장음표시 사용
191쪽
IS . RE NATI DES CARTEsquicquid in illis appetitus aut propensiones vocamus, per solas Mechani eae regulas explico. Neque etiam probo omnia ista elementa, quae sane sunt totidem entia nequaquam intelligibilia, sicut neque ea omnia, quae per illa conatur explicare. q. Duo indivisibilia componere tantum pol runt aliquid in duas ad summum partes divisibile; utrum vero corporico isti tuendo sufficiant, sciendum est quid nomine corporis intelligendum veniat, nempe quid longum, latum & extensum, quod certe ex indivisibilibus constare nequit, quia indivisibile nullam Iongitudinem, latitudinem, aut profunditatem habere potest; aut si haberet, posset imaginatione nostra ulterius dividi, quod quidem sussiceret ad probandum illud non esse indivisibile; si enim possumus illud sic imaginando dividere, posset Angelus aliquis, aut Deus ipse illud realiter dividere. Quod
vero ipsi non arridet, ut nempe alia nulla praeter figuram & motum principia admittantur, co quod vereat9r ut diversae omnes vini qualitate non possint omnes per illa explicari, hunc ab illo metum poteris amovere, ipsumque certiorem saccre fuisse omnes Jam explicatas, &cum illis caeteras, quotquot sensibus nostris obviae esse possunt. Quantum ad miraculum ab ipso hic narratum , viso opus csset ad fidem faciendam. s. Hunc articulum non intelligo eo quod non viderim illas tuas, ad quas ipsc respondet; sed certum est maximam funis celeritatem non esse in
initio, seque in fine, sed circa medium cujusque vibrationis. De hoe articulo, qui est de lumine, nihil dicam, quia nihil in illo habetur, quod a te solvi posse non existimem , neque porro mirum est quod ii, qui de
meis circa hoc opinionibus pauca tantum fando audiverunt, illas male
interpretentur, multaque in illis incomprehensibilia reperiant. Exinde vero quod ille hic dicit, propterea se admittere omnia ista clementa, quod non putet phaenomena naturae paucioribus hypothesibus solvi posse. animum induco posse illum facili negotio convcrit , postquam viderit per figuras & motus solvi omnia. Certe enim omnia illa, quae ipse supponit elementa intelligere non potest, & sic obscurii in perobscurius conatur explicare. 8. Non video cur Atheorum doctrinam, cum eorum doctrina confundat, qui naturam per figuras & motus explicant, quali inter illas esset cognationis aliquid; verum quum.ait quod idea entis simplicis, a quo omne eris comprehendi concipimus, nisi verum cxemplar
haberet, concipi non posset; item non posse nos concipere supple distincte) nisi possibilia & vera, videtur scripta mea legisse, hoc cnim ipsum in illis habetur ; sed postea multa addit, quibus astipulari nequeo, ut ex .ca. cns illud habere dimentiones, & posse diinensiones absque
192쪽
ΕpIsTOLARUM PAns II. Epist. XLV. 18scompositione partium concipi, aut saltem posse concipi quid haberedimensiones, ouod tamen non sit divisibile, &c. Recte etiam dicit illud omne quod distinete inon concipimus non esse statim finiam, idque ad mysterium Trinitatis recte applicat; quod quidem de fide est, nec tamen potest ratione sola cognosci. Nihil nootu dignum in caeteris articulis reperio. Vale.
De celeritateglobulomm e Scupetis explosorum, tac.
