Corona vitae continens meditationes de vita, ac praecipuis perfectionibus Christi Domini, atque divinae parentis in singulos dies hebdomadae, mensis, annique totius digesta. Authore Petro Contessino Societatis Jesu

발행: 1702년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

23x Hebdomada Iritendebas laethalemque dormientibus somnum excutere, ut surgeremus . & calcaria subiicere ut viam mandatorum tuorum totis viribus curreremus. Descripsit unum. quemque nostru in Spiritus tuus Proverb.

26. II. loqvcns: Dicit Piger. Leo est in Via, & Leena in itincribus. Sicut ostium Vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. Abscondit piger manum sub ascelia sua: & laborat si ad os tuum eam conver

terit .

Tales plane sumus. Omnis virtutiS, Omnis sanctitatis expertes, laborem Omne in fugimus ,& ubi nihil eli metuendum me tuimus, & nobis viam salutis; & perfectionis ingressuris inanes timores fingi inmus, &more puerorum dicimus: Leo ethin via, opprimet nos: & Leena in itineribus, ferociam illius evadere non poter,mas, quare segnitiem nostram foventeS, pedem efferre domo corporis nostri negligimus, lucem odimus, & sicut oltrum vertitur in cardine suo, ita nos in lecto dege

neris otii torpentes, latus latere commutamus . Subascella, vel in sinu manu in

abscondimus, nihil agentes. & videtur no bis labor immensus, si manus ad OS convcrtamus, hoc est, si executioni mandemuS , quod ore , magistra fide, proferimus. O' segnitiem l probrum maxime dete

stabile i Et Discipuli nominamur illius. qui cipit facere, & docere , & volumus legis esse Doctores, sed non Factores.

3 Quod si tanta socordia iniuiuae labo α

282쪽

Meditatio I. 23 3ramus, sed vestigia tua premere utcumq; contendimus, quam longi mi me tamen apreeunte distamus, & quotidie, & in multis delinquere non cessamus . Apostolus tuus Paulus, cum tot, ac tanta egisIet, de pertulisset pro tui nominis amplificatione , Plura tamen agere, & plura pati desidera. bat. Non enim se comprehendisse arbitrabatur, sed ut scribit ad Philipp. 3. II. quq

quidem retro sunt obliviscens . ad ea vero . quae sent priora extendens te ipsum ,

ad destinatum persequebatur, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo IESU. verus imitator tui Paulus, quae retro sunt obliviscebatur: ad initantia vero e tendebat se ipsum. Non quid egisset attendebat , sed quid agendum esset. Nos vero, quid viae peregerimus. attente consideramus: quid vero, quantumque supersit itineris non attendimus. Vix iter ingressi, diverticula quaerimus ; vix terram tetigimus vomere, sulcisque semina credidimus, Mante brumas hyemis, & sata gelu rigentia. maturas jam legetes , versamus an i ino, de jam horreo messes inferimus ; Sanctorum

omnium immemores, qui semper consu verunt ire. 8c flere mittentes semina sua sexacto vero tempore nyemali, & verno

venientes venire cum exultatione porta

res manipulos suos . Ratio nostrae vitet hujusmodi eli. Nihil duri, nihil incommodi

experiri placet. Et agere, &pati fortia Christianum esse tellamur. Sed quod in saliis commendamus, aliis rclinquimus.

283쪽

α34 --domada re. Non de militia cogitamus, sed de stipenis

dio. non de certamine. sed de corona. Vide insipientiam. vide torporem tu rum, Imperator optime . qui nullum hostem pertimescens , nunquam tamen arma

ponebas: & qui habens , unde facillime

Fortem alligares. & mundi Principem foras eiiceres. & nefariis Petestatibus spolia detraheres , & captivos in libertatem assereres , nihilominus. ut abundantius notirae saluti prospiceres . noctes ducebas insomnes, in oratione Dei pernoctans a tota die contrittatus incedebas. & quia nondum exaltatuS-a terra , trahebas omnia ad

Te ipsum . mirore gravissimo conficiebaris . Uide quam dissimiles Tui sint militanistes sub vexillis tuIs .

