Corona vitae continens meditationes de vita, ac praecipuis perfectionibus Christi Domini, atque divinae parentis in singulos dies hebdomadae, mensis, annique totius digesta. Authore Petro Contessino Societatis Jesu

발행: 1702년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

fix IIebdomada II1. miserere desidiar in illis considerandis, e

citatis in discernendis , tarditatis in ex eis quendis: miserere timiditatis in dissicilibus admittendis . atque duritiae in reiiciendi S. Absit a nobis per Te inobedientia om nis . Absit omnis vel culpa levissima in illa exercenda virtute, quae ita cordi est omnibus Electis, Tibi, Filio, Patrique tuo. cui te cum Filio tuo tanta cum animi conintentione, & obed ientia immolasti.

MEDITATIO III.

De Charitate Domini Nasicentis r lucente in Charitate Matris

ipsum Parientis.

, 'st Ucς 6. Factum est autem. cum essent ibi. impleti sunt dieS , ut pareret . Et peperit Fi-I liuin suum Primogenitum. Divina Parens peperit Filium suum , non sibi soli, sed sibi simul , & Mundo . Ideo tantopere partu suo gavisa est. Si enim, ut Ioannis Ig. M. dicitur: Mulier eum parit tristitiam habet, quia venit hora ejus: cum autem pepererit Puerru, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in Mundum: quo gaudio aflictam fuisse putabimus, quae non solum aruit partus doloribus, & quod maJus est,

carae

222쪽

Meditatio III. ε 3 caruit jactura virgineae integritatis, sed vi indit illum hominem in Mundum venisse, per quem omnis homo. divina gratia don tus , de Mundo cvehendus erat in C tum p Filium Dei genuisse summa dignitas Matris est, summa felicitas. Sed quia char iistas nullis finibus contineri potest . bonum

quo Parens optima abundavit, in alios derivare contendit, & Orbem terrarum sanctitate, & Cettum implere istitia laetata est. E' charitate virginis parientis, collige Anima mea charitatem Pueri orientis . Si

enim illa, non sibi soli parit, sed Mundo; quanto magis non sibi soli oritur. sed Mu-do , qui venit in Mundum, ut esset lux Mundi, & Principem tenebrarum exterminaret e Mundo, totamque Mundi faciem,leccati vetustate sublata renovaret Paruulus natus est nobis , & Filius d tus est nobis . Natus est nobis, ut esset apud nos , & habitaret in nobis; nos vero

novitatem vitae sortiti per. lavacrum rege

nerationis illi viveremus, jam non ipsi; v rum ipse in nobis yiveret. & nos viverein mus in ipso . Datus est nobis i ut sicuti ipse non secundum partem, sed secundum totum datus est, ita nos disceremus dare totum pro toto. Et quodnam est illud totum. quod a nobis optat accipere , pro toto

quod ipse est Numquid totus Mundus puerum nostra non quaerit, sed nos . Quando ergo dicit: da totum pro toto : num quid postulat totum corpus , totam animam, quibus constamusὶ & nihil aliud

223쪽

174 Hebdomada Π postulat & ad hoc venit in mundum . ut se totum hisce totis inanibus permutaret Hoc sane dicendum, nec aliud dici potest.& mirabile s & ineffabile plane est. sed ita

dicendum . &ita est. Domine IESU , qui diligis nos, nihil ha-,bentes unde diligamur a Fac nos diliger te habentem omnia unde diligaris . Et fac nos diligere omnia propter Te . qui habes omnia, unde propter Te omnia diligantur. Domine IESU . qui veniens in hunc

