Corona vitae continens meditationes de vita, ac praecipuis perfectionibus Christi Domini, atque divinae parentis in singulos dies hebdomadae, mensis, annique totius digesta. Authore Petro Contessino Societatis Jesu

발행: 1702년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

ε 42 Hebdomada I RD. Aupustinus in Psalm. 46. s. Ibi erat& vox tubar, vox illa Angelorum i Viri Ga

lilei quid hic statis 3 Hic est IESUS quasi

dicerent: si creditis illi, quo Crucifixo. nutaverunt vobiS pedes; quo occiso, & se l. to spem vobis periisse putabatis , ecce . Ipse est IESUS. Ascendit ante vos , sic veniet, quemadmodum vidi itis euntem in Coe

lum a

Tollitur quidem corpus ab oculis v stris, sed non separatur Deus a cordibus vestris. Videte ascendentem, credite in ab sentem .sperate venientem . sed tamen per Misericordiam occultam etia in sentit praesentem . Ille enim qui ascendit in Coelum, ut tolleretur ab oculis vestris . promi sit vobis dicens: Ecce ego vobiscuin sum avsque ad consumationem saeculi. Merito& A posto ius sic nos alloquebatur. Dominus in proximo est. Nihil solliciti fueritis. Sedet super Coelos Christus, & longe lane Coeli, & ipse . .qui ibi sedet prope eit. Ita Augustinus. Ergo, ut sub iit Prophsta v. 6. Psallite

Deo nostro, psallite: quoniam Rex omnis terrε Deus :psa lite Sapientcr. Saepius iteratur psallitc, quia non una est causa psallendi : Domino enim ascendenti psallendum est, quia Deus noster est . Psallendum elt denuo, quia cum tantus sit. Rex noster esse non renuit. Adhuc psallendum : quia non solum Rex noster. sed omnis terrae omniumque Regnorum Rex est.

Denique sapienter psallendum, quia sumina

192쪽

-diearis rit r43m cum attentione illi obsequium nostrum persolvendum, qui Sapientia sua rationem adinvenit, qua ita diicederet a nobis , ut maneret apud nos, ut maneret in nobis, re ut nobiscum esset usq; ad consumationem saeculi. Si nobiscum ita amanter est, eum illo pariter esse conemur: & si manet in nobis.

in Ipso per sapientiam, & amorem jugiter

maneamus.

3 Ad Ephesios 4. 8 Ascendensia AN

tum captivam duxit captivitatem. Christus Dominus Triumphantis in morem ascendens, magnam secum multitudinem captivorum evexit, non de sua captivitate lugentium , sed exultantium . Fuerant prius Captiui mortis atque Peccati . Iam vero de morte ad vitam translati,

i de peccato, poenisque peccati, ad Sanctit tem, & Giori ami, gloriabantur de Captivist diaboli, se Fili, Dei factos esse Captivos. sed quaenam inni vincula felicissimae Captivitatis Numquid Sapi entiae λ Numquid

vinculta Charitatis Haec plane sunt, Malia non sunt. Nam quibus alijs nexibus, possunt Iustorum Animae illigari λ Rursum, quis cognoseat desiderium collium aeteris norum, & non amet λ Quis amet, & non trahatur Captivus, & catenas, quibus tra hitur, non Osculetur Trahe me post Te, curremus in odorem unguentorum tuorum . dicebat Sponsio. Cantic. I. 3. Si unguenta Vestimentorum.' hoc elt Humanitatis ita sortiter trahunt: quid

193쪽

144 Hebdomada II. quid faciet fragrantia. qua redolet ipsa Diuinitas λAntequam persectissima illa , qua nos Christus Dominus donaturus est Libertate donemur, discamus adhuc in hac vita degentes, durat servitutis jugum excutere. Pudeat inani gloriae servire; Pudeat rumores popularis aurae captare . Non tralia. mur studio rerum affluentiae minime ne cessariarum , non voluptatum illecebris, non promi si is fallacibus Dicetis ad unumquemq; nostrum: Haec omnia tibi dabo. si cadenS adoraveris me . Verum illi soli subesse placeat, illius esse Captivos, qui solus est nostra LibertaS.

Ad Ephesios .io. Qui descendit, ipse

est. & qui ascendit, super Omnes CoelOS, ut impleret omnia. Primus gradus Christi Domini descendentis fuit usque ad Carnem . Nam UERBUM CARO laetum est.

Secundus fuit usque ad Crucem . Nam

gaudio sibi proposito Crucem sustinuit

confusione contempta . Tertius gradus suit usque ad mortem, & sepulchrum. Humiliavit enim se usque ad mortem, condiotusque insepulchro, in quo nondum quis, quam fuerat positu S. Descensus gradibus, tot respondent gradus Ascensus . Primus gradus Ascensus fuit Gloria Resurrectionis . Secundu S ex alistatio super omnes Coelos . Tertius, ielso ad dextcram Patris.

