장음표시 사용
71쪽
DE EXCELLENTIA A ANCTISSIMAE EUCHARISTIAE SUPER RELIQUA SACRAMENTA.
Commune hoc quidem est sanctissimae eucharistiae cum e teris Sacramentis i , symbolum esse rei sacrae, et invisibilis gratiae sormam visi hilem : verum illud in ea excellens, et singulare reperitur 2ὶ, quod reliqua sacramenta tunc primum sanctificandi Vim habent, cum quis illis utitur: at in eucharistia ipse Sanctitatis auctor ante usum est; nondum enim eucharistiam 33 de manu Domini apostoli suseeperant, cum vere tamen ipse am maret eorpus suum esse, quod praehebat. Et semper haec fides in ecclesia Dei suit, statim post consecrationem 4ὶ verum Domini nOStri corpus, verumque Pius Sanguinem sub panis, et Vini Specie una cum ipsius anima, et divinitate existere; sed corpus quidem Sub specie panis, et sanguinem sub vini specle, ex Vt verborum ; ipsum autem corpus sub specie vini, et Sanguinem sub Speeie panis, animamque sub utraque, vi naturalis illius connexionis , ct concomitantiae, qua partes Christi Domini bin, qui iam ex mortuis resurrexit non amplius moriturus, inter se copulantur : divinitatem porro propter admirabilem illam elus cumeorpore et anima hypostaticam unionem. Quapropter verissimum est 6ὶ, tantumdem sub alterutra specie, atque sub utraque comuneri : totus enim, et integer Christus sub panis specie, et sub quavis ipsius speciet parte, totus item sub vini specie, et Sub eius partibus existit.
Quoniam autem Christus, redemptor noster, eo us Suum H 7 , quod sub specie panis offerebat, Vere esse dixit; ideo persuasum semper in ecclesia Dei sult, idque nune denuo sancta
Iὶ C. Sacrificium. ile cons. dist. I. - C. Multi. i. q. I. - δὶ Matth. 26; Marc. 24. - 4ὶ Intra can. l. - Sin Rom. 6; c. Semel Christus; e. Iter tur. e. Singuli; et i; Qui manducat. de cons. distincti 2. - sin Infra ean. a. em. 2 l. cap. 3. Vide homil. b. de praeha. inter eas, quae Eusis. Emisseno adscribuntur, et de cons. distin. a. c. 35. Ubi pars est. - Lucae 22;IO. 6; l. Cor. l.
72쪽
57haee synodus declarat, per consecrationem panis, et Vint, conversionem seri totius substantiae lin panis in substantiam eo poris Christi Domini nostri, et totius substantiae vini in sumstantiam sanguinis eius: quae conversio convenienter, et proprie a sancta catholica ecclesia trans stantiatio est appellata.
DE CULTU , ET VENERATIONE HUIC RANCTIMI Mos A RAMENTO EXHIBENDA .
Nullus itaque dubitandi loeus relinquitur IJ, quin omnes Chr
su sideles , pro more in catholica e lesta semper recepto, latriae cultum, qui vero Deo debetur, hute sanctissimo sacramento inveneratione exhibeant: neque enim ideo minus est adorandum ain, quod suerit a Christo Domino , ut sumatur, institutum : nam illum eumdem Deum praesentem in eo adesse eredimus , quem Pater aeternus introducens in orbem terrarum, dicit 4ὶ: Et adorent eum omnes angeli Del : quem S) magi proe dentes adoraverunt: quem si denique in Galilaea ab apostolis adoratum suisse, seriptura testatur. Declarat praeterea saneta synodus, ple, et religiose admodum in Del Melestam τὶ inductum suisse hune.morem, ut Singulis annis pecuIlari quodam, et festo die praecelsum hoc, et venerahite meramentum singulari veneratione, ne solemniter celebraretur 8ὶ, utque in processionibus reverenter , et honori nee illud per vias, et loca publica circumferretur: aequissimum est
enim, sacros aliquos statutos esse dies, eum christiant omnes Singulari, ac rara quadam Significatione gratos , et memores tω Stentur.animos erga communem Dominum, et redemptorem pro
tam inessabili, et plane divino benenelo sin, quo mortis eius Vl-etoria , et triumphus repraesentatur. Ac sic quidem oportuit vl-ctricem veritatem de mendacio, et haerest triumphum agere; ut elus adversarii in conspeetu tanti splendoris, et in tanta unive sae Melesine laetitia positi, vel debilitati, et fracti tabescant, vel pudore assecti, et confusi aliquando resipiscant.
