Corona vitae continens meditationes de vita, ac praecipuis perfectionibus Christi Domini, atque divinae parentis in singulos dies hebdomadae, mensis, annique totius digesta. Authore Petro Contessino Societatis Jesu

발행: 1702년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

371쪽

31x Hebdomada Rtitudo ipsorum Deus est. Humiliatus vi. debatur Iob perdita substantia sua , pcrditis Filiis . perditis quae servabat, perditis quibus servabat, remansit sine hereditate,&quod est tristius sine herede . Remansit ad solam uxorem, non suam consolatricem, sed diaboli potius adiutricem . Humiliatus videbatur. vide si mi ser factus est . Vide si non erat in abscondito uultuS

Dei. Nudus ait, exii de utero matriS me ε. Nudus revertar in terram. Dominus det

dit. Dominus abstulit a sicut Donrano placuit . ita factum est. Sit nomen Domihi benedictum . Istae geminae laudes Dei, unde sunt 3 Videte foris pauperem, intuS

divitem. Istae geminae laudes Dei , non exirent de ejus ore nisi thesaurum haberet in corde . Qui divites esse vultis tales divitias concupiscite . quas nec in naufragio potestis amittere. Ergo tales . quando humiliantur, nolite eos putare miseros. Erratis nescientes, quid intus habeant..HMbent intus quo gaudeant. Interior est Do minator eorum ; laterior est Pallor. de Consolator ipsorum. Haec Augustinus . Ergo cur humiles inter homines. infodi tum is humiliati ad tantam celsitudine maevehuntur λ quia ipsorum altitudo Deus est. Cur obedientes parientiis mi Regis

exemplo, dicentesque inter aerumnas suas:

Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum: tanta gloria praerulgent ι tanta felicitate potiuntnr quia ia-

372쪽

eus habent unde laetentur a quia interior est Dominator eorum : Interior est Pastor. de Consolator ipsorum. vide N. peccator. quam vera in oculis tuis tibi humilitate vilescas, quoties inter nis , quoties externis humiliaris trumnis. vide qua resignatione in adversis omnibus dicas: Pater Sancte non mea, sed tua voluntas fiat. Vide, quam vere dicere possis . Dominus dedit. Dominus ab sta-lit. Non contradico sermonibus Sancti. sit nomen Domini benedictum .

Si hae humilitate, si hac obedientia prς-

stas altitudo tua Deus est . Interior est Dominator animae tuae . Interior est Pastor.& Consolator tuus. Tu deliceris, & ille te evehit ad se. Tu vocem ejus audis: &ille facit voluntatem tuam : juxta illud et, Voluntatem timentium se faciet. Psali.

4 Sapientia Patris. ut nobis humilitatem obedientiae commendaret . fecit illam parentem sapientiae . Ideo in illa verba: A mandatis tuis intellexi ex Psalm II 8. Aliud est, inquit Augustinus, mandata tua intellexi. Aliud est, a mandatis tuis intellexi . Nescio ergo quid aliud se signis ficat intellexisse a mandatis Dei, quod est, quantum mihi videtur, faciendo mand ta Dei, pervenisse se dicit . ad earum rerum intelligentiam, quas concupit rat scire. Ideo subiungit primo . -- Propter quod scriptum est : Concupisti sapientiam, serinva mandata . . Dominus praebet illam ii.

373쪽

3 4 Hebdomada V. bi, ne quisquam praeposterus antequam habeat humilitatem onedientiae, velit ad altitudinem sapientiae pervenire. Textus ex primo Ecclesiastici 33. citatus. ita se habet . Fili concupiscens sapientiam, conse

va rustitiam. Se Deus praebebit illam tibi. subiungit secund6. Audiat ergo et altiora te, ne quet sieris, & fortiora te, ne scrutatus fueris . sed quq pricepit Dominus . illa cogita semper. Sic homo ad occultorum sapientiam pervenit per obedie tiam mandatorum. Cum enim dixisset: Quae tibi praecepit Dominus . illa cogita a ideo addit, semper. qui &custodienda est obedientia, ut percipiatur sapientia, &percepta sapientia, non est deserenda obedientia. Subiungit tertio . Propterea inquit odio habui omnem viam iniquitatis. Ne cesseelι enim ut oderit omnem iniquit tem amor justitiae . quia tanth major est. quanto eum magis inflammat amplioris dulcedo sapientiae . quae pri tur ei, qui obtemperat Deo, dia mandatis ejus in te suis. Quisquis ergb supremum donorum ominnium Divini Spiritus Sapientiam desiderat, runquam studere desinat, aut humilitati, aut obedientiae. Gradus enim ad sapientiam est humilis obedientia , & obediens humilitas. Gradus autem ad illum, qui simul est sapientia Patris. & Amor: est favit Pientia. quam parit humilitas, & obedien

374쪽

-ditatis R. 3 ss sicut humilem obedientiam fecit parentem sapientiae, Sapientia Patris: ita Virtus Patris, per quam facta sunt omnia

facit obedientiam csterarum virtutum In- sitricem atque culto dem . Enim vero D. teste Gregorio: obedientia sola virtus eth. quae virtutes citeras menti inserit, insere statque custodit.

