Corona vitae continens meditationes de vita, ac praecipuis perfectionibus Christi Domini, atque divinae parentis in singulos dies hebdomadae, mensis, annique totius digesta. Authore Petro Contessino Societatis Jesu

발행: 1702년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

xsx Hebdomada I R. re, loco pretii nummus propriae Voluntatis

exigitur, eadem vero traditio perfectissima donatio est, tum quia voluntaS empto Tu, quae traditur venditori. vcnditoris est. tum quia voluntas cum omnibus alijs, quae praeter se ipsam offerre potest, si Deo conferatur nihil est : Nam in conspectu illius omnia, quae sunt, tamq uam ea, quae non sunt: Tum denique ut Sanctus Abbas subii. liter ,& vere nos docuit: Voluntas, quae traditur, non amittitur, sed retinetur commutata in melius. Dum enim Deo emendo perlolvitur, de propria fit communis. voluntas vero communis Charitas est, seu -voluntas est praedita Charitate. Quid ergo amittimus tradendo in pretium voluntatem p Quod tradimus, retinemus, & ad majorem perfectionem evectum retineismus & in Dominium Dei tranStatum, ex cellentius possidemus ia Deo, quam in no

Perspicuum est tertio, quam recte oratione in Sanctii in Baptisma exclamaverit Nagiangenus. O' miram Beneficenti cel ritatem l O' facilem contrahendi ratio. nem l Hoc Bonum solo voluntatis pretio emendum tibi proponitur . Appctitionem

ipsam Deus ingentis loco pretii qstimat: sitit sitiri. Bibere cupientibus potum praebet; cum a Deo bcneficium petitur, beneficio assici se putat:jucundius dat,quam alii accipiunt. Haec NaZianzenuS. . cur ergo accipere detrectamus, quod

ita jucunde dat Pater Filium nobis res

deum

312쪽

tio quinque siciorum ,& nummo voluntatiS, venalem Omnibus offerendo p Merces vltroneae vilescunt. Sed numquid merces postra magna nimis, vilescere potest, etiam oblata λ & gratis oblata λ Imo quia tam sponte, Iucundeque nobis offertur , nobis quod amodo pretiosior esse debet. non χαlum quia sponte, sed quia gratis offertur . Dum enim una cum voluntate sensus Omnes corporis . Animique potcntias, adeoq; nos totos offeri mus nihil amittimus ; sed quod offerimus . mutatum in melius reti nemus, &cum ipso Deo gratis empto retis nemus, & in ipso Deo perlectissim possid mus. Quid humaua trepidas avaritia λ Pr tium hominis Deus est. Licet hominem quem tradis amitteres, & nullatenus retianeres : qui utilior commutatio,quam si h mine commutetur Deus

MEDITATIO IRDe Sacramento Eucbarsico sub JG

cie mini Dominum continente.

I Antic. s. I. Veni in hortum n meum soror mea sponsa, meia. u sui myrrham meam. cum ar matibus meis. Comedi favum cum melle meo ; bibi vinum cum lactra

meo.

Diui ipso by Cooste

313쪽

1σε Rebilomada IV. Nobis ad convivium eucharisti eum ae-eessuris suo praelucens exemplo Conviva noster, atque Convivium, tria consideranda proponit. Dicit enim prim6. Messui myrrhant eum aromatibus meis , ut intelligamust. myrrham , S amarillanas lacrymas poenitentiae eucharisticae sumptioni praemitis rendas esse, cum aromatibus omnium vi tutum, illud intercstera efficientium, ut Chrilli bonus odor simuS. Dicit secundo. Comedi favum cum melle meo ; hoc est comedi Corpus meum continens Animam, & Divinitatem, sicut favus continet mel. Qui manducat

