장음표시 사용
211쪽
ao RE NATI DES C. An T snultam eorpus movet, nisi moveatur; & tua de magnete instantia non urget ; nam regeri potest quod ferrum trahitur non ab illo immediate, sed ab aliqua materia subtili, quae ejus vice movctur: sed etsi hoc verum sit de corporibus, quis dixit illi avetori idem esse de omni alia substantia λ nempe nullam aliam agnoscit, sed in eo errat. Quod vero cogitationes non sint nisi corporis motus, aeque verisimile est, atque si quis dicat ignem esse glaciem , aut album esse nigrum, &c. non enim habemus albi & nigri magis diversas ideas, quam cogitationis & motus; nullam autem aliam viam habemus , qua cognoscamus utrum duo sint diversa, an vero unum idemque, quam conliderando utrum diversas duas de illis ideas, an vero unam tantum habeamus. tabenter scirem quis tibi dixerit me habere hic conducto operarios; nam quamvis id sit a vero tam alienum, ut me hic nemo vel tantillum noverit, quin contrarium sciat, tamen perlibenter scirem quisnam ille sit, qui in re mea mentiri adeo delectetur. Doleo mortem Patris Eustachii, nam quamvis hoc mihi faciat majorem libertatem conscribendi animadversiones meas in ejus Philosophiam, tamen maluissem ejus pe missu, eoque vivo illas fecisse. Quaeso certiorem facias D. de Beaune me
esse illi obsequentissimum , sed tamen nihil sperare ex concavis ejus &convexis vitris; si prosectus fuissem in Galliam aestate superiore, ut cogitaveram, illum inter primos invisissem, meumque iter per Blesas consuruto institui em, & forsan potuissemus simul conuitere de modo aliquo pro
hyperbolicis vitris, illa potius utrinque convexa esse tendo; nam conc vum unum, convexum alterum facere, mihi videtur nimis arduum. Non licet mihi per tempus responsionem ad objectiones in Metaphysicam meam absolvere, quare in proximam tabellarii prosectionem disserre cogor. Vale.
Examen liari eujusdam. Varia ad Geometriam stillantia. Doliis. De accommodanda Theologia ad Philosephiam
seram. De Titulo Meditationum.
P Aueis ad te scribo, ut scias me non potuisse hae vice responsum ad O jectiones mittere, pariis quia aliis n-tiis districtus sui, quae mihi ne unum quidem diem liberum permiserunt, partim etiam quia obj
212쪽
ctionum auctores videntur nihil plane inscriptis meis intellexisse, atque illa festinanter tantum percurrisse, ita ut non mihi dederint locum, nisi ea repetendi, quae jam dixi; quod quidem me magis torquet, quam si proposuissent ejusmodi dubia, quae ingenium meum magis exercerent. God tamen inter nos dictum sit, quia nollem illos ostendere, &quidem os dulitate, qua illis respondeo, videbis me habere gratias tum priorum auctoribus, tum posteriorum, quas ultima tantum die Martis accepi, quod causa fuerat quamobrem in novissimis meis illarum mentionem non facerem, tabellarius cnim noster die lunae discedit. Percurri opusculum D. Morini, cujus praecipuum vitram est, quod
de infinito ubique disserat, quasi illud ingenio suo superaret, illiusque proprietatibus comprehendendis par esset, quem quidem errorem omnibus Iere communem declinare sedulo sum conatus, nusquam enim de infinito egi, nisi ut me illi subjicerem, non vero ut determinarem quid sit, aut quid non sit. Deinde antequam eorum , quae controversa sunt, quicquam explicet, in decimo sexto suo Theoremate, in quo aggreditur probare Deum esse, ratiocinationem suam huic uni superstruit, quod putet se confutasse motum terrae, caelumque circa illam converti assumat,
quod tamen ille neutiquam probat; praeterea etiam supponit non possedari numerum infinitum &c. quod neque etiam probare potest; & sic t tum illud quod ad finem usque addit, ab evidentia & certitudine Ge metrica, quam in initio polliceri videbatur, valde remotum est. Quod
tamen inter nos etiam, si placet, dictum sit, quia illi displicere neutiquam