A Go tibi gratias pro iis quae de Dom. N. mihi renuneiasti. Nihil istorum demiror, nisi quod ignoraverit quantum te colam; hic enim loci nemo me vel tantillum novit, qui id nesciat. Est autem ille paedagogica ineptia nemini in orbe terrarum secundus, & prae ira disrumpitur, quod Medietnae Professor quidam in Ultrajectina Academia, Philosophiam meam palam & aperte profiteatur, imo &ἰ privatim Physicam legat, &paucis mensibus discipulos suos ita instituat, ut veteri Philosophiae penitus illudere v,leant. Voetius & cancri Professores omnem lapidem moverunt, ut Magistratus ue Philosophia docenda illi interdiceret, sed tamen permisit illorum ingratiis. Voetius iste generosae puellae de Schuermans indolena .etiam corrupit; cum enim antea ingenium haberet ad Poesin, pictivam, caeterasque disciplinas elegantes praestantissimum, ille jam abhinc quinque aut sex annis illam ita possidet, ut tota si nunc in Theologiae controversiis, quod quidem ingeniosos omnes ab ejus co sertio demum arcuit. Quod vero attinet ad ejus fratrem, semper audivit angusti ingenii vir. Literas ad Voetium curavi reddi tabellario, qui vosturam exigeret, quasi in fasciculum conje non fuissent, ut saltem nonnihil ulciscar duos illos coronatos, quos pro ipsius thesibus solvere te.
Quantum ad Scholasticam Philosophiam, nequaquam puto dissicile esse illam refellere, propter opinionum diversitates ; facile enim est omnia, de quibus inter Scholasticos convenit, fundamenta evertere, quod postquam semel factum fuerit, particulares illorum disputationes omnes in ptae videntur. Comparavi Philosophiam Fratris E chii a S. P. qui sen-
193쪽
186 RE NATI DR s CAR TR stentia mea scripsit omnium optime in hac materia. Vellem scire an ad ctor sit adhuc in vivis. Computatio tua de vi praeli composita cum gravitate est optima, nee illi quicquam addere possum. Quantum
ad Archimedelam cochleam, ratio ejus alia nulla est, nisi quod cavitas, quae continet aquam , semper ascendat, prout
cochlea convertieur. Nam ex. ca. post-
quam cochlea semel versata fuerit, ca- punctum B tunc asccndit, nequit autem haec aqua, - nisi ostendat, ex hac cavitate cffluere, quamdiu cochlea vertitur; nam A est de-
inllis pressior quam C aut D, & B est depres
lo Libenter responderem ad quaestio nem tuam de flamma candelae, & similia, --sed video tibi hac in re nunquam satisfactum iri, donee Principia Philosophiaenicae omnia videris; dicam autem tibi esse mihi animum illa conscribere, antequam ex hac regione excedam, atque ante annum sorsan illa vulgare; mihi porro propositum est ordine digerere totum Philosophiae meae systema in formam thesium, in quibus ab uesupervacaneis verbis, conclusioncs meas omnes exponam, una cum veris rationibus ex quibus illas
desumo, quod quidem paucissimis verbis facere posse me arbitror; adju pam insuper in eodem libro vulgaris Philosophiae systema, quale forsan Fratris Eustachii, una cum meis, ad singularum quaestionum finem, animadversionibus, in quibus varias caeterorum opiniones adjiciam, & quid de illarum singulis tenendum sit, & forsan in calce comparationem utrius que hujus Philosophiae instituam; sed quaeso consilium hoc nemini adhue aperias, praesertim antequam Metaphysica mea fuerit edita; nam si id Regentes resciscerent, pedibus manibusque omnia facturi essent, ut alia quid aliud negotii mihi facesserent; postquam vero res perfecta fuerit, spero ipsis gratam fore. Praeterra hoc Sorbonae approbationem, quam cupio, &quae inceptis meis admodum utilis videtur, forsin retardaret; nam scias velim has Metaphysices pagelIas; quas ad te mitto, omnia Phy- sees meae principia eomplecti. Ratio qua probatur Deum esse in libro illo, de quo ad me scribis, nempe quod si Sol ab artemo illuxit, non po-. . tuit Diqiij cc by Coo li