Mundum unicuique dixisti; & jam sedens

ad dexteram Patris adhuc dicis. Da t tum pro toto a da ut verba oris tui intelliis gam, penitusque perspiciam : Da ut exequar . Da ut omnibus diebus vitae meae amare lugeam, quia offerenti totum i

mense magnitudinis, immensi ponderis . immensi decoris, & pretii detrectavi post tot annos dare totu , quod nihil aliud est. quam pulvis, & cinis. & nihil. & pecca intum . Et hoc totum magis amavi , quam

illud. quod infinita sanctitas est ,&omnia

est. 1 Si virgo, quae praecetteris de plenitudine illius charitatis accepit, qua Deus sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret; tanta voluptate perfusa est . quia peperit Paruulum, qui natus est nobis.& Filium, qui datus est nobis . cujus imis perium super humerum ejus,& voeandus erat Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis. Pater futuri siculi, Princeps pacis. Isaiae'. 6. Quanta voluptate Paruulum

224쪽

Meditatis III. 37ς

ipsum perfusum fuisse necesse est . Ipse nimirum erat, qui volebat dari nobis a Ipse, qui nobis nasci volebat : Ipse nobis totum Imperium suis fulcire humeris . non indi gens Consiliariis ad deliberandum . aut . excubitoribus ad praecavendas insidias, i aut exercitibus ad bellandum . Tantulus Infans. tantusque Rex, non dedignatur esse Rex hominum ignobilium. pauperom, insipientium. Et ideo nascitur. ut nobis sit admirabilis . aobis magni Consilii Angelus , nobis Fortis, nobis Pater futuri satis culi. nobis Princeps pacis . Uno verbo nascitur, ut sit noster Deus, juxta illud Apocalyps. 2. 3. Ecce bernaculum Dei cum hominibus. Et ipsi Populus ejus erunt, di ipse Deus cum eis. erit eorum Deus . Tu ergo Puer ama bilis eris noster Deus.& vis esse noster r & Homo nasceris, ut sis noster Deus a Nos autem immemores nostri. & immemores Tui. non desidera bimus esse. & non erimus Populus tuus

Si nasceris , ut nobis sis Admirabilis. quid aliud extra Te . mirari nos decet Numquid aliud extra Te oecurret nobis., quod nostras sibi vindicet mentes, dignaq; admiratione detineat Si Tu magni consilii Angelus, nobis nasceris. ut consiliarii munere fungaris apud nos; quem alium in consilium adhibebimus. quoties in ancipisti versabimur, & quid consilii capiendum sit igaorabimus Si Tu Protector fortissi is

me venis ad nos, ut scuto veritatis tuae nos

protegas ta adversis, quid timebimus si

225쪽

r 6 Hebdomada III. Te nobis in Patrem exhibes futuri 'culi. qua de causa praesentibus innaerebimus λ Et cur vocabimus nobis Patrem super terra

Pater noster in Coelis ell, de Coelo est. Pa. ter futuri seculi est. Denique si Princeps pacis suturus venis.& nobis venis, cur sub Principe pacis, bellis intestinis exercebimur, tumultuantibus cupiditatibus adversus rationem, & ratio isne ad versus Regem pacis iride coronatum Te auspice, Te duce, ante pacem perfectam felicitatis aeternae, volumuS inter tot seditiones , & bella vitae praesentis , illa pace frui, quae nascentc pacis Principe prς-

nunciata est 3 & promista de Coelo hominibus bonae voluntatis .

a Filium suum Primogenitum parit c testis Puerpera, dum medium silentium tenerent omnia. gaudetque illo silentio, ut& ipsa, & nos cum ipsa voces Verbi tacenistis facilius, & clarius audiremus. Parit in

propria venientem, suis eum non recipientibus, ut nos reciperemus, Parit in antro,

parit non invenientem locum in diversorio, ut ille ad nos di verteret, essetque domus illius Anima nostra. Atque hi quidem erant affectus virginis suum edciatis Infantem . Quinam verberant ipsius affectus Infantis 3 omnibus medium silentium tenentibus, & nocte in

suo cursu medium iter habcnte , venit in mundum ut homines uni versos, alta ignorantiae nocte , altoque peccatorum somno