Ideo ascendit, quia descendit . Et quia ita profunde se demisit , ad fastigium tantae sublimitatis excessit. --

194쪽

Meditatis VII Descende quantum potes Anima meus p& primo quidem pulveris, limique tui meis,mineris, ut conicia infirmitatis tuae, non altum sapias,sed viribus Divinis freta mortem peccati vincas, &sic de pulvere tuo gloriose resurgaS. Deinde stultitiam, & ignominiam Cru cis libenter amplectere. Sic enim te Crux Sapientia coronatam ,& Gloria, exaltabit in Coelum. Postremo tibi satis non sit mori tibi. MMundo; sed ita motauam . non qualecum que sepulchrum , sed medio in agro fossa humus excipiat, & superiniecta humus tegat, ut Coeli terraeque pateas injurijs, pedibusque huc,illuc transeuntium premaris,& conteraris. E' tali humiliationis, & pMtientiae tumulo, ad Thronum Filij Dei conscendes, ibique sedebis, ubi sedent omnes Animae saltus . omniumque cupiditatum victrices. Apocal. 3. 2 r. 3 Psalm. 23. 3. Quis ascendet in Monorem Domini ι aut quis stabit in loco Sanincto ejus ρ Innocens manibus. & mundo corde, qui non accepit in vano Animam suam, nec juravit in dolo proximo suo. Dicitur Coelum Mons Domini, quia si cuti Montes supereminent terrae,& Ominnium oculis patent, ipsisque nobilissimae Urbes supextructς visuntur et ita CCelui a toti terrarum Orbi supereminet nullique non spcctabile est, verticique suo gerit i positam Civitatem amplissimam Beato rum, Quis autem Montis huiusce fasti.

195쪽

ro Hebdomada II. gium superabit Si testimonium Prophael qaccipimus: Superabit primo. Innocens manibus. Superabit secundo : Qui mundo corde sest. Non sufficiunt munnd manus. Munis dis operi bres cordis mundities debet acia

cedere.

Superabit tertib . Qui non accepit in vano Animam suam, hoc est, qui finem a Deo sibi praestitutum fideliter ante oculos habuit, illumque feliciter attigit, illa solum faciendo. dicendo, cogitando,quq Obtinendo fini congruebant. Superabit quarto : Qui non jurauit in doloῬroximuo suo, hoc est qui non peccavit labjis tuis. Ponitur enim unum peccat tum mendacij, atque perjurii pro peccatis omnibus. quq per lastrumentum linguet

committuntur.

Ergo. inquies, pretier Christum nullus ascendet. SoluS e:: in est, qui peccatum non fecit, & non est inventus dolus in ore

quidem virtute sua potest ascendere , sed potest virtute Christi, qui lavit Ecclesiain in sanguine suo. illamque sibi gloriosam

exhibuit mon habentem maculam, ncque rugam. Ille tribuet munditiem cordis. Ule cujus in Ore dolus inventus non est, veis races nos faciet,& qui nobis remedi a conis tulit ad salutem, non permittet se nostram

inutiliter viam esse voluisse . qua ad veritatem, di vitam pervenire postemus.

196쪽

Meditatio VII. I ruitur Ascendentem in Montem Dei spe, sanctisque desiderijs comitemur, ut ibi sit cor nostrum, ubi Thesaurns est noster. 6 Attollite portas Principes vestras, &elevamini portae aeternales.& introibit Rex Gloriar. Psalm. I. Alloquitur Prophita more poetico Angelos, Coelique porras , ut Bellarminus adis vertit, dicitque Angelis, non apcrite . sed portas attolite: Portis vero non dicit rese. ramini , sed elevamini. Portae siquidem Coeli non aperiuntur ad latera, quasi in pariete, sed aperiuntur sursum versus tam . quam in laqueari . Igitur attollic portas Principes Coelestis militiae,totasque copias reseratis portis effundite Ascendenti, uti par est occursuri, partasque victorias gratulaturi .