Numeramus dies, & annos conversionis ;& res gloriose gestas a die conversiciunis numerare non possumus. Et ita exper. tes bonorum operum, de mercede miseri cogitamus . Salutari vultus nostros pudore suffunde. antequam districti judici i dies

adveniat, ne in conspectu severissime omisnia discussuri, nimis probrosa confusione. ει nimis inutili confundamur. 4 Reliquisti nobis exemplum Domine.

I. Petri x. ut vestigia tua sequeremur, qui peccatum non fecisti, nec inventus est do- ius in ore tuo, qui cum maledicereris. noumaledicebas , cum patereris non commimnabaris : tradebas autem judicanti Te injuste. Qui peccata noltra ipse pertulisti in corpore tuo super lignum, ut peccatis imo

284쪽

Meditatis I. 23ς tu , justitiae viveremus, cujus livore sanati sumus. Singula ex Apostolo Petro deprompta consi deratione digna sunt. Sed qui singula non potest percurrere , atque perpendere, Dominum salte in alloquatur, ac dicate qui peccatum non feci lii . reliquisti nobis exemplum. Vide quis quibus exemptu' reliqueris . Tu Sanctus. Tu innocens, Tu impollutus , tu segregatus a peccatori S .& excelsior C lis factus Tu non indigens quotidie, prius pro tuis delictis Hostias offerre . deinde prΛ populi: quod innoce tipe reliqueris exempla Spiritibus immoris talibus . quod hominibus innocentissimis . quod Pueris Babylonicae fornacis. quod ju Ventor, virginumque Choris, qui statis illibati candoris purpuram addidere martyrii. magni utique dignationis fuit. Sed

numquid etiam Te sectili Sactitatis exemis plar peccatoribus λ Etiam perditissimis peccatorum λ Etiam mihi λAudite Cet'um. ac terra. Audite o nia, quae Celum impletis, ac Terras. Auindite prodigia dignationis: Audite, & vi. dete magnitudinem Sanctitatis. qui cum tanta sit. se proponit peccatoribus imitandam .

Ergo peccatores omnes ad pedes prov luamur illius . qui peccatum non secit, &cujus in ore inventus dolus non est. &ab illius clementia summis precibus contendamus. ut nos de impiis justas, de filiis tenebrarum filios lucis effetat. Qui veritas

285쪽

LDbdomaala IV. aeterna est, & Sapientia Patris doceat nos

omnem veritatem, pristetque, ut non in inveniatur dolus in ore nostro. Non sol tini ab ore. sed ab omni vita removeat omne mendacium . Non solum verba noltra auspice Veritate, vera sint, sed opera. &species exterior actionu habeat perfectum cum interiori virtute consensum .s Duo prae c teris Domine IESU, immutabili firmitate sanctam reddebant Humanitatem tuam : Unio hypostatica . &visio beata . De utroque beneficio tibi informa Hominis collato, percnnes hymnos Patri tuo persoluant, quorum eli alternis vocibus canere: Sanctus, Sanctus, Sanin

ctus.

Quoniam vero omnis cogniti primi Veri, per aenigmata, est quaedam particiis patio cognitionis Beatae: & unio amoris cum summo Bono, est quaedam participatio unionis hyppostaticae ; tribuc nobis sapientiam Sanctorum. ut primam Veritate in singulis rerum conditarum veritatibus, Contemplemur. Tribue unionem charita. iis, qua tibi adhqreamus, qua tecum unus

spiritus cssciamur . Si jucundissimae disciplinae operam dederimus, audiendo , credendo , legendo, meditando ; & dum in spraxim redigimus audita, credita, lecta, discussa, nobis vim inferendo, quam longissime aberimus a peccando. Si vero cognitioni Tui Amor accesserit, si nexu isto fortissimo tibi copulabimur, quis, & quid nos separabit a Te Nemo