Ultimam tuam I 9 Januarii datam modo accepi, una cum scripto D. des Argues, cujus inventum pulcherrimum est, eoque m s ingeniosum, quo simplicius; illius enim eum Theoria consormitas haud aegre deprehendi potest, considerando tantum tres primas illas virgas repraesentare tres lineas rectas in superfiete coni, quem umbra Solis illo die describit, illarumque occursum esse in istius coni vertiee; triangulum vero concipi
inscriptum circulo aequatoris, cujus centrum reperit in concursu duarum
perpendieularium in duo trianguli istius latera, atque lineam, ex istarum pessendicularium concursu in areaeorum alterum ductam, esse circuli istius radium , unde caetera liquenti' Sed ad praxim mihi videtur duarum istarum cuprearum virgarum usus minus exactus, quam si triangulum ex charta, aliave aliqΡ materia conficeretur, cujus tres anguli ad tres divisiones in vimis deugnatas ar
213쪽
aos R E NATI DES CARTE fgilitudinis, cujus centrum esset in perpendicularium concursu; stylus enim per hoc foramen transmissus, & ad trium illarum virgarum concursum evectus in debito suo situ consisteret. Quaeso illum meo nomine saluta, measque illi gratias o&ras, quod mei memor sua mecum scripta communicet. Nondum potui legere 4rin tum ejus de lapidibus secandis, quia illius schemata non accepi. Si quid mihi impertiaris eorum, quae in Algebra a se inventa ait, potero sorsan paucis judicare quid sit; quod vero eodem modo utamur signis plus de --nus , id semper nos ita secimus. Sum tibi valde devinctus pro monitis tuis circa Metaph cam meam & alia. Α ssero nos habere ideas, non solum eorum omnium, quae in intellectu nostro sunt, sed eorum etiam omnium, quae in voluntate nostra. Nise hil enim velle possumus, quin sciamus nos id velle, neque id scire, nisi per aliquam ideam, sed vero ideam istam ab actione ipsa diversam non
Theologiam ad meum Philosophandi modum facili negotio accommodari posse opinor; nihil enim immutandum video, nisi quoad trans- substantiationem, quae ex principiis meis admodum clara est & facilis; illamque in Physica mea una cum primo Genus eos capite explicare necesse habebo, haecque etiam ad Sorbonam mittere mihi proposui, ut antequam in lucem prodeant, examinentur. Si quae sint praeterea, quae integrum Theologiae systema requirant, illudque aggredi velis, id gratiae loco mihi erit, teque in omnibus, quantum potero, iuvabo. Noveram olim Flexiae quendam D. Chau veau Melodunensem; vcl- Iem scire annon ipse sit, qui Mathesim Pariliis doceat; sed credo illum se Jesultarum familiae addixisse, amicissimi autem eramus. Accepi quibusdam abhinc hebdomadis librum Domini N. & alium in decimum Euclidis Gallice redditum; sta ut verum fatear, quia D. a L. antequam illos ad me mitteret, praemonuerat nihil in illis exquisiti haberi, & pr terea quia aliis negotiis districtus eram, jussi illos quiescere, postquam . in priori per biliorsum aut tri hortum legendo, nil nisi verba reperissem. Non credo esse immutandum quicquam iii iis, quae de N. in Metaphysices meae initio scripsi. hac enim de 2 minus dicere neque potui, neque dicendum duxi. Fuissem enim in meipsum injuriosus, si id ii lentio prae temnisissem, cum scriptum ejus in plurimorum manus venerit, quod utrum in lucem prodeat necne, haud magis laboro, quam de Pentalogi, quem vidisti, impressione. Opinor ergo non abs re sore hoc' etaphysicae meae initio praefigere, ut pateat cadem hic, scd fultus, ametrassiri,
214쪽
