장음표시 사용
51쪽
LXIV. Raptus Dinae Cur Sichem rapuit Dinam 8 Cur ἐlla pudoris Amissi infelix tristia damna tulit 'Quod patrio imprudens voluit discedere tecto ,
Μatris et ex oculis illa remota suit. Ilino discant matres, quarum vigilantia rara est, Ante oculos natas semper habere suas.
Caedes Sichem Finxerunt nati Iacob se ignoscere Sichem; Λι servatum odium nomine pacis erat. Ergo pater Sichem, Sichemque occisus ab illis, Totaque crudeli morte perempta domus. Cur domus haec omnis periit 7 Quae causa ruiuae I
Causa mali tanti Leda libido fuit. LXVI. Iudas disserens nuptias filii Selae cum Thamar Et Iudae natus Sela , et male servida Thamar Optabant iungi laedere conjugii. Distulit at Iudas illos hoc foedere iungi;
Incaesti haec Thamar pessima causa fuit. Poscenti sponsum renuis concedere natae r Illa sibi hunc capiet quomodocumque Potest.
52쪽
LXV. Itidas potens punire Thamar Polluerat Thamar turpi se crimine, jura Laeserat et Iudas sancta pudicitiae. At Iudas Thamar flammis punire volebat , Dum culpae indulgens parceret ille suae. Ityppocritae hoc faciunt , sibi qui sua crimina Pareu ut , Assicere et Poenis iacta aliena volunt.
Somnium Ioseph Et Solem , et Lunam, bis sena et sidera Ioseph Se coram , flexo poplite , stare videt. i Somnia non audit Iacob , spernitque loquenlem, Et natum prudens increpat ille suum. Somnia non audi semper, nec somnia sperne: Non raro immittit somnia vera Deus.
LXVI I. se 'h quaerens fratres
Noverat invisum Ioseph se si uiribus esse , Sollicitus fratres quaerit at ille suos. Illos Prosequitur fraterno semper amore, Et fratrum dulei nomine saepe Vocat. Nos sumus ingrati Christo; at nos diligit ille, Neo cessat fratrum semper habere loco.
53쪽
'Ioseph in cisternam Cum Ioseph in cisternam est demissus ob iram Fraternam , exutus vestibus ille fuit. Cisterna ereptus peregrinis vanditus ille
Λ Rege AEgypti munera prima tulit. Vestibus exutus Christus , positusque sepulchro, Surrexit; Christo hinc gloria prima fuit. LXIX. Ioseph oenditus Est odio Ioseph , fratrum turba invidet illi , Fratris et aspectum non bene ferre potest. si aedere vult Ioseph ι peregrinis vendit et illum, Er vix iratas abstinet ἱnde manus. Invidiam fugias , et fratrum haec pectus adurit. Quam nocuit semper , quam male suada suill LXX.
Ioseph in domo Putipharis Ioseph ductus in AEgyptum, et Putipharis in aedem Ingressus , domui commoda cuncta tulit. Quam bene recta domus Joseph pendebat ab ore, Quam procedebant ordine cuncta suo lGrex Chrismi est felix, Coeli cum est munere missu a Pastor , commisoas qui bene paseit oves l
54쪽
Ioseph tentattis a Domina Formosum Ioseph Putioliaris viderat uxor ;Et jam vesano pectore vulnus alit. At coram Domino Iosepti ad millere crimen Noluit, et ilialami contaminare fidem. Quisquis praesentem Dominum sibi cernit ubique, Hic fugit omne malum, dum sacit omne bonum.
Castus erat Ioseph , dominaeque resistit amori, Quae cupit incestu contaminare thorum. . Debuerat meriti , fuit haec at causa ruinae , Et miseram vitam carcere clausus agit. Heu quam saepe dolus, quam saepe calumnia regnat lQuam saepe inuocuus creditur esse reus l
Se quamvis nullo. crimine Polluerat. Praesentis dominae voluit vitare periclum iri itici statuit Ioseph protinus ire viam. Eum tracto a vultu nec virtus, curva nec aetas
Desoradit: sugias , sit mora nulla tibi.
55쪽
Puthiphar dece tus ab uxore Iamdudum fuerat Puttii phari cognita virtus Joseph , cui dominus tradidit omne suum. Debuit ergo illum , si mens non laeva fuisset , Credere nullius criminis esse Teum. Credidit esse reum: sic illi . dixerat uxor : iouam stultum dictis eredere semineis lLXXV. Ioseph delentus carcere Qui fuerat Ioseph Put hi pharis clarus in aede , Carcere conjectus clarus et ille suit. Nam qui carceribus praeerat , qui novit et illum, Imperium Ioseph tradidit omne suum. Sis virtutis amans, nam virtus vera beat uni Te faciet, quamvis carcere Clausus eris
Ioseph exρIicans somnia Carcere cum Ioseph Pincerna , et Pistor eodem Conjecti fuerant , somnia uterque habuit. Explicat haec Joseph. Pinc exuae prosPera cuu CtR, Pistori et misero tristia cuncta canit. In Cruce latronem Christus manet inter utrumque.
IIic laetus felix , at miser ille suit.
