De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

8 DE MENTE HuMANA

pertinent: quod magnam in ideis non tris conlationem affert, de rectam philosophandi rationem penitus labefactat. Quotus enim quisque Philosophus, aut Medicus ad haec inania dc ingeni, humani ludibria non se re cipit , cum occultioribus essectis causae sunt aptandae Natura, inquiunt,

vult quod sibi infestum est , amoliri;

unumquodque medicamentum electione quadam quod sibi est familiare allicit: natura ad crisim , ut ad pugnam se praeparat, infensam mor Di materiem vult subigere, aut foras eliminare vi cta quasi desperat, Scvelut hastas abjicit. Et certe nihil est in nobis quod velit aut eligat, aut quicquam appetat, cujus non simus conscij : nos vero nihil horum volumus , ac ne id quidem scimus , qua ratione hi motus perficianturo Suas quidem habent leges, & certa rati

ne ab Authore naturae constitutas, quas naturae nomine licet appellare. Est enim, ut Platonicis Videtur, natura ars Dei in materiar sed res ipsie corporeae omni Voluntate, aut odio,

aut amore Vacant.

112쪽

LIBER P Rr Mus 'I X. Ideae quoque male a rebus ab istractae , nec fatis definitae & cir-lcumscriptae,magnam in perceptionibus nostris confusionem pariunt. Et quIdem aut species infimae, aut suprema

genera , aut notiones maxime universales minus fallunt. Sed saepe evenit ut mens ad notiones illas communissimas raptim transvolet, non

per gradus , uti par est, incedat. Nam fixum quiddam , dc immobile quandoque assectat, circa quod volvi pos sit. Quamobrem a singularibus ducit

initium, tum ad notiones minus determinatas progreditur. Quod ubi paulatim fit, & ex ordine , res bene procedit. Cum scilicet velut partes illius idear , quae ad illius comprehensionem pertinent, examinat, quidVehabeat cum rebus maxime cognatis commune, in quo ab ijs dissideat, seorsum expendit.

X. Cum ex. gr. nummum aureum lvidet naturam auri vult intueri, idetractis omnibus quae hoc aurum efficiunt singulare quiddam, & indi- viduum: primum id esse durum, duc- ltile, seu malleo duci posse, dc

113쪽

es Da MetNet E HuMAM A tendi, ignis calone funesi., & alias quae sum ejusmodi, explorare γα

quidem habet cum aliis metallis communia. Flavo Colore tingitur: eodem colore infici alia metalla possunt. Igne susima non avolat : sed ne a gentum quidem. Reliqua vincit pomdere, hoc ipsi proprium est. In aqua orti non si italuitur : in hoc ab argento dissidet. Omnes illae assectiones milli rei, quam auro conVeniunt distinctam adeo auri notionem , Vel ideam eta ant Sed quo genere proximo Contineatur , dissicile explicatusiturum est. Habet enim quiddam cum argento commune, quod purum fit & ει- , aut vim ignis spernat:. Coctum non habeat in scorias, aut intrum , ut imperfecta q que me-

villa. Quare ut jam supra diximus ,

vix umquam licet rerum concretarum formas, aut disserentias animo consequi ; ac longe pr tabilius est formas smplices persequi, ut quid ponam, fixitavem, colorem, ductilita-ttan essiciat, quam notiones rerum male terminatas , re confusas abis tiendo eiungere. Id enim omnem in

114쪽

Letas s. par Mus ην scientijs progressum remoratur, quod i ad generalia quςdam , quς magis linenti inlandiuntur, ocius quam par lsit, properem .X I. Itaque abstractio illa quam ire .. scholis sormalem vocant, qua scilicet attributa res seorsum spectantur, plus utilitatis habet quam universalis M in vulgari Philosephia multum usitata. Prior quidem quq idea in suo intrulectu comprehendit, persequimr , m in auro pondus, colorem, fixitatem; posterior ideas detrahit ρος rem

detentanant, fic vetita angustioremessiciunt: illa ad inveniundum aptior, M. ad docendum. Nam artes ipsarie communes notiones usu Sc ope rimentis , non abstractionibus antprccisionibus mentis reperte sinat,

Ut varias usus moditando extu deret artes Paulatim.

XII. Sed in rebus physicis abstra tiones ut plurimum nihil quam confusionem ingeneram. Exemplo sit notio ipsius animς , quam vaga est,& incerta Nam Sc plantis sic bestiis ει homini animas tribuimus ; quς

115쪽

88 Dg MENTE HuMANA vero sit natura his omnibus communis,vix divinare po 'umus .Est quiddam in nobis quo nutrimur de crestimus :an vero res eadem sit quae percipit , quaeque nutritionem perficit, multi ambigunt. Notionem vero illam animae communem , dc abstractam quis mihi evolvet Quod enim a Platonicis anima finitur numerus seipsummovens, idquidem faciunt magis subtiliter, quam dilucide. Liceat illis

Deum unitatiS, rerum formas numerorum voce designare: sed qua tandem ratione evincent . plantam magis quam flammam ex seipsa moveri 3 Quid, an dilucidior animae definitio , quam affert Aristoteles, futura est Actus primus corporis organici potestate vitam habentis. Primum quidem illud merito quis forte reprehenderit , quod loco generis vocem adeo communem, dc abstractam ustirpet: ut si lucem , actiun corporis lucidi definiat aliquis, non me doctioremis efficiet. Deinde quid sibi vult per corpus organicum an corpus jam anima ut porma instrumam an subiastantiam generali corporis gradu de