Es Is TOLA MIM'PARS II. Epist. LI V. 'rio quae in dissertatione mea de methodo. Verum in exscribendis exemplis , satis erit incipere a compendio, quod ad te misi. Mihi pergratum erit ut & quam multae & quam fieri poterunt, vali dissimae obiectiones proponantur; hac enim via spero fore ut veritas tanto clarius elucescat; sed quaeso ut responsiones meas una cum objectiori ibus, quas iam accepi, ostendas iis , qui novas molientur, ne mihi ea objiciant ad quae fuerit iam responsum. Dcum esse rerum omnium creatorem, &reliqua ejus attributa, disertissime probavi; ejus enim existentiam ex idea, quam de illo habemus, demonstravi; imo R exinde quod idem istam in nobis habeamus , evici nos ab illo creatos fuisse. Sed video titulorum rationem haberi in libris, magis quam reliquorum. Quo sit ut putem in secundae Meditationis titulo, demente humana, posse addi, ipsa sit notior quam corpus, ne putet quis me voluisse ejus immortalitatem ibi as rere. Deinde vero in tertia de Deo, quod existat; in quinta de essentia rerum materialium; atque iterum de Deo, quod existat; in siexta, de existentia rerum materialium; ta reali mentis a corpore distinctione; ea enim sunt, ad quae attendi potissimum velim ; sed alia multa hisce admouisse me puto. Et fatebor inter nos, sex illis Meditationibus omnia Physices meae fundamenta comprehendi; sed hoc, si placet, apud te pereat; qui enim Aristoteli favent, illas aegruis approbaturi essent; & spero fore ut qui eas perlegent, pridhipiis meis paulatim assuescant, corumque veritatem agnoscant, antequam animadvertant Aristotelica ab illis
De eertitudine morali. rarum Deus fiagere aut mensiri possi. De induserentia in Deo, eissique concursu. De Agnificatione . Anima. De ideo variasique iliarum generibus.
N Ullas ad te dedi duabus hisce aut tribus tabellarii proseetionibus,
partim quia pauca erant, quae ad te scriberem, partim etiam quia rurestris secessus me paulo quam antea indiligentiorem fecit; investigavitamen qua tionem Domini des Argues, modus enim , quo illam proposueras, talis erat, ut non potuissem sine incivilitatis nota ab illa cessare; sed quia superiore hebdomada nondum absolveram, quum ex tuis intellexi
Dominum Rob. illam invenisse, mihi visum est nihil esse, cur illi di
215쪽
2og . RANAT 1-DEs CARYEstius immorarer, est enim calculi admodum prolixi & difficilis, & reVera ab illo tempore de illa non cogitavi. Loei ex D. Ausustino a Domino Arnaldo laudati, habentur inpag. 2.lta. et de tibero ainbitrio, cap. 3. Deinde pag. 9. citat de anima quantitate eap. I . &Ρl. I. I. cap. M. Sed in praecipuo loco, qui in penultima pagina habetur, tria enim μοι ut sevienter manet Augustinψ , csc. oblitus est librum citare. Quod ad Metaphysices meae approbationem & impreLsonem attinet, omnia tibi permitto, scio enim te ista diligentius curare, quam ego ipse possem, & praeterea cum praesens sis, melius judicare potes , quam absens ego, quid in rem sit. Doctorum vestrorum objectiones demiror, nempe seeundum Phil Ibphiam meam, nobis non constare certo utrum Presbyter teneat hostiam ad altare, aut aquam ad baptizandum habeat, &c. Quis enim unquam dixit, etiam inter Scholasticos Philosophos, aliam, quam mor
tem ejusmodi rerum certitudinem haberi; & quamvis Theologi dieant esse de fide, quod corpus J. Christi sit in Eucharistia, non tamen ducunt esse de fide quod in hac particulari hostia existat, nisi quatenus surpbnitur ex Dia hamana, quod sicerdos habuerit voluntatem consecranm,ta quodve apronunciaris , UAt rite ordinatur , ta talia qua nugomodo semide fide. Qui vero dicunt damnatos a Deo indesinenter falli, 'posse etiam nos ab illo perp*t o filii, fundamento totius fidei contradicunt, nempe, Deus mentiri no as. Quod apud Augustinum, Thomam aliosque toties rocurrit , ut mirer Theologum quempiam id inficiari, & certe omnem omnino certitudinem abjiciant necesse est, nisi hoc pro axiomate admi
Ex eo quod scripsi incesserentiam in nobis potius desectum esse, quam libertatis persectionem, non sequitur rem eodem modo in Deo se habere; neque tamen novi esse de fide, quod Deus sit indisse ens, spero autem Pallem Gib. mihi hac in re apprime patrocinaturum, nihil enim scripsi, quod cum ejus libro de Mertate non congruat. Nusquam dixi Deum ad
