Henrici Brenkman ... De eurematicis, diatriba sive, In Herennii Modestini librum singularem Peri Eurēmatikōn, Commentarius. Lugduni Batavorum

발행: 1706년

분량: 320페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

elat frmare ex ipse naturali justitia, tamen Constitutio Veri O' Antonini hac dicit.

6 κουρο lερ- , sive Excusationum Libris reli-2. giose observavit. Caeterum non est, quod hic multis annotem, tertium substitutionis genμι, nihil aliud denotare quam formulae diversitatem, cujus plurimae sint species; ipsius vero

substitutionis, si proprie loqui velimus, duo

tantum genera esse, alterum in primum casum, alterum in secundum; id enim supra 3. jam monui: item reciprocam substitutionem, de qua hic agitur, quaeque vulgo breviloqua Interpretibus audit, potissimum introductam esse propter caduca, ad conservandum inter coheredes jus accrescendi. nam haec & similia ab aliis late tradita sunt, & minus ad' q. quaestionem nostram pertinent. Non etiam inhaerebo iis, quae Relcripto hocce continen tur, Si pater duos filios impuberes heredes instituat, eossue invicem subtituat, in utrumque castum reciprocam substitutionem factam videri; quia haec per se clarent, & ex praecedentibus quodammodo sequuntur. nam quod ibi in singulis heredibus constitutum erat, hoc loco ad duos impuberes extenditur.

XXIV. Istud potius videamus, cur antiquior haec Divi Pii Constitutio post eam demum, quam Divi Marcus & Verus rescripserunt, apud

172쪽

omnes recepta sit. Et ratio in promptu est. Quia nempe Divus Pi ulterius perrexit, T. quam vel ipsa Iurisconsultorum circa tacitam defuncti mentem eo tempore contentio. 'Itaque hac lite nondum decisa, Constitutio ist- haec, quae plus statuebat, invalescere non pintuit. Quamvis tamen interim non videatur 2. omnis frugis expers fuisse. Proculdubio enim Divis Fratribus omnem haesitationem ademit,

id in singulis heredibus decernendi, quod jam ante eos a Divo Pio in pluribus simul constitutum fuerat. Sed & ipsos Jurisconsultos a. adegisse videtur , ut saltem Divi Marci &Veri Constitutionem reciperent. Etenim auctoritatem Divi Pii, propter singularem ipsius sapientiam & vitae integritatem, apud maximos minimos summam fuisse, quis ignorat pPostquam vero Rescriptum illud Divorum q. Fratrum communiter adhiberi inciperet, etiam Divi Pii Constitutio, iisdem innixa principiis , haud difficulter a plerisque approbationem impetravit.

Sed nondum hic substitit casuum seu for- XXV. mularum varietas. Caepit enim porro quaeri, quid juris' Si alter pubes, alter impubes hoc communi verbo seu sermula nam ita verbum K 3 . quo

173쪽

1so Henrici Branfimon, PCti,

quoque interdum accipi disce exi. d. Pi enerat. act. Ss, inquam, hoc communi verisbo, Eos Ma E INVICEM SUBsTITuo

sibi fuerini substituti ' atque haec quaestio 3. 2.

nostra l. ventilatur. Ad quam responsurus Modestinus primo Constitutionem Severi WAntonini proseri , qua rescriptum fuit, ea in specie In vulgarem tantummodo casum substitutionem factam videri. addita quoque ratione ; quia scilicet Incongruens videbatur, cui in altero duplex esset siubstitutio, in altero sola vulgaris. Hactenus tantum historiam

juris exhibuit nobis Modestinus , sed quid ille jam de suo φ Subjungit nimirum: Hoc itaque casu singulis peparatim pater substituere

debebit; ut sI PUBES HERES NON EX-SΤITERIT , impubes ei siubstituatur , s I AUTEM IMPuBES HERES EXSTIT RIT, ET INTRA PUBERTATEM DECEss ERIT , pubes frater in portionem coheredis pubstituatur. Sed an Modestinus hoc. ita.de jure praecepit Non facile id dixerit, qui ad sequentia probe attendet. Quo casu in utrumque eventum substitutus videbitum, ne,s vuleari modo impuberi quoque substituat, vo. luntatis quaestionem relinquat utrum de una via. gari tantummodo siubstitutione in utriusique perasona sensi se intelligatur; Ita enim in altero, utraque subsitutio intelligore, si νoluntas p

rentis

174쪽

de EUREMATI C. Disin C. VIL ist

rentis non refragetur. Ex quibus manifesto apparet, hic tantum Eurematicum proponi, non Iuris regulam: ut adeo, si quis voluntatis quaestionem sustinere paratus sit, secundum Modestinum recte adhuc communi foris mula uti possit; quanquam eodem auctore tutius aget, si aliam magis plenam adhibeat. Atqui contrarium jubet Severi & Antoni- XXVI. ni Constitutioi Non diffiteor: sed an illa usu plene approbata fuerit Θ an ratione undique satis munita Z hoc quaero. Dicet aliquis, ipsam illam Constitutionem in Cod. reperirid. l. 2. h. t. ac proin de ipsius efficacia controversiam facere, valde temerarium & audax videri. Immo vero, si de recepto om- a. nibus jure agatur id quoque absurde in dubium vocari, cum praeter dictam illam l. 2. C. h. t. duae aliae consonantes Constitu tiones . de hoc casu reperiantur, m l Quamvis placueris q. C. eod. & l. In telamento 6. C. d. Tesiam. misit. praeterea etiam textus Pauli in