Inserit prim5 . Fidem, insertamquec stodit, quia ad captivandum intelleetum in obsequium Fidei, valde humilis obedientia requiritur. Intellectus enim luapte natura superbus, detrectat credere , quae non intelligit. At humilis obedient ιε studio sublime deprimit caput, & credit quicquid divina revelat Authoritas, prῆcipit

que credendum.

Interit secundo, spem, & eustodit, qui inulli plura, nulli masora sibi de tinnitate ineffabili pollicentur, quam qui humiliter. di impigre imperara faciunt: juxta illud ex Psalm. III. I s. Qui timent Dominum speraverunt in Domino . Et illud ex Psal.

144. Io. voluntatem timentium se faciet.& leprecationem eorum exauit et, & salis vos faciet eos. Textum explicans Bellar- minus, inquit. voluntatem timentium

se faciet, id est audita oratione praestabit. quod ipsi volunt. Sed addit timentium se. quia hoc justum est, ut Deus faciat voluntatem eorum, qui faciunt voluntatem

ipsius. Inserit tertio, & custodit charitatem. primo quia a di vina Beneficentia. Regianam

375쪽

326 Hebdomadanam omnium virtutum, non sortimur, nisi volendo parere dicenti: Diliges Dominum

Duum tuum ex toto corde tuo . Ad Volen

dum autem parere, humilitate d isponimur. Quare humilitas est dispositio ad obedientiam . Obedientia ad charitatem . Deinde sicut humilis obedientia dispositi ve concurrit ad primam charitatiS acquisitionem . ita concurrit ad conservationem . Tandiu enim diligimus Deum proinyter ipsum, quandiu Pretcepto de diligendo Deo super omnia, paremus. Denique concurrit ad conservationem simul, & incrementum, quia ad conservandum, augendumque thesaurum preti O- fissimum magna gratia requiritur. Quandiu enim vivimus magnis periculis obnoxii sumus . Cum autem Deus superbis resistat, humilibus autem det gr/tiam : cuminque obedientes , humilitate carere non spossint. ideo per humilem obedientiam charitatem assequi inur , custodimuS, augem mus , & augendo consummam uS. O Quemadmodum theologicas, ita inferiores theologicis virtutes menti inserit, insertasque culi odit obedient a. Inserit primo Prudentiam. Licet enim sit virtus intellectualis , fungi tamen ossi, cio suo non potest, misi mens vel uti caligi nosis perturbationum vaporibus libera, veritatis lumine perfundatur. Rursum inutiliter pret scribit quid sit agendum , vel non agendum , si voluntas directioni resiliat. Obedientia usto utrumque remo et rin

376쪽

pedimentum . Dum enim perturbationes subiicit rationi, & rationem subiicit Deo , mentem detersis vaporibus serenat,& v luntatem sicuti divino promptam reddit imperio, ita reddit mobilem ad nutum prudentiae dictantis. quid sit agendum , quid fugiendum .

Inserit secundo Iustitiam . Nam virtus, quae nulli uult praeest e,& omnibus subesse. nulli potest injuriam irrogare . Quare humilis obedientia parens optima est, custosque austitiae . Inserit tertih Fortitudinem. Hete enim frustra ad magna, & ardua subeunda impellit , si voluntas reluctetur. Non relucta tur autem, si consuevit magis obedire Deo . quam homini hus . Ideo fortiter

Malea thias I. Machab. 2. I s. magna Voce respondit: Et si omnes gentes Regi Anthiocho obediunt, ut discedat unusquiseque a servitute Legis Patrum suorum , reconsentiat mandatis eius e Fgo , & filai mei. & fratres mei obedimus Legi Patrum noli torum. Propitius sit nobis Deus. Non est nobis utile relinquere legem, &justitias Dei. Non audiemus verba Repis Amtiochi, nec sacrificabimus transgredientes legis nostrae mandata . sic tres pueri magis obedientes Deo. quam Regi Calde . rum , missi sunt in fornacem ignis ardentis. Danielis 3. De citeris virtutibus idem esto iudici u. Quare pronunciavit verissime Gregorius

Magam a obedientia sola virtus est . qui

377쪽

domada rivirtutes c teras menti inserit. insertasque custodit. In acquisitionem igitur tantae virtut is totis viribus incumbendum est . ut per unac teras assequamur. Ideo vero tanti meis riti est obedientia, & longe ipsi fortitudini periculorum omnium contemptrici, pret . ferenda. quia per fortitudinem no' aliena caro. sed propria: per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Quare tantum videtur praestare fortitudini obedientia . quantum nostr i corporis, praestat mactatio, ae mors propriae voluntatis .