73쪽
Consuetudo lὶ asservandi in sacrario sanctam eucharistiam adeo antiqua est, ut eam saeculum etiam ni caeci concilli agn Verit. Porro deserri ipsam sacram eueharistiam ad infirmos, et in hune usum diligenter in ecclesiis conservari, praeterquam quod cum Summa aequitate, et ratione coniunctum est, tum multisin 2ὶ conciliis praeceptum invenitur, et vetustissimo catholicae ecclesiae more est Observatum. Quare Sancta haec synodus ret, nendum omnino salutarem hune, et necessarium morem Statuit.
DE PRAEPARATIONE, QUAE ADHIBENDA EST, UT DIGNE QUIS SACRAM EUCHARIM IAM PERCIPIAT.
Si non decet ad sacras ullas iunctiones quempiam accedere, nisi Sancte ; certe, quo magis sanctitas , et divinitas caelestis huius sacramenti viro christiano comperta est, eo diligentius cavere ille debet, ne absque magna reverentia, et Sanctitate ad
id percipiendum accedat; praesertim eum illa plena sormidinis verba apud a) apostolum legamus: Qui manducat, et hibit indigne , iudicium sibi mandueat, et bibit, non diiudicans corpus
Domini. Quare communieare volenti revocandum est in mem riam eius praeceptum : Probet 4ὶ autem seipsum homo. Ecclesia- Stim autem consuetndo declarat, eam probationem necessariam esSe, ut nullus sibi conseius precati mortalis, quantumvis sibi 5 contritus videatur, absque praemissa Sacramentali consessione ad sacram eueharistiam necedere debeat. Quod a christianis omnibus, etiam ab iis sacerdotibus , quibus ex ossicio incubuerit celebrare, haec Saneta synodus perpetuo servandum esse deerevit 6ὶ; mo.
74쪽
Quoad usum autem ij, recte, et sapienter patres nostri tres rationes hoc sanetum sacramentum aceipiendi distinxerunt. Quo dam enim docuerunt saeramentaliter dumtaxat id sumere , ut peccatores : alios tantum spiritualiter, illos ulmirum, qui 'oto propositum illum caelestem panem edentes, ii de viva 2ὶ, quae Per dilectionem operatur, fructum eius, et utilitatem Sentiunt: tertios porro 3ὶ sacramentaliter simul, et spiritualiter e lii nutem Sunt, qui ita se prius probant, et instruunt 4ὶ, ut Vestem umptialem induti, ad divinam hane mensam accedunt. Iu Sderamen tuli nutem sumptione semper in ecclesia Dei mos fuit, ut laicin sacerdotibus communionem acciperent bi; sacerdotes autem celebrantes seipsos communiearent : qui mos sin, tamquam ex traditione apostoliea descendens, iure ae merito retineri debet. Demum nutem paterno assectu admonet sancta Synodus, hortatur, rogat, et obseerat per viscera miseri inlae Dei nostri, ut omnes, et Singuli, qui christiano nomine eensentur , tu hoc un talis signo, in hoc vinculo charitatis, in hoc eoncordiae Vmbolo iam tandem aliquando conventant, et concordent, memο Sque tantae maiestatis, et tam eximit amoris Iesu Christi , mini nostri, qui I , dilectam n nimam suam in nostrae sntutis Pretium, et earnem suam nobis dedit ad manducandum, hae Sacra mysteria corporis, et sanguinis eius ea fidei conStantia, et firmitate , ea animi devotione , ea pietate, et eultu eredant, et Venerentur, ut panem illum supersubstantialem frequenter SuScipere possint, et is vere eis sit nnimae vita, et perpetua S nitas mentis, cuius vigore confortati, ex huius miserae peregrinationis itinere ad caelestem patriam pervenire valeant, eum dem Sin panem angelorum, quem modo sub sacris velaminibus edunt, absque ullo velamine manducaturi.
