Disputationis de potestate ecclesiastica pars prima, secunda & tertia, in Moguntina academia anno 1586. ad Martij à Petro Thyraeo ... propositae. Ad quas responsurus est ... Rutgerus Randeburgh Botorpius ..

발행: 1586년

분량: 132페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

. eopos. MeritoEulalius, Ili synodis sub Symmacho papa Ris mae habita, docuit esse contra Patrum repulas, aliquid de Ec- lesiasticis facultatibus disponi a Laicis,quamuis religios s. Merito Gregorius Nazian ranus etiam Imperatorem suo triorat. dasub- bunali dixit esse subiectum. Merito Conilantio scripsit Hiditas D. re larius; Praecipiat suis, qui publicis negotijs in diueius Prouin- percu G. iijs praeerant;ne praesumant atq; usurpent causas Clericorum

cognoscere.

Vbi Episcopus quidam Solonitanus de Simonia M aliis

criminibus apud Gregorium Magnum Romae accus tus esset; & ideo Romam ad causam dicendam accersitus, re spondisset, Serenissimos Dominos s Mauritium Augustum intelligebat&Constantiam)praecepisse , ut domi suae,hoc est in lilyrico eius causae cognitio haberetur ; respondit in hac Verba Gregorius: Nobis de omnibus notum est,pijssimos D minos disciplinam diligere, id ordines seruare, Canones V nerari, & se in causis Sacerdotalibus non miscere.

SED non solum noluerunt Maiores nostri licitum esse cliuilibus Magistratibus Ecclesiasticor um causas cognoscere& definire:quibuscunque etiam de secularibus negotiis contendentibus, ad Ecclesiasticos tanquam ad supremos Iudicea cum fori secularis detrimento, concesserunt appellationem Theodosj Imp. pro hac re sic habet lex. Quicunque litem ha In cod. heο. bens, siue petitor fuerit, vel in initio litis, vel diueiss tempo-

M. 3 ris. 13. rum circulis, siue cum negotium peroratur, siue cumiam cy - M.q .rimu - perit promi sententia, si iudicium e 3 elegerit sacrosanctae sedis Antistitis, illico sine aliqua dubitatione,etiam si altera pars r fragatur,ad Episcoporum iudicium cum sermone litigantium dirigatur. Quam constitutionem post perpetua lege tenendam Romanis, Francis, Alemannis, Bauaris, Burgundionibus, Saxonibus Turingis Frisonibus, Gallis, Britonibus. Longo bardis, Guasconibus, Beneuentanis Gothis , Hispanis, eat

iisque omaibus Imperio suo subiectis pracepit Carolus M '

42쪽

OVID quod Ecelesasticorum sim tentiam non censue- . η - intreuocandam in dubium 'Pro quo ei uae Theodose 'τ7 . Verba subi ungimus; omnes siliquid causae, quae praetorio vel si ρ P. F.de

Ciuili Iure tractantur, Episcoporum sentent ijs terminatae;perpetuo stabilitatis iure firmentur; nec ulterius liceat retractari cavo. negotium, quod Episcoporum sententia deciditur. Testimonium etiam ab uno licet Episcopo perhibitum, omnes Iudiccs indubitanter accipiant, ne alius audiatur; cum testimonium Episcopi a qualibet parte fuerit repromissum: illud enim veritatis authoritate firmatu, illud incorruptum habeatur, quod a sacrosam to homine secundum scientiam mentis illibataefuerit prolatum. Hoc nos edicto firmamus salubri,& perpetua lege tenendum esse censemus.

CAPUT SEPTIM UM.

quod diuina iustitutione Ecclesiastica Potestas ciuili sit

superior, locetur. NATURA Ecclesiasticam Potestatem Civili superioremelli demonstrauimus. Ostensum quoque est cum natura egregie consentire omnium temporum ac conditionum homines. Nunc diuina institutione eandem supremum locum tenere probamus.