194쪽
tuit unum hemisphaerium ante alterum illuminare,&e. nihil probat, nisi qu5d anima nostra, eum sinita sit, non potestanfinitum comprehende- re. Scripseram ad te per superiores me vi sisse quatuor ex illis tractatibus, quos pro D. Hugenio exscribendos curasti, alios vero duos, unum nempe se reciprocatione maris,alterum de reflexione ab illo petam. Legam etiam
Hstema D. de Raconis, hic, ni fallor, obvium; si enim esset altero brevius, & aeque receptum, illud alteri 2 ferrem; sed nihil aggrediar in
cujusquam auctoris vivi scripta sine permissu ejus , qui certe mihi vi- . detur haud aegre impetrandus , postquam innotuerit consilium meum, nempe considerandi illum quem eligo, ut eorum omnium, qui de Philosophia scripserunt, Iaudatissimum, illumque impugnandi non magis
quam caeteros. Sed nondum tempus est haec aperire, donee Metaphysica mea fuerit approbata. Quantum ad celeritatem globulorum e selopeio explosorum, credo,
illam majorem esse in ipse exitu ex selopeio quam uspiam alibi, di ratio, quam ad me scribis, plane nulla est; nam impetus, qui est in globulo, ficit
tantum ad conservationem motus, non vero ad incrementum; cum e contra gravitas corporum descendentium quolibet momento novum imp
tum producat, & sic celeritatem augeat. Gaudeo quod Cardinalis de Lisne sit adhue mei memor; mittenda erit ad illum Metaphysica mea, quum fuerit impressa. Non opus est ut pro Domino a Z. quicquam inscribas ad me, sed potius quoties grandiorem aliquem fasciculum ad me miseris, poteris illum ad D. L. inseribere, quandiu non erit in exercitu. Saepe enim observavi tuas ad meliteras, antequam mihi redderentur, fuisse resi-snatas, quod quidem tabellarii perfidiae ascribo, quem curiosus aliquis corrupit, ut sibi liceret tuas ad me literas aperire. Sed bene est, quod nihil unquam contineant, quod lucem metuat. Heri Metaphysicam meam misi ad Dominum a Zuylichem, qui eam ad te curaret deferendam, sed tamen non ante hebdomadam unam, hoc enim tempus ad illam perlege dam ei concessi. Thulum nullum praefixi, sed hic mihi videtur omnium maxime appositus, Renati Dessaries Meditationes de prima Philosophia: Non cnim ibi tracto de Deo, aut de anima speciatim, sed generatim de omnibus iis rebus, quae inter philosophandum primae cognosci possunt. Scopum meum ex literis, quas ad te cum illa dedi, satis perspicies; hoc- . que unum hic adjiciam, non abs re fore, cum Typographo stipulari, antequam praelo subjiciatur, ut nempe tot nobis exemplaria & quidem compacta suppeditet, quot opus erunt; nam ut quis sua sibi scripta emat munime gratum est, mihique persuadeo librarium posse hoc sine damnos
195쪽
188 RENΛTI DR s CARTE fcere. Triginta tantum exemplaribus hic mihi opus est; Parisis vero quot
opus erunt, tu videris. Vale. .
Ad quendam R. P. Sorbonae Doetorem.
Petit ab illa ut Meditationes Vsius legere velis. Um quibusdam abhinc annis dignatus fueris testari mihi meas de Philosophia opinioncs tibi non videri incredibiles, tuamque praeterea singularem cruditionem noverim, vehemcnter cupio ut Metaphysicae tractatum , quem R. P. Mersennus tecum communicabit, examinare ne graveris. Viam, qua animae humanae naturam in vestigo, Sc Dei