omnia immediate non concurrere; atque in meo ad Theologum re o se contrarium diserte asserui. Non existimavi .esse fusus responde
dum Anglo, quia objectiones ejus mihi vita sunt vero tam absim las, ut si fusius respondissem, illas pluris aestimare visus filissem, quam
Quod ad Doctorem illum attinet, qui dicit posse nos dubitare utrum cogitemus, non minus quam de quavis alia re, in lumen naturale tam gravis
216쪽
EPIsTOLARUM PAR s II. Epist. LIV. ros graviter impingit, ut mihi persuadeam neminem in ejus sententia futurum,
qui ad verba ejus attendet. Monueras antehac me in meo ad Anglum response vocem Meae ter aut
quater, paucis verbis interpositis, reposuisse; sed quia ad diversas ideas resertur, non mihi videtur abundare repetitio, quae quemadmodum quibusdam in locis dura est, ita in aliis non est invenusta. Alio sensu includo imaginationes in desinitione cogitationis, alio sensu excludo, nempe forma sive species corporea, qua debent esse in cerebro ut . fiunt cogitationes; sed operatio mentis imaginantis, sive ad istas species se convertentis, est cogitatio. Intercidit epistola, in qua objectiones circa conarion scripseras, ni forsan illas scribere fueris oblitus, nihil enim circa hoc habeo, nisi quociabeo tempore scripsisti, nempe nullum nervum ad con3rion usque pro tendi , atque illud esse nimis mobile, quam ut sit sensus communis sedes; sed siue haec duo pro me omnino faciunt; cum enim singuli nervi ad sensum aliquem, aut motum particularem destinati sine, alii ad oculos , alii ad aures, ad brachia, &c. si quis illorum ad conarion protevidere tur , alii vero non, inde concludi posset illud non esse sensus communis sedem, ad quam scilicet omnes eodem modo referri debent; impossibile autem est ut ad illam omnes reserantur, nisi ope spirituum, ut in conario fit. Porro etiam certum est sensus communis sedem debere esse admodum mobilem, ut impressiones omnes a sensibus advenientes accipiat, & quidem talis esse debet, ut moveri non possit, nisi aspiritibus impressiones illas transmittentibus, conarion autem solum tale est. Anima latine significat aerem , sive oris halitum, unde credo transsatum
fuisse vocabulum ad signiscandam mentem, eapropter dixi quod sepe seu
Axioma hoc, quodpote acere majus , potest etiam minus , intelligitur
in eadem ratione operandi, vel in iis, erra requirunt eandem potentiam 3 quis enim inter homines dubitat quempiam posse elegantem orationem concinnare , qui tamen laternam conficere nequeat.
Tubingensis ille Mathematicus est Schichardus, citi magis decorum putavi civitatis suae, quam proprio nominare nomine, quod nimis durum est de parum notum; qui vero dicunt me praeter observationem ipsam, quam citavi, multa ab ipso desumpsisse, aberrant. Nam in Germanico ejus libello , quem hic apud me habeo, ne unum quidem ratiocinii verbum extat, quod in usum meum possem convertere, quemadmodum neque in Latina epistola, quam D. Ga. ad D. R. de hoc ipso Pli nomenostri'
217쪽
xto RRNATI DE s CARTE fpst, judico enim illum esse, qui hunc tecum sermonem habui: Sed immerito fit, si ipse ostenditur, quod veritatem scribere sim conatus in re de qua ipse chimaeras tantum antea scripserat, aut si existimavit debuisse me illum hic citare, ubi ne verbum quidem ab illo sum mutuatus, nisi quod Phaenoinenon illud Romae observatum, quod ad Meteororum meorum finem habetur, per ipsum ad Dom. Ren. & per hunc ad me, tanquam per tabellariorum manus . nullo ipsius consilio pervenerit; majoremque illi injuriam me facturum fuisse existimassem, H le res monuissem illum de hoe Phaenomeno scripsisse, quam id silentio, ut feci, praetermit .
