Corona vitae continens meditationes de vita, ac praecipuis perfectionibus Christi Domini, atque divinae parentis in singulos dies hebdomadae, mensis, annique totius digesta. Authore Petro Contessino Societatis Jesu

발행: 1702년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

242 FDbdomada IV. est nostra peccata sibi attribui, imo ipse,

attribuit sibi dicens Psalm. 21. Deus Deus meus respice in me: Longe a salute meus verba delictorum meorum . Nulla major infirmitas infirmitate peccati. Ab huius opinione noluit Medicus se purgare. uvomne S sanaret aegrotos . Tu vero cum tot peccatorum morbis labores, vis non videri Peccator .

2 verum, ut Humilitatem Filii Dei, nostramque superbiam penitius intueamur , consideremus attente verba D. Bernardi Sermone tertio in Uigit. Natalis Domini .

Postquam enim commemorasset corpus humanum de limo terrae formatum, S viritae spiraculum in illius faciem inspiratum,

subjungit:

Voluit quoque infirmiora nostra abundantiori gloria sublimare, & contraxit se majestas, ut quod melius habebat. vide licet se ipsum , limo nostro coniungeret,&in Persona una sibi invicem unirentur, majestas ,& infirmitas s tanta vilitas, de sublimitas tanta l Nihil enim Deo sublimius. Nihil vilius limo. Et tamen tanta dignatione Deus descendit in limum, tantaque dignitate limus ascendit ad Deum rut quicquid in eo Deus fecit, limus fecisse credatur a quicquid limus pertulit, Deus in illo pertulisse dicatur, tam ineffabili, quam incomprehensibili Sacramento. Et attende, quia sicut in illa singulari Divinitate Trinitas est in Personis, Unitas

in substantia: se in ista speciali commi

292쪽

Meditatis II. sone Trinitas est in substantiis. in Per

na unitas. Et sicut ibi Personae non scinisdunt unitatem, unitas non minuit Trinitatem , ita & hic Persona non confundit substantias, nec substantiae ipsae, Personardisssipant unitatem. Ucrbum enim, & Antisma , & Caro in unam convenere Persona r& haec tria unum, & hoc unum tria. non

confusione substantiae sed unitate Personae. Concludit Sanetus Abbas. Adverte Homo, quia limus es. & non sis superbus: quia Deo conjunctus es, &non sis ingratu S. Si haec ita se habent, cur superbiat limus ad tantam dignitatem evectus Ita enim exaltatus est, ut se quantum posset. cum Deo se humiliante, ad ima deprimeret . Ne sit ingratus. Ne sit superbus. Qui coquid habet vilitatis suum esse cognoscat. Quicquid habet Gloriae, Glorificator i acisceptum reserat. Et ut sit gratus , sicuti Deus factus est limus, ut posset pro nobis omnium pedibus conculcari: ita se pedibus omnium pro Deo subiiciat. Nulli deis decori, nulli se probro subducat. Dictum est de Sapientia Patris a Unde huic Sapientia haec, & virtutes Nonne hic est Fabri Filius λ Matth qi I 3. ss. Dictum est de Sancto Sanctorum . Blasphemavit. Quid adhuc egemus testibus Matthii 16. 6s. Dictum est Amant issimo Custodi generis humani, Victorique ominnium daemoniorum : Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es Tu, dc dς moni μ

293쪽

244 Hebdomada IV. habes . Io: 8. 43. Alia multa in ipsum eon ἀvicia congesta sunt. Ergo qui gratus esse

uult, videat quid sibi agendum sit. S pius

graviora sunt maledicta, quam facta contumeliosa . verus igitur amator Christi sepius recolat, non solum usque ad vilitatem limi exinanitum , ut peccatorum pedibus tereretur : sed etiam suam excellentiam occultasse. qua linguarum omnium maledicentiae potuisset occurrere . 3 Dixit Dominus. Matth. II. 29. Di

scite a me, quia mitis sum, & humilis cor

iam vere mitis suerit, & humilis corde, clarum est primo quia ipse dixit: Nam ille est . qui peccatum non fecit, & cujus

in ore dolus non est inventus .

Ciarum est secundo, quia nemo se pleniori corde humiliavit, aut humiliare pote si . Quanto enim magis se quis demittit non sola humilitate intellectus, sed affectus, tanto se pleniori ex corde humiliat. Se autem demisit Dominus humilitat is summa. Non poterat enim ex majori sublimitate ad majorem descendere profunditatem , cum Deo nihil sit sublimius, & nihil Deo in formam servi exinanito , in for mam insipientis, ac siniti, in speciem Peccatoris , in speciem Rei, cum sceleratis rc putati , mortui, & sepulti. piolandius . Clarum est tertio , quia sicut iracundia superbiae, ita mansuetudo index est humilitatis. Quanto enim quis humilior, tanto manlueti0r est . Quis autem Domino

294쪽

Meditatio II. 24ς mansuetior λ In qua nocte tradebatur si tradidit nobis in Cibum, & Potum: &dum Peccatotum manibus interficeretur . dicebat: Pater ignosce illis, quia nesciunt, quid faciunt: hoc est . quia phrenesi laborant . & febris vehementia facit. ut Meis dicum non agnoscant. Dixisti Domine te mitem esse. & humi istem corde . Uti nam ex toto corde credam.

quod dixit prima veritas, & amem, quod amavit Summa Charitas . Sed quomodbCredam .& amem quod dixisti. & amari praecepisti ex toto corde, qui factus sem quasi Columba seducta non habens cor

Oseq. T. II.