116쪽

L1BER PRIMus terminatam 3 an materiem ipsam quae

animς substernitur 3 Ne id quidem inter Peripateticos convenit : sed suisse aculeis compungunt. & longaS texunt disputationes , ut definitionem quae peripicua esse debuit, explicent. XIII. Postremo vitae ipsius non minuS quam animae notio obscura est , & male abstracta. Hinc sexcentae quaestiones ex illa confusione nascuntur. An mineralia uti plantae vivant unde vitam, aut animam hauriant quq ex putredine nascuntur 3 Ea tamen facile explicari posse multi arbitrantur, si ratio animae in hoc sit constituta , quod cogitare possit, aut percipere , aut intelligere. Sic enim nulla res prPter hominem anima. donabitur ; Scmuscae hiberno tempore extinctae , Ut ijs Videtur, veris calore reviviscunt , fere ut oleum frigore densatum , c lore liquescit. Verum utcumque ea

res sit, explicatu quidem arduum est, quid plantae alicujus animae aut vitae cum humana commune sit, & in quo ratio illa vitae communis , ut Vulgo

concipitur , posita sit. Quod enim Platonici vitam, primum & constam

117쪽

tem . animae motum definiunt, scio. quidem Sc fontem qui continentet sint, & accensium carbonem vivum

appellari: sed voces illae sunt meta- Ihoricae, non propriae. Vitalis actus inominis est melligere aut velle quidiimile est in plantis 3 cur motus ille ,. p. q. igni ut plantae non tribuitur 3 Quod

:E Almae der Arensis vitam esse actum

substantialem ab anima distinctum , nulla spocie conclusum, nulli subjecto

mancipatum decernit et rem ut mihi videtur, adeo non expediet, ut magis

involvat. Vitam ab essentia & existeisetia animae, quantum veset, is discriminet. Tres actas substantiMes in anima dis guae, . rmae , existentiae,& vitae , we oriratum moticnum priN-cipium est. Haec sane id quod volutamus, essicient, abstractas illas, & vagas notiones nihil aliud quam tenebras menti essendere. Per me liceat tamen Alensi animam ut lacem aliquam vegetam , E semper mobilem Cincipere, quae vitam ex se instar cujestam luminis fundat: adeo in vita ex anima

in corpus, ni ibstantialis vigor jugiter fluat, ia vegetet & Aveat. Sit ac-

118쪽

L1 sκ P acus. tus substantialis, fit item morio Memdam , atque ut loquitur Fimus, esiti sentialem formae possideat firmitatem, ..efficaciam motionis : sit actus sine .. accidente, & motio fine transitu. Haec atque alia dici solent a Platonicis si iis magnifice: quam vere autem, mi

dilucide, alij viderint.

XIV. Nec minorem in percepti nibus confiasionem parit vocum a b guttas. Cum enim ideae sint ita certis addictae vocibus, ut sietpe ad verba irsa magis , quam ad res , aut per

ceptiones intendamus animum , pla-aeumque evenit ut Nerba , quae imporitum vulgus impotat , imperfectas admodum notiones ingeneram. quippe Confusa tantum 2Erum , Dori accurata cognitione perfunditur, nec

intimas r erum disseremias persequituro Atque ut res ipsas cogitationibus επις tris subiicimus , sic cogitationes ver bis quodammodo addicimus: cum et men voces sint institutae, qtio animi perceptiones designente ut cogitatis nes nostrae rebus ipsis servire debent,& eas exhibere. Sed contra plerum que eVenit: nam communi quodam

119쪽

να DE MENTE HuMANA errore abrepti Voces credimus a Ma joribus recte impositas ,quaeque omnino diversa sunt, quod eodem signem tur nomine , confusa quadam notione involvimus. Hinc verborum pugnς ,& contentiones ex homonymia seu aequivocatione Vocum, quae per definitiones nominum non omni ex parte caveri pollunt. Nam hae definitiones alijs constant vocibus, quae magna ex parte nondum satis sunt explicatae. X V. Interdum evenit , ut verbis nullae res subjiciantur. Sic fortuna nomen rem nullam significat. Ac fie- pius contingit, ut voces sint notio num , quae perperam sunt abstractae . . nec bene terminatae, signa, ut de vita,& anima diximus. In quo censu forsitan sunt actiones pene omnes animae Corporique communes, ut fames, sitiS, dolor, dc aliae assectiones, quas confusa tantum cognitione percipimus. Doloris ex. gr sensus clarus est: sed an corporis, vel animi, vel utriusque sit assectio : an in ea parte , qua nos dolere credimus, an potius in cerebro

ipso insit , valde obscurum est. Sic qualitates pene omnes sensibiles,ut tu

120쪽

; LIBER PRIMus. lor, graVitas,confusa admodum per ceptione involvuntur. Neque enim color magis est in nube, in qua Irim cernere nobis Videmur, quam dolor in gladio. Communes corporum aD sectiones , extensio, figura, situs,motus distincte magis, Sc clare percipiuntur. Species quoque infimae, ut circuluS,homo , aurum non confusis, sed distinctis vocibus magna ex parte esseruntur. Sed ubi aut rerum qualitates, aut actioneS corporum , ut generationem, Jc alterationem explicare VolumuS , tum magna vocum ambi guitate deludimur, ac saepe in contrarios erroreS abripimur e nam aut for

mas substantiales fingimus , quas intellectu vix consequi possumus ; aut omnia sensium judicio subjicimus, &nihil rem mutatam esse credimuS , cum sensus nullam deprehendit in re ipsa mutationem. Cum tamen sensus nostri longe obtusiores sint, quam ut naturae progressum, Sc vim assequi valeant. Vulgus imperitum sensibus omnia metitur : ubi a sensu destituitur , nihil ibi esse putat: nec concipere pO test, ut hoc exemplo utar, fluidi cor-

SEARCH

MENU NAVIGATION