Vberti Folietae De linguae.Latinae vsu.et.praestantia libri.tres quae disputatio coram iuuene clarissimo Iacobo.Boncompagno summo bellicarum rerum pontificii solii praefecto, eoq. auctore ac iubente ab Antonio.Saulio habita est

발행: 1574년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

quentes appellat. qui sermo cum genere cum bellu is communis iit, omnes enim ore edunt sonum, in quo tandem differat, uidendu est . at hoc Homerum expressisse diximus. belluae

enim unum tantum sonum, uniusq. formae nu- quam uariatum edunt. at homines articulatim

loquuntur; sermonemq. ueluti articulis distinctum habent, quem innumeris figuris uariant; distinctaeq. sunt apud illos ac quam plurimae soni editi formae, quas vocamus uoces, ad senis di notiones animi distincte declarandas aptae. Vt nihil aliud sit humani sermonis definitio, quam ore editus articulatim sonus uariis uerborum formis distinctus ad notiones animi distincte, ita ut ab audientibus percipiantur,d clarandas aptis. Qui igitur sermo uarius magis ac multiplex erit, uerborum q. formis ac figuris & terminationibus distinctior; & ab illo cofuso & obscuro ; uniusq. semper figurs & terminationis sono multiplici uariatione sua r motior, in eo prosecto humani sermonis cumulatior erit definitio; isq. sermo ex pluribus constabit earum reruin, quae essentiam sermonis conficiunt. quare perfectior erit existimandus is sermo, propiusq. ad humanitatem accedens, ac proinde pulchrior & prsstantior, atq. idcirco nobilior. nihil est enim aliud pulchritudo, quam ipsa rerum perfectio, quod & i sum indicat deformis & formosi nomen, quasi deformibus rebus aliquid desit de forma, quae rebus essentiam dat, ac de partibus illis, quae

formam

152쪽

formam rerum conficiunt; formosis uero int

gra adsit forma omnibus iis partibus, quae ipsam formam, hoc est essentiam rerum conficiunt, expleta. Tum BON COM PAGNus in

hoc, inquit, GON ZAGAM ipsum a te 1 AvLIno dissensurum puto. Hic GON ZAGA, nescio inquit, an satis mihi percepta sits AvLII sententia r atque eadem sit quae mea. Ego enim ita existimo, omnium rerum regulam, ad qua res ipsae sint dirigendae, finem esIe; ab eoq. omnia pendere. ut recte in scholis tradatur,res speciem & definitione a fine accipere . quod hoc exemplo planum fit. finis domus; cuiusque caussa domus inuenta est; ille est , ut nos ab iniuriis caeli, quibus corpora nostra sunt obnoxia, defendat. Definitio igitur domus a fine manans haec erit, aedificium ad nos a csti iniuriis defendendos comparatum. eaq. perfecti Orerit domus, quet melius & perfectius beneficiuhoc nobis praestabit. Cum igitur sermonis finis sit animi sensis aperire, ea profecto persectior erit lingua & dignitate antecedet , quae perfectius finem suum assequitur; notionesq. animi melius declarat. talem porro esse Italam

Iinsuam nostram sAVLIVS paulo ante non negauit . quem cum urgerem, innumera esse ,

quae hac aetate latine explicari non possent, eo confugit, ut diceret, innumerabilia haec, qui

ipse minuta uocabat, in scripturam no cadere,

sed ad popularem linguam reiicienda esse, quae quotidianis usibus & commcrciis aptior sit.