L Luetus Titim qs. J. h. t. , cum utique hic Modestini locus, siquidem a Severo & An-- tonino dissentiat, unicus sit.

Sane, ita est, si jus Codicis respicimus XXVII.

hoc est illud jus, quo priorum Imperatorum Constitutiones ex postfacto per Theodosium adprobatae fuere, ut in posterum Juris scripti vice fungerentur: sed cum hic in Modesti- I.

175쪽

ni mentem inquiramus, non video, quemata modum ipsi obstare possit, quod saeculis post accidit. Illud probandum foret, jure Pandectarum, eo nimirum, quod tempore Iurisconsultorum obtinuit, ex quorum fragmentis Pandectae conflatae sunt) jam usu re, ceptam fuisse Severi & Λntonini Constitu

tionem.

XXvIII Quod vero de Consonantia istius decisi 1. nis allatum est, possem ad id respondere, dd.

it. s. o 6. C. ambas Alexandri esse, & com sequenter unius tantum suffragium Principis: praeterea in I. Pauli casum proponi, in quo circumstantiae aliud suadeant; cum istic ab una parte mater proponatur, cujus circa subinstitutiones favor singularis est. l. Ult. C. d. In tit. σε Sub sit. ab altera filius naturalis, quem jura ob nativitatis maculam duriuscule a. tractant; & quae his similia sunt. Sed nolo cavillari; liberaliter agam. neque vero puto, etiamsi haec plenissime concedantur, ideo to-3 tam rem esse confectam. Scimus enim jus nostrum ex innumeris Jurisconsidiorum voluminibus , Rescriptisque Principum collectum esse, quorum exiguam tantum partem constituit: novimus porro, quod aliae Constis tutiones, aliaque Veterum scripta eo relata

non sunt, quam quae Justiniano, seu potius Triboniano, probarentur: ut de his, quae rejecta

176쪽

de EUREMAT IC. Distr. C. VII is 3

rejecta sunt, non nisi per solas conjecturarum nebulas judicare possimus. Quod si est,

ut est verissimum, in ambiguo manet, num forte Pandectarum tempore multo plura Rescripta & Commentaria exstiterint pro M destini mente, ac hodie in contrarium exstant. Quin ego demiror, hunc ipsum, de s. quo agimus, locum adhuc superesse, ni id propter elegantia ipsius Eurematica factum

videatur. Denique non adeo consuetudinis s. auctoritas a sententiarum multitudine dependet, quamdiu ipsa ratio, qua subnixa est, controversiam patitur, ι. Quod non 39. F. d. LL. juncta l. Sed iacet I a. F. d. Ossis. Prae-μ. sed de ratione infra, oportuniore loco. Suffecerit ergo hactenus ostendisse, quod XXIX. ex objectis legibus non appareat, dictam Im. peratorum Severi & Antonini Constitutionem illo tempore jam pro certo jure recepistam fuisse ; ad hoc, ut Modestino contra sentire licuerit, & in hujus contentionis subiasidium Eurematicum praescribere. Hunc enim sensum ipse textus flagitat. Nam non ideo a. Modestinus patrem singulis separatim substituere vult, quoniam a Severo & Antonino constitutum erat, ut eo in casu verborum abis

Furditaι substitutionem reciprocam ad solum vulgarem restringeret quod tamen, si constituis . filo ista Legis habuiiset vigorem, necessario

. K s fieri

177쪽

3. fieri debuisset verum cautionis securitati que rationem allegat, ne scilicet ulla voluntaris quaestio relinquatur. Quin immo pro fundamento statuit, in altero castu utramque sub-fitutionem contineri, F volantas parentis non refragetur: quod allegatae saepius Constitutioni, ut mihi quidem videtur , e diametro re-q- pugnat. vel maxime quoniam, ut Ulpianus il l. Si plures 2 q. ad D. D. h. e. adse-Verat, vix credendum est, aliam testatori in substituendo mentem fuisse , nisi evidenter fuerit expressum. XXX. Sed neque hanc difficultatem ullus dissimulavit Interpres, distinguentibus omnibus

inter casum a Severo & Antonino comprehensum, ac illum, quem Modestinus propo- nit; tanquam scilicet dicti Imperatores de simplici formula loquantur, Jurisconsultus vero de ea, in qua vulgaris substitutio no-3. minatim expressa est: aut etiam quasi illi for-. mulam, in qua pluribus imparibus conjunc. tim substituitur, indigitent; noster eam, in 3. qua separatim. Amplius putant in Rescrip

to Imperatorum contrariam testatoris voluntatem colligi ex vocis incongruentia. XXXI. Caeterum neque ego solus huic tam Senerali definitioni auderem intercedere, ti vel I. ullo modo id a me impetrare potuissem. Certe ubi animus primo vacillare incepit, obstabat

178쪽

bat diu gravissimorum Virorum auctoritas,& reluctanti intellectui quasi vim inserebat.