De Charitate Domini inter Doctores,

Doctorem agentIS.. - γ Εrbum illuminans omnem

hominem venientem iniri hunc mundum illuminatim V ne invisibili. voluit etiam ob humana specie illuminatione visibili

nos docere. Et ut docentem libentius audiremm , ea aetate docet, quae dulcius omnium sibi animos vindicat. & amores. quid enim iucundius, quam audire scripturarum interpretationem ex ore Inte pretis duodecimum annum agentis Sed verba, quq ex ore tuo prodibant, ut

obis esseat amabilia. dulciora super me,

378쪽

hant dulcedine, &amabilitate aetatis tuae. Erant enim verba vitae iternae. Quia tamen infirmitati nostret major quidam de-COr elucet in te, quoniam aeternus factus es duodennis; ideo antiquus dierum , puellappares, ut jucunde audiendo, & amando. adolescentulum . longe jucundius audiamus, & amemus a ternum.

Ego vero quid hactenus egi Neque a divi, neque amavi doctrina,qua AE ernus in puero docuisti. Frustra Majestatem aeterni tatis decore adolescentiet temperasti , ut docentem fidentius audirem . Utinam mutata voluntate nihil in posterum frequentius nihil ardentius dicere possim: Loque re Domine, quia audit servus tuus, Loquere adolescens aeterne; Loquere, ut audiat servus tuus Sapientiam Pueritiae tuae, audiat Sapientiam de Sapientia Patris tibi consubstantialis sternam . Audiat autem servus tuus, non solum percipiendo, sed executioni mandando, quae dicis. Vae siquidem servis cognoscentibus , & non facientibus voluntatem Domini sui.Servus enim, qui non cognovit, & fecit digna r lagis, vapulabit paucis, qui autem cognovit, re non fecit voluntatem Domini sui , vapulabit multis . Lucae I 2. 67. 2. Ut autem intelligeremus. quo amore nos doceat, relicta paterna domo, relicta matre, relicto Patre, solus remanet Ierosolymis . Verum quid miramur, si docendi studio pauperem domum relinquat, & Pa

379쪽

-bdomada Rrentes suos , qui exivit a Patre, See coelo venit in terras, ut homines erudiret λ Neaevenit ut tridui solum spatio, scut in Temisplo Hierosolymitano, Doctoris ossicio fungeretur . Venit ut nobiscum esset usque adiconsumationem Aculi , di mundum relin- quens , & vadens ad Patrem una cum Patre apud nos mansionem faceret, & quaecumque audit a Patre, nota faceret nobis. O

ineffabile Charitatis ingenium p Si deliciae Filia Dei sunt esse cum filijs hominum, allos alloqui, illisque suam Doctrinam tradere, usquequo diligimus vanitatem, que rimusque mendacium λ Cur sapientiam de pMimmis, excelsisque verticibus, ut habetur Pro Verb. 8. 2. supra viain in med ijs semi-tlS stantem,juxta portas civitatis in ipsis foribus loquentem non audimus p o' viri ad VOS elamito, ZO vox mea ad Filios homissium. Intelli igite parvuli astutiam , & inst.

plentes animaduertite. Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, & aperientur labia mea , ut recta praedicent se Iusti sunt omne S sermones mei, non est in eis

pravum quid, neque perversum. Recti sunt intelligentibus.& qqui invenientibus scientiam. Accipite disciplinam mea in,& non pc-εuniam. Doctrinam magis, quam aurum eligite . Melior est enim sapientia cunctis pretionis mis;& omne desiderabile, ei non potest comparari. Gratias agamus Amori. quo Sapientia sauo nos auro ditare desiderat; ut prim6

quidem exemplo Apostolor m pauperes

380쪽

-ditatio III. 33rmus in hoc mundo. sed divites in Fide,&haeredes Regni, quod repromisit Deus diligentibus se Iacobi x. s. Deinde ut humiles in exaltatione, divites simus in humilita.

te. Iacobi I. Io. Τertio, ut sertiamur locum inter eos , qui Ecclesiastici 24. s. dicuntur homines diuites in virtute, pulchri.

tudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis. Gratiarum actioni succedat ingens de insipientia nostra confusio. Quid enim majori nobis probro verti potest, quam quod

audire detrectantes dicentem unicuique nostrum: suadeo tibi emere a me aurum signitum probatum, ut locuples fias, & vestimentis albis inuaris , & non appareat confusio nuditatis tuae. Apocalyps 3. I 8. audire pergimus verba , & doctrinam ii orum, de quibus dicitur Ierem. s. 3O. A gentum reprobum V cate eos , quia Dominus proiecit illos. Et Ezechielis 12. I 8. Ucr-sa est mihi domus Israel in scoriam. Omnes isti aes, & stannum, & ferrum, & plumbum in medio fornacis: scoria argenti facti

sunt.

Postrem d petamus spiritum Veritatis, ut ipso docente omnia ,& suggerente Omnia, quae nos veritas docuit. & docet, non solum quae dicta sunt nobis, atque dicuntur percipiamus. sed perficiamus. 3 Diligebas Puer dilecte Genitricem, tuam, diligebas Parentem nutritium, &educatorem tuum. Pateri, tamen illam. Pateris hune tam acerbe dolere , ut nos

SEARCH

MENU NAVIGATION