T a qua

153쪽

quare escitur, ut hic noster patrius sermo ait te saltem nostra pr statior latino sit habendus,quq tam multa explicare non possit. Tum s AvLIVS finem sermonis esse hanc ipsam notionum animi declarationem & explicatione, quam dicis , nemo GON ZAGA negauerit r' quq q. res propositum finem perfectius assequatur, eas persectiores quoque esse, hoc quoq. tibi facile omnes dabunt, Verum duplex tibi datur responsio. primum hoc in illis latum ualere rebus, quarum aliae perfectius, aliae minus persecte ad finem, quem spectant, perueniunt. quς regula in linguarum comparationem non cadit. si quidem nullus est sermo tam barbarus& agrestis, qui finem hunc non perfecte assequatur, quique non animi sensa, ita ut ab illius linguae gnaris perfecte intelligantur, declaret cquo fit, ut si hac regula linguarum dignitatem& pr stantiam metiamur; nullus sit inter illas perfectionis gradus , quo altera alteram superest. alia est igitur dignitatis linguarum ponderandae ratio , ea nimirum , quam dixi, multiplex distinctaque uerborum uarietas ab illo belluarum uno semper &'eodem neque distincto oris sono quammaxime recedens . Altera est responsio; tuam ipsam rationem, quam contra me attulisti , mecum facere;

nihilque esse , quod caussam tuam magis premat, quam hoc ipsum, quod tu ad eam subleuandam protulisti. Longe enim perfectius finem assequitur, commodiusq. & elarius & uberius

154쪽

rius atque elegantius animi sensa & notiones explicat latinus quam popularis Italus sermo.

In qua re magnum uersiari errorem , teq. & teliquos qui ita disputant , labi docebo, erroremq. aperiam. Non enim perfectius finem as. sequi is sermo est censendus, animi q. notiones melius declarare, qui nonnulla priuatarum rerum uocabula habeat, quibus alter sermo, cui ipse comparatur, careat, ut in hoc nostro italo sermone uiuuenire dicis.nam hoc non natuta aut ui sermonis fit, neque quod is sermo copiosior sit aut uberior, aut quod copia & ubertas linguae ex ea re sit spectanda, sed

quod eae res, illarumq. usus, quibus noua sunt indita uocabula,apud latinos non erant. quo fit, ut res, qus omnino nullae essent, nominari non potuerint. quae si fuissent, nominibus suis profecto essent notatae. Sed sermonis perfectio in eo posita est, isq. sermo perfectius finem assequi est censendus, qui omnes animi notiones melius, clarius, distinistius, copiosus,magis proprie & elegsstius declarat, eamq. habet uerborum &loquendi formarum copia& uarietatem, quq ad hoc faciendum apta inprimis sit. vi q. propria uerborum ualeat, neque ope extrinsecus petita circuitibusq. & amisbagibus egeat.qualem esse latinum sermonem dico , qua q. contra egestate popularem Itald laborare facile ex iis, quae dimarus sum, apparebit . Confirmari hoc potest lingus Grsca eΣemplo, qui omnium consensu copiosissima

155쪽

Iso LIBER

his ipsis uocabulis , quibus latina caret . quae

in Patrium sermonem Italum non uis ipsa se monis,sed res postea inuentet importarunt. Fingamus, enim sermonem aliquem inopem &egentissimum, quem ex altera parte Grsco copiosissimo opponamus: eum l. esse Indorum

occidentalium aetate nostra repertorum, si modo is talis est . uerum nil prohibet id fingere, an ideo copiosiorem illum Grico faciemus, quod sexaginta sint apud Indos rerum uocabula, quibus Graecus sermo careat λ Id enim non ubertate lingus fit, quam egentissimam ponimus, sed quod eae res, quarum ea sunt uocabula, apud Indos tantummodo sint, neque alibi illas ferat solum. Sermonis igitur perfectio, perfectiorq. finis assecutio, ex uirtute& copia ipsius linguae, non ex nouis exortis rebus ἔqus nouis uocabulis insignes sint faciendi, est existimanda; eaq. lingua, ut idem saepius repetam , perfectius finem assequi est censenda ,

quae omnia negotia, quae in usus & commemcia hominum communiter cadunt, melius, uberius, uerborum propria ui, qu saliena ope non indigeant, possit explicare, quamuis no- nullarum rerum uocabulis careat, quq cum is sermo copiosior, quem dicimus, uigebat, non erant in hominum usu, ac propterea nominari non poterant. Neque uero Caesar Ciceronem linguam Romanam ditasse ac copiosiorem fecisse ideo dixit, quod is noua rerum nouarum