Tandem vero, omnibus diligenter circumspectis, communem receptamque opinionem deinserere debui. Sive enim praecedentis 3. 2 tractatum consulerem, unde haec nova quaesitio subnata est; altum istic de ejusmodi distinctionibus silentium; si ve etiam ad hujus

ipsius g. connexionem attenderem, repe

riebam Modestinum de hoc proprie casiis loqui, id est, de eo, de quo Severus & Antoninus rescripserant. Sed nec ullam in toto 3 Rescripto voluntatis considerationem animadvertere potui, & in caeteris quoque allegatis legibus ne γρο quidem de voluntate testatoris. Videbam equidem periodum, si vulgari modo impuberi quoque substituatur istis distinctionibus ansarn praebuisse; sed tamen ap s parebat simul eandem quoque commode ad tacitam & generalem formulam, quae Rescripto continetur, referri, cum vocabulum pubstituo primitus & per se vulgarem tantum substitutionem importet, & sic in eodem communi verbo quaeri possit, an testator de una vulgari tantummodo siub titutione in utriuFq- persona siens se inteιligatur. Coepi insuper cogitare, num forte ea Constitutio, tanquam nudus actus judicialis adduceretur a Modestino, quo non obstante, quia senten

179쪽

136 Henrici Frankman, PCti ,

tiis insequuti temporis non erat plene comprobatus, ipse suam opinionem libere profert , dato interim majoris Cautelae gratia remedio , quo quis adversiis ejusmodi disputationes tutus esse posset. XXXII. Deinde, ubi me paulatim collegissem, v ritatis fiducia audacior factus in causam inquisivi, cur non, more istius saeculi, Constitutio illa universali consiletudine esset stabilita: atque hunc in finem rationes utriusque sententiae ponderabam, a quibus praecipue jus X - non scriptum pendere noveram. Et sane, salvo meliore judicio, aliquanto debiliorem hac

in re Imperatorum ratiocinationem repperi.

Etenim quae est absiarditas , quaeso , quod idem verbum in diversis personis diversimode accipiatur ξ Hoc enim si est, quo colore exincusari poterit, quod in contractibus in eadem persona unum idemque vocabulum diversa notet Θ Njmirum ubi arbitrio alicujus negotium committitur, non tantum illud vitiati intelligitur, ubi designata persona non est arbitrata, sed & ubi injuste ambitrata est.

I. Ps. 76. II. 78. 79. CV EO. f pro Soc. atque hoc tamen, tanquam a ratione naturali

3, prosectum, laudatur ab omnibus. Plus dicam. In ipsa pupillari substitutione testamentum, in quo siubstitutio facta est, nunc pro unolieni amento duarum causarum habetur, nunc

180쪽

de EUREMATI C. Diatr. C. VII.

rursus pro duplici; prout vel mater pupilli, vel avunculus praeteriti sunt, s. 2. Ins1it. d. Pupili. Subuit. idque potissimum Papiniano auctore receptum, t. d. g. s. f. d. In c. te Liam. qui sub iisdem hisceImperatoribus floruit. Ut satis abundeque appareat, etiamsi in eo Imperatoribus assentiremur,quod ex scripto & verborum proprietate haec res determinanda esset, tamen non ita extra omnem juris rationem usumque fore, si vel ex eo principio aliud concluderemus. Caeterum praeserrem ego Modestini argu . mentationem, qui mihi ex alio fonte opinionis suae rationes hausisse videtur. Vult nimiis rum, spreta vocabulorum anxietate, non nisi ex praesumpta ac probabili testatoris mente interpretationem fieri: hanc vero si specta. mus, in altero utramque substitutionem intelligi. Nam quia reciproca substitutio gaudet compendio locutionis διὰ/αχέων Graeci vocant) non debet illud compendium voluntatem testatoris evertere per solam verborum subtilitatem. Praeterea sciri in hujusmodi formulae brevitate ipsa vulgaris substitutio subintelligi debet, quid ni & pupillaris eadem opera subintelligeretur λ certe in ea persona, in qua pupillaris quoque usum habet; cum nihil aliunde adferatur, quod intellectus latitudinem coangustet; e contrario cum tale ver bum

XXXIII

I 2.

SEARCH

MENU NAVIGATION