PRO hac re primum maximumq; argumentum est, quod olim Deus causas, quibus finis per Civiles Magistratus imponi non potuit,ad Sacerdotum voluit tribunal transferri,& illorum sententia definiri. Si difficile&ambiguu i dicitur Deutero. ir) apud te iudicium esse prospexeris inter sanguinem & sanguinem, causam & causam,lepram & non lepram:& Iudicum inter portas tuas videris verba variari: surge, dc ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus , veniensque ad Sacerdotes Levitici generis , & ad ludicem qui fustrit illo tempore t quaerasque ab eis qui indicabunt tibi iudicij veritatem, &faciei quodcunque dixerint, qui prasint ioco , quem elegerit Dominus , α docuerint te iuxta .o

43쪽

legemeius, sequeri'; sententum eorum. Nee declinabis ad dextram neq; ad sinistram. mi autem superbierit nolens obedire Sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo ex deerato Iudicis morietur homo ille dc auferes m Ium ex Israel.

iso I D E M probant egregia, quae prae interis huic sacrorum

hominum ordini Dei is contulit priuilegia. Solis licuit Sancta Sanctorum ingredi; solis Dei altari ministrare; solis p nes propositionis sumere ue stolis incensum, hostias pacificas, holocaustomata, atq; id genus sacrificia pro communi totiu

R eip.commodo offerre.

I D E M, quod quae Dominus reseruata voluit in signum

recognitrinemq; uniuersalis Domitiij, illa deputarit Sacerdotibus, Sc altaris ministris. Omnes sinquit Moyses decimae terrae, siue de frugibus,sive de pomis arborum, Domini sunt,& illi sanctificantur. Omnium decimarum bovis &ouis& caprae, quaecunque sub Pastoris virga transeunt, quidquid decimum veneritianctificatum est Domino. Quas quam indignὲ ferat auare aut infideliter illis persolui, qua fraudantes persequatur ultione Sc vindicta, per Malachiam testatus est Dominus, quando se configi docet;ipios vero Iudaeos in penu ria maledictos esse propterea, quod decimas & primitias noli persoluerint.

IDEMqubdomnia Regum, Ducum, Sc prophanae multitudinis munia obire potuerint Sacerdotes; Sacerdotum vero ne Reges quidem debuerint functiones administrare,nisi praesentissimam in se Dei iram voluissentprouorare. I D EM quba quando,quibus rationibus Sacerdos, popu- IF . tu ,Princepsatque priuatus homo cum offenso Deo ingra- , . tiam rediredebeat,Moyses docet,sacerdos omnibus praesera, tur, & gratius Deo sacrificium, quam aliorum aliqnix cum lib. desvictim. populo offerre iubeatur: quemadmodum benὶ annotarunt lib.3. cito. en Pialo, Iosephus & Procopius. iisLeuit. Idem

44쪽

nta non popu saut Reges Sacerdotibus,sed Sa' , h, i Vmm ςΠωistonem impertiantur;quoniam,vt B.Paulus habet,qκod benedicitur, a meliore benedicitur. Ob Hebro I. Ii a .s *m 4ςR Abrahanao pretieri Saoerdotem Mel IDEM,qnbd grauissimissupplicijs perseeutus eos sit Deus, quicunq; huius ordinis hominum authoritatem vel ordo vel facto lasissent. In horum genere inter alios fulte si Core, Datan&Abiron, quiquδd Aaroni Sacerdoti se aequan enliterret hiatu absorpti sunt. ia qui grauisiimalepra est per ςuitu quod sacerdotis imperio non paruisset: Saul,qui iustb 'i .i , Philii os ιn Gelboe fugeret, proprio mucroni tW rc.

incubuit & suae eadis crudeIis author fuit, quod ante sacril gas manus Sacerdotum sanguine cruentasset. I NVestibus verδ atq; ornamentis siummi sacerdotis, in. Micta tunica,tunica superiore, tintinnabulis, malo granatis, superhumerali baltheomiara,vncinie. catenulis, ataonaliquatuor ordinibus lapidum distincto n vitta&his simitibus,quet omnia Deus praeseripsit,quid aliud quam Saesrdotis umma dignitas demonstratur φ SinguIa decIarare immensi operis est. Dicimus breuiter cum B. Hieronymo his signitati. ri Pontificem esse, qui & Dei, & creaturarum omnium in suisve libus portet Typum: atque indicet euncta Dei misericoria indigere,&in suis Sacrifieijs totum sibi mundum comm datum esse.