mel, non manducat favum . Non enim

favus de rore Cili in ceram concretus, id neus est comestioni. verum Chri lii Corpus , fauus est ita duluis, & palato gratus. ut una cum melle dulcissimo manducetur. Quid Anima quid habeat dulcedinis Christi Divinitas, nemo novit, nisi , qui acci pit : imo nemo persecte novit, nisi qui dicit , venite, comedite , & bibite . Dicit tertio. Bibi vinum cum lacte meo. hoc est bibi sanguinem cum Divinitate mea sub specie languinis latente. Verbum lacti componitur, quia, ut advertit Cornelius a Lapide , sicut lac ex mam4lla Maistris profluit, ita verbum ex vi generativa Patris procedit, ut homines bactet, doceat,

pascat.

Quod si verborum illorum: Bibi vinum cum lacte meo: sensus est: Bibi sanguinein

314쪽

Medis apis IV. meum , qui simuleii vinum. & Iae: Mulisto magis idem intelligendum est de Uerbi Divinitate . quae simul est vinum. &Iae

praestantissimum. Lac nimirum, quatenus nutrit, refrigerat, & impinguat. Vinum vero, quatenus cor laetificat , calefacit. de inebriat.

Haec omnia praestat Christi sanguis: sed

multo magis Divinitas, quae vinum illud est, de quo Raphael ad utrumque Tobiam, cum se quis MIet prodidisset, oculus est diis cens : Tob. I 2. I 8. videbar quidem vobiΩcum manducare, & bibere: Sed ego cibo invisibili, & potu, qui ab hominibus videri non potest . utor.

Impetra mihi Beatissime Archange te, ut sanguinem Domini bibens, gustem etiam illum potum, qui videri non potest; ut gustando videam, quantum videri potest, quod videri non potest, juxta illud ex Pal. 33. 9. Gustate , di videte, quam suavis est

Dominu S.

x Sed quinam sunt effectus eucharistici poculi calefacientis, laetificantis, inebrian tis Eiseetus primus est : alienatio Animae a sensibus, mentisque traductio ab usu rationis humanae, ad usum intelligentis, &sapient iae di vinae . Ideo mens ita alienata judicat, nihil humana felicitate infelicius excogitari posse, nihil pauperius divitiis. nihil molestius mundi voluptatibus , nihil vilius Regum purpuris. & coronis. Exppposito vero nihil Sanctorum stultitia M s

315쪽

cundius, nihil aerumnar mortisque deforismi late formosius . Ideo quanta fugit laudes humanas, & plausus, tantum amat ne

sciri ,& pris nihilo reputari. Si ridet fortuna tristatur. Gaudet vero , si minas intentat. si ferit, si uulnera uulneribus addit. Suprabundat gaudio cum Apostolo in somni tribulatione sua : dicitque cum Ignatio Martyre: Ignis, Crux, bestiae, confractio ossium . membrorum divisio, ω

totiuS corporis contritio, &tota tormenta diaboli in me veniant, tantum ut Chri sto fruar. Vide Anima mea quantum ab his affectibus discrepent affectus tui. Ergo tu quoque inter illos numeranda es , ad quos dicitur Agget r. s. Comedistis, & non

estis satiati; bibistis, & non estis inebriati. Sed quid causae est infelix anima, cureomederis ,&satiata non sis Cur biberis , & non sis inebriata Cur illud hacteonus ex Propheta Psalm. 22. 7. usurpare mn potes: impinguasti in oleo caput mcu.& calix meus inebrians, quam praeclarus est 3 Numquid ebria non es, quia neque saepius . neque totum haufisti calicem D

mini λ Et saepius hausisti, & calicem to. tum hausisti, sed tota non hausisti. Hue enim, & illuc divisa, voluisti simul bibere de calice Domini. & de calice Babylonis. Qui autem ita bibit, licet totum bibat, qui totus in quolibet haustu est: Se tamen

ita habet, ac si nihil de calice Domini his

316쪽

Medie alia m. 2 heret. sicut enim veros Adoratores Pactris , Patrem adorare oportet in spiritu, re Veritate, ita veros Filii Dei Convivas.