Quomodo pleno, quomodo syncero cordis affectu, possum a te discere humilit tem . si spiritus tuus locutus est de no , quando Ecclesiastici x. t . dixit: vae duinplici corde. & labiis scelestis . & manibus

malefacientibus, & Peccatori terram imgredienti duabus viis. Et Cap. I. 28. Coringreaiens duas vias no habeb t luccessus . Cor nequam gravabitur in doloribus. MPeccator adiiciet ad peccandum. Deinde Tu de summo factus es omnium infimus . De qua summitate ego possum descendere. ut humiliem ineὸ Non aliunde possum descendere , nisi ab illa cessitudine, quam inique occupavi, praeferens me aliis: imo quis credat praeferens me Tibi, quoties peccavi. Quinam locus infra pedes omnium Peccatorum, in profundissima regione umbrae mortis tantae coam

295쪽

tis declarat incredibilis mansuetudo erga eos, qui te humiliaverunt, opprimendo. feriendo. occidendo: quid ego contemplertantae humilitatis exemplar, qui sive levissimis lacessar injuriis , sive non exanimi sententia aliquid contingat, iracundia i

tus exestuo

Quod ad obedientiam Domini attinet considerentur illa verba ex Psalm. 39. II. In capite libri scriptum eli de me, ut

facerem voluntatem tuam; DeuS meus

volui, & legem tuam in medio cordis mei. Si maxime probatur inobedientia magnitudo Animi, celeritas, &amor; quam perfecta fuit obedientia illius , qui ab ini tio conccptionis suae , vidit omnia. quae de ipso scripta erant in capite libri, hoc est in summa omnium Scripturarum, de ipso loquentium λVidit omnia, &ad omnia sine ulla cunctatione se obtulit, & omnia in medio cor dis sui descripsit. Ergo quae obedientia amplioris Animi, quae obedientia fortior, promptior , Praecipientis, praeceptiqui amantior, excogitari potest λvidit omnia unico intuitu, aspera, dura, plona horroris, plena dedecoris. Numquid ad multitudinem , & magnitudinem tot malorum expalluit obriguit animo concidit λ Numquid adversus haec, & illa

fortiter insurrexit: ab aliis vero tolerandis avertit se, ratione acerbitatis deterri.

296쪽

Meditatio IZ 247 & hortibiliora se obtulit, clamans: Plura Pater, Plura . Pauca sunt ista, &pauca sunt. Plura, & longe atrociora desidero. Ubi Patris voluntatem cognovit nullam interposuit moram, non tergiversatus est. sed illico dixit: Deus meus volui. Non dixit volo, sed volui, ipsam quodamodb Patris voluntatem pretoccupans, & volens quod volebat Pater, antequam plene illius voluntas innotesceret. Neque soIum celerrime paruit, sed amatissime. Ideo subjungit: Et legem tuam in medio cordis mei. Non dixit in men iste, sed corde. Non dixit in corde. sed in medio cordis mei. ut intelligeremus, quam

amanter, quam ardenter voluntatem Patris diligeret, quamuis amarissima praecipientem.

Huc animum adverte Peccator infelix Tu quam forti animo , quam prompto, quam amanti accipis quae jubentur Quos ex omnibus, qui proponuntur excipis Minima solum , & quae minimum habent molestiae admittens Et haec ipsa, quam timide. quam cunctanter admittis, huc illuc te versans, & multis nominibus cauis fas haesitandi prεtexens. Quam vero dilugis quae mandantur λ Gcris ne illa destri. pia in medio cordis tui Ergo nihil habes de obedientia dicentis: In capite libri striartum eli de me, ut facerem Voluntatem tuam , Deus meus volui, & legem tuam in medio cordis mei

s Cum esset Filius Dei, didicit ex eis.

297쪽

248 Hebdomada IV.

quae passus est obedientiam. & consummaiatus factus est omnibus obteperanti bus sibi causa salutis aeternae. Ad Hib. s. e. . Quid sibi volunt illa : didicit ex eis, quq passus est obedientiam Numquid antequam ageretur in Crucem. quid esset obedientia nesciebat Sciebat utique scientia infula . sciebat scientia beata. Imo sciebat etiam scientia experimentali, quam

hauserat ab obedientia per tres annos iu prη triginta i nactus suos redacta, sed nondum sciebat scient ia experimentali exacti Ore . quam hausit ex eis. quae in Cruce passuseit . ut pote praeteritorum omnium asperis

rimis . ac dissicillimis. voluit autem, prε- ter labores vitae exacti , experiri Crucem. Elavos. spinas, mortem , ut esset nobis Pontifex probatus per omnia , & ut nos

doceret, facilius disci virtutes , illas exerincendo, quam speculando. & contemplando. ille quidem hujusmodi experimento

non indigebat s erat enim ante expcrimen tum Crucis. & mortis numeris omnibus

absolutus obediens . Sed nos indigebamus, ut incenderemur ad virtutes disten. das . illarum potius exercitatione, quam studio. Se unusquisque attente considetet , Videatque utrum gaudeat scire magis, quam agere . Multi multa sciunt. & se ipsos nesciunt. Et quidem multi ex iis, qui se Deum profitentur adorare in spiritu, &Veritate , multa ex frequenti lectione Patrum, di meditatione Scripturarum, & ju-