Quid moras nectitis Beatissimi Spiritus,

Attollite portas, & Regi vestro .& nobis. Semel enim elevatae , semel reseratae non claudentur amplius; juxta illud: Et portae ejus non claudentur per diem. Non enim

nox erit illic. Obsequium, quod Regi vestro praestabitis, nobis quoque proderit, de vobis. Nobis quia CSlo jam patente, membra caput suum sequentur. Vobis, quia Clientes vestros, quos ita diligitis, tamquam Regni socios habere incipietis , &pro vestra erga nos benevolentia gaudebitis . Scd cur A ngeli, ter interrogant, quis est iste Rex Gloriae,antequam aperiantὸ Num-

- Ga quid

197쪽

r 8 Hebdomada II. quid Christum ignorabant Rursum, eae

non aperiunt audientes , quod erat Dominus Fortis ,& Potens , Dominus potens inprilio: aperiunt vero audientes : Dominus

Virtutum ipse eli Rex Gloris verum Cetti Principes nulla ignorantia

laborarunt. Ter autem interrogarunt aquis

est iste Rex Gloriae, ad exprimendam rei novitatem, quae illos inusitata plane admiratione defixos tenebat a dum Homo Cruicifixus, & mortuus, non tamquam Hospes, sed tamquam Dominus, & Rex . cileste Regnum ingrederetur. Quod mirati sunt

Angeli, miremur & nos alta contemplatio.

Quod vero ad alteram dubitationem attinet, non attolunt Angeli portas ad Nomen Fortis , & Potentis, & Domini pote notis in Praelio ; quia nomina illa videbantur solum alludere ad Potentiam exercitam in Hominibus liberandis . At ubi audi eis runt a Dominus Virtutum , hoc est Exerci .

tuum, portas reserarunt ; quia ad illa ver, ba: Dominus Virtutum, in memoria I a revocarunt , se non solum esse Filii Dei servos, ut Creatoris, sed etiam ut Liberatoris . Homines enim liberavit Filius Dei Incarnatus postquam ceciderunt. Ange los liberavit antequam caderent, illo S videlicet a lapsu praeservans. Ergo Angelorum exemplo , qui per merita Verhi incaris nati in Ueritate steterunt, summo existiarnationis loco habeamus beneficium Redemptionis ,

198쪽

Meditastis HI. 14'Et quoniam licet tanta cum Gloria Coe-Ios conscenderit, sedeatque ad dexteram Patris, tanti facit Animas nostras , ut in illas sibi patere ingressum postulet: portas Omnes, & corporis, & Animi illi aperiamus, ut Creatori, ut Illuminatori, sed potissimum. ut Liberatori. Magno enim pretio emit

199쪽

HEBDOMADAE

Meditatio Prima.

De Sanclitate Divinae Tarentis.

Undamenta ejus in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.

Psalm. 86. I.

Civitas Dei est Ecclesiὸ militans . Civitas longe clarior Ecclesia triumphans. Clarissima vero est, quam utriusque Civitatis decora complectentem , & excessu mirabili superantem, in Regni sedem elegit Altissimus , nominavitque prae caeteris Ierusalem, hoc est visionem pacis. quo inniam ex ipsa processit tamquam Princeps

pacis s & qua die processit, justitia, & pax

osculatae sunt. Si ergo de hac Civitate sermo sit, qui nam sunt montes sancti, quae illius fundamenta dici possint λ Numquid Sancti, Angelique omnes λ Si firmitate. & soliditate sua illam fulcite intelligantur, fundamenta non sunt. Si vero fundamenta diis cantur , quia ubi ipsa desinunt, inde celsinsimae Civitatis incipit aedificium , in hanc Planc

200쪽

-di ratio I. I s I plane sententiam dicatur: pundamenta sejus in montibus sanctis . Sic Coelum Empyreum coelis inferioribus superimponitur, sed non innititur. Si haec ita se habent, ergo ubi Sanctitatem citeri consummarunt,inde Virgo sumpsit sanctitatis exordium. Ergo tanta luce refulsit a primo conceptionis instanti,quata refulsit i ii ultimo gloriosi cursus articu lo, aut Martyrum fortissimus, aut Aposto lorum, aut maximus Spirituum immoris

talium.

Quot prodigia Gloriosissima virgo tuae

conditionem Animae comitantur Primo enim dum conditur , immaculato corpori, immaculata conjungitur . Deinde manibus divinis egrediens Authorem suum a celerato usu rationis intelligit, reveretur ι orat, laudibus effert, totis viseeribus, to

to corde complectitur. Denique in ejus, modi actus, non utcumque prodit, sed

perfectissime.

Conditori tuo. quia nos impares sumus gratiarum persoluant obsequium Cllites uni versi, pro tot. tantisque donis tibi corulatis; tuamque nobis, & concilient, & imis Petrent beneficentiam. Tu sine labe contieepta. Nos in peccatis concepti peccata. peccatis addimus, & nullus adhuc peccandi modus . Ad nomen Virginis sine tabe

conceptae gaudio exilimus. Sed ad maculas Animae noli rae, neque ingemiscimus, neque illa tristitia tristamur, quam tantopere laudat Apostolus 2.ad Cot in. 7. Iod

SEARCH

MENU NAVIGATION