H est quod in eadem veteri seu etilam Reges ab Ee. UT

. . cleuasticis viris Deus ungi voluerit:vt intelligerent, Priης'patum suum se non a Deo solum,sed praeterea a Sacerdotibus habere, ipsosque Regibus superiores esse:vt verissime dictum sit ab Ambrosio, veteri iure non usurpari, sed 1 Sacerdotia Duo dari Imperia ia. n.

45쪽

ibidem

Quod Ahias Silonites vivo abhue Salomone prςdixerit Ieroboam,decem tribubus ipsum praefuturum: Quod Ieremias Sacerdos potestatem accipiat seper gentes Jc regna: vidis si pet ac perdandestruat atq; aedificet; euellat dc plantet: Quod Eliasvnxerit Arael Regem super Syriam c&Iehu praefecerit Israel: Quod idem EliLaeum siui secerit loco suo, ut qui Arael manus et fugisse incideret in Iehu; qui esttigisset Iehu, non euaderet Elimi. VID quod potestatem suam regia superiorem esse Deo exhortante demonstrarint Sacerdoted Athaliae matri Ochoziae quis Imperium ademittSacerdos Ioiadas milites con . uocat; Reginam,quae eptem annis praefuerat, iniquis legibus Regnum administrasse indicat;priuatimperio;iubetoccidi; nillius locum Ioam con stituit,& populo praeficit. ET ERIS Iegis hoc i iis fuisse forsitan quis dicat;aliam

e sie rationem nouet Sedcur aliam quae solCur non mul- id maior in noua sacrorum hominum authoritas est praesertim cum tantb maior sit ministrorum Christi atq; Levitici generis Sacerdotii Potestas, quanto interuallo iustitia ,spiritus&vita, squam haec administrat )danatione littera ac morte prestat, quas res Levitici Sacerdotes expectare poterant.. FuTVRVM praedixerant Prophetae, ut Reges etiam eru-I6l direntur,& in Christi regno seruirent; ut imperata facemia 1. rent, praestarent obsequia.At haec fieri nequeunt, si Regum potestas Christi,id est Ecclesiasticae Potestatissubiecta no est.Non habet Ecclesia Imperatoris gladium; inquit Petrus Cluniacς- epist. 1 .lib.6. sis habςxtamςnsu tipio imperatores Ecclesia imperium. ONSTITUAM US ita esse, ut nobiscum In terris iam, agat Christus,quemadmodum olim cum hominum g nere conuersatus est: Quis vero dubitabit omnes Christianos

ecias Regia dignitate illustres snt, Christi Potestati subiectos

46쪽

esel sed quacunq; in christo poteris fuit, In ApostoIos, eo rumque succestares translata est. Apostolorum igitur;atq; ipλ- ruim successorum, id est hominu Ecclesiasticorum etia hodie summaex Christi sententia in Ecclesia potestas est. QED neq; desunt Christi testimonia,quae Civilem Eccle

. Q sticae Potestati.subiectam esse testentur: qualia sunt . quod Apostolos voluerit vise audiendos;quod docuerit suam ii ipiorum authoritate Iad quod in unuiersnmorbem mise ' 0πε'rit iusserit ea praeciperent seruanda quae ab ipsis iam ante didicissent;quod claues regni caelorum contulerit ue quod potestarem secerit quoscunq; soluendi atq; ligandi. T oues suas Ecclesiasticae Potestati commisit. An verδ oues Christi non sinat qui Civiles Magistratus gerunt' Ban. 2 Etiam potetissimum Imp. Gregorius Naziazenus ouem sacri orat. ad ira. . sui gregis publice ausius est proclamare: Atouium longe inse- pertes. riosiquam Pastorum conditio est. Quare & Christi sententia ciuili prastat Potestas Ecclesiastica.

CAPUT OCTAVUM.

Ad quaelaionem respondetur, a de iure, quod in Ecclesiustitas bomines fiuilis Magistratus habere

potest,quaeritur. .

Dei sententia potiores esse partes Potestatis Ecclesiastieae,quam uilis. Hic verδ duplex quaestio oritur: altera quaeritur, quantum stitis Ecclesiastici Magistratus in Civilem : altera,virlim, quia Ciuilis subest Ecclesiasticae, haec omnino ab illa exempta ut, ut nihil in Ecclefiasticas personas possitMagistratus Ciuilis. Ad priorem posterius respondebitur; posteriori una responsione satisfieri non posse videtur.