oportet bibere in spiritu, & veritate, quod bibunt de calice ineffabili. Tu quomodis bibis, Anima insipiens, & misera λ Numinquid in spiritu, quae obnox a terrenis affectibus. & versa in pulverem pulvi re tui corporis viliorem , natura spiritus exuisti Numquid in veritate, quae tota vanitas e tota mendacium λErgo noli mirari si de torrente volupta. tis biberis. & nihil inde beati J mae hau seris ebrietatis. Bibe in spiritu . Bibe in vetitate. Sic totum bitas , & tota incobriaberis, sensusque mutabis, & ments m, juxta id, quod Diuus Gregoriu docet in Faechielem homil. ro. dicens: Solet per ebrietatem sensus mutari. Qui ergo ad cognosendum Dei Verbum devotus est . sed ea, quae sunt hujus saeculi adipisci desiderat, bibit. & inebriatus non est. Si enim inebriatus esset . procul dubio mentem mutasset . ut Iam terrena non quaere

rei ; lam vana, & transitoria, quae amave

rat , non amavet.

. 3 Effectus secundus divini Poculi in briant is . est copia sermonis, & arcanorum

euulgatio.

Cor enim vini spiritu calefactum. ae dilatatum . abundat spiritibus ad cogitandum . facilemque lingua impellit ad enunciandum quicquid mens fecunda concepit . Ideo Eucharistico ebrius vino , mulis M a tus

317쪽

ε8 Hebdomada IV. tus est ad loquendum eum Deo exit Itans Pgratias agens, non vana desideria proponens , preceS multiplicans, offerens , suaque omnia ad nutum omnem divinae voluntatis executioni mandandum. Multus est ad loquendum cum Cilitibus, Cς litumque Regina . Multus ad flammas pectoris effundendas in alios , ut alii simul

ardeant, quo ipse ardet, incendio. Si de arcanorum manifestatione sermo sit, nulla suavior, nulla cum amicis utilior communicatio secretorum . quam illa , quae ab ebrietate dominici calicis proficiscitur. Elt enim communicatio plena Veis ritatis , plena sapientiae, plena amoris ; utpote ortum ducens a vino illius, qui Ueri tas est, a vino illius, qui Sapientia Patris est, a vino illius, qui Amor est,& una cum

Patre suo Principium Amoris Infiniti, Patrique consubstantialis , & sibi. Domine Deus meus magnus, & laudabilis nimis, & cujus magnitudinis non est finis, cur linguis infantium es ita locuples argumentum fandi de te : cur generationes omnes magnificentiam gloriae Sanctitatis tuae loquuntur, & narrant mirabilia tua Psalm. I 44. & memoriam abundantiae sua. vitatis tu et eructant. & Iustitia tua exulistant : Ego vero numquam impeditioris

lingua sum . quam cum debeo loqui ad te de te Et locuturus inter . & ad fratres

mcos de te , dicere cogor: a. a. a. Domine

nescio loqui. Unde tanta jeiunitas orationis Unde tanta sermonis inopia de ser

318쪽

-disaeis m. 269 mone, per quem facta sunt omnia 3 Ponsunt ne verba deesse de illo, qui facit loquendo, quae dicit Mihi sane desunt, serisino indeficiens, sermo vivus , & essicax, mihi desunt verba de te Verbum Omnipotens , quia non novi te. Quid enim lingua nescientis te loquatur de te Nescio autem, quia non amo, neque amo . quia mens mea. & cor meum vino tuo nBn madent . Utinam ego quoque bibam scuti bibunt amici tui: Bibam sicut ij. quos

charissimos nominas, & illorum more ine-hrier, ut discam diligere te, &diligendo nosse te , & loqui de te . ad te, & ad omnes, qui diligunt te. Vide Domine Deus meus, quid petam. Nihi solum debetur calix vini meri plenus

