacramenta perficiuntur v. g. Hoc est Corpus meum. Ego te baptizo in nomine Patris etc. nullas clare et expresse continent divinas promissiones Quod si ad eas in nobis obsignandas immediate destinata essent, horum loco alia verba adhiberi deberent, v.

g. in Baptismo verba illa Joan. Cap. III. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et viritu Sancto , non Potest in 'troire in regnum Dei El. in sumptione Eucharistiae illa Joan. Cap. VI. Nisi manducaςeritis carnem Filii hominis , et biberitis ejus sanguinem, non habebitis pitum in pobis,

96쪽

x DE VERBIS SACRAMENTORUM. 93LXIX. Prob. IV. evertendo praecipua Adversar Iorum fundamenta. Ex una Parte commentitia est justificatio hominis per justitiam imputativam Christi, ut

ostendimus Tomo. V. Artio. II. Controvarsia II. Ex altera parte Sacramenta eX opere Operato gratiam conserunt suscipientibus qui obicem non ponunt, ut priori Controversia explicavimus. Ergo ad essentiam Sacramentorum requiruntur verba quaedam determinata , quae proprie consecratoria sunt, quibus elementum ad dignitatem Sacramenti elevetur. P C. Sacramenta tamquam causa moralis producant gratiam interiorem sanctificantem , per quam justi reddimur. Ergo materia sensibilis Sacramentorum debet determinatis verbis, quae Christus instituit, ab usu pro sano ad sacrum traduci, Mi v. g. aqua naturalis in administratione Baptismi. Ergo forma, seu verba Sacramentalia debent esse vere ae pro Prie consecratoria.

LXX. Obiicitur I. contra conelusionem I. Authoritas Scriptararum. Christus Matth. cap. XXVIlI. Apostolis mandavit: Euntes ergo docete omnes gentes , baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Sρiritus Sancti. Ergo Christus concionem exegit in Baptismo. II ino juxta praeceptum Christi , jam inde ab Apostolorum temporibus, ut Acta Sanctorum , et seripta Patrum , v. g. catecheses S. Cyrilli Ierosolymitani etc. testantur concio habita fuit ad baptizandos, et in unaquaque Ecclesia constitutus fuit peculiaris Catechisia , cujus officium erat baptizandis per plures dies ex Ponere Symbolum. II. Apostolus , ad Ephes. Cap. V. do-

97쪽

ARTICULUS I. CONTROVERSIA III.

eet mundari Ecclesiam in perbo uitae. Atqui verbum

vitae est verbum doctrinae. Erao verbum doctrinae. seu concionale requiritur ad essentiam Sacramenti. P.

m. Authoritate S. Hieronymi , qui comment. in Cap. V. Epistolae ad Ephesios per verbum vitae intelligit verbum doctrinae, seu concionis. R. C. A. N. C. Christus equidem adultos diligenter instrui jussit ante bis piis mum ; nullibi tamen praecipit, ut fiat condio in ipsa baptismi collatione , tamquam Pars ejus constitia. tiva et essentialis. Neque plus aliquid evineunt praxis Ecclesiae, et scripta Patrum. Ad II. C. M. N. m. Si Scriptura per verbum vitae intelligeret verbum concionale , parvuli lavalide et sine fructu baptizarentur ; quia

tibi nullus est qui audit vel intelligit, ibi nulla prudenter haberi potest concio : et ideo ipsi Protestantes non latina lingua, sed vernacula Baptismum administrant. Ergo cum in Baptismo parvulorum omittatur concio, quae juxta Protestantes ad essentiam Sacramenti pertinet, Baptismus parvulis collatus, invalidus erit et absque Ductu. Ad pristiat. Resp. S. Hieronymus , omisso litterati sensu, Iocum hunc exponit mγstice vel tropologice; non enim per lavacrum intelligit baptismum, sed purgationem quamlihel, quae etiam suo modo p rfidei doctrinam fieri potest. Contra alii Patres , qui hune locam ad litteram exponunt, per lavacrum intelligunt haptismum, et per verbum vitae invocati nem S Sinae Trinitatis. Sic S. chrysost. Hom. XX. in Cap. V. ad Ephes. scribit: Laoacro lauat ejus immunditiam in ςerbo. Quonam illo 3 In nomine Patris, et Filii , et Spiritus Sancti. Theodoretus in Comment. ejusdem capitis: Illud autem, mundans Iapacro aquae in perbo, pro eo quod est: in nomine Patris, et Fi- .

98쪽

DE vERBIS SACRAMENTORUM. sslii, et Spiritus Sancti. Adde quod communis sit Eru- litorum sententia, authorem commentarii illius in Epist. ad Ephes. non fuisse S Hieronymum, sed Pelagium

Haeresiarcham.