. Quantum ad objectiones, quae in Metaphvsicam meam ulterius proponi poterunt, illis ut& prioribus conabor rei pondere, & puto satius fore ut imprimantur eodem quo factis sunt ordine, ut maneat historiae verbias, quae lectorem magis oblectabit, quam perpetuus discursus, in quo eadem illa dicerem. Credo me omnibus literarum tuarum capitibus nais ctenus respondisse. Noadum respondeo duabus objectionum schedulis, quas ad memi-ssti, quia scribis me posse illas adjungere reliquis, quas nondum accepi,
quamvis ad me octiduo abhinc missas; sed quia ille qui rogat quid per v cem idea intelligam, plures objectiones polliceri videtur, & modus quorem aggreditur, spem facit illas sere inter praestantissimas & validissimas,
quae possint proponi, si sorte meum ad hoc responsum expectet antequam novas mittat, hoc illi summatim respondere poteris, me per vocem idea i telligere quicquid in cogitatione nostra versari potest, triaque illius gen ra distinxisse, nempe, quaedam sunt adventitiae, qualis est idea, quam de Sole vulgo habemus; aliae factae vel factitiae, in quarum numerum reserti potest idea quam de Sole Astronomi ratiocinatione sua vulgo formant; aliae denique innatae, ut idca Dei, mentis, corporis, trianguli, & generat,
ter omnes, quae aliquas essentias veras, immutabiles & aeternas repraelam
tant. Jam vero si ex idea facta concluderem id quod, ipsam faciendo, explicite posui, esset manifesta petitis principii, scd quod ex idea innata aliquid eruam, quod quidem in ea implicite continebatur, sed tamen prius
in ista non advertebam, ut ex idea trianguli, quod ejus tres angui i sint aequales duobus rectis; aut ex idea Dei, quod existat, &c. tantum abest uast petitio principii, quin potius est secundum Aristotelem modus demo strandi omnium perlectissimus, nempe in quo vera rei desinitio habetur
218쪽
ordo statarum Ohemonum. Exensitio Cartein erga Gassendum. Explicatio quorundam lorarum ad ejus Metaph cam' spectantium. De ideis. C Extas objectiones una eum responsis meis ad te remitto, & quia illae constant ex variis fragmentis, quae variis temporibus misisti, illas manu meae exscripsi eo ordine, quo omnium commodissime jungi posse videbamur; nempe, duos novos articulos in epistola quadam tua ad me miseras, quorum unum, prout monueras, ad quinti articuli finem adjeci
post verba, non poteris reperire; alterum vero, cujus locum non indieaveras, visum est in duris partes dividere, &ex priore septimum articulum constri ere, alteram vero apponere ad finem tertii. Denique novam o
j onem in secundo, quod miseras, exscripto inveni, ex qua octivum a ticulum feci. - Quantum ad errata Typothetae, scio illa non esse magni momenti, &habeo tibi gratiam pro opera, quam in illis accurandis navasti, non minusquam si nullum plane fuisset relictum. Seio enim non potuisse hoc absque molestia praestari, atque esse moraliter sere impossibile , quin irrepant sphalmata nonnulla, maxime in alienis scriptis. Placet valde quod resesederis id, quod ad finem mei ad D. Arnaldum responsi adjeceram, praecipue si aptu obationi impetrandae possit conducere, quae tamen si deneg
Dominum Gassendum admodum injurium censerem si meo responso ossenderetur, studui enim sedulo ne illi aliud quam par pari referrem, tum in officiosis ejus verbis, tum in ludicris, quamvis apud nos proverbii loeo obtineat, primam plagam esse geminis ulciscendam; ita ut quamvis illi retulissem duplum, tamen iusto minus rependissem. Sed rorsan responsis meis tangitur quod veritatem in illis agnoscat, me vero contraria prorsus de causa illius objectiones neutiquam tetigerunt; certe si ita est, culpa non est mea. Quod vero dixi me esaris eommode rest Ond
re, vox commoda non respicit vim rationum, sed solum facilitatem, qua
responsum inveniri,& se non sgnifieat aliud quamDcisse, sed modestior ea mihi videtur. Per illud vero, existentia Dei partem divina essentia facit, planum est me non intelligere de parte pffica, existentiam esse, ut
219쪽
aix RE NATI DE s CAR Tas loqueris, de intrinseco conceptu esentia Hvina. Qui vero ex istiusmodi minutiis argumenta vellent petere, hoc ipse testarentur nihil sibi esse s lidi, quod objicerent, & sic plus sibi facerent injuriae, quam mihi. Care rum Hyperaspitem tuum legi, ad quem libenter respondebo. Verum
quia responsa ista eo animo concinno, ut imprimantur, & porro aequum est ut lectori consulam, cui taedium aErrent repetitioncs, aut res a proposito alienae, quaeso roga auctorem meo nomine, ut suas objectioncs re cognoscat, easque rescindat, quibus jam alibi satisfeci. nec non illas in quibus mentem meam non est assequutus, ut in octavo suo articulo,
alibi; aut saltem si non judicet debere illa rescindi, sinat imprimi nometistum, quod me apud lectores absolvat; aut denique illi re mulcto, di rogabo te ut mea illi responsa ostendas, aliisque qui objectiones ejus viderunt, sed non ut imprimantur, ne mihi crimini detur, quod liber supervacaneis intumuerit.