in C. Quid est, cum seq. e. Dupliciter; et c. In illo, de cons. dist. 2;
75쪽
Quoniam autem non est satis veritatem dioere, nisi detegantur , et refellantur errores; plaeult sanetae synodo hos e nones Suhiungere, ut omnes tam , agnita catholica doctrina, i telligant quoque, quae ab illis haereses caveri, vitarique debeant.
CA ore r. Si quis negaverit lin, in sanctissimae eueharistiae sacramento contineri vere, realiter, et substantialiter corpus, et sanguinem una cum anima, et divinitate Domini nostri Iesu Christi , ne proinde totum Christum ; sed dixerit, tantummodo esse in eo, ut in signo, vel figura, aut virtute; anathema Sit. CANON II. Si quis dixerit 2 , in sacrosancto eucharistiae sacramento remanere substantiam panis , et vles, una cum eo pore , et sanguine Domini nostri Iesu Christi; negaveritque mirabilem illam , et singularem conversionem totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem, manentibus dumtaxat speeiebus panis, et vini; quam quidem eonve Sionem catholica ecclesia aptissime a) transubstantiationem ninpellat; anathema sit. CANON III. Si quis negaverit 4 , in venerabili sacramento eueharistiae Sub unaquaque specie , et Rub singulis cuiusque Speciei partibus, separatione facta , totum Christum contineri; anain thema sit. CANON iv. Si quis dixerit, peracta consecratione, in admirabili eueharistiae saeramento non esse corpus, et Sanguinem Domini nostri Iesu Christi, sed tantum in usu, dum sumitur, non autem ante, vel post 5ὶ; et in hostiis, seu particulis con- Seeratis , quae post communionem reservantur, vel supersunt, non remanere verum corpus Domini; anathema sit. CANON v. Si quis dixerit si), vel praecipuum fructum sanctissimae eucharistiae eme remissionem peccatorum, vel ex ea non alios essectus provenire; anathema sit. CANON VI. Si quis dixerit, in sancto eucharistiae sacramento Christum, unigenitum Dei Filium, non esse Ii cultu Iatriae, etiam externo, adorandum: atque ideo non sesuva peculiari edit in Supr. c. a. concit. Constanti ense. - 2ὶ Idem cons. damnans articu, los lisann Wicles. - aὶ Supra cap. 4. - 4ὶ Contii Florent. in decretis Lingenii ad Armenos; Supra o 3. et infra se . 2 l. cap. l. de mmmm. - bὶ Su Pra cap. 3. - 6ὶ Conei l. Florent. ibid; Supra cap. 2. - τ) Supra cap. 1.
76쪽
iebritate venerandum, neque in proeessionibus, Secundum lauda-hssem, et universalem ecclesiae sanetae ritum, et consuetudinem, solemniter et reum gestandum, vel non publice, ut adoretur, populo proponendum, et elus adoratores esse idololatras; anathema sit.