56쪽
Pincerna oblitus roseph Pincerna ad veteres fuerat sublatus honores; Quem dixit Ioseph , exilus ille fuit. Cum tamen hic posset Ioseph asser re levameia ,
Noluit ingratus serre salutis opem. Sors homines mutat, veteresque relinquit amicos, Qui prius in terra , nune sedet ultus equo.
Somnium Pharaonis Ui clavum Ioseph per totum redderet orbem , Immisit regi somnia magna Deus. At cur hie suerat toto celebrandus in orbe ,
Quid magnum in Ioseph viderat ipse Deus lPer totam vitam Christi fuit ille figura ;Quid Christo ipse Deus majus habere potest rLXXIX.
Ioseph eaeρlicans somnia Pharaonis Explicuit Ioseph Pharaonis somnia magna iMiratus Pharao , talia salus ait: A me primus eris , primos et habebis honores , Et mea parebunt subdita regna tibi. Reddat mercedem meritis, qui regna gubernat: Reddita virtutem praemia digna lavent.
57쪽
Ioseρh coram Pharaone Non est inflatus Ioseph quod regis.ab ore Assectus multis laudibus ille suit. At , Deus est, ait, a quo omnis sapientia venit, Illi debetur , non mihi lautus honor. Pro coeli donis nemo sibi sumere laudes , Accepta at debet cuneta reserre Deo. LXXXI. Ioseph exaltatus Somnia rex habuit: sapiens quaesitas ubique ;Ai sensum illorum dicere nemo potest. Hunc dixit Ioseph : primos concessit honores Rex illi , et regni munera summa dedit. Ne timeas homines , esio virtutis amator ;Est Deus , ille dabit praemia digna tibi. LXXXII.
AEgyptum praeter frumento terra carebat , Et cogebatur qumque perire fame. Ergo qui potero ut , Joseph si inuenta petitum Omnes mittebant, omnibus ille dabat. Qui procul est Christo , cujus suit ille figura , II id velit , aut nolit, cogitur esse miser.
58쪽
Discessus fratrum. Ioseρh in AEg1ρtum. Ad Ioseph ierant fratres frumenta Peleutes, Protinus at fratres voverat ille suos. De patre dumque illos , minimo de fratre rogabal, Hunc fratrum flexo poplite quisque colit Ne colerent vendunt fratres, mirabile dictu lΛt cultus , quod erat venditus , ille fuit.
Fratrea Iosvh traditi eustodihus Conjecti fratres Ioseph in vincla solebant Illi omnes secum talia verba loqui :Haec patimur merito , in Ioseph quae fecimus olim sNunc luimus , venit vindicis ira Dei. Cum Deus aerumnis meritis tua crimina puuit , Dic tecum: haec culpis debita Poena meis.
Reduus fratrum ad Iosuli Frumentum ad Ioseph fratres rediere petitum , His tandem Ioseph talia satus ait :Sum Ioseph , fratres , illosque amplectitur ulnisi Et lacrymis oeulos haud cohibere potest. Ultio nulla fuit : verae vix tutis amator , Non punit, culpas, nec malefacta sibi.
59쪽
Iacob ob Ioseph oicum Iacob , ut somno qui est experrectus ab allo , Quod dicunt salsum , somnium et esse putat. Vivere non credit Ioseph, sed morte peremptum, Cuius tincta serae sanguine vestis erat. Nutiquam dissidas: coelo, qui cuncta gubernat, Quo minime Ieris tempore , praebet opem.
Iacob laetus quod piperet IoseρhAn divit Iacob aegypto vivere Ioseph , Et solio postium regis habere locum ;Obstupuit , veluti somno experrectus ab alto , Quae dicunt nati somnia ficta putat. Nulla tulit Taeos: nemo patientior illo: nueo virtus illi gavdia summa tulit.
- Iosγh arcessens Patrem Esset cum Ioseph pastorum e sanguine natus , Dum tota Aegypto muliere primus erat ;Iussit in Aegyptum patrem fratresque venire, Et nunquam erubuit rusticitate patris.
Quo inagis es vili genitus de sanguine patris, Si tibi sit virtus , gloria major erit.
60쪽
Ioseph obolam patri Ibat in Aegyptum Iacob , quem curva senect
Presserat , atque ibat cum sene lota domus. At quamvis laret ad primus evectus honores, Non dubitat Ioseph obvius ire patri. Sis quamvis magnus , sis clarus munere regis, Dignum omni patrem 3emper honore puta. XC.
Vscessus , Iacob in Aegyptum Ivit in Λegiptum Iacob: rex comiter illum Excepit Pharao, e munera multa dedit. Mecum eris , ille inquit , terram tribuitque eo-- lendam. Pastor erat Iacob, pastor et usque suit.
Non munus , modus implendi est laudandus , et . ipsum Pastoris munus , si bene munus obis. XCI. Iacob coram Pharaone Aspicit ut Pharao Iacob , laude assicit illum , Atque omni dignum credit honore senem. Cur illum laudat , cur tantum praebet honorem ρPraeclari Ioseph quod pater ille fuit. Ex nato Patrem Poteris cognoscere ; Patris Filius et sapiens gloria semper erit