286쪽

ad vitatis L. Nemo separabit, ut inquit D. AugustI.

nus lib. 3. de moribus Ecclesiae cap. II. minando mortem . Id ipsum enim quod dili. gimus Deum, mori non potest, nisi dumi non diligimus a cum mors ipsis sit non diligere Deum. Nemo separabit pollicendo vitam . Nemo enim ab ipso fonte separati pol licendo aquam . Non separabit Ang ius . Non enim est Angelus, cum inli Femus Deo nostra mente potentior. Non separabit virtus ; nam si virtus apud Apostolum illa nominetur, quae ali inquam potestatem in hoc Mundo habet, toto mundo est omnino sublimior mens inhaerens Deo. Sin virtus illa dicitur, quot

ipsius nostri animi rectistima affectio est rsi in alio est, favet ut coniungamur Deo et S in nobis est . ipsa coniungis . Nelseparabunt instantes molestiae, hoc

enim leviores illas sentimus, quo ei, und nos separare moliuntur, arctius inhaereis

mus. Non separabit promissio futurorum; nam & quicquid boni futurum est, certius promittit Deus. Et nihil est ipso Deo merilius, qui 3am profecto bene sibi in rentibus . praesens est . Non separabit altitudo. neque prosundum. Nam quis mihi, inquie Augustinus Celum polliceatur, ut a Celi fabricatore seiungar Aut quis terreat insemus. ut Deum deseram , quem si nunquam deservissem inferna nescirem p Poli remo quis me locus ab ejus charitate divellet, qui non ubique totus esset, si ullo contineretur

287쪽

13 8 medomada IRε Sed cum innumera sint Bone IESU 'tuae testimonia Sanctitatis, numquid it .lud praeteribo, quod cum esses verbum omnipotens, per quod faeta sunt omnia . tamquam Agnus coram tondente Te o mutescere voluilii: neque solum cum maledicereris , non maledicebas , cum patereris . non cominabaris. sed cum interficiebaris . vitam interficientibus tribuebas

Judex vivorum,& mortuorum subiisti judicium te iniquissime judicantis : & justitia sempiterna peccata nostra pertuli ili in

corpore tuo super lignum, ut livore tuo sa nati , & morti per mortem tuam erepti. peccatis moreremur, justitiae viveremus.

Quid prius siuspiciam 3 Silentium Uerbi. quo loquente . non solum sidera, sed omisnia . quae in lucem sunt evocata dixerunte Adiumus p An Tribunal iniqui Iudicis judicium ferentis, dejultitia sempiterna

An morrem Vitae, ut vita donarentur, qui Vitam, extra quam vita non est interfece. runt pQuocumque me verto, immensae Occurrirunt tenebrae, immensa lux oculos ferit. Da ut noverim Dornine , quaesit latitudo,

di longitudo, & sublimitas, & profundum

Sanctitatis tuae. Latitudo pusillanimem erigat, & confortet. Longitudo longaniis mem faciat, in orando, gemendo, opem expectando, adversariis repugnando, adis versa tolerando . Sublimitas sursum attolislat oculos, ut omnia terrena despiciens, nihil magis amem, quam tuae sanet itatis celsitum

288쪽

Meditatis I. 23 situdinem eontemplari. Profundum, pr . funda confusione me repleat propter iniquitates meas , quae causa fuerunt, ut Sal-Vator mundi exclamaret: Saluum me fac Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad

Animam meam: & qui imperat VentiS. mari diceret: veni in altitudinem maris. di tempestas de nursit me: & Altissimus quereretur : Infixus sum in limo profundi , & non est substantia . Psalm. 68. V. I.