47쪽

I N Ecclesiasticorim enim hominu exemptione vel Causarum, vel Bonorum,vel Legum Cluilium ratio habenda est.In causis; virum ad tribunal Civile pertineant: In bonis ncomunem cum prophana multitudine conditionem in secul rium Principum exactionibus stibeant: In Iegibus Ciuilibus, an ijs necessario parere debeant,quaeritur.

CO R A M tribunali vero Ciuili in triplici genere causarum contingit conueniri. in causis Religionis, quarum anthoritas diuina est: in Ecclesiasticis,quae ex Principum Ecclesiae dependent legibus: denique in Civilibus Sc criminalibus, quae Regum, imperatorum, atque Rerumpub. nituntur voIuntate. ut omni modo a Potestate saeculari exempti siit E elesiastiei homines, & in eos uniuersum iudicium penes Ec' elesiasticam sit Potestatem , multis iustissimi sique rationibus conuenire, ex ijs,quae capite praecedenti dictassint, quiuis facile deprehendit. QED quia hoc extra omnem controuersiam constituimus: non quid conueniat; sed quod res est, iusque postulat,doceamus. Et profecto nullum sibi ius hie potest tribuere Civilis Magistratus in causis Religionis. Religionis negotium uniuersum non ipsis,sed Apostolis, Apostolorumque successoribus Christus commendauit. Quocirca horum est, non Ciuilis

Magistratus,s quid hae in re ab Ecclesiasticis delictum est,cog

noscere, corrigere emendare.

S E Ruarunt hoc quondam sancti si Imὲ Imperatores Constantinus,Valentinianus, Theodosius atque Mμ-tlauus. Negarunt suarum esse partium Religionis negoti jsse immiscere. Quicquid hic est, sacerdotum atque Episcoporum iussibi vendicare,docuerunt. EC aliter debuerunt sentire. Cum enim in eausis Religionis non nisi secundum diuinas leges iudicium fieri risu: a quibusquaeso alijs sententia,quam ab iis, quorum fidei lex diuina eo neredita est, Eceleuasticis inquam Princita

piba , petenda est'

48쪽

HO C tamen in causis Religionis habet CiuilisMagistratus Vt rogatus suam operam commodare debeat: & uem proChristi gloria ad vindictam malorum,& proborum adium portat;eo in quoscunque,qui ob adulteratam fidei doctrinam legitime damnati sunt, utatur. ADDEqd etiam no rogato ipsi Potestasiacta sit peruersa docentes corporali poena puniendi, legesque pro E clesiae pace ferendi. Hoc Christianorum Principum & Mazistratuum semper ossicium fuisse, supradictorum Imperatorum aliorumque Principum leges resque gestietestantur.

NE QV E enim muneri suo Deit satis, si ad alios reiecta

cura omni Religionis conseruandae, tuendae&propagandae; humanae tantum societatis curam suscipiat atque id

quillitatem cum dissipata Religione constare non posse. I est,quod Ecclesiasticam libertatem non violant, qui hodierna die aduersus Dei corraptores Ciuilis Magi liratus operam desiderant et sicut nee olim violasse docet B. Augali. illos Episcopos, qui contra in lentissimos & furentes insiuitus Donatistarum EccIesiam misere diuexantium,re ligiosorum Principum auxilium implorabant.

PORRO quantum in Religionis negotijs Ciuili Potestati

permitti putamus tantum existimamus concedi in causis Eccletiasticis: ut scilicet operam suam hic commodare Pote- uati Ecclesiasticae possit;pro sua tamen authoritate, nec de ij c. dem debeat inquirere, nee in eos,qui deliquerunt .iure animad

uertere.

O V ID enim 'quibus leges praescribere non potest, de iis obviolatas poterit inquirere,&poenas sumere' Quod ius quis habet in legum contemptores & violatores; id habet, ut leges constituere possit.Quocirca eum nullum hactenus CL. uilis Magistratus hic habuerit, quemadmodum postea doce- G bimus,

3. ad mlcheri. Augusta.

49쪽

bi mus, nullum quoque in Ecclesiasticis negotijs cognoscendis vindicandisque habere iudicandus est. O VA CVNquePotestas apud Principes Magistratusuesequiares residet; a Republica in ipsos derivata est. At Potestatem spiritualem Respub. nullam habet. Non potest ergo a Repub. constitutus Magistratus vllam sibi in Ecclesiasticas personas in his Ecclesiasticis negotijs vendicare.