sopitos excitaret nou Cetli tonitruis, sed

226쪽

-ditatis III. 17ν concentus non voce, aquarum multarum, sed voce lacrymarum ex oculis placidissime decidentium ; non irarum fulminibus, sed potentissimi telis amoris . ut quOS V

ce tonante non moverat, vagitibus com

moveret , & quos non traxerat in admirationem voce, qua loquens Mundum fecit: ad se traheret, & ad amandum excitares silentio. quo silens Mundum resecit. - In propria venit, &sui eum non receperunt , ut exclusus a se is, reciperetur ab alienis . & cui non fuerat locus in divers rio, domicilium esset in toto Mundo . Naicitur Homo inter hominus . ut Eredcntes in nomine suo, non exsanguinibus .meque

ex voluntate carnis . neque ex voluntate sviri, sed ex Deo nascantur, & sic Filii Dei,

di Fratres sui nominentur, & sint . Denique in spelunca paritur . ut pecca tores de speluncis latronum, de cubilibus ferarum vertat in Templa suae Divinitatis. Vertat in sedes sapientiae, & in illas domos. quae ut innuit D. Petrus Ep. I. Cap. 2. L pidi vivo, ab hominibus quidem reprobato , a Deo autem electo, & honorificato, ex vivis lapidibus superedificantur. Evigila Anima mea de somno tuo, &sequere Dominum ad solitudinem te vocantem , & media nocte ducentem, & loquentein silentio suo ad cor.tuum . Nam quae solitudo be alior, quam solum esse ,

ubi solus est IESUS, cum Matre sua, &Sponso Μatris suae λLibenter excire venire cupientem ad

227쪽

ret 1 mbdomada III. Te. Noli dicere: Non est locus in diveraserio. Ad ingressum enim .illius, qui est sibi mundus. & locus, & omnia . dilat bitur cor tuum ,& exclusis omnibus. quq nihili ducenda sunt. & nihil sunt, capax immensi Hospitis escieris. Postula a Domino Deo tuo. ut qui simul est fundamentum atque fastigium totius Ecclesiae: ita non dedignetur esse lapis angularis, cui domus tua spiritualis super- extruatur. idemque lapis . qui in editissima parte collocatus qdificium consumme fundamentum videlicet portans infirmittatem tuam , & fastigium regimini tuo prF-

4 Pannis Mater eum involuit, ut illius aeuditas pannis pauperibus involuta . nois stram tegeret nuditatem. Et quidem ad hoc ille venerat. Ad hoc pannis vilibus indigebat, ut nos stola immortalitatis inridueret . Sed hoc parum est . Nostram mortalitatem indutus. lineis etiam, laneisque circumdatur indumentis, ut nos induat se ipso. Qui ab initio mundi regna verat. & in magnificentia. & splendore' suorum operum . decorem indutus fuerat. in antro Bethlemio nascens.& perditum . destructumque opus instaurans. pro C lo speluncam eligit in domicilium, pro opulentia paupertatem, pro decore induit nuta ditatem. ut nos Regem nostrum intuentes tali veste decoris ornatum . illum similitudine morum,atque virtutum induamus.

si Dominum induerimus, quas vestes

228쪽

-ditatis III. I79 ulterius, requirere opus erit λ Per nuditatem, paupere'; pannos Filii tui, indue nos hac veste, Domina Coeli, ac Terrae . Te intercedente Rex noster. nostras indutus exuuia induat nos illa vestri quae Ipse est.