existentiam demonstrare aggredior, unicam esse existimo, qua res felicitcrpraestari possit; & quamvis non sim nescius potuisse fieri ut alius quispiam illi melius insisteret, multaque a mc fuisse omissa, quae explicatione indigerent; attamen modo quis meos mihi desectus indicet, omnibus mederi posse me confido , caque, quibus utor; argumenta tam cuidentia &corta efficere, ut pro dcmonstrationibus haberi queant; unum tamen adhuc deest , nempe quod facere nequcam ut ab omnibus pariter ingeniis capi possint, imo neque ut a plurimis attente legantur , nisi ab aliis, quam a me, ipsis commendentur. Quia autem nullos in orbc novi, qui hac in re plus possunt Sorbonensibus, aut a quibus integriora judicia possim expcctare, illorum patrocinium imprimis implorare mihi decretum est; cum vero tu sis ex primariis Societatis illius membris, mihique benevolentiam semper fueris testatus, maxime vero quia Dei causa est, quam defendendam suscepi, multum a te auxilii in hoc expecto, tum ex consiliis tuis, si Patrem Mersennum admonueris qua ratione rem tractare debeat, tum ex favore tuo, si judices aequos mihi procuraveris, teque ipsum in illorum numerum retulcris. Hoc me tibi totum devinctum dabit. EPI
196쪽
TAndem mitto ad te meum Metaplusices tractatum, cui titulum non praefixi, ut te in illius susceptorem assumam, sit penes te nominis imponendi arbitrium. Mihi videtur inscribi posse, ut per superiores dixeram , Messitationes deprima Philosophia; non enim de Deo & anima solum tracto, sed generatim de omnibus iis rebus, quae ordine philo et anti Primae occurrunt; nomen autem meum tam multis jam notum est,' ut si illud reticerem, plurimi forent qui doli & vanitatis, potius quam modestiae factum suspicarentur. Quod ad epistolam ad Sorbonenses, s in titulo peccavi, aut si quid in subscriptione, formulave alia desideretur, quaeso id supplos; utrum Vero mea ipsus, an vero aliena manu scripta sit, parum reserre arbitror. Illam autem a tractatu separatim mitto, quia si omnia ex animi sententia succedant, satius fore credo postquam a P. G. & ab amicorum tuorum uno aut altero examinatus fuerit, ut absque epistola imprimatur, quia autographum nimis male exaratum est, quam ut a plerisque illorum legi possit, & sic impressus Sorbonensi Societati offeratur, cum epistola manu exarata; postea vero, ni fallor, eveniet ut quibusdam e Societate tractatus hujus examinandi cura demandetur; quapropter totidem exemplaria quot opus erunt, aut potius quot Doctores tuerint, illis distribuenda erunt ν ob. . jectiones vero suas, si quas habeant, ad me mittant, ut ad illas respondeam;& haec quidem ad calcem libri poterunt adjici; post deinde, ut mihi videtur, non poterunt suum de tractam isto judicium denegare qaod una cum epitiola, quam ad illos scribo, in initio libri praefigi poterit. , Sed res forsan praeter expectationem meam abibunt; itaque omnia permitto tuo & Patris G. quem, ut tibi in hoc negotio auxilio lit, perliteras roga' vi, arbitrio. Nam ex velitatione, quam nosti, compertum habui etiam insequissima causa opus esse amicorum patrocinio. Hoc vero me maxime iuvat, quod cum causam Dei agam, rationes meas respuere non licet, nisi ostendatur in illis paralogismus, quod quidem impossibile credo, neque contemnere, nisi validiores afferantur , quod certe arduum existimo.
197쪽