nomina in eam importarit, nam id quidem

perspicue

156쪽

perspicue falsum est,sed quod linguam Ioquen

di formis uariarit &locupletarit ad notiones animi eopiosius & maiore cum dignitate explicandas aptis. Quam rem, qui non uidet , is neque scire distinguere, neque acute in rebus uidere est censendus, neque in quo ubertas &diuitiae ac perfectio linguae posita sit, intelligere: tardusq. proinde & hebes, neque recte aut acute de rebus iudicare posse est existimadus. Ex iis, quae modo disserui, sequitur, ut ait ra mihi sit addenda linguarum commendatio. ea est haec ipsa ubertas; verborumq. & elocutionum copia . quq animi notiones sensaq. omnia uerbis propriis neque aliunde petitis possit declarare. ut ea lingua haud dubie prς- stantior st, quae ditior & uberior est ; contra ea quae egens sit & deficiens, inferior sit habenda . egestas enim ut in ceteris rebus omnibus,ita in oratione in malis ponitur; contra diuitis & copia in bonis. Duabus igitur his rebus filis & stabilitis Iinguarum nobilitatem &praestantiam uarietate& distinctione, quae illas a confuso illo, & immani belluarum seno quam longissime remoueat, tum autem copia& ubertate in primis contineri, dico latinam linguam duabus hisce rebus populari Itala longe pristare, ac proinde nobilem, splendidam, magnificam, copiosam, locupletem, distinctam, politam, comptam, elegantem & esse , & uocari debere: Contra popularem ignobilem, obscuram, confusam, humilem, inope, rudema

157쪽

rsa LIBER

rudem, incomptam, absonam . quam rem cuin omnibus orationis partibus, si quis lingulas expendat, apparere asermo, tum uero peripiscuam esse in duabus illis, quae multo maxima partem in oratioste obtinent, atque adeo tΟ- tam fere illam continent, hoc est in nomine &in uerbo.Reifte enim Plato, cui Plutarchus al- sentitur, ex his duobus tantummodo conliciorationem putat. Cuius sententiam quod ea ad disputationem nostram in primis pertineat, non pigebit summatim referre, nisi forte id iis hi Prefecte molestum fuerit. Hic BONCOMPAGNvs Molestum narrast Quid tandem gratius mihi aut iucundius facere possis , quam

tantos uiros, omnisq. elegantis doctinae Antistites de praeclara re disputantes inducere . Quorum sentetiam nolo te summatim, ut dicis, perstringere, sed diligenter explicare ac dilatare, eoq. gratior oratio tua hac in re fuerit, quo prolixior . Tum s AV O V s morem tibi geram Praefecte, nec laborem praesertim lucundum detrectabo. Affrmant igitur summi uiri uel res nomini & uerbo tantum tribuisse, ceteris orationis partibus neglectis, ut quod nunc pronuntiatum sue effatum a Grscis nonnullis etiam appellatur,quod e nomine de uerbo solis constat, hoc est, orettio nem uocarent, quasi ex duabus his inniunx

rebus nomine & uerbo constet oratio. nocpraedicatum, illud subiectum, ut scholae uerbis