CANON v II. Si quis dixerit, non licere saeram eueharistiam I in saerario reservari, hed statim post consecrationem adstantibus necessario distribuendam ἔ aut non licere, ut illa ad infirmos honoristes deseratur; anathema Blt. CANON viii. Si quis dixerit, Christum, in eucharistia exhibitum , spiritualiter tantum manducari 2ὶ, et non etiam sacramentaliter, ac realiter; anathema sit. CANON I x. Si quis negaverit a j, omnes, et singulos Christisdeles utriusque sexus , cum ad annos discretionis pervenerint, teneri singulis annis, saltem in paschate, ad communicandum, luxta praereptum sanctae matris ecclesiae; anathema sit. CANON x. Si quis dixerit 43, non licere sacerdoti celebranti
Reipsum communieare; anathema sit.
CANos x I. Si quis dixerit 6ὶ, solam fidem esse sum lentem
praeparationem ad sumendum sanctissimae eucharistiae sacramentum ; anathema sit. Et, ne tantum saeramentum indigne, atque ideo in mortem, et condemnationem sumatur, Statuit, atque declarat ipsa sancta synodus, illis, quos conscientia peccati mortalis gravat 6 , quantumcumque etiam Se contritos existiment, habita copia consessoris, necessario praemittendam esSe eonsessionem Sacramentalem. Si quis autem contrarium docere, pra dicare, Vel pertinaciter asserere, seu etiam publice disputando defendere praesumpsit, eo ipso excommunicatus existat.
EPISCOPI PRUDENTER MORIBUS SUBDITORUM REFORMANDIs INVIGILENT: AB EORUM CORRECTIONE NON APPELLETUR.
Eadem sacrosancta tridentina synodus , in Spiritu sancto legitime congregata, praesidentibus in ea eisdem sanctae sedis
77쪽
apostolieae legato, et nuntiis, intendens nonnulla statuere, qua ad iurisdictionem pertinent episcoporum , ut ij iuxta proximae sesssionis decretum , illi in commissis sibi ecclesiis eo libentius resideant, quo lacilius, et commodius sibi sublectos regere, et
in line, ne morum honestate continere potuerint: illud primum eos admonendos censet 2 , ut Se pratores, non pereuSSOres esse meminerint, atque ita praeesse sibi subditis oportere, ut non eis
dominentur , sed ilIM , tamquam filios , et fratres , diligante elaborentque, ut hortando, et monendo ab illicitis deterreant; ne, ubi deIiquerint, debitis eos poenis coercere cogantur. Quos tamen si quid per humanam fragilitatem pereare contigerit, illa a)apostoli est ab eis servanda praeceptio, ut illos arguant, obsecrent , increpent in omni bonitate, et patientia : cum 4ὶ saepe
plus erga corrigendos agat benevolentia, quam austeritas; plus exhortatio, quam comminatio; plus charitas , quam potestas. Sin autem ob delicti gravitatem virga opus fuerit ; tune eum mansuetudine rigor, cum misericordia ludicium , eum lenitate severitas adhibenda est, ut Sine asperitate disciplina populis salutaris , ne necessaria conservetur: et qui correcti suerint, emendentur ἔ aut , si resipiscere noluerint , ceteri , salubri in eos animadversionis exemplo, a vitiis deterreantur; cum sit diligentis , et pil simul pastoris ossicium, morbis ovium levia primum adhibere lamenta; post, ubi morbi gravitas ita postulet b), ad