Negotiorum ergo. Deem fidam loria αὐ Thoma. De Gravitatis. T Nelusas has scripseram superiore hebdomade, mittendas ad te una cum Metaphysica mea per D. a Zuylichem, sed biduo abhinc hae transiit Groningam iter habens eum Dom. Pr. , &quia non poterat ante aliquas hebdomadas in Galliam scribere, illas ad me retulit. Pactus sum de v ctura cum tabellario tribus libris gallicis. Multos autem sumptus jam tibi attuli pro literarum mearum vectura, vellemque mihi daretur orportunitas illos tibi restituendi, idque fiet quoties tibi visum fuerit. Multum de me meritus est Dominus des Argues , quod causam meam contra P. B. defenderit, atque admodum: laetor quod illum negotii nostri testem adhibueris; non possum mimum inducere, ut credam illi non placere ut latinam meam epistolam Jesiaitarum. Societati ostendas; nam
quamvis P. B. te non rogaverit ut epistolam suam Gallicam ad me miti res , nihilominus cum etiam non interdixerit, neque porro causa ulla
esset quamobrem interdiceret, quandoquidem illam ad te dederat, ut quid ad me scripsi et, tibi significaret, cumque insuper aliam tibi prome misisset, non video quicquam esse cur aegre ferat, quod illam ad me miseris, veluti ad confirmandum mihi id, quod per epistolam istam tibi significaverat, nempe illum jam dudum mihi dedisse responsum; itaque ipsi dicere poteris te, ut ipsi gratificareris. illam ad me misisse. Caetervm omnibus recte perpensis, nil nimis in response meo reposuisse me arbitron Nam quantamcunque me benevolantiam di urbanitatem assi- inulent, pro certo habeo illos me sedulo cxploraturos, illisque occasionem nocendi eo magis destituram , quo acrius respondere me vid bunt, aut si alias comitate utor. id facere me ex moderatione, non vero ex metu aut imbecillitatis conscientia. Praeterquam quod scriptum P. B. nihil minus mereatur. quam quod respondi. Accepi libellum D. dra Argues, cujus non potui nisi exordium & epilogum legere, quia se .mata nondum accepi, di timeo ne illa ante longum tempus non accipiam , quandoquidem per D. a Zuylichem nunc peregrinantem ad me
Gratias tibi ago pro Divi Thomae locis de votis, quanquam rem in dubium nunquam revocavi, nam nimis plana est; & qui vel haec objiciunt,
198쪽
esunt, vel etiam hoc, fiat lux, ostendunt esse sibi malum animum abiaque scientia, & sane potiorem tibi causam esse existimo ridendi illos, quatenus refellere aggrediuntur res, qu s non liuelligunt, per alias , quas minus intelligunt, quam ipsis proscindeiadi te commatibus. Recte illis respondisti, nempe Deum, cum diceret, si lux, ingenerasse motum in partibus materiae, illisque indidisse propensonem ad hunc motum in recta linea continuandum, nam hoc ipsum lux est. Sed consultius fore censeo ut istiusmodi homines cum hoc reseonso mitas facias, debere iblos, si quid habent quod mihi objiciant, suas ad me objectiones mittere, mihique illas gratissimas sore, vel minutissimas; sed me ridere illos onines, qui scripta mea clam hae traducunt, atque ubique profiteri , me illos pro
Certum est pondus C non gravitare super planum A D, nisi ea diseserentia , quae intercedit inter vim ad illud super hoe plano sustinen-
dum requisitam, & vim ad illud in aere libero sustulendum ne stariam. Ut si ex. gr. pondus illud sit centum libras grave, requirantur a tem tantum quadraginta ad illud super ΑD sustinendum, planum illud scitaginta tantum libras sustinet. Hocque etiam pacto vis ictus bombadidae majoris aut minoris mensurari potest , ut videre est in Dioptrica mea, pag. I9. ubi nempe aqua reperitur satis valida ad resistendum ictui bombaria oblique explosae; sed tamen multa hic consideranda veniunt, ad quae non vacat nunc attendere, non enim sinit tempus, ut aliudiatiam, nisi quod tan&c. . .
199쪽
Denus d rapinione eum, quodam Ieserita miter a Messehilis optime adpo Pasit ad eorporum angulos implendos. Depressione a. Maria. Dergne. De reserione Srefractione.