misto. de quo Psalm. 4. 7. calix Irae, &furoris tui. Calix, de quo bibent omnes peccatores terrae: M postulo calicem Amoris tui. Ne Obsecro irascaris , sed magni peccatoris, secundum magnam misericor diam tuam miserere, inebriando me. non

calice furoris tui . sed Amoris. Quae, ecquanta sit bonitas tua vix novi, & ista peto. i d peterem, si cognoscerem λε Effectus tertius est curarum oblivio

juxta illud , ex Prou. 3I. 6. Date siceram maerentibus, & vinum his, qui amaro sunt animo . Bibant, & obliviscantur egestatis suae, & doloris sui non recordentur amplius . Si vinum ex uuis expressum curas animi pessit, egestatis , atque doloris oblivio

319쪽

-bdomada IV. .em inducit, quanto magis eueharisticum Ierem. 2. I s. Quoslibet peccatores obis jurgans Dominus . dicit: Scito, & vide . quia malum, & amarum est. reliquisse te, Dominum Deum tuum. Bene dixisti Domine non amarum fuisse, sed amarum e sse, quod fontem aquae vivae reliquerimus . Amaritudo, quam experti sumus deserendo te, non solum fuit. sed est, sed adhue

Perseverat . cogitque animo esse, non solum amaro, sed amarissimo. Verum . quas tibi debemus gratias ditenti: Date vinum his, qui amaro sunt animo λ Quoties, &quam amanter, no solum praecepisti dari , sed ipse dedisti nobis vinum dulcissimum, quo amaritudo omnis in dulcedinem verteretur Uinum enim tuum spe de remissis peccatis implevit saepius, & implet corda nostra : tim remque Iustitiae, amaras ex oculis lacrymas excutientis , convertit in amorem B

nitatis , totum Animum voluptate dulcissima persundentis. Egestas omnium bonorum. Omnium virtutum. qua premimur, magna est. AEre alieno gravati Remimus quotidie dicentes: dimitte nobis debita nostra. Unde vivamus non habemus, nisi des nobis in osngulos dies Panem tuum quotidianum . Inter innumera salutis aeternae discrimina versati sumus, & adhuc tot periculorum imago terribilis mentibus nostris oberrat. non sine sensu mutus, atque doloris. Sed

320쪽

-disapia m. 2ν I. omnibus tu ejusmodi malis occurris. Praericipis enim, ut hausto vino tuo obli viscamur egestatis nostrae. & doloris praeteriti non recordemur amplius . Et vere tuq Beneficentiae munere obliviscimur. Si enim

digne ad te accedamus, si labra sitibunda

humanitati tuae . tamquam cyatho pretiose cileste vinum continenti, admovea. mus . totumque poculum hauriamus, non recordamur amplius egestaris nostrae . quia

illum bibimus. in quo sunt omnes Thesau. ri sapientiae .& Scientiae Dei: & non meis minimus amplius doloris nostri. quia itatum bibimus. qui toties flevit, ut lacrT-mas nostras abstergeret: dixitque s Tristis

est Anima mea usque ad mortem, ut nox omni tristitia liberaret: & antequam in illius gaudium intraremus, ita gaudere mus, etiam in hac lacrymarum valle. ut nemo gaudium nostrum tollere ponet a nobis.s Zachariae s. I . Quid enim bonum irius est ,&quid pulchrum ejus . nisi Fruis mentum Electorum. & vinum germina Viigines λCur vinum Eucharisticum dicitur germinans virgines Causae plures sunt. diis

gnaeque accurata consideratione.

Causa prima est . quia calor eucharistici vini, calefacientis. & laetacantis Amoeest . Hic autem amor purissimus est . Nam amor est pulchritudinis non corporeae, sed

incorporeae. Pulchritudo autem incorpo

Iea. cx proportione Iustitiae. & luce Sati

SEARCH

MENU NAVIGATION