LXXI. Objicitur II. Authoritas S. Ambrosii, qui

Lib. de Mysteriis, cap. III. scrihil: Aqua sine prae- dieatione Dominicae Crucis ad nullos usus suturae ga- Ititis est In hunc fontem Sacerdos praedicationem Dominicae Crucis mittit, et aqua sit dulcis ad gratiam. Ergo ex mente S. Ambrosii verbum concionale in Baptismo adhibendum est. Resp. C. A. N. C. S. Am-hrosius per praedicationem Crucis non intelligit ver-hum concionale , sed consecratori u in , quod praedicationem Crucis vocat, eoquod signum Si praeteritae passionis christi, cuj iis virtute baptisma sanctificatum est. Profecto verbum , quod juxta Ambrosium ad aquam dirigitur, esse non Potest nisi consecratorium aquae, quam dulcem reddit, quia ad gratiae productionem illam determinat. LXXII. Objicitur III. Ratio. Omne Sacramentum , est signum et symbolum rei sacrae, ipsa lusetiam verba, quibus perficitur Sacramentum, habent rationem signi. Ergo debent ducere in cognitionem MD steriorum fidei. Atqui ducere non possunt, nisi sunt concionalia , quae excitent fidem in audiente. Ergo ver-hum concionale pertinet ad essentiam Sacrameuli. R. D. A. Habent rationem signi practici, C. A. Signi m re speculativi, N. A. Et D. C. Ergo debent in cognitionem Mysteriorum fidei aeta ducere , N. C. Debent posse ducere, C. Conseq. Sacramenta novae Legis sunt signa efficacia, practica , et effectiva sanctita is quam significant et causant independenter a notitia rei s

gnificatae , ut patet in baptismo Parvulorum.

99쪽

ARTICULUS I. CONTROVERSIA II.

LXXIII. Oajicitur IV . Infirmitas probationis nostrae. Ρarvuli dum baptizantur, habent fidem actualem et pios quosdam motus in Deum. Ergo ex baptismo

parvulorum nihil contra Protestantes evincitur. P. A. I.

εκ Scripturis. Matth. cap. XVIII. Christus ait: Qui scandalizaperit unum de pusillis istis, qui in me credunt. Ergo infantes habent fidem actualem. Accedit oxemplum S. Joannis Baptistae, qui Lueae cap. I. in

utero matris sensit praesentiam Christi, et prae gaudio exultavit. Prob. II., ratione. Si parvuli non erederent actu proprio, dum baptizantur, mentirentur qui pro parvulis respondent, Credo. Ergo. R. N. A. Parvuli , dum baptizantur, non habent fidem propriam actualem , aut pias inclinationes a fide distinctas: nsque tamen sine omni fide justificantur, tum quia in haptismo infunditur illis habitus fidei una cum habilibus spei et charitatis r tum quia praeter fidem habitualem actu credunt fide aliena, nempe Ecclesiae. Siscut enim per peccatum primi parentis damnati sunt almortem , ita per baptismum et fidem Ecclesiae transferuntur ad vitam. Prosecto actualis illa parvulorum fides , quam statuit Lutherus , nullum habet in Seripturis fundamentum ad Patrihus repugnat, speciatim

Augustino , qui Epist. CLX XVII. alia LVII. ad Dardanum asserit, eos qui putant insantes credere quando baptizantur injuriam facere humanis sensibus. Vir demus enim insantes partim vocis ejulatu, partim m/tu corporis reluctari, quando baptismum aquae suscipiunt : quod sane non facerent, si crederent se per haptismum regenerari, et filios Dei fieri. Ad probat. I. C. A. N. C Pusilli, de quibus loco citato Christus Io-quitur, non sunt inlautus recens nati, sed parvuli Palla

100쪽

peMenerant, vel Proxime saltem ad illos aceedebant, ut ex conteX tu manifestum est. Christus enim vocavit illos ad se . et vocati accessorunt. Ado ocans Iesus Par pulum , statuit eum in medio eorum. Dein per aetatem Censetur capaces scandali. Qtii scandalizaςenit unum

de pusillis istis. At neutrum certe convenit infantibus Teceus natis. Neque exemplum S. Ioannis Baptistae Protestantibus patrocinatur; quamvis enim Scriptura diceret, eum in utero matris credidisse, quod tamen

nulli bi dicitur,' sed tantum exultasse ; legitime infe xi nequit, speciale hoc privilegium Sanctissimo Praecursori concessum cacteris etiam infantibus commun cari. Nemo sane, ut S. Augustinus Ioco citato obse

vat, in deliberationibus asinina cNpectat consilia, quod asinam Balaam semel locutam esse ex Scripturis didicerit. Ad probat. II. N. A. Qui 'pro parvulo respondent Credo, non significant illum credere actu proprio, sed alieno. LXXIV. Dices L Quamvis daretur , insantes a tuali fide destitui , baptismus tamen eis prodesse Poterit. Ergo. P. A. Quamvis eo tempore quo parvuli baptizantur eis nihil prosit baptismus, quia ejus significationem non intelligunt; proclerit tamen eis Suo tem p re, quando ad annos discretionis Pervetierint. Resp. ju-Xla principia Protestantium , N. A. Ad probat. Resp. I. Ergo parvuli perperam baptizantur, satiusque laret, ut contendunt Anahaptistae, non nisi adultis baptismnium administrare. Resp. I l. N. A. Si tunc non prodest , numquam proderit. Si enim concio est de essemtia Sacramenti , ut hoc sit validum , actu tunc debet ab infantibus percipi concie: sicut aqua debet tunc e

SEARCH

MENU NAVIGATION