a. 3. Quid ejusmodi sanctitate profundius Quoniam semel cipi, loquar adhuc ad

Dominum menm cum sim pulvis, & cinis. Rogo Te in revelentiain flentii tui, pone custodiam ori meo. &ostium circumstantiae labiis melis , quoties vel dicteriis incessar, vel juste reprehendar. Si vi, si calumniis opprimar, da ut semper illa recogitem e Circumveniamus Iuvistum , quoniam inutilis est nobis , di imis properat nobis peccata legis . Promittit se

Scientiam Dei habere, & Filium Dei si

nominat. Gravis est nobis etiam ad viden indum . Videamus ergo si sermones illius v ri sint. Contumelia , & tormento interr femus eum, ut sciamus revcrcntiam ejus.c probemus patientiam illius. Mortu turispissima condemnemus eum &c. Sap. ΣΟ. Si nimius me timor peccatorum meoru exterreat, &ad considerationem judici rum tuorum immodice perturber. suggere menti meae, quam pretiosa fuerit in con

spectu tuo Anima mea . & quam libenter Peccata mea pertuleris in corpore tuo suo

289쪽

a o Hebdδnnada IV. par lignum, & mortuus fueris, ut ego vii verem . & sepultus, ut ego de Gehenns sepulchro educerer, &non perpetua putreis dine , vermibusque scaterem, inter moris tuos inns merabiles, quorum aeque vermis moritur, neque mors.

MEDITATIO II.

- . . i

De Humilitate , se Obedientia

Domini.

x Larisssimus claritate , quam ha n buit antequam mundus fieret: Ad haec etiam clarissimus hu-- mani generis claritate, obscurus nascitur, vivit obscurus, obscures moritur. Cum dives esset propter nos egenus factus ell, ut illius inopia ditaremur ; &eum esset Omnipotens infirmus factus est, ut infirmis infirmitate sua consulerct. Vide humana superbia, Regis nobilissimi, ditiis mi , potentissimi humilitatem . Tu majores 1assis , & si clari generis natura te fecit expertem , mentiris genus, vel certe obscuritatem generis occultas. Filius Dei dissimulat quod est . Tufimulas, quod non es. Avitum decus affectas superbe Peccator, & ex illo Patre es . qui primus omnium desiit esse. Filius Dei. Ucrδ nobilitas Sanctitas est . Filiatio Dei est. Qvq- re hanc ad ima desceudendo. non te s upra

290쪽

Meditatis II. 24 Vte efferendo. Donec ista caruer=s, non solum eris ignobilis , sed omni notatus i famia inter ignominiae vasa computaberis. Praeterea pone te juxta faciem tuam, &considera, utrum paupertatis te pudeat. ac infirmitatis . Cur paupertatem fugis Cur versari inter pauperes erubescis, cum ille tanti fecerit paupertatem , qui cum dives

esset propter nos iactus est pauper, & paupere tecto, & veste, & mensa paupere usus est , & pauperibus ad Apostolatum electis. ne quid sibi morienti superesset. inimicis ipsis vesti menta divisit, & mortuus aliena findone involutus est, conditusque sepulchro non suo ρ Non tibi sit pudori ista paupertas : sed illa , qua omnis veri boni exisPers , miseres , & miserabilis, & pauper, di cicus ,& nudus. Hanc inopiam erube. sce, no9 illam , quam inopia sua Rex Gl riae Gloriosissimam fecit.

Fugis etiam nomen infirmi, declinans cor tuum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis, vel apud ipsos conscientiae arbitros. Quid vis fortis a parere, si nemo te imbecillior, fragilior. inconstantior Quid Medicum celas morisbos Animae tuae . ne saneris Vide Fortis simum illum, per quem facta sunt omnia. despectum, &novilsimum virorum. virum dolorum, & scientem infirmitatem . Neque solum omnipotens factus est partiis ceps noltrae infirmitatis. quia vulneratus est propter iniquitates no stras, attritus est

propter scelera noltra: Sed praeterea passus

L est

SEARCH

MENU NAVIGATION