utar, Dialectici appellant. quod effatum sim m

158쪽

lato pronuntiatur; uerum uel falsum indicat. Cum haec enim audimus, Socrates disputat, linperator pugnat, continuo nihil praeterea requirentes notionem animi ea proferentis cogno- , scimus, effatumq. aut uerum, aut falsum intelligimus . Constat enim orationem & uocem articulis diiunctam eo repertam, ut actiones,& qui agerent, irem animi permotiones , &qui permoverentur, inter se significare & exprimere homines possent. Verbo autem & nomine lalis res commode significantur & expIicantur . cuius significationis caussa orationcm di ximus repertam; Reliqua uero non ut nomendi uerbum significare putat Plato, neque necessariam significandi uim habere, sed astititiam quandam, quq maiorem uim sermoni insignificado addat; orationemq. uariet. quemadmodum qui spiritus & quantitates litteris annotant, ii non litteras, sed affectiones & accidentia ac differentias litterarun, uariare dicendi sunt. Non igitur ex ceteris partibus, si id pereas partes oratio conficitur; neque dissim est stes est, ac si quis, cum dicatur medicamentum ex cera & galbano confici, captiose obiiciat, ignem & uas omissa esse, sine quibus illa misceri non possint . ita oratio non ex reliquis sex partibus conficitur, sed earum opera, ut sine illis confici non posse uideatur. Qui enim uerberare aut legere dicit, aut uerberari ac legi; item qui Socrates, aut Caesar, is aliquid intelligenduin profert. non item si quis quidem,

v aut s

159쪽

aut, per, enim, ab , ac, cum, seorsum pro- nuntiet. nihil enim his uocibus auditis animo percipimus, nisi cum uerbo & nomine una pronuntientur. His enim uel omnibus coniunctis nihil nisi inanes sonos proferimus : nomine autem cum uel bo constructo continuo fit oratio, quae animi notionem declarat, ut non iniuria hae duae solae partes orationis putentur: ex quibus confici orationem constat, ex reliquis sex non confici orationem, aut illis constare, sed per illas confici dicendum est . quibus

etiam rebus oratio *pe non indiget. quod Romanam linguam declarare addit Plutarchus, quae praepositiones paucis exceptis sustulerit, neque ullis omnino utatur articulis, quod Homerus etiam fecit, qui, perpaucis quibusdam nominibus articulos tamquam poculis ansas ac galeis cristas adiecit; in aliis uero infinitis omisso articulo neque perspicuitati neque decori quidquam detraxit. confirmantur iis cinsigni exemplo, quod neque animal ullum ,

ullumve instrumentum, aut armorum genus,

aut res ulla alia partis suae alicuius detractione pulchrior sit, aut gratior & eficacior; oratio autem cinunctionibus ademptis pulchrior euadit, maioremq. habet ad mouendum vim, ut uultu, uoce, manu, gestu, impuri hominis cotumaciam fregisti ; & factum est hoc tua diligentia, uigdanti , consilio, auctoritate. &illa adest, instat, hortatur, inget. Recte igitur Rhetores eam figuram commendant que con-

160쪽

in ti

hiali

sini

i i ita

iunctiones orationi detrahit. quibus qui reli- giose semper utuntur, ii orationem ericiunt plerumque languidam ac molestam, quod uariatione careat. Dialectici certe, qui coniunctionibus maxime opus habent, non partem orationis coniunctionem putant, sed colligandi instrumentum, quod ipsa docet appellatio, nisi uelis lorum oneris, ac gluten libri partem esse. Sed & reliqua non magis quam coniunctio orationis partes aut elementa sunt dicem da. nam pronomen perspicue nominis est species : quod participium appellatur, mixtum quiddam est ex nomine & uerbo temporum ratione uerbum , casuum nomen attingens . Praepositiones frustis fragmentisq. uerborum similes sunt, quas festinandi orationemq. contrahendi studium induxit. Quibus rebus docent, unamquamque ceterarum partium usum aliquem orationi praestare, partem autem & ele . mentum eius non esse; hunc enim honorem solis nomini & uerbo deberi , quae primum illum connexum essiciunt, in quo uerum aut falsum locum habet . quem, ut paullo ante diximus, alii προταιω, alii Plato orationem ipsam uocat. Quo Plutarchi Graeci hominis ac grauissimi uiri eiusdemq. scriptorum mea sententia Principis testimonio apparet, Romanu sermonem Graeco proculdubio neruosiorem

minusq. languidum esse . quippe qui a coniunctionibus longe magis abstineat, illisq. non nisi raro admodum utatur, cum Glcus sermo V 2 eisdem

SEARCH

MENU NAVIGATION