Non possum non remittere ad te Gallicam epistolam P. B. quando quidem illam repetis; sed nescio qui poteris illam ei reddere, cum illi aliquid superscripturis, & oonnulla ctiam mwu mea in margine ani hac anno lata fuerint, quum illam ad amicum quendam mitterem: disse mulare enim neque me illam plurimis ostendisse, & cum Jesultat habeant ubique exploratqres, atqpe hic habitet illorum unu amici cujusdam mei perquam familiaris, a quo tamen nihil audivit, quod amicus ille meus mihi obesse posset ederet, est enim mihi fidissimus,) forsan jam norunt hanc epistolam in manus meas venistic, quare, pace melioris sententiae. satius fore existimarim inpinue fateri te mitisse illam ad me, quod hoc ipsi gratificari te putares; re fra multa est ratio, saltem quam honeste proserre possit, cur illim adte sc imrit, quin ob eandem debuerit licere mihi illam vidcco. Neque id inique ferre potest , quin eo ipso prodat se dedisse ad te literas illiis, ut suaderet velle nonnulla contra me d
sendere, quae tamen coxam non ausit , at sustinere. Interim i
men magnos hac de re tractavia agriNubuiaui Istandos composilit; dixit enim mihi bic Danus quidam se vidisse unum in manibus cujusdam
respondentis, nomine Potier, a quo exscriptum impetraturum se spera de brsim prohibuerat Pater s. Mitto autem ad te demio responsun , quod ad latinam illorum epistolam dederam, ut illud eis, ri tibi visam fuerit; separati ostendere possis; videtur enim mihi in rem, , ut sciant quo scnsii verba illorum fuerim interpretatus; si velles Patri B. sateri te nisisse ad me suam cpistolam, posses etiam responsum meum illi confidenter ostendere, Idficiendo te noluisse an- . texi illudu inpote nimis aetabum, cum illo communicare; quod me -lucres ne amicitiae inter nos conciliandae obesset; denique puto fore gratum utrique, ut verum libere profitearis; spero enim illum eo moderatius dehine loquuturum de me , quo ad meam defensionem i structiorem esse me senserit. Et quamvis fortasse mihi satius foret ape m. cum illis marte dimicare idque penitus constituerim , si ea
200쪽
. EPIsTOLARuM ΡΛRs II. Epist. XLIX. sim praebuerint, nihilominus pacem malo, modo ut calumniis absti
' Caeterum gratiam habeo Domino des Argues, quod Patrem B. catechisare non gravetur; haud poterat mestor excogitari ratio, qua ad p linodiam belle canendam adduceretur , saltem si se converti patietur. Hoc si fecerit, praeterita libentissime dissimulabo, imo & illum singulariter colam , hocque ipso tum eum, tum ejus socios longe pluris f
Quantum ad Musicam D Bem, credo illam differre a Bosseti cantil nis , non secus quam chroiam discipuli cujuspiam , qui omnes Rhetoricae suae regulas ad praxin redigere conatus est, ab oratione aliqua Ciceronis, in qua illas advertere non est facile; hoc idem ipsi dixi, neque opsenor illum nunc inficiari; sed hoc non obstat quominus ipse si optimus musicus, Sc praeterea optimus vir, mihique amicissimus, neque etiam o stat quominus & Musices & Rhetorices regulae bonae sint. Gratias tibi ago pro epistola, quam mihi describendam curasti; sed nihil in illa reperio, quod me juvet, aut quod non videatur mihi a vero aeque alienum , atque Philo phia Scholastica. Quantum ad dubium
tuum, cur partes maxime subtiles potius quam crassioreν complanentur ad corporum angulos implendos, quamvis utrarumque materia neutiquam disserat, facile hoc solvi potest hac sela ratione, quod quanto minus est corpus aliquod, tanto majorem supersiciem habct respectu interioris quantitatis materiae suae; ex. ca. cubus constans ex una octava parte materiae alterius cujuspiam cubi, non habet solum ἰ ejus superficiei, sed sive , &se de reliquis figuris ; ex quantitate enim interiore pendet durities sive resistentia ad divisionem , & contra magnitudo ui petii, ciei una cum summa celeritate materiae istius subtilis divisionem ad- Naturam auri satis perspectam non habeo, ut definiam qui partes ejus in aqua forti moveantur, aliter quam ex exemplo partium salis, quas in . Meteoris meis descripsi. Sed innumera sunt experimenta , quae aquae partium motum, quamvis oculos firgientem, prouare possint; Sic cum nitrum in aqua di silvitur, qui fit ut partes istius salis omnes ad D dum vasis & latera in bacillorum sormam coalescant, nisi porro in motu sint λ Denique injice guttam vini rubri in aquam, & videbis quomodo se quaquaversum diffundat, ut se eum illa commisceat. Auri, caeterorumque durorum corporum partes motum quidem aliquem habere existimo propter materiam subtilem , quae illorum poros permeat,