Non bene capio quaestionem, quam proponis, utrum ideae nostrae simplici aliquo termino exprimantur; nam cum voces sint ab ho pibus inventae, semper unica vox aut plures adhiberi possunt eidem rei significandae; sed in meo ad primas objectiones responso explicui quomodo triangulum quadrato inscriptum possit pro una idea sumi, aut pro pluribus. Denique existimo illas omnes, quae nullam n tionem aut assi imationem includunt, esse nobis innatas, sensuum enim organa nihil no bis tale reserunt, qualis est idea, quae illis um occasione Armatur, &Midea ista debuit esse antea in nobis. Vale. EPI TOLA LVI.
De modo animam recte concipiendi.
O Uod vir tui meriti sit mei memor, pro maxima gratia habeo, muru tumque de me meritus est R. P. Gibleus pro opera , quam mihi commodare dignatur. Jam dudum suam erga me benevolentiam multis argumentis significaverat, ut &certe virtutis ejus &doctritiae excellentia me jamdudum impulit ad ipsum honore prosequendum. Fama etiam R. Patris de la Baiae ad me usque in desertum pervenit, & quidem vel Iem satisfacere posse tribus articulis, de quibus mones ipsum potissimum
dubitare in brevibus illis, quae delineavi, Metaphysices speciminibus; sed quia
220쪽
EpisTOLARUM PAR s Π Epist. L VII. Haquia tribus tantum verbis illa perstrinxisti, vereor ut dubiorum ejus originem divinare potuerim, quod in causa fuit quamobrem sub finem
ultimarum objectionum, quas ad R. P.Mersennum mitto, locutus tantum fuerim de maxime generali occasione, propter quam maxima pars hominum vix ullam inter animam & corpus distinctionem deprehendant ; scilicet exprimis judiciis, quae ab infantia nostra tulimus, deinde uero ex Philosophia vulgari assuevimus corpori permulta tribuere, quae ad animam tantum pertinent, & animae quoque permulta, quae tantum ad corpus; atque ita vulgo confundimus duas illas ideas eorporis & ansernae, incompositione ideatum , quas de quilitatibus realibus, & substantialibus formis effingimus, quam quidem compositionem omnino respuendam existimo. Contra enim, ii Physica recte perpendatur, omnia, quae ibi eadunt sub intellechim, reduci possunt ad tam pauca genera, &quidem quorum habeamus notiones tam claras, & a se invicem distinctas , ut postquam ad illas attenderimus, mihi videatur seri non posse quin advertamus, dum unum absque alio concipimus, utrum id fiat tamentis abstractione, an vero ex reali illarum diversitate; nam in omni eo, quod per mentis tantum abstractionem separatum est, necessario o servatur eonjunctio & unio, quum simul considerantur; nulla autem inter animam & corpus observari potest, modo ut non aliter concipiantur, quam quomodo concipi debent, corpus nempe ut quid spatium implens, anima vero ut quid cogitans; ita ut praeter ideam, quam de Deo habemus, diversissimam ab illis omnibus, quas habemus de rebus creatis, duas alias non noverim quae tantopere inter se discrepent . quantum hae. Sed meam tantum sententiam hic propono, quam tanti non finio, quin illam mutare sim paratus, quoties a doctioribus melius edoctus fit
Petit ut nutasi serum alias objectionesi mittat. Explicis
o Um tibi devinctissimus pro ossetis omnibus quibus me prosequeris Q & studio, quod in omnibus, quae me spectant, restiscaris, verum quia mea me longe minus, quam te ipsum tangunt, inique tecum actum