FI AB ET suos fines Ciuilis Magistratus; habet & suos

Ecclesiasticus: vltra quos citraque nequit consistere I ctum. Quapropter ut illi Ciuilium; ita huic negotiorum Ecclenasticorum Cauta relinqui debent. I iEC egregie &sacrae, & Civiles leges confirmant. De sacris dubium non est. Ciuilis, inter alias, est Valentimani Imp. quae sic habet:Si Ecclesiasticum, inquit, negotium it ob quod cotra Episcopum, Presbyterum & Diaconum ac cusatio instituta est nullam communionem habento Ciuiles Magistratus cum ea disceptatione, sed religios sis imi Episcopi secundum sacros Canones negotio finem imponito. Vides quentia. Atq; ita de Ecclesiasticis Causis. AN sorte qua ratione in Religionis atque Ecclesiasticis Causis personas Ecclesiasticas eximimus, etiam inciuilibus&Criminalibus a Principum secularium potestatec semus liberas liberas censemus;eadem ratione liberas essen g mus. In prioribus ipsas vel naturae, vel diuina lex libertato donasse videtur; In his posterioribus Principum tam Civili quam Ecclesiasticorum authoritas. I ANTVM abest, ut hie a suis partibus naturam habeant, aut diuinarum legum authoritate se tueantur;vt portu Ciuili Magistratui in ipsos ius permissum esse certis argumen iis deprehendere liceat. Censet Apostolus omnem anima pintestatibus sublimioribus subditam esse; docet eos damnationς acquirere, qui eis resistunt; vult timeri Principes, quicunquς male faciunt,qubd non sine causa gladium portent.

S l eorum aliquis,qui initio nascentis Ecclesiae, Religioni sacra ius administrabat,aliquid contra Civiles lege , q4Rς G.tranquillitatem seu baret, commissset: si homis

50쪽

dium, si furtum perpetrasset; si tumultus alicuius authoris pacis tu i bator tuisset; a n non C tu ilis Magistratus ab eodem, quas leges postulant, poenas exigere potui stetZ potest pax α tranquillitas Ciuium cum improborum impunitate conservari ; non polliant Ciuibus res suae satis esse tutae: At s Ciuilis Magistratus conniuear ; dc

quod Ecclesiastica Potestas aut non poteli, aut non debet, aut non vult corrigere, non emendet; nunquid non misera Remp. oretii haberemus'

V ER UNTAMEN quod hic naturae, atq; diuina lex CI-

uili Magistratui in quotcunq; maleficosius permittit, hoc eorum, penes quos silmma in Ecclesia authoritas est, voluntate atq; imperio a Civili Magistratu ad Ecesesiasticas petasonas translatum est; quod capite praecedenti demonstrauimus, non solum summorum Pontificum constitutionibus, verum etiam Imperatori si gratiissimis legib. constitutu esse , profecto consti tutionem hanc iustissimam esse nemo potest dubitare; siue eas, a quibus prosecta est, personas; vue in quarum gratiam est lata, siue causas,quae mouere potuerunt, velit attendere.

C vM eni in penes Imperatores summosq;Pontifices tota,

quanta quanta est, Potestas,qua Christianus orbis regitur constituta si nunquid non illi, quod ad Dei gloriam amplificandam,& Reip. Christianae bonum promouendum e pedire centu erut;potuerunt constitueret Deinde cum ea Ecclesasticorum hominum conditio sit, ut in Religionis negotijs ipsoru authoritatem,etiam Imp. reuereri debeant;An non aequi Lsimuerat, ut ab ipsi, ru Potestate exempti ijs est ent subiecti, quos in Relig. causis Duces atq; capita agnoscereti Qui didignune cesebim', ut Deo coiecrati hoines a terrenis Princip. ad Iudices trahatur seculares, eoru sta iam audiat, ab ipsis iudicetur,puniatur

I I ANC libertatem ordinis ipserum dignitas postulabat;

quae procul dubio nullam apud Christianum populum authoritatem suisset habitura,si passim ad Civiles Magistratus trahi si exilio mulctati,si in crucem agi potuissent. Ga

SEARCH

MENU NAVIGATION