acriora, et grmiora remedia deScendere: sin autem nec ea quidem proiiciant illis submovendis, ceteras saltem oves a contagionis periculo liberare. Cum igitur rei criminum plerumque ad evitandas poenas, et episcoporum subterfugienda ludicia , qu relas, et gravamina simulent , et appellationis diffugio ludi eis processum impediant: si ne remedio , ad innocentiae praesidium instituto, ad iniquitatis defensionem abutantur , utque huiusmodi eorum calliditati, et tergiversationi oecurratur ; ita Statuit, et decrevit: In 7ὶ causis visitationis, et correctionis, sive habilitatis , et inhabilitatis , necnon criminalibuS , ab episeopo, seu illius in spiritualibus vicario generali, ante desinitivam Senten-ιὶ Supra MM. 12. sub linem. - 2ὶ Tit. I; i. Tim. 3; I. Petr. 5; dist. 45. in prin; dist. 94. s. ult. et dist. 95. c. rato subiectus. - 3ὶ 2. Tim. 4.- 4ὶ C. Quod Christus 23. q. 4; c. Licet nonnumquam, disi. 4b. - 5ὶ C. Resecandae; et c. Corriyiantur. 24. q. a. - εὶ C. Cum Ueciali S. Porro; e. Ad nostram; c. Suia:estum de appell. - τὶ Intra hess. 2'. e. l. de reform. et
78쪽
Gatiam, ab Interlocutoria, Vel alio quocumque gravamine non appelletur; neque episcopus, seu vicarius appellationi huiusmodi, tamquam frivolae , deserre teneatur ῆ Sed , ea , ne quacumque inhibitione ab appellationis ludi re emanata , nec non omni stylo et consuetudine, etiam immemorabili, contraria non obstante, ad ulteriora valeat procedere 1ὶ, nisi gravamen huiusmodi perdes nitivam sententiam reparari, vel ab ipsa desinitiva appellari non possit: quibus casibus, Sacrorum, et antiquorum canonum statuta illibata persistant.
IN CRIMINALIBUS APPELLATIO AB EPISCOPO, QUANDO MET AD POLITANO, AUT UNI EX VICINIORI Bus ou MITTENDA AIT.
A sententia 2ὶ episcopi, vel ipsius in spiritualibus vlearii goneralis , in criminalibus appellationis causa, ubi appellationi lo- us fuerit, si npostolica auctoritate in partibus eam committi contigerit, metropolitano, seu illius etiam vicario in spirituat, Bus generali; aut, si ille aliqua de ea n suspectus foret, vel ultra duas legales ai diaetas distet, seu ab ipso appellatum suerit, uni ex vicinioribus episcopis, seu illorum vicariis, non autem inferioribus iudicibus, committatur.
ACTA PRINAE INSTANTIAE INTRA TRIGINTA DIES . DENTUR GRATIS REO APPELLANTI.
Reus, ab episcopo, aut eius vleario in spiritualibus generali, in criminali causa appellans, coram iudice, ad quem appellavit , acta primae instantiae omnino producat: et iudex, nisi illis visis, ad eius absolutionem minime pro dat. Is autem, a quo appellatum suerit, intra triginta dies acta ipsa postulanti gratis exhibeat; alioqui absque illis causa appellationis huiusmodi, prout iustitia suaserit, terminetur.
1ὶ C. Ut debitus, de appell. - 2ὶ c. 2. de consuet. - C. Statutum de rescrip . in s.
79쪽
QUA RATIONE CLERICI OB GRAVIA CRIMINA SACRIS EXAUCTORANDI.
Cum vero tam gravia nonnunquam sint delicta ij ab re-elesiasticis commissa personis, ut ob eorum atrocitatem a sacris ordinibus deponendae, et curtae sint tradendae saeculari: in quo 2ὶ
secundum sacros canones certus epiSmporum numerus requirItur ; quos 3ὶ si omnes adhibere dimelle esset, debita iuris executio disserretur; si quando autem intervenire possent, eorum residentia intermitteretur: propterea statuit, et decrevit: Episcopo per se, illius vicario tu spiritualibus generali, contra clericum, in sacris etiam presbyteratus ordinibus constitutum, etiam ad lilius condemnationem, nec non Verbalem depositionem; et per seipsum, etiam ad actualem, utque solemnem degradationem ab ipsis ordinibus, et gradibus ecclesiasticis, in casibus, in quibus aliorum episcoporum praesentia, in numero a canonibus desinito requiritur, etiam absque illis procedere liceat; adhibitis tamen, et in hoc sibi assistentibus totidem abbatibus, usum mitrae , et baculi ex privilegio apostolico habentibus, si in civitate, aut vi resi reperiri, et commode interesse possint; alioquin aliis personis in ecclesiastica dignitate constitutis, quae aetate graves, ac turis scientia commendabiles existant.