Sic omni tempore erunt vestimenta n

stra candida . ut nobis praecipitur Ecclesia se 9 8.& oleum sanctitatis . atque laetusqde nostro capite non deficiet

sic in die novissimo non apparebit confusio nuditatis nostr ε . quia vestimentis albis induti . similes erimus Beatis Spiritibus, quos D. Ioannes vidit Apocalyps. Is, ε. Uestitos lino mundo & candido. & prvcinctos circa pectora zonis aureis.s Pannis involutum fasciis circumplectitur'. Cur ut ligatis manibus pedibusque

illum Deilius. & securius teneamus. & nu latenus dimittamus . Ergo morem geramus Genitrici Dei. & nostrae Si cum Anima sancta Cantic. 3. I. quaesivimus. quem d ligebamus i si circuivimus civitatem. M per vicos. & plateas quaesivimus. & non sinuenimus: si vocavimus. & non respondit nobis, jam dicat . unusquisqι nostrum, tenui eum, nec dimittam . Dimittamus ominnia. dimittamus nos. ut IESU M pannis i volutum. fascijsq; constrictum , teneamus. Teneamus . & non dimittamus omnibus

diebus vitae nostrae . Venit enim, ut tene.

retur . Ideo se offert magis vinculis Charitatis, quam fascijs colligatum, ut non solum Iustus, sed etiam Peccator pinitens

plenus fid ia dicat: Tenui eum, nec di- inito uti H 6 M

229쪽

rgo Hebdomada III. Nascente siquidem Domino deletur iniquitas terrae; & misericordia, & veritas ocis currunt tibi , & justitia , & pax se invicem osculantur,& peccata dimittuntur, ut Verisbum Infans teneatur, nec dimittatur. Et quoniam verbum Patris tenere, &immobiliter possidere bonum est supero ne votumὶ,&super omne bonum, quid agemus o Bone IESU, ut teneamus te, nexu non solubili teneamus pDimittemus primo ex toto corde Fra. tribus nostris,quicquid peccaverint ad verissum nos.

Dimittemus secundb : mortuos sepelire

mortuoS, ut omnium a cursu virtutis re

tardantium , sive cognatorum . fiveami corum amor emoto, sequamur quocumq; vocas, qui de morte vocas Omnes ad vitam nunquam interituram . Dimittemus tertio, quantum licet,etiam amorem vitae beatae. Modo enim potiamur gratia tua, & amore tuo, quibuscumque premamur rumnis, non erimus infelices. Τecum enim esse , neque dimitti a te, ne

que dimittere te summa, & plena felicitas eit. - 6 Reclinavit eum in praesepio. Quia enim Filius venerat ignem mittere in te ras, & volebat illico, & vehementer accendi, idcirco reclinatur in palea, ut esset in proin ptu nutrimentum ignis, quo totus te rarum orbis erat conflagraturus , juxta

praedictionem Isaiae cap. 64. I. utinam disrumperes caelOS,& desceaderes: a facie tua

230쪽

Meditatis III. Isrmontes dequerent , sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni.

Ab ipso Domini nascentis exordio, sumpsit exordium, illud orbis Incendium, quo ipotentium . & superborum montes a facie Domini defluxerunt. & in cineres Poenitentiae resoluti sunt, & ipsae cordium aquq frigidissim et , non solum , ardente universo concepere fervorem sed flammam. . O' Incendium fortunatissimuml O' beatissimae stipulae, quae non exiguam opem suscitando Incendio contulistisi Quis enim amorem Collium aeternorum videns jacentem in pale non concipiat flainas amoris

Quid si tanti spectator prodigii noa

lum Jacentem attenderet, sed rigentem, sed indigentem halitu Bovis possessorem suum ,&Iumenti cognoscentis Presepe Domini sui 3 Non ne flammet e paleis erumpen tes illo frigore augerentur quo amabilis Author incendi, obrigeret Quid adhue riges N. peccator omni gelu frigidior 3 Tu Parentem reclinantem, tu Puerum in praesepio reclinatum videre potes, & adhuc sine ullo comini serationis sensu torpere Tu paleas videre potes ad iprimum Ignis nutrimentum electas a Tamundi videre potes incendium, quod cum Parente sua, ita vehementer desideravis

Parvulus in lucem editus, ut incendere vomnia: Tu haec videre potes. &non ardere, ardente mundo . ardentibus montibus a

facie ignis .& in cineres defluentibus; im ipsis aquis nou solum efferveaeeatibus. scd

SEARCH

MENU NAVIGATION