298쪽

Meditatis re 249 eunda rerum Divinarum contemplatione cognoscunt; Nullius vero sunt roboris ad agendum, ad laborandum, ad in;urias beneficiis rependendas . . ad se ipsos vi nccndos . Simplici cognitione. & quae inde proficiscitur consolatione contenti, obe vientiam norunt. & laudant : Sed obedientiae legibus se subducunt: Crucem c lunt, sed Crucem ferre detrectant. Amo. ri Crucifixo compatiuntur. sed passionum ejus nolunt esse consortes . Ilii non semel, iterumque, sed saepius recolant, cur Filius Dei voluerit ex iis . quae passus est discere obedientiam.

. 6 His quae dicta sunt, sequentia subiiciamus . quae habentur Io. 8. 29. Qui tne misit mecum est,& non reliquit me salum; quia quae placita sunt ei facio semper. Quia Pater. qui miserat . Magister,

optime obedientiae. tecum erat, protegens ac regens, humanitatem tuam . quae placita sunt ei faciebas semper. Rursum , quia . quae placita sunt ei faciebas semper. ideo Pater tecum crat, probator. & ama. tor obedientiae tuae. i Ita non deserat nos Pater tuus, ut semin per pareamus . & semper parendo. novis titulis. illius nobis praesentiam , protecti nem. gratiam mereamur. Nullum tu et visae momentum, nulla cognitio . sermo nullus, actio nulla caruit obedientia summaacum perfectione magnanima, celeri, aman te; & ita usque ad mortem obediens potui iti dicere, antequam morereris: CO

299쪽

hsis Hebdomada IV. summatum est. Exactissime videlicet b

diendo. consummasti omnia, quae Tibi praecepta fuerant: Consiimmasti opus reis parationis numanae sibi demandatu: C5.ium masti laboriosi is mae iter peregrinationis, de qua dixeras: Io: I6.18. Exivi 4 Patre , & veni in Mundum: iterum relinquo Mundum . & vado ad Patrem: Conis summasti sacrificium lacrificiorum omnium aximum , ut carnalium lacrificiorum varietate cessante, omnes differentias holitarum, una Corporis, &Sanguinis tui impleret Oblatio. Diu. Leo Serm. 8. in Palsone Domini. Consummasti praelium ingens. de quo locutus fuisti . lo: Ia. 3I. Nunc judicium est Mundi, nunc Princeps hujus Mundi eiicietur foras: Consumasti denique aedificium Ecclesiae inchoatum a Baptismo Ioannis, si uti tradiderunt nobis tuarum Scripturarum laterp etes D. Epiphanius, &D. Augustinus, atque in tua morte perfectum . ne de Te diceretur: Hic homo cqpit aedificare , & non potuit consummare.

Haec autem omnia per colammata obe indientiam consummasti, usque ad ultγmam inclinationem capitis in Cruce . in argumentum reverentiae erga Patrem, & am Iis erga Peccatores, ut ita cosuminatus fieres omnibus tibi obtemperantibus causa salutis aeternae.

Perfice Domine JESU etiam in nobis opus tuum: Ut sicuti Tu, ita nos, quae

placita sunt Patri tuo faciamus semper.

300쪽

Meditatis It 2s Isit obedientia nostra non solum ad omnia indifferens, & imperterrita: fit non solum Prompta, non solum amore flagrans, sed sit immobilis atque perpetua . Nunquam iideat nos bene cςptorum . Non dicatur nobis: Currebatis Mne; quis vos impeduvit veritati non obedire Absit, abst, uenon obediamus Tibi, qui Via. & vertistas, & Uita nostra es. Factus es omnibus obtempe antibus Τibi causa salutis aeter nae . Da igitur, ut obtemperemus usque ad finem viae, ut obtemperemus usque ad intuitum veritatis: ut obtemperemus, us, que ad fruitionem vitae.

De Charitate Domini in Templo praesentati.

a re ore aliorum Primogeni-lo torum offertur Deo, quis

sera credat 3 Ille qui est imma V δε eo Dei Invisibilis, Primo

genitus omnis creaturae ; quoniam in ip condita sunt universa in Cllis, & in terra. visibilia, & invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principiatus, sive Po testates. Ad Coloss. I. Is . offertur ille. qui est Caput corporis Ecclesiae, qui eli Principium, Primogenitus αι mor tuis,ut sit in omnibus ipse primatura L a te

SEARCH

MENU NAVIGATION