SUMMARIE COGNOSCAT EPISCOPUS DE GRATIIS, AUT ABSOLUTIONEM CRIMINIS, AUT BENISSIONEM POENAE RESPICIENTIBUS.
Et quoniam per sietas causas, quae tamen satis probasiles videntur, interdum accidit, ut nonnulli eiusmodi gratias extorqueant, per quas poenae illis episcoporum iusta severitate insi-elae , aut remittuntur omnino, aut minuuntur: cum non serendum sit, ut mendacium, quod tantopere Deo displicet, non modo ipsum 4ὶ impunitum sit, verum etiam alterius delieti veniam impetret mentienti; ideirco, ut sequitur, statuit, et decrerit:
1ὶ a. qu. s. c. Suggero; et 15. qu. c. Felix episeopus. - 2ὶ Conc. 2. HisPalens. cap. 6. - δὶ C. Si quis, cum fim. 15. qu. 7; c. Degradatio, demen. in s. - 4ὶ Exod. 23; Lev. 19; Prov. s. 10. 17. et is; c. Si quis dixerit, tum se l. et cap. Nemo Perilorum 1 l. qu. 3.
80쪽
55 episcopus apud ecclesiam suam residens, de Subreptione, et obreptione gratiae, quae super absolutione alicuius publici criminis, vel delicti, de quo ipso inquirere coeperat, Rut remiMione Pomnae , ad quam criminosus per eum condemnatus suerit, salsis precibus impetratur, per Seipsum, tamquam sedis apostolicae delegatus, etiam summarie cognoscat ij; ipsamque gratiam, postquam per salsi narrationem, aut veri taciturnitatem obtentam esse legitime constiterit, non admittat.
NON CITETUR PERSONALITER EPISCOPUS, NISI DEPOSITIONIS, AUT PRIVATIONIS CAUSA.
Quoniam vero subditi episeopo 2ὶ, tametsi iure correpti suerint, magnopere tamen eum odisse, et tamquam iniuria assecti sint, salsa illi crimina obiicere Solent; ut, quoquo pacto possint, et molestiam exhibeant: euius, Vexationis timor plerumque illum ad inquirenda, et punienda eorum delicta segniorem reddit ; idcirco, ne is magno suo, et ecclesiae incommodo gregem sibi creditum relinquere, ne non sine episcopalis dignitatis diminutione vagari cogatur, ita statuit, et decrevit a j: Episcopus, nisi ob causam, ex qua deponendus, Si Ve privandus Veniret, etiamsi ex o icio, aut per inquisitionem, Seu denunciationem, vel accusationem, sive alio quovis modo procedatur, ut pers naliter compareat, nequaquam ellatur, vel moneatur.
QUALITATES TESTIUM CONTRA EPISCOPUM DESCRIBUXTUR.
Testes in causa criminali 4ὶ, ad informationem, vel indicia, seu alias in causa principali, contra episeopum, nisi eontestes, et honae conversationis, existimationis, et famae suerint, non recipiantur: et si odio, temeritate, aut cupiditate aliquid depo-Suerint, gravibus poenis mulctentur.
c. Super litteris, et cap. Cum dilecta. de reseripi. - 2ὶ C. Sunt
nonnulli, 2. q. 7. - δὶ Infra sess. 2.. c. b. de reso . - 43 C. Aecusatio quoque; c. Accusatio episcoporum; C. Testes 2. qu. T. et c. ult. 2. qu. 5; conc. rom. Rub SFlvestr. 1 iuxta Anacleti papae ep. 2; et Carthag. 2. e. 6; et Carthag. 4. e. 96; et Sixt. III. epist. a. e. 2.